Jump to content

Collectio decretalium/XLIV

Checked
E Wikisource
 XLIII XLV 

PL 130 0164B) INCIPIUNT DECRETA CORNELII PAPAE. De translatione corporum apostolorum, et quibusdam haereticis. (Anno Domini 255, Decio imperatore regnante.)

(0163) (0163C) Charissimis atque dilectissimis fratribus sanctae Dei Ecclesiae filiis et omnibus Domino recta fide famulantibus, CORNELIUS episcopus.

Videns charitatis vestrae benevolentiam quia apostolorum amatores estis, eorumque fidem et doctrinam tenetis, decrevi vobis scribere Domino auctore quaedam ex his quae nunc temporis necessaria sunt sciri, et quae apud nos in Ecclesia auxiliante Domino Romana meritis apostolorum nuper acta sunt sive geruntur, quoniam patrocinante charitate credo vos paterna gratia scripta sedis apostolicae libenter suscipere et mandata eius peragere, atque de eius profectibus gratulari, quia quisque se in radice charitatis inserit, nec a viriditate deficit, nec a fructibus manescit, nec amore fecunditatis opus efficax (0163D) amittit. Ipsa enim charitas exercet corda fidelium, sensus corroborat, ut nihil grave, nihil difficile, sed fiat totum dulce quod agitur, dum eius proprium sit nutrire concordiam, servare mandata, atque dissociata coniungere, prava dirigere, et caeteras virtutes perfectionis suae munimine solidare. Quapropter rogo vos nobis congratulari, quia rogatu cuiusdam devotae feminae atque nobilissimae matronae Lucinae levata sunt corpora apostolorum Petri et Pauli de Catacumbis; et primo quidem beati Pauli corpus levatum silentio ac positum est in (0164C) praedium praedictae matronae, via Ostiensi, ad latus ubi decollatus est. Postea vero beati apostolorum principis Petri accepimus corpus, et condecenter posuimus illud iuxta locum ubi crucifixus est inter corpora sanctorum episcoporum, in templo Apollinis, in monte Aureo in Vaticano palatii Neronis tertio Kalendarum Iuliarum die, orantes Deum et Dominum nostrum Iesum Christum, ut intercedentibus suis sanctis apostolis maculas vestrorum purget peccatorum, et in sua vos conservet voluntate diebus vitae vestrae, et in fructu boni operis vos perseverabiles reddat. Vos vero his congaudete quia et ipsi sancti apostoli de vestro congratulantur gaudio. Vos semper Deum laudate et ipse glorificetur in vobis; scriptum est enim: « Quid retribuam (0164D) Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 12, 13). » Tantum enim a nobis exigitur quantum possumus famulatus nostri obsequio commodare; unde quidem tanto nos necesse est importunis praedicationibus insistere, quanto nobis perfectae negotiationis creditur duplicata talentorum assignatio, atque Dominicae vocis ad suscipiendam eius requiem suadet assertio.

Haec invidens antiquus hostis suscitavit nobis adversarium Novatum, rectae fidei et sanctae doctrinae (0165A) aemulum, qui extra Ecclesiam ordinavit Novatianum, et in Africa Nicostratum, utrosque haereticos sicut ille erat. Hi vero conatibus, quibus potuerunt, multos a recta et catholica fide suadentes recedere fecerunt, et post se in perversam et Deo odibilem doctrinam corruere persuaserunt. Sed sicut istorum tergiversationibus nimis sumus contristati et de eorum perditione contriti, sic de aliorum conversatione Domino auxiliante sumus laetificati. Deus autem omnipotens qui tristibus miscet laeta, oppido nos laetificavit, quo quidam confessores qui dudum fuerant fideles, a nobis et a recta fide diabolo instigante se separantes, cum Maximo presbytero ad Ecclesiam Catholicam et fidem rectam sunt reversi, et denuo sicut prius facti sunt confessores (0165B) fideles. Quapropter, charissimi, hortamur vos et deprecamur per Dominum nostrum Iesum Christum, ut et praedictos haereticos, et omnes quos a recta fide et doctrina apostatare cognoveritis, exhortationibus et bonis studiis vestris ad catholicam fidem et rectam doctrinam convertere contendite, et in Dei voluntate persistere suadete. Et non solum hos, sed omnes qui nondum fidem rectam perceperunt, ad catholicam fidem perducere festinate, « quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia (magistro gentium docente) poterit nos separare a charitate Domini nostri Iesu Christi, et quae in ipso est (0165C) « recta fide (Rom. VIII, 38, 39). » Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem (Hebr. X, 35). » Patientia enim nobis necessaria est ad colluctationes adversariorum, quatenus fidem intemeratam usque in finem conservantes repromissionem percipiamus quam repromisit his qui legitime certare properant. « Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, (0166A) veniet et non tardabit (Ibid., 37). » Ecce enim iudex ante ianuam assistit, coronas hilariter promittens his qui pro eo passionibus submittuntur. Quod si subtraxerit se quis, non placebit animae meae, sed cadet de promissione propter negationem. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae. Propter quod assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo adversus omnes inimicos sanctae Ecclesiae et vestros, et induite vos lorica iustitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia iacula nequissimi ignita exstinguere. Et galeam salutis assumite, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem radicati et fundati in (0166B) solatio fratrum pro Christo Iesu Domino nostro. Sed et nunc, fratres, commendamus vos Domino et omnes verbo gratiae eius, qui potest perficere et dare haereditatem nobis cum omnibus sanctis. Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum, ut vobis invicem succurratis et non sitis divisi, ut unanimes, uno ore et uno corde honorificetis eum in concordiam et consolationem fratrum, qui potest confirmare vos secundum Evangelium eius, iuxta revelationem aeterni mysterii, temporibus scilicet perpetuis, quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera. Summopere considerare etiam debetis quod illi qui fratribus invident eosque damnare atque perdere cupiunt, per se sua dogmata destruunt. Dicit (0166C) enim Dominus: « Omne regnum in se divisum non stabit (Matth. XII, 25), » et omnis scientia et lex adversum se divisa non stabit. Ideoque necesse est ut concorditer salubres suscipiatis hortatus, et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes divinis et apostolicis constitutionibus pareatis. Data VII Idus Septembris, Decio et Maximo IIII CC.