Colloquia familiaria/Colloquium senile

E Wikisource
< Colloquia familiaria
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Inquisitio de fide Franciscani Fairytale right blue.png
VEP O N TO A 0 TIA sive OXHMA.
Euserius, Pampirus, Polygamus, Glycion
eu. Quas novas aves heic ego video? Nisi me fallit animus, aut parum prospiciunt oculi, video tres veteres congerrones meos considentes, Pampirum, Polygamum, et Glycionem. Certe ipsi sunt.
pa. Quid tibi vis cum tuis vitreis oculis, fascinator? Congredere propius, Eusebi.
po. Salve, multum exoptate Eusebi.
gl. Bene sit tibi, vir optime.
eu. Salvete vos omnes una salute, pariter mihi carissima capita. Quis deus, aut casus deo felicior, nos coniunxit? Nam nemo nostrum vidit alium annis, opinor, iam quadraginta. Mercurius caduceo suo non potuisset melius nos in unum contrahere. Quid heic agitis?
pa. Sedemus.
eu. Video; sed qua de caussa?
po. Operimur currum, qui nos devehat Antverpiam.
eu. Ad

mercatum?

po. Scilicet; sed spectatores magis, quam negotiatores: quanquam aliis aliud est negotii.
eu. Et nobis eodem est iter. Verun quid obstat, quo minus eatis?
po. Nondum convenit cum aurigis.
eu. Difficile genus hominum. Sed visne, ut illis imponamus?
po. Liberet, si liceret.
eu. Simulemus nos velle simul abire pedites.
po. Citius credant caucros volaturos, quam nos tam grandes pedibus hoc iter confecturos.
gl. Vultis rectum verumque consilium?
po. Maxime.
gl. Illi potant: id quo faciunt diutius, hoc plus erit periculi, necubi nos deiiciant in lutum.
po. Admodum diluculo venias oportet , si sobrium aurigam velis.
gl. Quo maturius perveniamus Antverpiam, nobis quatuor solis currum stipulemur. Contemnendum censeo tantillum pecuniae. Hoc damni multis commoditatibus pensabitur; sedebimus commodius, ac mutuis fabulis suavissime transigemus hoc iter.
po. Recte suadet Glycion; ut in vehiculo quoque iucundus comes pro vehiculo sit. Quin et iuxta Graecorum proverbium liberius loquemur, non de plaustro, sed in plaustro.
gl. Transegi; conscendamus. Vah, nunc mihi libet vivere, posteaquam ex tanto intervallo videre contigit mihi carissimos olim sodales.
eu. Ac mihi videor repubescere.
po. Quot annos supputatis, ex quo Lutetiae conviximus?
eu. Arbitror haud pauciores quadraginta duobus.
pa. Tum videbamur omnes aequales.
eu. Ita ferme eramus, aut si quid erat discriminis, perpusillum erat.
pa. At nunc quanta inaequalitas! Nam Glycion nihil habet senii, et huius avus videri queat Polygamus.
eu. Profecto sic res habet. Quid rei in caussa?
pa. Quid? aut hic cessavit ac restitit in cursu, aut ille antevertit.
eu. Ohe, non cessant anni, quantumvis cessent homines.
po. Dic bona fide, Glycion, quot annos numeras? :gl. Plures quam ducatos.
po. Quot tandem?
gl. Sexaginta sex.
eu. O vere <greek> quod aiunt.
po. Sed quibus tandem artibus remoratus es senectutem? Nam neque canities adest, neque rugosa cutis: vigent oculi, nitet utrinque dentium series; color vividus est, corpus succulentum.
gl, Dicam artes meas; modo tu vicissim narres nobis artes tuas, quibus senectutem accelerasti.
po. Recipio, me facturum. Dic igitur, quo te contulisti relicta Lutetia?
gl. Recta in patriam. Illic commoratus fere annum, dispicere coepi de deligendo vitae genere; quam ego rem non leve momentum habere credo ad felicitatem: circumspiciebam quid cuique succederet, quid secus.
po. Miror, tibi tantum fuisse mentis, quum

Lutetiae nihil fuerit te nugacius.

gl. Tum ferebat aetas. Et tamen, o bone, non heic meo Marte rem omnem gessi.
po. Mirabar.
gl. Prius quam quidquum aggrederer, adii quendam e civibus natu grandem, longo rerum usu prudentissimum, totiusque civitatis testimonio probatissimum, ac meo quidem iudicio etiam felicissimum.
eu. Sapiebas.
gl. Huius usus consilio duxi uxorem.
po. Pulcre dotatam?
gl. Dote mediocri, ac plane, iuxta proverbium, <greek>. Nam et mihi res erat mediocris. Ea res mihi plane cessit ex animi sententia.
po. Quot annos tum eras natus?
gl. Viginti ferme duos.
po. O te felicem!
gl Non totum hoc fortunae debeo, ne quid erres.
po. Qui sic?
gl. Dicam. Alii prius diligunt quam deligant; ego iudicio delegi quam diligerem: et tamen hanc magis duxi ad posteritatem, quam ad voluptatem. Cum ea vixi suavissime annos non plures octo.
po Reliquit orbum?
gl. Imo superest quadriga liberorum: filii duo, filiae totidem.
po. Privatusne vivis, an niagistratu fungeris?
gl. Est mihi munus publicum. Poterant contingere maiora: verum hoc mihi delegi, quod tantum haheret dignitatis, ut me vindicaret a contemptu; caeterum minime molestis negotiis obnoxium. Ita nec est, quod quisquam obiiciat, me mihi vivere; et est unde nonnunquam et amicis dem operam. Hoc contentus, nihil unquam magis ambii. Verum sic gessi magistratum, ut illi ex me dignitas accreverit. Hoc ego pulchrius duco, quam ex muneris splendore dignitatem mutuo sumere.
eu. Nihil verius.
gl. Sic inter cives meos consenui, carus omnibus.
eu. Istuc vero difficillimum est, cum non abs re dictum sit. Qui neminem habet inimicum, eum nec amicum habere quenquam, et felicitatis semper inuidiam esse comitem.
gl. Insignem felicitatem comitari solet inuidia: mediocritas tuta est. Et hoc mihi perpetuum studium fuit, ne quid mei commodi ex aliorum incommodis compararem. Illam quam Graeci vocant g-apraxian, quantum licuit, amplexus sum. Nullis negotii ingessi memet; sed praecipue continui me ab his, quae sine offensa multorum suscipi non poterant. Itaque si iuuandus erit amicus, sic illi benefacio, ut hac de caussa nullum mihi parem inimicum. Et si quid ortum fuerit simultatis alicunde, aut purgatione lenio, aut officiis extinguo, aut dissimulatione patior intermori: a contentione semper abstineo, quae si inciderit, malo rei quam amicitiae facere iacturam. In caeteris Mitionem quendam ago: nulli laedo os, arrideo omnibus, saluto ac resaluto benigniter: nullius animo repugno, nullius institutum aut factum damno, nemini me praefereo: patior suum cuique pulchrum esse. Quod taceri velim, nemini credo. Aliorum arcana non scrutor; et si quid forte novi, nunquam effutio. De his qui praesentes non sunt, aut taceo, aut amice loquor ac civiliter. Magna pars simultatum inter homines nascitur ex linguae intemperantia. Alienas simultates nec excito, nec alo; sed ubicunque datur opportunitas, aut extinguo, aut mitigo. His rationibus hactenus vitavi inuidiam, ac benevolentiam civium meorum alui.
pa. Non sensisti gravem caelibatum?
gl. Mihi quidem nihil accidit acerbius in vita unquam uxoris morte, ac uehementer optassem, illam una mecum consenescere, liberisque communibus frui: sed quando aliter visum est superis, iudicavi sic magis expedire utrique, neque causam putavi, cur me inani luctu discruciarem, praesertim cum is nihil prodesset defunctae.
po. Nunquamne incessit libido repetendi matrimonii, praesertim cum istud tibi feliciter cessisset?
gl. Incessit: sed liberorum caussa duxeram uxorem, liberorum caussa rursus non duxi.
po. At miserum est cubare solum totas noctes.
gl. Nihil est difficile volenti. Tum cogita, quantas etiam habeat commoditates caelibatus. Quidam omni ex re decerpunt si quid est incommodi; qualis fuisse videtur Crates ille, cuius titulus fertur epigramma, vitae mala colligens. Nimirum his placet illud, Optimum non nasci. Mihi magis arridet Metrodorus undequaque decerpens si quid inest boni. Sic enim fit vita dulcior. Et ego sic induxi animum, ut nihil uehementer vel oderim, vel expetam. Ita fit, ut si quid obtingat boni, non efferar, aut insolescam: si quid decedat, non admodum crucier.
pa. Nae tu Philosophus es, vel ipso Thalete sapientior, si quidem istud potes.
gl. Si quid aegritudinis obortum est animo, ut multa fert huiusmodi vita mortalium, protinus eiicio ex animo, sive sit ira ex offensa, sive quid aliud indigne factum.
po. At sunt quaedam iniuriae, quae vel placidissimo moveant stomachum: tales sunt frequenter et famulorum offensae.
gl. Nihil ego patior residere in animo meo. Si mederi queam, medeor: sin minus, sic cogito, quid proderit me ringi re nihilo melius habitura? Quid multis? patior, ut hoc mox impetret a me ratio, quod paulo post tempus esset impetraturum. Certe nullus est tantus animi dolor, quem patiar mecum ire cubitum.
eu. Nihil mirum, si tu non senescis, qui tali sis animo.
gl. Atque adeo ne quid reticeam apud amicos, cum primis cavi, ne quid flagitii committerem, quod vel mihi vel liberis meis probro esse posset. Nihil enim irrequietius animo sibi male conscio. Quod si quid culpae admissum est, non eo cubitum prius, quam me Deo reconciliaro. Verae tranquillitatis seu, ut Graece dicam, g-euthumias fons est bene convenire cum Deo. Nam qui sic vivunt, his nec homines magnopere nocere possunt.
eu. Num quando te cruciat metus mortis?
gl. Nihilo magis quam macerat dies nativitatis. Scio, moriendum: ista sollicitudo fortassis adimat mihi aliquot vitae dies, certe nihil possit adiicere. Itaque totam hanc curam superis committo: ipse nihil aliud curo, quam ut bene suaviterque vivam. Non potest autem suaviter, nisi qui bene.
pa. At ego senescerem taedio, si tot annos degerem in eadem urbe, etiamsi Romae contingat vivere.
gl. Habet quidem loci mutatio voluptatis nonnihil, longinquae vero peregrinationes ut prudentiam addunt fortassis, ita plurimum addunt periculorum. Mihi videor tutius totum orbem obire in tabula geographica, neque paulo plus videre in historiis, quam si uiginti totos annos, ad Ulyssis exemplum, per omnes terras mariaque volitarem. Habeo praediolum, quod abest ab urbe non plus quam duobus millibus passuum: ibi nonnunquam ex urbano fio rusticus, atque ibi recreatus redeo novus hospes in urbem, nec aliter saluto ac salutor, quam si renavigassem ex insulis nuper inventis.
eu. Non adiuuas valetudinem pharmacis?
gl. Nihil mihi rei cum medicis. Nec incidi venam unquam, nec deuoravi catapotia, nec hausi potiones. Si quid oboritur lassitudinis, moderatione victus, aut rusticatione, propello malum.
eu. Nihilne tibi cum studiis?
gl. Est. Nam in his est praecipua vitae oblectatio: verum his oblecto me, non macero. Siquidem vel ad voluptatem studeo, vel ad utilitatem vitae, non autem ad ostentationem. A cibo sumpto aut pascor literatis fabulis, aut lectorem adhibeo: nec unquam incumbo libris ultra horam, tum surgo, et arrepta testudine, paulisper obambulans in cubiculo, vel cantillo, vel repeto mecum quid legerim: et, si in promptu est congerro, refero, mox ad librum redeo.
eu. Dic mihi bona fide, nullane sentis incommoda senectutis, quae feruntur esse plurima?
gl. Somnus aliquanto deterior est, nec perinde tenax memoria, nisi si quid infixero. Liberavi fidem meam. Exposui vobis magicas artes meas, quibus alo iuventutem meam: nunc referat nobis pari fide Polygamus, unde tantum collegerit senii.
po. Equidem nihil celabo tam fidos sodales.
eu. Narrabis etiam tacituris.
po. Cum agerem Lutetiae, quam non abhorruerim ab Epicuro, nostis ipsi.
eu. Sane meminimus; sed arbitrabamur, te mores eos una cum adolescentia Lutetiae relicturum.
po. Ex multis, quas illic adamaram, unam mecum abduxi domum, eamque gravidam.
eu. In aedes paternas?
po. Recta; sed mentitus, eam esse coniugem cuiusdam amici mei, qui mox esset venturus.
gl. Id credidit pater?
po. Imo rem olfecit intra quatriduum. Mox saeva iurgia. Nec tamen interim temperabam a conviviis, ab alea, caeterisque malis artibus. Quid multis? Cum pater non faceret obiurgandi finem, negans, se tales gallinas alere velle domi; ac subinde minitans abdicationem, verti solum, et cum gallina mea gallus alio demigravi: ea mihi genuit aliquot pullos.
pa. Unde res suppetebat?
po. Nonnihil furtim dabat mater, ac praeterea conflatum est aeris alieni plus satis.
eu. Reperiebantur tam fatui, ut tibi crederent?
po. Sunt qui nullis credant libentius.
pa. Quid tandem?
po. Tandem ubi pater serio pararet abdicationem intercesserunt amici, ac bellum hoc his legibus composuerunt, ut nostratem uxorem ducerem, cum Galla divortium facerem.
eu. Erat uxor?
po. Intercesserant verba futuri temporis, sed accesserat congressus praesentis temporis.[1]
eu. Qui licuit igitur ab illa divertere?
po. Post rescitum est, meae Gallae Gallum esse maritum, unde pridem se subduxerat.
eu. Ergo nunc habes uxorem?
po. Non, nisi praeter hanc octavam.
eu. Octavam? Non sine augurio dictus es Polygamus. Fortassis steriles omnes decessere.
po. Imo nulla non reliquit aliquot catulos domi meae.
eu. Ego malim totidem gallinas, quae mihi ponerent ova domi. Non taedet polygamiae?
po. Adeo taedet, ut si haec octava moreretur hodie, perendie ducerem novam. Imo hoc me male habet, quod non licet habere binas, aut ternas, cum unus gallus gallinaceus tot gallinas possideat.
eu. Equidem haud miror, gallinacee, si parum pinguisti, quodque tantum senii tibi collegeris. Nihil enim aeque accelerat senectutem, quam immodicae atque intempestiuae compotationes, amores mulierum, et salacitas immoderata. Sed quis alit familiam?
po. Ex obitu parentum accessit res mediocris, et graviter laboratur manibus.
eu. Descivisti igitur a litteris?
po. Plane ab equis, quod aiunt, ad asinos; ex heptatechno factus monotechnus faber.
eu. Miser, toties tibi ferendus erat luctus, toties caelibatus?
po. Nunquam vixi caelebs ultra dies decem, semperque nova nupta ueterem luctum expulit. Habetis bona fide vitae meae summam. Atque utinam Pampirus narret nobis suae quoque vitae fabulam, qui satis belle portat aetatem. Nam, ni fallor, me duobus aut tribus annis est grandior.
pa. Dicam equidem, si vobis audire vacat tale somnium.
eu. Imo volupe fuerit audire.
pa. Ubi domum redissem statim pater senex urgere coepit, ut aliquod vitae genus amplecterer, unde nonnihil quaestus accederet rei familiari: ac post longam consultationem placuit negotiatio.
po. Miror, hoc vitae genus arrisisse potissimum.
pa. Eram natura sitiens cognoscendi res novas, varias regiones, urbes, linguas ac mores hominum. Ad id maxime videbatur apposita negotiatio. Quibus ex rebus nascitur et prudentia.
po. Sed misera, videlicet quae plerunque magnis malis sit illis emenda.
pa. Sic est. Itaque pater numeravit sortem satis amplam, ut dextro Hercule, ac bene fortunante Mercurio, negotiationem auspicarer. Simulque ambiebatur uxor cum amplissima dote, sed ea forma, quae vel indotatam commendare poterat.
eu. Successit?
pa. Imo priusquam redirem domum periit et sors et usura.
eu. Naufragio fortassis.
pa. Plane naufragio. Nam impegimus in scopulum quavis Malea periculosiorem.
eu. In quo mari occurrit iste scopulus, aut quod habet nomen?
pa. Mare non possum dicere, sed scopulus plurimorum infamis exitiis Latine dicitur alea, quo modo vos Graeci nominetis nescio.
eu. O te stultum!
pa. Imo stultior pater, qui tantam summam crederet adolescenti.
gl. Quid deinde factum est?
pa. Nihil actum: sed coepi cogitare de suspendio.
gl. Adeon' erat pater implacabilis? Nam res sarciri potest, et venia datur ubique protopiro;[2] multo magis Pampiro debebatur.
pa. Verum fortasse narras. Sed interim miser excidi ab uxore. Nam parentes puellae, simul atque cognoverunt haec auspicia, renuntiarunt affinitatem. Et amabam, ut qui perditissime.
gl. Miseret me tui. Sed quid interim consilii tentatum est?
pa. Id quod solet in rebus desperatis. Pater abdicabat, perierat res, perierat uxor, undique audiebam gurges, nepos, helluo. Quid plura? Serio mecum deliberabam, an suspenderem me, an aliquo coniicerem memet in monasterium.
eu. Crudele consilium. Scio utrum elegeris, mitius mortis genus.
pa. Imo quod mihi tunc visum est crudelius; adeo mihi displicebam totus.
gl. Atqui complures eo se deiiciunt, ut suavius vivant.
pa. Corraso viaticulo, furtim me subduxi procul a patria.
gl. Quo tandem?
pa. In Hiberniam; illic factus sum Canonicus ex eorum genere, qui extime linei sunt,[3] intime lanei.
gl. Apud Hibernos igitur hibernasti?
pa. Non, sed duos menses apud hos versatus navigavi in Scotiam.
gl. Quid te offendit apud illos?
pa. Nihil. Nisi quod institutum illud mihi videbatur mitius quam pro meritis eius, qui non uno suspendio dignus erat.
eu. Quid in Scotia designatus est?
pa. Illic ex lineo factus sum pelliceus apud Carthusios.[4]
eu. Homines plane mundo mortuos.
pa. Ita mihi visum est, cum audirem illos canentes.
gl. Quid? canunt etiam mortui? Quot menses apud illos egisti Scotos?
pa. Propemodum sex.
gl. O constantiam!
eu. Quid illic offendit?
pa. Quia mihi visa est vita segnis ac delicata. Deinde multos illic reperi non admodum sani cerebri, ob solitudinem, ut arbitror. Mihi parum erat cerebri; verebar ne totum periret.
po. Quo deinde deuolasti?
pa. In Galliam. Illic reperi quosdam totos pullatos, ex instituto divi Benedicti, qui colore vestis testantur se lugere in hoc mundo; et inter hos, qui pro summa veste cilicium ferrent reti simile.
gl. O gravem corporis macerationem!
pa. Heic egi menses undecim.
eu. Quid obstitit, quominus illic maneres perpetuo?
pa. Quia plus illic reperi caeremoniarum, quam verae pietatis. Praeterea audieram, esse quosdam his multo sanctiores, quos Bernardus ad severiorem disciplinam reuocasset, pulla veste mutata in candidam: apud hos vixi menses decem.
eu. Heic quid offendebat?
pa. Nihil admodum. Nam hos reperi sat commodos sodales. Sed movebat me Graecorum proverbium: g-Dei g-tas g-chelohnas g-eh g-phagein g-eh g-meh g-phagein.[5] Itaque decretum erat, aut non esse monachum, aut insigniter esse monachum. Acceperam esse quosdam Brigidenses, homines plane coelestes; ad hos me contuli.
eu. Quot menses illic egisti?
pa. Biduum, nec id sane totum.
gl. Usque adeo placuit hoc vitae genus?
pa. Non recipiunt, nisi qui mox obstringat se professioni. At ego nondum adeo insaniebam, ut facile me praeberem capistro, quod nunquam liceret excutere. Et quoties audiebam canentes virgines, cruciabat animum uxor erepta.
gl. Quid deinde?
pa. Ardebat animus ardore sanctimoniae, nec usquam satisfiebat animo meo. Tandem obambulans incidi in quosdam praeferentes crucem. Hoc signum mihi protinus arrisit; sed remorabatur electionem varietas: alii gestabant albam, alii rubram, alii viridem, alii versicolorem, alii simplicem, alii duplicem, nonnulli quadruplicem, alii alia atque alia figura variatam. Ego, ne quid intentatum relinquerem, omnes ferme formam gessi. Verum ipsa re comperi, longe aliud esse circumferre crucem in pallio seu tunica, quam in corde. Tandem fessus inquirendo, sic mecum cogitabam: ut semel omnem sanctimoniam assequar, petam terram sanctam ac redibo domum sanctimonia onustus.
po. Num eo profectus es?
pa. Maxime.
po. Unde suppetebat viaticum?
pa. Demiror, istud nunc denique tibi venire in mentem ut rogares, ac non multo ante percontatum fuisse. Sed nosti proverbium g-To g-technion g-pasa g-geh g-trephei.
gl. Quam artem circumferebas?
pa. Chiromanticam.
gl. Ubi eam didiceras?
pa. Quid refert?
gl. Quo praeceptore?
pa. Eo, qui nihil non docet, ventre. Praedicebam praeterita, futura, praesentia.
gl. Et sciebas?
pa. Nihil minus: sed divinabam audacter, idque tuto, videlicet prius accepto pretio.
po. An ars tam ridicula poterat alere te?
pa. Poterat, et quidem cum duobus famulis. Tantum est ubique fatuorum et fatuarum. Attamen cum Hierosolymam adirem, addideram me in comitatus cuiusdam magnatis praedivitis, qui natus annos septuaginta, negabat, se aequo animo moriturum, nisi prius adisset Hierosolymam.
po. Ac domi reliquerat uxorem?
pa. Atque etiam liberos sex.
eu. O senem impie pium! Atque illinc redisti sanctus?
pa. Vis verum fatear? Aliquanto deterior, quam iveram.
eu. Sic, ut audio, excussus est religionis amor.
pa. Imo magis incanduit. Itaque reversus in Italiam addixi me militiae.
eu. Itane religionem venabaris in bello? Quo quid esse potest sceleratius?
pa. Erat sancta militia.
eu. Fortassis in Turcas.
pa. Imo sanctius quiddam, ut tum quidem praedicabant.
eu. Quidnam?
pa. Iulius secundus belligerabatur adverus Gallos.[6] Porro militiam mihi commendabat etiam multarum rerum experientia.
eu. Multarum, sed malarum.
pa. Ita post comperi. Et tamen heic durius vixi, quam in monasteriis.
eu. Quid tum postea?
pa. Iam mihi vacillare coepit animus, utrum ad negotiationem intermissam redirem, an religionem fugientem persequerer. Interim venit in mentem, utrumque alteri posse coniungi.
eu. Quid? ut simul esses et negotiator et monachus?
pa. Quid ni? Nihil religiosius ordinibus mendicantium: et tamen nihil similius negotiationi. Volitant per omnes terras ac maria, multa vident, multa audiunt: penetrant omnes domus, plebeiorum, nobilium, atque regum.
eu. At non cauponantur.
pa. Saepe nobis felicius.
eu. Quod genus ex his delegisti?
pa. Omnes formas expertus sum.
eu. Nulla placuit?
pa. Imo perplacuerant omnes, si licuisset statim negotiari. Verum perpendebam, mihi diu sudandum in choro, priusquam crederetur mihi negotiatio. Iamque cogitare coepi de venanda Abbatia: sed primum, non omnibus heic favet Delia, et saepe longa est venatio. Itaque consumptis hunc in modum annis octo, cum esset nuntiata mors patris, domum reversus, ex consilio matris duxi uxorem, et ad ueterem negotiationem redii.
gl. Dic mihi, cum tam subinde novam vestem sumeres, ac velut in aliud animal transformareris, qui potuisti servare decorum?
pa. Qui minus quam qui in eadem fabula nonnunquam aliam atque aliam sumunt personam?
eu. Dic nobis bona fide, qui nullum vitae genus non expertus es, quod omnium maxime probas?
pa. Non omnibus omnia congruunt: mihi nullum magis arridet, quam hoc quod secutus sum.
eu. Multa tamen incommoda habet negotiatio.
pa. Sic est, sed quando nullum vitae genus omnibus caret incommodis, hanc Spartam,[7] quae contigit, orno. Verum nunc superest Eusebius, qui non gravabitur apud amicos vitae suae scenam aliquam explicare.
eu. Imo totam fabulam, si videtur: nam habet actus non multos.
gl. Erit magnopere gratum.
eu. Ubi redissem in patriam, annum apud me deliberavi, quodnam vitae genus amplecti vellem; simulque me ipsum exploravi, ad quod genus essem propensus atque idoneus. Interim oblata est praebenda, quam vocant, satis optimi proventus: accepi.
gl. Vulgo male audit hoc vitae genus.
eu. Mihi, ut sunt res humanae, satis exoptandum videtur. An mediocrem felicitatem esse putatis, subito velut e coelo dari tot commoda, dignitatem, aedes honestas, beneque instructas, annuos reditus satis amplos, sodalitium honorificum, deinde templum, ubi, si libeat, vaces religioni?
pa. Illic me luxus offendebat, et concubinarum infamia; tum quod plerique istius generis odere litteras.
eu. Ergo non specto quid agant alii, sed quid mihi sit agendum: et melioribus me adiungo, si non possum alios meliores reddere.
pa. In isto genere vixisti perpetuo?
eu. Perpetuo, nisi quod interim quatuor annos primum egi Patavii.
po. Quam ob rem?
eu. Hos annos ita partitus sum, ut sesquiannum darem studio medicinae, reliquum tempus theologiae.
po. Cur id?
eu. Quo melius et animum et corpus meum moderarer, nonnunquam et amicis consulerem. Nam et concionor nonnunquam pro mea sapientia. Sic hactenus satis tranquillus vixi, contentus unico sacerdotio, nec praeterea quidquam ambiens, recusaturus etiam, si offeratur.
pa. Utinam liceret discere, quid agant caeteri nostri sodales, quibuscum tum familiariter viximus!
eu. De nonnullis possum commemorare quaedam; sed video nos non procul abesse a civitate, quare, si videtur, conveniemus in idem diversorium: ibi per otium de caeteris conferemus affatim.
huguitio. auriga. Unde tam miseram sarcinam nactus es, lusce?
Henricus auriga. Imo quo tu defers istud lupanar, ganeo?
hug. Debueras istos frigidos senes alicubi effundere in urticetum, ut calescerent.
hen. Imo tu istum gregem cura, ut praecipites alicubi in profundam lamam, ut refrigerentur; nam calent plus satis.
hug. Non soleo praecipitare sarcinam meam. :hen. Non? Atqui nuper vidi te sex Carthusienses deiecisse in coenum sic, ut pro candidis emergerent nigri: tu interim, quasi re bene gesta, ridebas. :hug. Nec iniuria; dormiebant omnes, ac multum ponderis addebat currui meo.
hen. Ac mei senes egregie subleuarunt currum meum, per totum iter perpetuo garrientes. Nunquam vidi meliores.
hug. Non soles tamen talibus delectari.
hen. Sed hi seniculi boni sunt.
hug. Qui scis?
hen. Quia per eos ter bibi per viam cerevisiam insigniter bonam.
hug. Ha ha hae. Sic tibi boni sunt.

Fairytale left blue.png Inquisitio de fide Nullus Fairytale right blue.png
  1. Alludit ad sententiam iurisconsultorum, quam sequuntur et Theologi. Si quis dicat puellae, ducam te, et mox habeat rem cum illa, ratum est matrimonium, perinde dixisset. duco te
  2. Protopirus, qui primum experitur. Proverbium «tt ! ovr-yruutj nQMtontiotai i. e. primum experienti ignotcendunr* Rampirus , qui omnia expertui eit.
  3. Incedebant enim Canonict vestiti alba tunica, cum linea veste sub nigro pallio.
  4. Carthusii monachi incedebant vestiti interiore toga pellicea , exteriore pallio nigro, cui inducta erat tunica alba, caput tegebatur cucullo
  5. Oportet testudines edire, aut non edere. Proverbium dicitur in eos, qui negotium susceptum frigide tractant, neque explicantes, neque relinquentes. Aiunt enim testudinis carnem, si modice edatur, ventris tormina facere; rursum. si copiose, lenire.
  6. Fuit hic Iulius Pontifex R. patria Genuensis, Sixti quarti Pontificis nepos, si non filius. Erasmus praefationem in aliquot Luciani dialogos a se versos scriptam his verbis claudit: In praesentia quidem in Italia mire frigent studia, fervent bella. Summus Pontifex Julius belligeratur, vincit, triumphat, planeque Iulium ugit. Vale, etc. Bononiae XV. Kalendas Decembris MDVI. Unde lectori possit constare, quo tempore sit illud gestum.
  7. Proverbium est: Spartam, quam nactus es, orna: quo quis admonetur, ut, quamcunque provinciam nactus sit, ei te accommodet, et pro eius dignitate se gerat. Verba fuerunt Agamemnonis ad Menelaum apnd Euripidem: <greek>£n£f>- mv tkttxt$, xrtTxnv xr!a(in</greek> ab Cicerone in epistolis ad Att. citata, lib. I, 20. IV, 6.