XXXVIII | XL |
PONTIANUS episcopus FELICI succriboni salutem.
Oppido cor nostrum charitati vestrae congaudet, quod studium sanctae religionis summopere adimplere studetis, et fratres moerentes, ac destitutos in fide et religione confortatis. Unde Redemptoris nostri misericordiam exoramus, ut sua nobis in omnibus gratia suffragetur, et effectu implere tribuat quod velle concessit. In hoc itaque bono, tanto commoda retributionis accrescunt, quanto et studium laboris augetur. Et quia in his omnibus divinae gratiae adjutorio opus est, omnipotentis Dei assiduis precibus clementiam exoramus, quatenus haec vobis semper operanda bona et velle tribuat et posse concedat, atque in ea vos via, cum fructu boni operis, quam se Pastor pastorum esse testatus est dirigat, ut sine quo nihil agi potest, per ipsum implere bona quae coepistis valeatis. De sacerdotibus autem Domini quos vos audivimus contra pravorum hominum insidias adjuvare, eorumque causas portare, scitote vos in eo valde Deo placere, qui sibi eos ad serviendum ascivit, et familiares intantum sibi esse voluit, ut etiam aliorum hostias per eos acceptaret, atque eorum peccata donaret sibique reconciliaret, ipsi quoque proprio ore corpus Domini conficiunt et populis tradunt. De illis enim dictum est: « Qui vos contristabit me contristabit, et qui vobis facit injuriam, recipiet id quod inique gessit. » Et alibi: « Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui me misit (Luc. X, 16). » Hi enim non sunt infestandi, sed honorandi. In eis quoque Dominus honoratur, cujus legatione funguntur. Hi ergo, si forte ceciderint a fidelibus, sunt sublevandi et portandi. Accusandi autem non sunt ab infamibus, aut sceleratis, vel inimicis, aut alterius sectae hominibus vel religionis; si peccaverint, a reliquis arguantur sacerdotibus, sed et a summis pontificibus constringantur, et non a saecularibus aut malae vitae hominibus arguantur vel arceantur. Quod ergo de fratris vestri transitu vos contristari audivimus, non modico compulsi sumus moerore. Unde omnipotentem Deum rogamus, ut suae vos gratiae aspiratione consoletur, vosque et a malignis spiritibus et a perversis hominibus coelesti protectione custodiat. Nam et si quos post illius obitum tumultus quorumdam adversantium sustinetis, nolite mirari si vos qui frui bonis in terra vestra, id est in terra viventium, quaeritis, mala hominum in terra aliena portatis. Peregrinatio quippe est vita poenitens, et qui suspirat ad patriam ei tormentum est peregrinationis locus, etiam si blandus esse videatur, vobis autem qui patriam quaeritis inter suspiria quae habetis, etiam gemitus audio humanae oppressionis exsurgere. Quod mira omnipotentis Dei dispositione agitur, ut dum veritas per amorem vocat, mundus poenitens a se ipso animam vestram per tribulationes quas ingerit, rejiciat. Tantoque facilius ab amore hujus saeculi mens exeat, quanto et impellitur dum vocatur. Itaque quod coepistis, hospitalitatis curam impendite, in oratione et lacrymis instantissime laborate. Eleemosynis quas semper amastis jam nunc largius atque uberius date operam, ut tanto post crescat vobis in retributione fructus muneris, quanto hic excreverit studium laboris. Praeterea salutantes paterna dulcedine bonitatem vestram, petimus ut in bonis quae coepistis ne deficiatis. Neque ullus vos ab eis avertere possit, sed in cunctis affectum vestrae charitatis, clerici et servi Dei ac cuncti Christiani qui in illis partibus commorantur, amore Christi et sancti Petri pleniter inveniant, et favoris vestri solatiis quocunque modo necesse fuerit potiantur, quatenus vestra cuncti ope defensi atque adjuti, et nos vobis gratiarum possimus existere debitores, et Christus Dominus noster atque beatus Petrus apostolorum princeps in quorum vos causis impenditis, Jesus Christus aeternam gloriam compenset, et beatus apostolus Petrus ipsius gloriae januam aperiat. Data X Kalendas Februarii, Severo et Quintiano IV cc. consul.