Collectio decretalium/LXXIV

E Wikisource
Sine Nomine
LXXIV. Collectio decretalium

 LXXIII LXXV 

INCIPIT CONCILIUM LAUDICENUM.

Sancta synodus, quae apud Laodicaeam Phrygiae pacativae convenit ex diversis provinciis Asiae, regulas exposuit ecclesiasticas, sicut infra scriptum est.

CAP. I. De eo quod oportet, secundum ecclesiasticum canonem eos qui libere et legitime secundis nuptiis juncti sunt, nec occultam permistionem operati sunt, pauco tempore exempto vacare orationibus et jejuniis, et secundum veniam reddi eis communionem. II. His qui diversorum peccatorum lapsus incurrunt et oratione, confessione ac poenitentia malorum suorum perfectam conversationem demonstrant, pro qualitate peccati, poenitentiae tempus attribuendum est propter misericordiam et bonitatem Dei. Qui ergo hujusmodi sunt revocandi et ad communionem sunt applicandi. III. Non oportet neophytum promoveri ad ordinem sacerdotalem. IV. Non licere manus impositione super ordinandos praesentibus catechumenis fieri. V. Non licere fenerare ministris altaris, vel in sacerdotali ordine constitutis, vel usuras vel lucra, quae sexcupla dicuntur, accipere. VI. Non concedendum haereticis ingressum domus Dei in haeresi permanentibus. VII. Novatianos vel etiam Quartodecimanos, quos Graeci Thesserescedecatires appellant, id est, qui quartadecima luna primi mensis cum Judaeis Pascha celebrant, sed et catechumenos eorum fideles non recipi, priusquam condemnent omnem haeresim in qua detinebantur, plenissime autem ante omnia et nunc qui apud eos fideles dicuntur symbolum fidei doceantur, atque ita unctos etiam sancto chrismate divino sacramento communicare convenit. VIII. Eos qui convertuntur ab haeresi quae dicitur Cataprhrygarum, qui se in clero constitutos existimant, quamvis magni dicantur hujusmodi cum omni diligentia catechizari oportet et baptizari ab Ecclesiae catholicae episcopis et presbyteris. IX. Non concedendum in coemeteria, vel quae martyria haereticorum dicuntur, catholicos orationis gratia et petendae curationis intrare. Sed et qui ierunt, si sunt fideles, incommunicabiles factos ad poenitentiam usque ad aliquod tempus redigi, poenitentes autem eos et errasse confitentes suscipi oportet. X. Mulieres quae apud Graecos presbyterae appellantur, apud vos viduae, seniores univirae, matricuriae appellantur, in Ecclesia tanquam ordinantes constitui non debere. XI. Eos qui ad Ecclesiam pertinent indifferenter filios proprios haereticorum nuptiis minime sociare debere. XII. Episcopum non oportet praeter judicium metropolitanorum et finitimorum episcoporum constitui ad Ecclesiae principatum, nec eligantur nisi hi quos multo ante nota probabilisque vita commendat. Et nihilominus si in sermone fidei et recta operatione per suam conversationem fuerint probati. XIII. De eo quod non sit populis concedendum electionem facere eorum qui altaris ministerio sunt applicandi. XIV. Sanctas oblationes ad vicem eulogiarum per festivitatem Paschalem ad alias parochias mitti minime oportet. XV. Non licere praeter canonicos psalmos nisi qui regulariter cantores existunt, qui quae pulpitum ascendunt et de codice legunt alium, quemlibet in ecclesia psallere. XVI. Sabbatis Evangelia cum aliis Scripturis legenda esse censemus. XVII. In processionibus non connectere, id est, ex diversis versibus et sensibus libri in unum canticum minime conjungere. Sed singulorum psalmorum ordinabiliter debere fieri lectionem. 68 XVIII. De eo quod semper supplicationes orationum, et ad horam nonam et vesperam, oportet celebrari. XIX. Quoniam catechumenorum orationem separatim et prius prostratis eis episcopum oportet celebrare. Quibus egressis orent etiam hi qui in poenitentia sunt constituti. Et post manus impositionem, his quoque abscedentibus, tunc fideles orare debebunt. Quorum tres orationes fiant, una quidem, id est prima, per silentium, secunda vero et tertia, per vocis pronuntiationem, et tunc demum osculum pacis dare debere. Et postea quam presbyteri episcopo pacem dederint, tunc etiam laicos dare et tunc oblatio offeratur, solis autem ministris altaris liceat ingredi ad altare et ibidem communicare. XX. Quoniam non oportet diaconum sedere ante presbyterum, sed ex jussione presbyteri sedeat, similiter autem honorificetur et diaconus a ministris inferioribus et omnibus clericis. XXI. Quoniam non oportet subdiaconos licentiam habere in secretarium, sive sacrarium, (quod Graeci diaconicon appellant) ingredi, et contingere vasa Dominica. XXII. Ministrum non oportet orariis uti, nec hostia derelinquere. XXIII. Quoniam non oportet lectores aut psalmistas orariis uti, et sic legere aut psallere. XXIV. Quoniam non oportet clericos servientes a presbyteris usque ad diaconos, et deinceps ordinis ecclesiastici omnes usque ad ministros, aut lectores, aut psalmistas, aut exorcistas, aut hostiarios, aut etiam eos qui in proposito continentiae sunt, tabernas intrare. XXV. Non oportet diaconem panem dare, nec calicem benedicere. XXVI. Non oportet ergo exorcizare eos qui necdum ab episcopis sunt provecti, neque in ecclesiis neque intra domos. XXVII. Non oportet ministros altaris, vel quoslibet ecclesiasticos ad agapem vocatos, partes tollere, propter injuriam quae ex hac occasione ecclesiastico ordini possit deputari. XXVIII. Non oportet in basilicis seu ecclesiis agapem facere, et intus manducare vel accubitus sternere. XXIX. Non oportet Christianos judaizare et in Sabbato vacare, sed operari eos in eadem die, Dominicam praeponendo eidem diei. Si hoc eis placet, vacent tanquam Christiani. Quod si inventi fuerint judaizare, anathema sint. XXX. Quoniam non oportet ministros altaris, vel etiam clericos quoslibet, aut continentes se, aut omnem omnino Christianum cum mulieribus lavacra habere communia. Est enim apud gentiles prima reprehensio. XXXI. Quoniam non oportet cum haereticis commiscere connubia, et vel filios et filias dare, sed potius accipere, si tamen profiteantur Christianos se futuros esse et catholicos. XXXII. Non oportet haereticorum benedictiones accipere, quoniam maledictiones magis sunt quam benedictiones. XXXIII. Non oportet cum haereticis vel schismaticis orare. XXXIV. Non oportet omnino Christianum derelictis martyribus Christi abire ad falsos martyres, hi enim alieni a Deo sunt. Quicunque autem abire voluerit, anathema sit. XXXV. Non oportet Christianos, derelicta Ecclesia Dei, abire ad angulos idololatriae abominandae congregationes facere, quae omnia interdicta sunt. Quicunque autem inventus fuerit occulte huic idololatriae vacans, anathema sit, quoniam, derelinquens Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei, accessit ad idola. XXXVI. Quoniam non oportet ministros altaris aut clericos magos et incantatores esse aut facere quae dicuntur phylacteria, quae sunt magna obligamenta animarum, hos autem qui talibus rebus utuntur projici ab Ecclesia jussimus. XXXVII. Quoniam non oportet a Judaeis vel haereticis feriatica quae mittuntur accipere, nec cum eis dies agere feriatos. XXXVIII. Non oportet a Judaeis azymas accipere, aut communicare impietatibus eorum. XXXIX. Non oportet cum paganis festa celebrare et cum impietatibus eorum habere societatem. XL. Non oportet vocatos episcopos ad synodum contemnere, sed abire debere, et aut docere aut doceri quae sunt ad Ecclesiae caeterorumque correctionem utilia. Quod si contempserit, seipsum videtur accusasse, nisi forte pro infirmitate ire non possit. XLI. Non oportet ministrum altaris vel etiam laicum sine canonicis litteris, id est formata alicubi proficisci. XLII. Non oportet ministrum altaris vel quemlibet clericum praeter jussionem episcopi ad peregrinandum proficisci. XLIII. Non oportet ministros, id est hostiarios, vel brevi tempore ab hostiis deesse, et orationi vacare. XLIV. Non oportet post duas hebdomadas Quadragesimae quemlibet ad baptismum suscipi. XLV. Non oportet mulieres ingredi ad altare. XLVI. Baptizandos oportet fidei symbolum discere, et quinta feria ultimae septimanae, vel episcopo vel presbytero reddere. XLVII. Qui in aegritudine constituti baptismum perceperunt, facti sani, fidei symbolum doceantur ut noverint qua donatione digni sunt habiti. XLVIII. Oportet baptizatos post baptismum sacratissimum chrisma percipere, et coelestis regni participes fieri. XLIX. Non oportet in Quadragesima panem offerri, nisi Sabbato et Dominica tantum. L. Non oportet, in Quadragesimae quinta feria ultimae hebdomadae, jejunium dissolvi et totam Quadragesimam inhonorari, sed per totos dies jejunare, et escis abstinentiae convenientibus, id est aridioribus uti. LI. Non oportet in Quadragesima martyrum natalitia celebrari, sed eorum in Sabbato et Dominica tantum memoriam fieri. LII. Non oportet in Quadragesima aut nuptias vel quaelibet natalitia celebrare. LIII. Non oportet Christianos ad nuptias euntes vel balare vel saltare, sed caste coenare vel prandere competit Christianis. LIV. Non oportet ministros altaris vel quoslibet clericos spectaculis aliquibus, quae aut in nuptiis aut in scenis exhibentur interesse, sed antequam thermelici ingrediantur surgere eos de convivio et abire debere. LV. Non oportet ministros altaris, vel quoslibet clericos vel etiam laicos Christianos, ex symbolis quae vulgus commissalia appellat, convivia celebrare. LVI. Non oportet presbyteros ante ingressum episcopi ingredi ecclesiam, et sedere in tribunalibus, sed cum episcopo ingredi, nisi forte aut aegrotet episcopus, aut in peregrinationis commodo eum abesse constiterit. LVII. Non debere in villis et vicis episcopos ordinari, sed visitatores, id est, qui circumeant constitui; his autem qui ante hoc ordinati sunt nihil agere censemus, nisi conscientia episcopi civitatis. Similiter etiam presbyteri nihil sine praecepto et consilio episcopi agant. LVIII. Non oportet in domibus oblationes ab episcopis sive presbyteris fieri. LIX. Non oportet ab idiotis psalmos compositos et vulgares in ecclesiis dici, neque libros qui sunt extra canonem legere, nisi solos canonicos Novi et Veteris Testamenti; quae autem oporteat legi et in auctoritatem recipi haec sunt: Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Jesu Nave, Judicum, Ruth, Regum libri quatuor, Paralipomenon libri duo, Esdra, liber Psalmorum numero 150, Proverbia Salomonis, Ecclesiastes, Cantica canticorum, Job, Esther, 12 Prophetarum libri, id est Osee et Amos, Joel, Abdias, Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias, Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel; Novi Testamenti, id est, evangelium secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Joannem, Actus apostolorum; canonicae Epistolae 7: Jacobi una, Petri duae, 1 et 2; Joannis tres, 1, 2 et 3; Judae una; Epistolae Pauli apostoli numero 14: ad Romanos, ad Corinthios 1 et 2, ad Galathas, ad Ephesios, ad Philippenses una, ad Collossenses una, ad Thessalonicenses duae 1 et 2, ad Thimotheum duae 1 et 2, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos.

licit concilium Carthaginense.