Jump to content

Collectio decretalium/XIII

Checked
E Wikisource
 XII XIV 

DE ORDINE EPISCOPORUM VEL PRIMATUM.

Episcoporum vero unus est ordo, licet sint primates illi, qui primas civitates tenent, qui et in quibusdam locis patriarchae a nonnullis vocantur. Illi autem qui in metropoli a beato Petro apostolo, ordinante Domino, et a praedecessore nostro praedicto sancto Clemente, seu a nobis constituti sunt, non omnes primates vel patriarchae esse possunt, sed illae urbes, quae praefatis et priscis temporibus primatum tenuere, episcoporum, patriarcharum aut primatum nomine fruantur, reliquae vero metropoles archiepiscoporum, aut metropolitanorum, et non patriarcharum, aut primatum utantur nominibus, quia haec eadem et leges saeculi in suis continent principibus, aliae autem primae civitates quas vobis conscriptas in quodam tomo mittimus, a sanctis apostolis et a beato Clemente, sive a nobis, primates praedicatores acceperunt. Haec vero sacrosancta Romana et apostolica Ecclesia non ab apostolis, sed ab ipso Domino Salvatore nostro primatum obtinuit, et eminentiam potestatis super universas Ecclesias, ac totum Christiani populi gregem assecuta est, sicut ipse beato Petro apostolo dixit: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum. Et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI, 18). » Adhibita est etiam societas in eadem Romana urbe beatissimi apostoli Pauli vasis electionis, qui uno die, uno quoque tempore, gloriosa morte, cum beato Petro, sub principe Nerone agonizans coronatus est, et ambo sanctam Romanam Ecclesiam consecrarunt, aliisque omnibus urbibus, in universo mundo, eam sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt. Et, licet pro omnibus assidua apud Dominum omnium sanctorum fundatur oratio, his tamen verbis Paulus beatissimus apostolus Romanis proprio chirographo pollicetur, dicens: « Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis (Rom. I, 9). »

(PL 130 0077C) De sede Romana.

Prima ergo sedes est coelesti beneficio Romanae Ecclesiae, quam (ut memoratum est) beatissimi Petrus, et Paulus, suo martyrio consecrarunt. Sic Roma, quae prius erat cacodaemonis artificio omnium errorum mater et altrix, excussis tenebris, et vanis superstitionum ritibus abiectis, filiorum Dei, exorto sole iustitiae, facta est copiosa propagatrix.

(PL 130 0077C) De sede Alexandrina.

Secunda autem sedes apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco eius discipulo atque Evangelista consecrata est, quia ipse et in Aegypto primum (0077D) verbum veritatis directus a Petro praedicavit et gloriosum suscepit martyrium. Cui venerabilis successit Abilius.

PL 130 0077D) De sede Antiochena.

Tertia autem sedes apud Antiochiam eiusdem, id est beati Petri apostoli habetur honorabilis, quia illic, priusquam Romam veniret, habitavit, et Ignatium episcopum constituit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est. Reliquas vero, ut praediximus, in quodam tomo, prolixitatem vitantes epistolae, vobis conscriptas direximus. Inde namque et beati Apostoli inter se statuerunt ut episcopi singularum scirent gentium, quis inter eos primus esset: quatenus ad eum potior eorum sollicitudo (0078A) pertineret. Nam et inter beatos apostolos quaedam fuit discretio. Et licet omnes essent apostoli, Petro tamen a Domino est concessum, et ipsi inter se idipsum voluerunt, ut reliquis omnibus praeesset apostolis, et Cephas, id est caput, et principium teneret apostolatus. Qui et eamdem formam suis successoribus et reliquis episcopis tenendam tradidit. Et non solum hoc in Novo Testamento est constitutum, sed etiam in Veteri fuit. Unde scriptum est: « Moyses et Aaron in sacerdotibus eius (Psal. XCVIII, 6), » id est primi inter eos fuerunt. Et quamvis ita ordinatum fuerit, nemo tamen quod suum est, quaerat, sed quod alterius, unde ait beatus apostolus Paulus: « Unusquisque placeat proximo suo in bonum ad aedificationem (Rom. XV, 2). » Et (0078B) sicut ipse Salvator suis ait discipulis: « Qui maior est vestrum, erit minister vester (Matth. XXIII, 11), » et reliqua. Et licet super his aliqua dicta fuerint, repetentes tamen saepius, admonemus ut semper in omnibus, et ab omnibus vitentur elationes mentis et corporis. Et quanto maior unusquisque videtur esse, tanto sit humilior, sicut Dominus Salvator noster non venit ministrari, sed ministrare. Et, si frater aliquis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite eum in spiritu lenitatis. Si quae vero aliae causae difficiliores inter vos ortae fuerint, ad huius sanctae Sedis apicem eas quasi ad caput referte, ut apostolico terminentur iudicio, quia sic Dominum velle ab eoque ita constitutum esse antedictis testimoniis declaratur. Haec vero (0078C) apostolica Sedes cardo et caput factum est a Domino, et non ab alio constituta, et sicut cardine ostium regitur. Sic huius sanctae Sedis auctoritate omnes Ecclesiae, Domino disponente, reguntur.

Accusatores autem et testes esse non possunt, qui ante hesternum diem aut nudiustertius inimici fuerint, ne irati nocere cupiant, vel laesi ulcisci velint. Inoffensus igitur accusatorum et testium affectus quaerendus est, et non suspectus. Causam enim vestram alieno nolite committere iudicio, valde enim iniquum est ut omissis suis, alii quilibet aliorum se causis immisceant, quoniam nullis in locis spiritualis cura deficit, sed se per omnia, qua nomen Domini praedicatur, extendit. Studendum est omnibus, (0078D) ne (ut sunt) aemulationes malae, sed piae sint inter vos dilectiones, quia in hoc vos omnes Domini discipulos esse veros noverint, si dilectionem habueritis adinvicem. Ex omni ergo genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos exitus de potestate tenebrarum transferat in regnum filii charitatis suae, et de vasis irae faciat vasa misericordiae.

Unde nobis summopere studendum est, ut cooperatores simus gratiae Dei, quia ad hoc vocati sumus, eiusque familiari colloquio sociati, et sacerdotes sacrati, ut fructuosos illi manipulos reportemus, cooperante gratia eius. Necesse est enim ut rectores a subditis timeantur, ab ipsisque corrigantur, ut (0079A) humana formidine peccare metuant, qui divina iudicia non formidant: deteriores quippe sunt qui doctorum vitam, moresque corrumpunt, his qui substantias aliorum, praediaque diripiunt, ipsi autem ea quae extra nos, licet nostra sint, auferunt, nostri quoque detractores et morum corruptores nostrorum sive qui adversus nos armantur, proprie nosipsos decipiunt. Et ideo iuste infames sunt, et merito ab Ecclesia extorres fiunt.

Pro meritis ergo plebis saepe pastores depravantur Ecclesiae, ut proclivius corruant qui sequuntur. Capite videlicet languescente, facilius reliqua membra corporis inficiuntur, ut scriptum est: « Omne caput languidum, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad verticem capitis, non est in eo sanitas (0079B) (Isai. I, 5). » Quapropter manifestum est diabolum (qui sicut leo rugiens circuit, quaerens quem possit devorare) cordibus plebium suadere, ut doctores atque pastores suos detractoribus irrogent vel accusent ut plebibus languescentibus, vel mala agentibus, non tenentibus pastoribus frena eorum lasciviant atque in ima ruant. Multum vero distant damna morum a damnis rerum temporalium, (0080A) cum ista extra nos sint, illa vero in nobis. Sententia quoque Cham filii Noe damnantur, qui suorum doctorum vel praepositorum culpam produnt, sicut Cham qui patris pudenda non operuit, sed magis deridenda monstravit. Doctor autem vel pastor Ecclesiae, si a fide exorbitaverit, erit a fidelibus corrigendus, sed pro reprobis moribus magis est tolerandus quam distringendus, quia rectores Ecclesiae a Deo iudicandi sunt, sicut ait Propheta: « Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos diiudicat (Psal. LXXXI, 1); » unde oportet unumquemque fidelem, si viderit aut cognoverit plebes suas adversus pastorem suum tumescere, aut clerum detractoribus vacare, hoc vitium pro viribus exstirpare prudenterque corrigere satagat, nec eis in quibuscunque (0080B) negotiis misceri, si incorrigibiles apparuerint antequam suo reconcilientur doctori, praesumat, quoniam tam sacerdotes quam reliqui fideles omnes debent habere summam curam de his qui pereunt, quatenus eorum redargutione, aut corrigantur a peccatis, aut si incorrigibiles apparuerint, ab Ecclesia separentur.