Collectio decretalium/XLVIII

E Wikisource
XLVIII. Collectio decretalium

 XLVII XLIX 

ITEM EPISTOLA STEPHANI PAPAE DE ACCUSATIONIBUS SACERDOTUM.

STEPHANUS sanctae apostolicae et universalis Romanae Ecclesiae episcopus, omnibus per diversas provincias constitutis episcopis, in Domino salutem.

Plurimum gaudemus in Domino, et in dono gratiae ipsius gloriamur, quod fides vestra per bona opera crescit magnifice, et dilatatur amplissime. Sed nimis affligimur et tribulamur de vestra oppressione super qua crebrior commeantium usque ad nos fratrum sermo perlatus est. Non oportuerat quidem ab illis a quibus sustentari, et portari, et honorari debueratis, tantis vos oppressionibus concuti. Quapropter necessarium est, ut remotis talium tergiversationibus, quibus venenosa malitia revelari, atque obscurari bonitas et veritas solet, adminiculum non modicum vobis a fidelibus impendatur, atque ab hac apostolica sede suffragetur, quos per divinam gratiam Christi auxilio dignum est adjuvari, ne in totius Ecclesiae perturbationem imprudens procedat intentio, et ea quae a sanctis praedecessoribus nostris, et reliquis sanctis Patribus dudum fuerant prohibita, denuo reviviscant. Loci namque nostri consideratione compellimur ea quae ad notitiam nostram emendanda pervenerunt, propter Dominum non derelinquere, sed digna emendatione corrigere. Et si saecularibus officiis ordo suus et tradita a majoribus disciplina servanda est, quis ferat ecclesiasticos ordines temeraria praesumptione confundi, audita negligere, et emendanda non opem ferendo postponere? Audivimus enim vos a quibusdam accusari non tam pro vestra culpa, quam pro eorum libitu; ut vestra rapere possint, et ideo vos nimis affligi et concuti intantum, ut etiam a sedibus propriis pellamini, et tali occasione Ecclesiae facultatesque vestrae vastentur ac depraedentur. Ista, charissimi, non oportet fieri, nec denuo replicari. Tamen necesse est quae toties usurpantur, saepius replicentur et prohibeantur. Nam quidquid in sacratis Deo rebus et episcopis injuste agitur pro sacrilegio reputabitur, quia sacra sunt, et violari a quoquam non debent.

Nullus enim episcoporum, dum suis fuerit rebus exspoliatus, aut a sede propria qualibet occasione pulsus, debet accusari, aut a quoquam ei potest crimen objici, priusquam integerrime restauretur, et omnia quae illi ablata quocunque ingenio fuerant, legibus redintegrentur, et ipse propriae sedi et pristino statui regulariter reddatur, ita ut omnes possessiones, et cuncta sibi injuste ablata, atque fructus omnes ante coeptam accusationem primates et synodus episcopo de quo agitur funditus restituant, quia hoc non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges fieri prohibent. Neque aliquis eorum aut Ecclesiarum actorum vel defensorum ad aliquos prius accusari debet quam ipsi charitative bis, et ter ab eis qui se laesos aestimant, vel eos pro aliquibus erratibus corripere cupiunt, conveniantur, ut ab eis aut familiarem 41 emendationem, aut justam percipiant excusationem. Quod qui praesumpserit, liminibus arceatur ecclesiae usque ad condignam satisfactionem. Accusatores vero et accusationes quas saeculi leges non recipiunt, et antecessores nostri prohibuerunt, et nos submovemus. Nullus enim alienigena aut accusator eorum fiat aut judex. Unde et de Lot scriptum est: « Ingressus es ut advena, nunquid ut judices (Genes. XIX, 9)? » Accusator autem vestrorum nullus sit servus aut libertus, nullaque suspecta persona aut infamis. Repellantur etiam cohabitantes inimicis et omnes laici, quia infestationem blasphemiae affectio amicitiae incitare solet. Nec illi in vestra sunt suscipiendi accusatione, qui vos in sua volunt recipere infamatione. Nullus enim anathema suscipiatur, nec a quoquam credantur quae ab eis vel dicuntur vel conscribuntur. Eos quoque dico anathematizatos esse, quos episcopi suis scriptis anathematizaverunt, aut eorum statuta anathematizant. Per scripta enim nullius accusatio suscipiatur, sed propria voce, si legitima et condigna accusatoris persona fuerit, praesente videlicet eo quem accusare desiderat, quia nullus absens aut accusari potest aut accusare. Nullus tamen praefati ordinis vir accusari potest, aut respondere suis accusatoribus debet, priusquam regulariter a suo primate vocatus sit, locumque defendendi et inquirendi accipiat ad abluenda crimina.

Nulli enim metropolitani aut alii episcopi appellantur primates, nisi qui primas sedes tenent, et quorum civitates antiqui primates esse censuerunt. Reliqui vero qui caeteras metropolitanas civitates adepti sunt, non primates, sed aut archiepiscopi, aut metropolitani vocentur. Urbes enim et loca quibus primates praesidere debent, non modernis, sed etiam multis ante adventum Christi sunt statutae temporibus, quarum primates etiam gentiles pro majoribus etiam negotiis appellabant. In ipsis vero urbibus post Christi adventum apostoli et successores eorum patriarchas vel primates posuerunt. Ad quos episcoporum negotia, salva in omnibus apostolica auctoritate, et majores causae post apostolicam sedem sunt referendae. Et licet, Apostolo prohibente, inter Christianos non debeant accusationes exerceri, sed si prohiberi non potuerunt, accusationes episcoporum ad memoratos primates debent ab accusatoribus deferri. Studendum est tamen episcopis, ut dissidentes fratres magis ad pacem quam ad judicium coerceantur. Episcopus autem aliter non debet audiri aut judicari, nisi in praesentia omnium comprovincialium, et ab omnibus comprovincialibus episcopis, quia ipsis absentibus, nec debet, nec potest. Quae vero personae ad accusationem eorum non sunt admittendae, et superius ex parte dictum est, et latius tam hi quam et infames personae, in epistola quam dudum Hilario misimus, sunt adnumeratae. Ultra provinciae vero terminos accusandi licentiam non progrediatur, sed omnis accusatio intra provinciam audiatur, et a comprovincialibus terminetur, nisi ad apostolicam sedem fuerit tantum appellatum. Et neganda est accusatis licentia criminandi priusquam se crimine quo premuntur exuerint, quia non est credendum contra alios eorum confessioni qui criminibus implicati sunt, nisi se prius probaverint innocentes quoniam periculosa est, et admitti non debetur rei adversus quemcunque professio. Familiares vero et sponte confessi atque sceleribus irretiti non debent admitti, nec hi qui hesterna die, aut pridie, aut ante fuerunt inimici. Clericus ergo qui episcopum suum accusaverit, aut ei insidiator exstiterit, non est recipiendus, quia infamis effectus est, et a gradu debet recedere, aut curiae tradi serviturus. Laicis quoque, quamvis religiosi sint, nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur unquam attributa facultas. Scimus, dilectissimi, quia semper carnales spirituales solent persequi, et malevoli benevolos infamare et lacerare. Ideoque apostoli et successores eorum ac reliqui sancti Patres noluerunt fieri facilem episcoporum accusationem, quoniam si facilis esset, aut nullus, aut vix aliquis modo inveniretur. Throni enim Dei vocantur, ideo non debent moveri, aut affligi, vel perturbari. De ipsis ergo ait propheta: « Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII, 3). » Hi vero qui non sunt bonae conversationis, et quorum vita est accusabilis, aut quorum fides, vita et libertas nescitur, non possunt eos accusare. Primo semper accusatorum personae, fides, vita, et conversatio est enucleatim inquirenda, et postea quae objiciunt fideliter sunt pertractanda, quia nihil prius fieri debet, quam impetitorum personae fidesque vita et conversatio diligenter discutiantur, ne alicujus invidia, aut inimicitia vel intentione mala quisquam vexetur.

Criminationes adversus doctorem nemo suscipiat, quia magis sunt doctores portandi quam laedendi aut infamandi. Unde ait Apostolus: « Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). » Charitas autem non est ambitiosa, non aemulatur, non inflatur, non quaerit quae sua sunt, sed quae Jesu Christi. Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Et qui in Deo manet, nulli vult nocere, sed omnes desiderat adjuvare et sustentare, sicut ipse Dominus omnes venit salvare, et animam suam dare in redemptionem pro nobis. Eorum autem accusandi sacerdotes vel testificandi in eos vocem obstruimus, quos humanis et divinis vocibus damnatos vel mortuos esse agnoscimus. Praevidere ergo summopere debent omnes qui sacerdotes Domini persequuntur tam occulte quam manifeste, ne subjectis Domini damnentur praeceptis. Per Jeremiam autem prophetam talibus comminando Dominus loquitur dicens: « Iniquitates nostrae declinaverunt omnia, et peccata nostra amoverunt bona a nobis, quia inventi sunt in populo meo impii, et loquentes vana. Statuerunt ad disperdendos viros, et comprehenderunt, ut laqueus venantis plenus volatilibus, sic domus eorum plena dolo (Jerem. V, 25-27). » Et per David ait: « Qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in praeliis. Exacuerunt linguas suas sicut serpentes, venenum aspidum sub labiis eorum (Psal. CXXXIX, 3, 4). » Et paulo post: « Cadent super eos carbones in igne, dejicies eos in foveas, ut non consurgant. Vir linguosus non dirigetur in terra, virum injustum mala capient in interitu. Scio quia faciet Dominus causam inopis, judicia pauperum Psal. V, 12, 13). » Item idem: « Muta fiant labia dolosa (Psal. XXX, 19). » Et iterum per Jeremiam inquit: « Omnes in sanguine judicantur; unusquisque proximum suum tribulat: omnes in malum manus suas praeparant (Mich. VII, 2). » Hos Dominus praevidens apostolis praecepit, ne facile servi sui lacerarentur, ne forte perderentur, aut in talem tentationem inciderent, quam ferre minime possent. Idcirco sancti apostoli et successores eorum decretorum normas statuerunt, ne talium vox (quae magis perdere nititur innocentes et simplices quam salvare) facile reciperetur, sed ipsi his jaculis pellerentur procul, et Domini discipulos juxta voluntates et versutias eorum minime perdere possent. Unde et ipse Dominus ait: « Excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis (Luc. IX, 5). » Et alibi ipsa per se Veritas de talibus dicit: « Melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis istis (Matth. XVIII, 6). » Et Jacobus apostolus inquit: judicium sine misericordia fiet illi, qui non fecerit misericordiam (Jac. II, 13). » Qua enim fronte quis peccatorum suorum veniam sperat a Deo se impetraturum, qui delinquenti fratri nihil per pietatis et clementiae officium vult condonare? Profecto necesse est ut aestimet se talem in judicio Deum experturum, cum ante justi judicis tribunal fuerit constitutus, qualem se fratri suo exhibuerit: « Nam qua mensura mensi fuerimus, eadem remetietur nobis (Marc. IV, 24). » Et Joannes apostolus et evangelista ait: « Qui odit fratrem suum homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (I Joan. III, 15). »

Vos tamen, filii charissimi, hortamur ut patienter mala vobis illata Domini adminiculo portetis, et his apostolicis praeceptis tales procul pellite, ne more canino vos lacerare, aut mordere valeant. Mementote etiam quia juxta psalmographi vocem homo sicut foenum dies ejus, et ut flos agri ita foret. Et Apostolus ait: « Totus mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19). » Unde precamur ne tales multum timeatis, quia infames sunt et non multum vobis nocere possunt, quia eorum vox exstincta est, quoniam sic odit Deus eos, qui adversus patres armantur, ut patrum invasores, qui in omni mundo infamia sunt notati. Armamini ergo his apostolicis adminiculis contra eos, et spiritu principali roborate corda vestra, ut Deus qui vos pastores in populo suo vocari voluit, non negligentes aut tepidos, lupis supervenientibus fugientes inveniat, sed exemplo boni pastoris agnos pariter cum matribus et filiis ac filiabus viriliter defensantes, atque ad sanctam matrem Ecclesiam fideliter reportantes semper inveniat. Et quanquam dies mali sint, vos tamen nolite esse imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei. Quamobrem confortamini, et state in fide, viriliter agentes, ac omnia vestra in charitate fiant, et secundum sanctum Evangelium: « In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). » Recordamini quoque sanctorum apostolorum et prophetarum, et quia multum laboraverunt in Domino, ideo adepti sunt praemia sempiterna. Scitote etiam quoniam juxta Psalmistae vocem: « Multae tribulationes justorum et de omnibus his liberabit eos Dominus (Psal. VII, 20). » Quapropter, filii charissimi, hortamur vos et deprecamur, ut crebris orationum vestrarum precibus Deum exoretis ut liberemur nos et vos juxta dictum Apostoli ab importunis et malis hominibus quia, non omnium est fides. Flagitate etiam, ut Deus et Dominus noster qui est refugium pauperum, et spes humilium, sanctam suam Ecclesiam pretioso videlicet sanguine suo redemptam, et nos qui eamdem sanctam Ecclesiam docere, regere, portare, et tueri debemus, de praedictis oppressionibus, et tentationibus hujus saeculi nequam, atque de omnibus necessitatibus nostris misericorditer eruat, ut sermo Dei currat, et glorificetur gloriosum Evangelium Domini nostri Jesu Christi, et gratia ejus in nobis vacua non fiat, ne sine fructu Evangelii, quod absit, steriles in conspectu Dei appareamus, et vacui filiorum filiarumque numero revertamur, nec de abscondito talento Domino veniente rei esse judicemur; ista enim semper invidet Satanas. Et idcirco tales adversum nos suscitat, qui nos premant, et suffocent, ut Domini oves absque nobis rapiat, et in ima, non existentibus pastoribus qui nos custodiant, et defendant, ruere faciat. Vos igitur pro viribus laborate et orate atque vigilate, ne haec fiant, scientes nos semper paratos esse in omnibus quibuscunque Dominus posse dederit modis, vobis opem ferre, licet nos ab ipsis aemulis sanctae Dei Ecclesiae et nostris, non simus excepti, et tribulationes cordis nostri, pro nostra et vestra tribulatione sive ovium nobis commissarum admodum sint dilatatae. Vos quoque obsecramus, ut injunctum vobis a Domino famulatum non negligatis, et omnes oppressos, et cunctos Dei servos atque generaliter omnes Christianos, prout Dominus posse dederit, adjuvare studeatis, ut ante tribunal Christi mercedem habeatis perpetuam. Et scitote quod memoria vestri coram Deo est assidue. Nam quemadmodum dolentes cognoscimus, vos ab iniquis, et scelestis hominibus obturbari, ita continuo vobis compatimur, Deum orantes pro liberatione ac sublevatione vestrae afflictionis, quae vobis (unde graviter angimur) ab iniquis in dies irrogatur, et ante corpora apostolorum pro vobis preces fiunt quotidie, ut et vos liberemini ab importunis et malis hominibus Domini auxilio, et oves vobis commissae ad pascua aeternae vitae una vobiscum perveniant sempiterna. Unitatem et conjunctionem dilectionis vestrae valentem atque proficientem in salutem omnium populorum creator omnium Dominus omnipotens memorem nostri aeternaliter custodiat, amen. Data Nonas Aprilis Valeriano et Gallicano IV cc. consul.