Jump to content

Collectio decretalium/XVI

Checked
E Wikisource
 XV XVII 

ITEM EPISTOLA EVARISTI PAPAE Quod Christus sit caput et sponsus Ecclesiae, et qualiter sacerdotes suas ecclesias et ecclesiae eorum eos debeant diligere.

EVARISTUS urbis Romae episcopus omnibus per Aegyptum conglutinatis fratribus in Domino salutem.

Unum nos, fratres, sentire oportet et agere, ut (sicut legimus) in nobis unum cor et una anima esse probetur. Scimus namque, sicut a Patribus accepimus, Christum esse caput, cujus et membra sumus. Ipse enim est sponsus, et Ecclesia sponsa, cujus filii nos sumus. Et ideo unum Patrem habemus in coelis Dominum. Sacerdotes vero vice Christi legatione funguntur in Ecclesia. Et sicut ei sua conjuncta est sponsa, id est Ecclesia, sic episcopis junguntur Ecclesiae unicuique pro portione sua. Et sicut vir non debet negligere uxorem suam, sed diligere et caste custodire, sic episcopus et multo magis custodire, et amare, atque prudenter regere debet Ecclesiam. Et, velut uxor quae sub manu est viri, obedire debet viro suo, eumque diligere et amare, ita potius Ecclesia etiam episcopo suo in omnibus obedire eumque diligere et amare, ut animam suam debet, quia illud fit carnaliter, istud spiritualiter; et, sicut vir non debet adulterare uxorem suam, ita nec episcopus Ecclesiam suam, id est, ut illam dimittat ad quam sacratus est, absque inevitabili necessitate, aut apostolica, vel regulari mutatione, et alteri se, ambitus causa, conjungat. Et sicut uxori non licet 19 dimittere virum suum, ut alteri se (vivente eo) matrimonio societ, aut eum adulteret, licet fornicatus sit vir ejus, sed juxta Apostolum, aut viro suo reconciliari debet, aut manere innupta: ita Ecclesiae non licet dimittere aut ab ea segregare episcopum suum, ut alterum (vivente eo) accipiat, sed aut ipsum habeat, aut innupta maneat, id est, ne alterum episcopum, suo vivente, accipiat, ne fornicationis aut adulterii sui crimen incurrat. Nam, si adulterata fuerit, id est, si se alteri episcopo junxerit, aut super se alterum episcopum adduxerit, aut esse fecerit vel desideraverit, per acerrimam poenitentiam, aut suo reconcilietur episcopo, aut innupta permaneat. Unde et Dominus loquitur in Evangelio, dicens: « Si quis viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). » Episcopum vero oportet opportune atque sine intermissione Ecclesiam suam docere, eamque prudenter regere et amare, ut a vitiis se abstineat et salutem consequi possit aeternam. Et illa cum tanta reverentia ejus doctrinam debet suscipere, eumque amare et diligere, ut legatum Dei et praeconem veritatis, quia, testante Veritate: « Quaecunque ligaverit super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solverit super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI, 19). » Nimis timenda est, fratres, haec sententia, et praevidendum est vobis ne offendatis eos qui tantam a Domino habent potestatem. Et ideo potius obediendi, diligendi, et summopere venerandi sunt, non detrahendi vel lacerandi aut ejiciendi, sed portandi et amandi, ipso dicente Domino: « Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). » Ideo haec vobis et omnibus fidelibus scribimus, fratres, ut ab his vos caveatis, et posteris vestris non malum, sed bonum exemplum relinquatis, quoniam injuria episcoporum ad Christum pertinet, cujus vice funguntur. Audivimus enim quosdam a vobis infamatos et dilaceratos episcopos, ac e civitatibus propriis pulsos, quia alibi episcopi constitui non possunt, nisi in civitatibus non minimis, et alios in eis ipsis viventibus constitutos. Ideo haec vobis scribimus, ut sciatis hoc fieri non licere, sed proprios revocari et integerrime restitui debere, illos vero qui adulterina feditate sponsas suas quas et uxores eorum praefixo tenore esse intelligimus, tenent, ejici ut adulteros atque infames fieri, eosque ab ecclesiasticis honoribus arceri jubemus. Si autem adversus eos aliquam querelam habueritis, his peractis, inquirendum erit et auctoritate hujus sanctae Sedis terminandum. Et, ne omnia nunc sigillatim dicam, omne bonum (si ipsa per se in vobis fuerit) charitas facere vos docebit, sicut econtrario eos qui a salute alieni sunt, omne malum facere, odium docet. Unde ut vos qui veri Dei estis discipuli, abjicite a cordibus vestris ante omnia discordias et aliorum dissensiones, ex quibus omne opus malum, procedit, et benignitatem ac simplicitatem tota mente servate. Verumtamen scitote cuncti quod supra omnes vos laboret episcopus, quia unusquisque vestrum suum proprium fert laborem, ille vero et suum et singulorum. Et ideo sicut ille pro vobis omnibus, ita et vos omnes summopere laborare pro eo debetis, intantum ut si etiam necesse fuerit, animas vestras pro eo ponatis, sicut et ipse animam suam pro vobis, si necesse fuerit, ponere debet, ipso dicente Salvatore: « Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis (Joan. X, 11), » vos vero obedite eis, et vigilate pro eis, quia ipsi pro vobis vigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes.

Non est itaque a plebe aut vulgaribus hominibus arguendus, vel accusandus episcopus, licet sit inordinatus, quia pro meritis subditorum disponitur a Deo vita rectorum, exemplo David peccantis ad comparationem principum qui ex merito plebis praevaricantur. Sacerdotes enim exquirere debent peccata populorum, et sagaci sollicitudine unumquemque probare, juxta testimonium Domini ad Jeremiam loquentis: « Probatorem (inquit) dedi te populo meo robustum, et scies et probabis viam eorum (Jer. VI, 27). » Ideo ista dico, quia insidiator bona saepissime solet convertere in malum, et in electis ponit maculam. Unde si qui sunt vituperatores aut accusatores episcoporum, vel reliquorum sacerdotum, non oportet eos a judicibus Ecclesiae audiri, antequam eorum discutiatur aestimationis suspicio vel opinio, qua intentione, qua fide, qua veritate, qua vita, qua conscientia, quove merito, si pro Deo, aut pro vana gloria, aut inimicitia, vel odio, aut cupiditate ista sumpserint necne. Haec omnia fideliter sunt perscrutanda et diligenter pertractanda. Nam sunt nonnulli qui praepositos suos perverse reprehendunt, si vel parum ipsis molesti exstiterint. Idcirco recto oculo primatibus Ecclesiarum providendum est, ne quisquam eorum innocens vexetur aut scandalizetur, intendentibus sententiae Domini qua ait: « Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi ut suspendatur mola asinaria collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6), » et reliqua. Deus autem omnipotens, ut nos a praecipitatae sententiae probatione compesceret (cum omnia nuda et aperta sint oculis ejus), mala tamen Sodomae noluit audita judicare priusquam manifeste agnosceret quae dicebantur, unde ipse ait: « Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint, an non est ita ut sciam (Gen. XVIII, 21). » Deus omnipotens, cui nihil absconditum est, sed omnia ei manifesta sunt, etiam antequam fiant, non ob aliud haec et alia multa (quae hic prolixitatem vitantes non inseruimus) per se inquirere dignatus est, nisi ut nobis exemplum daret ne praecipites in discutiendis et judicandis negotiis essemus, et ne mala quorumdam prius quisquam praesumat credere quam probare. Cujus exemplo monemur, ne ad proferendam sententiam unquam praecipites simus, aut temere, indiligenterque indiscussa quaeque quoquomodo judicemus, dicente Veritatis voce: « Nolite judicare ut non judicemini, in quo enim judicio judicaveritis judicabimini (Matth. VII, 1), » et reliqua. Nam mala audita nullum moveant, nec passim dicta absque certa probatione quisquam unquam credat; sed ante audita diligenter inquirat, ne praecipitando quidquam aliquis agat. Si enim Dominus omnium Sodomorum mala, quorum clamor ad coelum usque pervenerat, omnia sciens, prius credere nec judicare voluit quam ipse ea cum fidelibus testibus diligenter investigans, quae audierat et opere veraciter cognosceret: multo magis nos, humani et peccatores homines, quibus incognita sunt occulta judicia Dei, et haec praecavere, et nullum ante veram justamque probationem judicare, aut damnare debemus, manifeste Apostolo dicente Paulo qui ait: « Tu quis es qui judicas servum alienum? suo enim Domino stabit aut cadet (Rom. XIV, 4); » unde et per prophetam David Dominus loquitur dicens: « Nolite exaltare in excelsum cornu vestrum (Psal. LXXIV, 6) » loquentes in cervice veteri, quia neque ab oriente, neque occidente, neque a solitudine montium, sed Dominus judex hunc humiliabit et exaltabit, quia calix in manu Domini ex vino meraco ad plenum mistus, et propinabit ex eo, verumtamen faeces ejus potabunt bibentes omnes impii terrae. Ego autem annuntiabo in sempiternum, psallam Deo Jacob. Et alibi idem ait Propheta: « Ab increpatione tua Deus Jacob (Psal. LXXV, 7), » consopitus est et currus et equus. Tu terribilis es, et quis stabit adversum te? Ex tunc ira tua, de coelo autem fecisti judicium, terra timens, et tacebit cum surrexerit, ad judicandum Deus, ut salvos faceret omnes mites terrae. Et Apostolus ait: « Mihi vindictam, ego retribuam (Rom. XII, 19). » Et alibi inquit idem apostolus: « Sufficit unicuique objurgatio quae fit a plurimis, ita ut magis donetis et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur is qui in angustia est. Propter quod obsecro vos ut confirmetis in illo charitatem (II Cor. II, 6. » Et Dominus in Evangelio ait: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et proximum tuum sicut teipsum (Luc. X, 27). » Dilectio enim proximi malum non operatur. Propter quod juxta Apostolum inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas; in quo enim judicas alterum teipsum condemnas, eadem agens quae judicas. Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. Existimas autem hoc, o homo omnis qui judicas eos qui talia agunt et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adduxit. Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei qui reddet unicuique secundum opera ejus. His quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem, quaerentibus vitam aeternam. His autem qui ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci. Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, et alibi idem apostolus: « Causati enim sumus omnes sub peccato esse, sicut scriptum est, quia non est justus quisquam, non est intelligens, non est requirens Deum, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum non est usque ad unum. Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt, non est timor Domini ante oculos eorum. Scimus autem quoniam quaecunque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo, quoniam ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo; per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est et testificata a lege et prophetis. Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi super omnes qui credunt. Non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae, propter remissionem praecedentium delictorum, in sustentationem Dei, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore, ut sit ipse justus et justificans eum qui ex fide est Jesu Christi (Rom. III, 3). » Item idem: « Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat. Quis est qui condemnet? Christus Jesus qui mortuus est, imo et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Quis ergo nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis, sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, poterit nos separare a charitate Dei quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 33). » Debemus autem nos, ut ait idem apostolus, firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere, unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem. Etenim Christus non sibi placuit, sed, sicut scriptum est: « Improperia improperantium tibi ceciderunt super me (Rom. XV, 1). » « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem qua exhortamur ipsi a Deo, quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra, sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur 20 in vobis tolerantiam earumdem passionum quas et nos patimur: et spes nostra firma est pro vobis, scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis (II Cor. I, 3). » « Fidelis autem Deus qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). » Propter quod, charissimi, sectamini charitatem invicem, et aemulamini meliora et spiritualia, et adjuvate vos invicem, ut Deo semper in omnibus placere valeatis. Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. Data Kalend. Novembris, Gallio et Bradua CC.