Jump to content

Collectio decretalium/XXV

Checked
E Wikisource
 XXIV XXVI 

INCIPIUNT DECRETA PII PAPAE. Ut die Dominico Pascha celebretur. (Anno 147, imperante Ant. Vero.)

Omnibus Ecclesiis in eadem qua sumus fide et doctrina manentibus, PIUS apostolicae sedis archiepiscopus.

Gratias agimus, fratres, Deo, quoniam crescit fides vestra et abundat charitas uniuscujusque omnium vestrum invicem, ita ut nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei. Videte, fratres, videte ut nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit, ambulans frustra, inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones ministratum et constructum crescit in augmentum Domini; sed induite vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem et donantes vobismetipsis si quis habet querelam. Et sicut Christus donavit vobis, ita et vos.

Caeterum nosse vos volumus quod Pascha Domini, die Dominica annuis solemnitatibus sit celebrandum. Istis ergo temporibus Hermes doctor fidei et Scripturarum effulsit inter nos. Et licet nos idem Pascha praedicta die celebremus, et quidam inde dubitarent, ad corroborandas tamen animas eorum eidem Hermae angelus Domini in habitu pastoris apparuit et praecepit ei, ut Pascha die Dominico ab omnibus celebraretur tempore suo; unde et vos apostolica auctoritate instruimus omnes eadem servare debere, quia et nos eadem servamus, nec debetis a capite quoquomodo dissidere.

Cavete diligenter omnes, ne quis vos decipiat per aliquam astrologiam vel philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum et traditionem rectam. « In Christo enim habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter ut sitis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis, » qui sine dubio qui contra mandata Dei agit peccat, et qui consensum praestat erranti. Hanc sanctam sedem apostolicam omnium Ecclesiarum caput esse praecepit, ipso dicente principi apostolorum Petro: « Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelo, et quodcunque erit solutum super terram erit solutum et in coelo (Matth. XVI, 18). » Quid enim prodest illi suo errore non pollui qui consensum praestat erranti. Oves enim pastorem suum non reprehendant, plebs vero episcopum non accuset, nec vulgus eum arguat, quoniam non est discipulus super magistrum, neque servus supra Dominum. Episcopi autem a Deo sunt judicandi, qui eos sibi oculos elegit; nam a subditis aut pravae vitae hominibus non sunt arguendi vel accusandi, aut lacerandi, ipso Domino exemplum dante, quando per seipsum, et non per alium vendentes sacerdotes, et ementes ejecit de templo, et mensas nummulariorum proprio evertit flagello, et ejecit de templo; et sicut alibi per prophetam loquitur dicens: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit. Si quis vero a suo proposito retrorsum exorbitaverit, et jussum apostolicae sedis libenter transgressus fuerit, infamis efficitur. Reprobari ergo oportet eorum redargutiones qui in recta fide suspecti sunt. Fides autem et conversatio primum scrutanda est, et denuo qui irreprehensibiles apparuerint sunt recipiendi, et non prius, quia « bonus homo, » testante Veritatis voce, « ex bono thesauro cordis sui profert bona, malus homo ex malo thesauro cordis sui profert mala. Ex abundantia enim cordis os loquitur, » ideo persona et opinio ac vita uniuscujusque in initio rimanda est, quia boni semper infestantur a malis. Boni enim cum malis, licet misti sint in Ecclesia, vix concordare inveniuntur, quoniam dissimilis est eorum cogitatio, voluntas et actus. Nihil enim prodest homini jejunare et orare, et alia religionis bona agere, nisi mens ab iniquitate revocetur, et ab obtrectationibus lingua cohibeatur, unde ait propheta: « Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum, diverte a malo et fac bonum. » Nemo enim bonum faciens alteri verbo aut facto nocere vult, quanto minus in suspicionem debet venire fidelis homo ut dicat aut faciat ea quae pati non vult! Quia omnis suspicio potius repellenda est quam approbanda vel recipienda. « Charitas enim non quaerit quae sua sunt, » sed quae aliorum, quia unius causa multorum non est praeferenda. « Sectamini charitatem, aemulamini spiritualia. Charitas enim patiens est, benigna est. Charitas enim non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate; congaudet autem veritati, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit. » Semper rogo vos, ut deteriora rejiciatis, et meliora perficiatis, quia nos non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis, et ea sectemini indifferenter. Data VII Idus Aprilis Claro et Severo consulibus.