Convivium religiosum | Proci et Puellae |
APOTHEOSIS CAPNIONIS.
De incomparabili heroë Ioanne Reuchlino in divorum numerum relato.
Pompilius, Brassicanus.
- po. Unde nobis petasatus?
- br. E Tubinga.
- po. Nihilne istic rei novae?
- br. Equidem demiror, usque adeo mortales omnes teneri siti quadam rerum novarum. At ego Lovanii Camelum quendam audivi concionantem fugiendum quicquid esset novum.
- po. Vocem camelo dignam. Dignus erat homo, si tamen homo fuit, qui nunquam mutet veteres calceos, aut putre subligar, semper vescatur putribus ovis, nec aliud bibat quam vappam.
- br. At idem, ne sis inscius, non usque adeo delectatur rebus veteribus, ut malit ius pridianum quam recens.
- po. Sed omisso camelo, dic, si quid adfers novi.
- br. Adfero quidem, sed, ut ille aiebat, malum.
- po. Atqui isthuc ipsum olim erit vetus. Ita fieri necesse est, ut, si omnia vetera sint bona, omnia nova mala, quaecunque nunc bona sunt, fuerint olim mala, et quae nunc sunt mala, sint olim futura bona.
- br. Ita videtur iuxta decretum Cameli. Imo consequitur, ut qui olim adolescens fuit malus fatuus, quia recens, idem nunc sit bonus fatuus, quia senuit.
- po. Sed age, prome quidquid est.
- br. Egregius ille trilinguis eruditionis phoenix, Ioannes Reuchlinus, vita defunctus est.
- po. Rem certam narras?
- br. Certiorem quam vellem.
- po. Sed quid isthuc mali, relicta posteris honestissimi nominis immortali memoria, ab huius vitae malis demigrare in consortium beatorum?
- br. Quis isthuc tibi indicavit?
- po. Res ipsa. Nec enim potest aliter mori qui sic vixit.
- br. At magis etiam isthuc diceres, si scias quod ego.
- po. Quidnam, obsecro?
- br. Non est fas referre.
- po. Quam ob rem?
- br. Quia qui credidit, stipulatus est arcani silentium.
- po. Eadem lege committe et mihi: recipio tibi silentium optima fide.
- br. Quamquam ista fides me iam saepenumero fefellit, tamen age, committam: praesertim quum res sit eius generis, ut expediat etiam, esse notam bonis omnibus. Est Tubingae quidam instituti Franciscani, vir omnibus habitus eximiae sanctimoniae, praeterquam ipsi.
- po. Magnum dicis argumentum verae sanctimoniae.
- br. Agnosceres hominem, et fatereris verum, si nomen ederem.
- po. Quid si divinem?
- br. Licet.
- po. Admove aurem.
- br. Quid opus, quum simus soli?
- po. Ita mos est.
- br. Is ipse est.
- po. Est homo certissimae fidei. Mihi Sibyllae folium erit, quicquid ille dixerit.
- br. Audi igitur totum dialogum bona fide. Aegrotabat noster Reuchlinus, satis quidem periculose, sed ita, ut bona spes esset, fore ut revalesceret, vir dignus, qui nunquam senesceret, aegrotaret, aut moreretur. Mane visebam meum Franciscanum, ut animi mei molestiam oratione sua leniret. Nam aegrotabam una cum aegrotante amico, quem amabam ut patrem.
- po. Phy; quis illum usquam non amavit, nisi vir pessimus?
- br. Hic Franciscanus meus, Brassicane, inquit emove penitus ex animo moerorem omnem: Reuchlinus noster desiit aegrotare. Quid? inquam, an subito revaluit? nam ante biduum non admodum laeta promittebant medici. Tum ille, revaluit, inquit, sed ita, ut posthac non sit illi formidanda valetudo adversa. Noli flere, (nam videbat erumpentes lacrymas,) prius quam audias rem omnem. Sex dies sunt, quod hominem non inviseram, sed tamen quotidianis precibus illius salutem Domino commendabam. Hodierna nocte quum me a matutinis hymnis in strato composuissem, blandus quidam minimeque gravis somnus obrepsit.
- po. Nescio quid laeti mihi praesagit animus.
- br. Non est tibi laeva mens. Visus sum mihi, inquit, consistere ad ponticulum quendam, per quem transitus erat in pratum quoddam longe amoenissimum. Adeo blandiebatur oculis graminum et frondium plus quam smaragdinus viror; sic arridebant incredibili colorum varietate flosculorum stellulae; sic spirabant omnia, ut, quod erat pratorum citra rivum, quo dirimebatur felicissimus ille campus, nec vivere, nec virere videretur, sed mortua, inamoena, putidaque omnia. Atque interim dum totus sum in eo spectaculo, commodum praeterierat Reuchlinus; praeteriens Hebraice precatus est pacem. Iam medium pontis transierat, priusquam sentirem: parantem accurrere, respiciens vetuit. Nondum fas, inquit. Quinto abhinc anno nos sequeris. Interim eorum quae aguntur, testis ac spectator assistito. Heic ego: Nudus erat, inquam, Reuchlinus, an vestitus? solus, an comitatus? Vestium, inquit, nihil habebat, praeter unam candidissimam: Damascenam esse dixisses, candore mire lucido. Pone sequebatur puer incredibili specie, alatus: suspicabar illius esse genium bonum.
- po. Sed nullusne comitabatur genius malus?
- br. Imo aliquot, ut Franciscanus ille arbitrabatur. Procul, inquit, a tergo sequebantur aves aliquot pennis, cetera nigris, nisi quod explicatu alarum gilvas verius, quam candidas plumas ostenderent. Picae, inquit, videri poterant colore et voce, nisi quod singulae sedecim picas aequarent magnitudine corporis, nihilo minores vulturibus, cristam gestantes vertice, rostris et unguibus aduncis, ventre prominente. Harpyiae videri poterant, si tres modo fuissent.
- po. Quid moliebantur istae furiae?
- br. Procul, inquit, obstrepebant heroi Reuchlino, et impetiturae videbantur, si licuisset.
- po. Qui minus licuit?
- br. Quia versus Reuchlinus, obiecta manu crucis imaginem exprimens: Abite, inquit, quo dignum est, malae pestes. Satis sit vobis negotium facessere mortalibus: in me, iam immortalibus adscriptum, nihil habet iuris vestra dementia. Vix ea dixerat, inquit Franciscanus, mox abierant foedissimae volucres, sed relicto foetore, ad quem collatum oletum videri posset samsucinum, aut foliatum. Deierabat se citius vel ad inferos descensurum, quam sustineret iterum afflari tali thymiamate.
- po. Male sit illis pestibus.
- br. Sed audi cetera, quae narravit mihi Franciscanus. Dum haec intentus contemplor, inquit, iam ponti vicinus erat divus Hieronymus, qui Reuchlinum hisce verbis compellabat: Salve, collega sanctissime. Datum est hoc mihi negotium, ut te exceptum deducam in consortium coelitum, quod tuis sanctissimis laboribus destinavit divina benignitas. Simulque vestem protulit, qua Reuchlinum induit. Tum ego: Dic, inquam, mihi quo cultu, quaue specie videbatur Hieronymus? Eratne tam senilis, quam illum pingunt: aut cucullam habebat, aut galerum ac pallium cardinalitium, aut leonem comitem? Ad haec ille: Nihil, inquit, istiusmodi. Species erat amoena, quae sic aetatem testabatur, ut nihil haberet squalloris, dignitatis plurimum. Quorsum autem illic opus erat comite leone, quem illi pictores adiunxerunt? Vestem gerebat ad talos usque demissam; crystallum diceres pellucidum. Eiusdem erat formae, quam Reuchlino tradidit. Tota undique picta erat linguis triplici colorum varietate. Quaedam pyropon prae se ferebant, nonnullae smaragdum, tertiae sapphirum. Pellucebant omnia, nec mediocrem gratiam addebat ordo.
- po. Coniicio id fuisse insigne trium linguarum, quas calluerunt.
- br. Non est dubium. Nam et fimbriae, ut aiebat, trium linguarum literis triplici colore distinctis visebantur inscriptae.
- po. Num incomitatus aderat Hieronymus?
- br. Incomitatus, inquis? Totus ille campus obsidebatur myriadibus Geniorum; nec aliter oppleverant aërem totum, quam videmus in solis radiis volitare minuta corpuscula, quae vocant ἄτομα si tamen a re tam humili huc ducenda est comparatio. Neque coelum videre licuisset, neque campum, nisi pellucerent omnia.
- po. Euge, Reuchlino gratulor. Quid deinde factum est?
- br. Hieronymus, inquit, honoris gratia complexus dextrum Reuchlinum, deduxit in medium pratum. Ibi collis erat in medio prominens. In huius vertice uterque alterum blando osculo complexus est. Atque interea vasto hiatu coelum superne diduxit sese; maiestatem quandam inenarrabilem exhibens, sic ut ad eam speciem cetera paene sorderent, quae tamen antea videbantur esse mirifica.
- po. Non possis aliquam imaginem nobis depingere?
- br. Qui possim ego, qui non vidi? Is qui vidit, negavit se ullis vocibus vel somnium rei posse depingere: tantum hoc aiebat, se vel millies mori paratum, si liceat iterum eo spectaculo quamlibet exiguo momento frui.
- po. Quid tandem?
- br. Ex hiatu coeli demissa est ingens columna igne pellucido, sed amoeno: per eam in complexu duae sanctissimae animae subvectae sunt in coelum, choris angelicis tanta melodia delinientibus omnia, ut Franciscanus neget, se unquam eius voluptatis meminisse posse, quin erumpant lacrymae. Secuta est mira fragrantia. Ubi somnus reliquit hominem, si tamen ille somnus dicendus est erat dementi similis; non credebat, sese esse in cellula sua; requirebat pontem ac pratum suum; nec aliud loqui, nec aliud cogitare poterat. Seniores eius collegii, ubi senserunt rem non esse fabulosam, (nam compertum est, eadem hora terris excessisse Reuchlinum, qua visio viro illi sanctissimo apparuit;) concordibus animis egerunt gratias Deo qui benefacta piorum praemiis amplissimis remuneratur.
- po. Quid igitur superest, nisi ut sanctissimi viri nomen adscribamus calendario sanctorum?
- br. Id ego facturus eram, etiam si nihil tale vidisset Franciscanus: et quidem aureis literis, proxime divum Hieronymum.
- po. Emoriar, nisi idem facturus sum in codice meo.
- br. Quin et in meo larario stabit aureus inter divos selectos.
- po. Stabit et in meo vel gemmeus, si suppetat animo facultas.
- br. Ponetur et in bibliotheca Hieronymo proximus.
- po. Addetur et meae.
- br. Imo si grati volent esse, idem facient omnes, qui colunt et amant linguas ac bonas literas, praesertim sacras.
- po. Dignus est videlicet. Sed nihil te movet ille scrupulus, quod nondum relatus est in numerum divorum auctoritate Romani Pontificis?
- br. Quis canonizavit (sic enim vocant) divum Hieronymum? quis Paulum? quis Virginem matrem? Utrorum memoria sanctior apud pios omnes? horum quos insignis pietas, quos ingenii, vitaeque monumenta commendant affectibus omnium; an Catharinae Senensis, quam in divarum numerum retulisse fertur Pius, eius nominis secundus, in gratiam ordinis et urbis?
- po. Vera praedicas. Ille demum verus cultus, est qui sponte coelo dignis meritis defunctorum exhibetur, quorum beneficia perpetuo sentiuntur.
- br. Quid igitur! Putas tu huius viri mortem deplorandam? Diu vixit, si quid ea res facit ad felicitatem hominis. Reliquit nunquam intermoritura virtutis suae monumenta. Benefactis consecravit nomen suum immortalitati. Nunc exemptus malis coelo fruitur, et cum Hieronymo confabulatur.
- po. At multa passus est in vita.
- br. Sed plura passus est divus Hieronymus. Felicitas est, ob bona pati a malis.
- po. Fateor certe: ob optima a pessimis multa perpessus est Hieronymus.
- br. Quod olim fecit Satanas per Scribas et Pharisaeos in
Convivium religiosum | Proci et Puellae |
————————