Colloquia familiaria/Convivium poeticum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Adolescentis et scorti Inquisitio de fide Fairytale right blue.png
CONVIVIUM POETICUM.
Hilarius, Leonardus, Crato, Conuiuae, Margareta, Carinus, Eubulus, Sbrulius, Parthenius, Mus servus Hilarii.
hi. Levis ápparatus, ánimus est lautissimus.
le. Coenám sinistro es auspicatus omine.
hi. Imo ábsit omen triste. Sed cur hoc putas?
le. Cruenti iambi haud cóngruunt convivio.
cr. Euge, certum est adesse Musas; effluunt carmina imprudentibus.
hi. Si rotalilés trochaeos mávelis, en áccipe:
Vilis apparátus heic est, ánimus est lautissimus
Quanquam et iambi, olim ad rixas ac pugnas nati, post didicerunt omni servire materiae. O pepones, habetis pepones in horto nostro natos. En lactucas sessiles, succo tenerrimo, suo nomini resuondentcs. Has delicias quis sanus non praeferat apris, muraenis, et attagenis?
cr. Si licet in convivio poëtico vera loqui, quas tu lactucas vocas, betae sunt.
hi. Hoc omen avertant superi.
cr. Sic res hahet, vide figuram. Tuin ubi succus lacteus? ubi molles aculei?
hi. Facis ut addubitem. Heus accerse huc famulam. Margareta, Tisiphone, quid tibi venit 111 mentem, ut pro lactucis nobis apponeres betas?
ma. Data opera feci.
hi. Quid ais , venefica?
ma. Volebam experiri, an inter tot poëtas esset, qui lactucam dignosceret a beta: nam scio te non posse dignoscere.

Dicite mihi bona fide, quis animadvertit esse betas?

co. Crato.
ma. Facile divinabam non fuisse poetam.
hi. Si quid tale posthac designaris, ego te pro Margareta vocabo Bliteam.
co. Ha ha hae. ma. Istae nomenclaturae nec obesiorem me reddunt, nec macilentiorem: sacpe vicies in die mihi commutat nomen. Ubi quid cupit eblandiri, vocat me Galateam, Euterpen, Calliopen, Callirrhoën, Melissam, Venerem, Minervam, quid non? Ubi quid stomachatur, repente fio Tisiphone, Megaera, Alecto, Medusa, Baucis, aut aliud, quidquid illi suggesserit splendidabilis.
hi. Abi hinc cum tuis betis, Blitea.
ma. Quorsum attinebat huc evocare?
hi. Ut redires unde veneras.
ma. Vetus dictum est: Proclivius est evocare cacodaemonem, quam abigere.
co. Ha ha hae, apposite. Ut tibi res habet, Hilari, opus est aliquo carmine magico, quo iilam hinc abigas.
hi. Habeo in promptu,

greek[1]

.
ma. Quid ais, Aesope?
cr. Cave tibi, Hilari: impinget colaphum; sic abegisti tuo Graeco carmine. O magum egregium!
hi. Quid tu credis, Crato, esse hanc? Ego tali carmine abegissem decem magnos cacodaemones.
ma. Pili non facio tuos versus Graecanicos.
hi. Adhibendus est igitur, ut video, bombus magicus, aut, si nec hic sufficiet, Mercurii caduceum.
cr. Mea Margareta, scis poëtarum genus esse afflatum, non ausim dicere furiosum: rogo te, ut istam rixam in aliud tempus proroges, nosque hac coena vel mea caussa suaviter tractes.
ma. Quid mihi cum istius versiculis? Saepenumero, quum est eundum ad macellum, non habet, quod numeret, et interim cantillat versiculos.
cr. Sic sunt poëtae: sed age fac sodes, quod dico.
ma. Equidem faciam in tuam gratiam, quoniam novi te probum, qui nunquam contriveris cerebrum tuum in eiusmodi deliramentis: ac demiror, quo fato in hunc incideris chorum.
cr. Unde id coniectas?
ma. Quia nasus obesior, et oculi nitentes, et corpus succulentum. Nunc mihi huius nasum contemplare, et risum Sardonium.
cr. Sed obsecro, meum suavium, ut istam iram mihi condones.
ma. Abeo: nec postulo, ut quisquam ceterorum hoc nomine mihi gratias agat.
hi. Abiitne iam?
ma. Non tam procul, quin audiat te.
mu. Iam est in culina, secum nescio quid murmurans.
cr. Famulam habes minime mutam.
hi. Aiunt bonam famulam oportere tribus dotibus esse praeditam, ut sit fidelis, ut sit deformis, ut sit ferox, quam vulgo malam vocant. Fidelis non diminuit rem, deformem non ambiunt proci, ferox facile tuetur ius heri sui. Nam aliquoties opus est non solum lingua, verum etiam manibus. Haec mea e tribus duas habet virtutes, deformis iuxta ac mala; de fide dubito.
cr. Linguam audivimus, sed ego metuebam tibi a manibus.
hi. Admovete manus peponibus. De lactucis actum est. Etenim si nunc iuberem apponi lactucas, sat scio carduos apponeret. Sunt et melones, si quis hoc genere magis capitur. En fici recentes: modo decerptos a matre, testatur lac in pedunculo. A ficis solet aqua sumi, ne quid obliment stomachum: en habetis e limpidissimo fonticulo vivam ac frigidissimam, utilem et vino diluendo.
cr. At ego nescio, utrum utro diluam, vinum aqua, an aquam vino, adeo mihi hoc vinum videtur haustum ex eodem fonticulo Musarum.
hi. Tale vinum conducit acuendis ingeniis poëtarum. Vos crassi crassis delectamini.
cr. Utinam Crassus essem ille beatus!
hi. Ego malim esse Codrus, aut Ennius. Quandoquidem mihi contigit habere convivas tam multos, tamque insigniter eruditos, non committam, ut nihilo doctior eos dimit tam. Est locus in prologo Eunuchi, qui multos torquet. Nam plerique codices sic habent:
Sic exitsimet, sciat,
Responsum, non dictum esse, quia laesit prior,
Qui bene vertendo, et eus describendo male, etc.
In his rerbis desidero sensum argutum, ac Terentio dignum. Nec enim ideo laesit prior, quia male vertit Graecas fabulas: sed quia Terentlaiias carpserat.
eu. Iuxta vulgo iactatum proverbium: Qui pessime canit, primus incipiet. Quum essem Londini apud Thomam Linacrum, virum sic in omni genere philosophiae doctissimum , ut nihilo secius has grammaticorum minutias ad unguem calleat, ostendit mihi codicem mira vetustate, in quo sic habebatur scriptum:
— Stc existimet, sciat,
Respónsum, non dictum esse, quale sit, prius
Qui béne vertendo, et eas describendó male,
Ex Graects bonis Latinas fecit nón bonas.
Idém Menandri Phásma nunc nupér dedit.
Sic autem ordinandus est sermo, ut quale sit indicet subiiciendum exemplum prioris dicti. Minitabatur se vicissim reprehensurum aliquid in fabulis eius, a quo fuerat reprehensus. Atque hoc negat videri debere convivium, sed responsum. Qui Iacessit, iacit dictum: qui regerit lacessitus, respondet. Huius rei promittit exemplum quale sit; quod Graecis dicitur <greek olor>, Latinis, quod genus, aut veluti, sive videlicet, aut puta. Deinde subiicit reprehensionem, in qua, prius, adverbium, respondet ad alterum adverbium veluti diversum, quod sequitur, nuper: quemadmodum pronomen, qui, respondet ad dictionem, idem. Veteres enim Lavinii fabulas in totum damnat, quoniam iam exciderant ex hominum memoria. In his quas nuper dedisset, certa notat loca. Mihi videtur haec germana lectio, verusque Comici sensus, nisi quid dissentit senatus populusque poeticus.
co. Imo pedibus omnes in tuam discedimus sententiam.
eu. At ego vicissim a vobis quiddam leve ac facillimum discere cupiam; quo pacto metiendus sit hic versiculus:
Ex Graecis bonis Latinas fecit non bonas.
Micate digitis.
hi. Opinor more veterum elidi, s, ut secundo loco sit anapaestus.
eu. Accederem, nisi casus auferendi desineret in is, natura longam. ltaque submota consonante, nihilo minus manet longa vocalis.
hi. Vera praedicas.
cr. Si quis illiteratus et ignotus ingrederetur, plane crederet nos internos micatione digitorum rusticorum ludum renovare.
le. Nos, quantum video, frustra micamus digitis: tu, si potes, expedi.
eu. Videte quantula res nonnunquam torquet homines etiam eruditos. Praepositio, Ex, pertinet ad finem carminis praecedentis:
Qui bene vertendo, et eas describendo male, ex
Graecis bonis Latinas fecit non bonas.
Ita nihil est scrupuli.
le. Sic est, per Musas.
ca.Quandoquidem coepimus micare digitis, velim ut aliquis mihi versum hunc ex Andria digerat in suos pedes:
Sine invidia laudem invénias, et amicós pares.
Nam mihi saepe tentanti non successit.
le. Sine in, iambus est: vidia, anapaestus: laudem in, spondeus: venias, anapaestus: et ami, rursus anapaestus.
ca. Habes iam pedes quinque, et supersunt tres syllabae, quarum prima est longa: ut nec iambum facere possis, aut tribrachyn.
le. Profecto vera praedicas. Haeremus in vado: quis nos expediet?
eu. Nemo melius, quam qui induxit in hoc vadum. Age, Carine, ne cela, si quid habes, inter candidos amiculos.
ca. Nisi me fallit memoria, videor mihi quiddam tale legisse apud Priscianum, qui docet, apud Latinos Comicos, v, consonantem perinde elidi ut vocalem, quemadmodum frequenter in hac dictione, enimvero, sic ut pars enie faciat anapaestum.
le. ltaque metire nobis.
ca. Faciam. Sine inidi, proceleusmaticus est: nisi mavis, elidi, i, per synaeresin: ut quum Virgilius, aureo, ponit in fine carminis heroici, pro auro; quod si placet, erit primo loco tribrachys; a lau spondaeus est; a inveni, dactylus: as et a, dactylus: micos, spondaeus: pares, iambus.
sb. Carinus nos explicuit ex hoc sane vado. Sed est in eadem scena locus, quem haud scio an quisquam animadverterit.
hi. Obsecro profer.
sb. Illic hunc in modum loquitur Simo:
Sine ut eveniat, quod volo,
In Pamphilo ut nihil rit morae, restat Chremes.
hi. Quid heic te offendit?
sb. Quuni, Sine, sit minitantis, nihil heic sequitur, quod faciat ad minas. Proinde suspicor a poeta scriptum fuisse,
Sin eveniat , quod volo;
ut Sin respondeat ad Si, quod praecessit,
Si propter amorem uxorem nolit ducere
Proponit enim senex duas partes inter se diversas: Si Pamphilus ob amorem Glycerii recusat nuptias, erit quod cum illo expostulem: sin ille non recusarit, tum mihi restat exorandus Chremes. Porro hyperbaton longius fecit interpellatio Sosiae, et stomachus Simonis in Davum.
hi. Mus, porrige mihi codicem.
cr. Committis tu muri codicem?
hi. Tutius, quam vinum. Dispeream nisi verum dixit Sbrufius.
pa Trade mihi codicem, ut ostendam alium scrupulum. In prologo Eunuchi versus hic non constat:
Habeo ália multa, quáe nunc condonábuntur.
Quanquamenim Comici, Latini praecipue, sumunt sibi multam libertatem in hoc genere carminis, tamen nusquam memini illos senarium claudere spondeo: nisi forte legendum est, Condonabitur <greek unyoooItoj,->, aut, Condonabimus, mutato numero personae.
ma. O mores vere poeticos! In ipso limine convivii micant digitis, et librum adhibent. Lusus et literas praestat servare in mensas secundas.
ca.Non omnino pessimum consilium dat Margareta; obtemperabitur: placato stomacho revocabimus lusum, interim digitis micabimus in disco.
hi. Videte luxum poëticum. Habetis triplex ovorum genus, elixa, assa, frixa: omnia recentissima sunt, intra biduum nata.
pa. Ego butyri esum non fero: si frixa sunt oleo, perplacebunt.
hi. Abi, puer, disce ex Margareta, in utro frixa sint.
mu . In neutro, inquit.
hi. Nec in butyro, nec in oleo? In quo igitur?
mu. ln lixivio, ut ait.
cr. Qualis percunctatio , talis responsio. Quid negotii est dignoscere butyrum ab oleo?
ca. Praesertim his, qui tam facile discernunt lactucam a beta.
hi. Habetis ovationem, sequetur aliquando triumphus. Heus, puer, circumfer oculos. Nihiine vides heic deesse?
mu. Permulta.
hi. Haec ova desiderant condimentum, quo temperetur calor.
mu. Quod vis?
hi. Dic ut ex contusis vitis claviculis mittat nobis succum.
mu. Dicam.
hi. Quid huc redis inanis?
mu. Negat e clavis succuni exprimi solere.
le. O famulam!
sb. Certe fabulis condiemus ova nostra. In Epodis Horatianis offendi locum quendam, non depravatum, quod ad scripturam attinet, sed depravate interpretatum, nec a Mancinello solum, ceterisque recentioribus, verum etiam ab ipso Porphyrione. Locus est in carmine, quo canit palinodiam Canidiae veneficae:
Tuusque venter Pactumeius, et tuo
Cruore rubros obstetrix pannos lavit,
Utcunque fortis exilis puerpera.
Existimant eniin omncs hcic, Exilis, nomen esse, quum sit verbum. Adscribam verba Porphyrionis, si tamen illius esse credendum est: Exilem autem, inquit, sub illa specie, quasi puerperio facta sit de formis: per exilitatem corporis maciem naturalem dicit. Pudendus lapsus, si vir tantus non sensit, metri legem reclamare huic sensui. Neque enim quartus locus admittit spondaeum. Verum poeta iocatur, illam vere peperisse, quanquam non diu languisset ac decubuisset a partu, sed statim exiliisset e lecto, quemadmodum solent quaedam fortes puerperae.
hi. Habemus tibi gratiam, Sbruli, qui tam laute condieris ova nostra.
le. Isti non dissimile est, quod legitur in primo Odarum libro. Odae initium est: Tu ne quaesieris. Sic autem habet constans lectio: "Neu Babylonios Tentaris numeros, ut melius quidquid erit pati". Hunc locum ita transiliunt ueteres interpretes, quasi nihil habeat scrupuli: solus Mancinellus sentiens orationem imperfectam, iubet addi, possis.
sb. Habes aliquid hac de re compertius?
le. Nescio, sed mihi videtur Horatius Graeci sermonis idioma reddidisse, quod nullus poëtarum facit libentius aut frequentius: nam Graecis est familiare aparemphaton adiungere huic dictioni g-hohs et g-hohste. Sic Horatius, ut pati, pro, ut patiaris. Quanquam quod divinat Mancinellus, non est prorsus absurdum.
hi. Mihi uehementer arridet quod dicis. Curre, Mus, et adfer si quid est reliquum.
cr. Quid istuc est novarum deliciarum?
hi. Hic est cucumis sectus in laminulas: hoc est ius ex coctis intestinis cucurbitae; onducit lubricandis intestinis.
sb. O coenam vere medicam!
hi. Boni consulite. Mox aderit gallina ex corte nostra.
sb. Commutabimus tibi nomen, et pro Hilario vocabimus Apicium.
hi. Age nunc, ridete quantum voletis; cras fortasse serio laudabitis hanc coenam.
sb. Qui sic?
hi. Quum senseris tibi probe conditum esse prandium.
sb. Fame?
hi. Scilicet.
ca. Scis, Hilari, quid provinciae te vellem suscipere?
hi. Sciam, si dixeris.
ca. Chorus canit hymnos quosdam non indoctos, sed per indoctos multis locis depravatos: eos cuperem tua opera nobis restitui. Ut autem exemplum proferam, ita canimus:
Hostis Herodes impie,
Christum venire quid times?
Ordo dictionis unius inuersus geminum vitium inuexit carmini. Nam hostis, quum trochaeum efficiat, nullum habet locum in carmine iambico, et Hero, spondaeus, non recipitur in sede secunda. Nec dubium est, quin versus ita primum scriptus sit: Herodes, hostis impie. Iam epithetum, impie, mollius cohaeret cum hostis, quam cum Herodes. Porro quoniam Herodes dictio Graeca est, g-eh vertitur in g-e, in casu vocandi, ut g-Sohkratehs,, g-hoh g-Sohkrates, quemadmodum et in g-Agamemnon g-oh mega recti casus vertitur in g-o micron. Rursum ita canimus hymnum:
Iesu corona virginum,
Quem mater illa concepit,
Quae sola virgo parturit.
Dubium non est, quin concipit sit pronunciandum; nam temporis hypallage gratiam etiam addit sermoni. Ridiculum autem est nos offendi in concipit, quum sequatur parturit.
hi. Istius generis et ipse permulta offendi, nec pigebit olim huic rei aliquot dierum opellam dare. Nam mihi videtur Ambrosius in hoc carmine non parum habere gratiae: adeo fere finit dimetrum dictione trisyllaba, et caesuram fere collocat in fine dictionis. Id crebrius apud eum fit, quam ut casus videri possit. Si quaeritis exemplum: Deus creator, heic est penthemimeris; accinitur omnium: polique rector, accinitur, vestiens: Diem decoro, accinitur, lumine: Noctem soporis, accinitur, gratia. Sed adest gallina satis obesa, quae mihi totis decem annis peperit ova, et exclusit pullos.
cr. Indigna erat quae necaretur.
ca. Si licet aliquid admiscere de studiis severioribus, habeo, quod proponam.
hi. Modo ne nimium sit tetricum.
ca. Non est. Coepi nuper legere Senecae epistolas, et in ipso statim portu, quod aiunt, impegi. Locus est in prima epistola: Et si volueris, inquit, attendere, magna vitae pars elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota aliud agentibus. In hac sententia affectat nescio quid argutiae, quod ego non satis assequor.
le. Divinabo, si voles.
ca. Maxime.
le. Nemo perpetuo peccat; et tamen luxu, libidine, ambitione, ceterisque vitiis, magna vitae pars perit; sed multo maior vitae portio perit nihil agentibus. Porro nihil agere dicuntur, non qui vivunt in otio, sed qui rebus frivolis et nihil ad felicitatem conducentibus occupantur. Inde proverbium: Satius est cessare, quam nihil agere. Sed tota vita perit aliud agentibus. Aliud agere dicitur, qui non est attentus ad id, quod agit. Perit igitur tota vita, quoniam quum vacamus vitiis, aliud agimus: dum vacamus frivolis, aliud agimus: dum studemus philosophiae, quoniam id facimus supine et oscitanter, aliud agimus, parum attenti, velut ad rem minime seriam. Haec interpretatio si parum arridet, numeretur haec sententia Senecae inter eas, quas in hoc scriptore damnat Aulus Gellius, ut frivole argutas.
hi. Mihi sane satis arridet. (Sed interim strenue ad gallinam. Nolim vos falli; nihil praeterea parati est.) Quadrat enim ad id quod praecessit: Turpissima est iactura, quae per negligentiam fit. Id autem declarat hac trimembri sententia. At paullo post videor mihi videre mendum: Mortem non prospicimus. Magna pars eius iam praeteriit. Nam legendum arbitror, Mortem prospicimus. Prospicimus enim quae procul absunt, quum mors magna ex parte praeterierit nobis.
le. Si sibi permittunt philosophi, ut aliquando divertant in prata Musarum, fortasse non videbitur absurdum, si nos aliquando vel animi gratia divertamus in illorum regionem.
hi. Quidni?
le. Quum nuper relegerem librum Aristotelis, quem inscripsit g-peri g-tohn

g-elegchohn, quorum argumentum est rhetoribus cum philosophis magna ex parte commune, comperi insignes errores interpretum. Neque dubitandum est, quin heic, qui Graece nesciunt, in multis locis egregie delirarint. Aristoteles enim proponit huiusmodi genus ambigui, quod nascitur ex voce, quae eadem declarat diversa: {26 verba graeca}. Id verterunt hunc in modum: Quoniam discunt scientes: Nam secundum os grammatici discunt. Discere enim aequivocum, ad intelligere eum, qui utitur disciplina, et accipere disciplinam.

hi. Visus es mihi nunc Hebraice loqui, non Latine.
le. Estne quisquam vestrum, qui audivit heic ullam vocem aequivocam?
hi. Nullam.
le. Quid igitur stultius, quam id velle vertere, quod verti non poterat? Neque enim quemadmodum Graecis g-manthanein sonat g-mathein et g-mathehteuein: ita Latinis discere doctrinam accipere aut tradere. Quanquam an hoc sit verum, nescio: magis arbitror sic, g-manthanein esse anceps apud Graecos, quemadmodum cognoscere apud Latinos. Cognoscit enim qui novit, et cognoscit iudex qui discit caussam. Sic, opinor, Graecis g-manthanein discitur praeceptor, qui exigit praelecta pueris, et pueri quibus praelegitur. Quam vero venuste reddidit, g-ta g-gar g-apostomatizomena g-manthanousin g-hoi g-grammatikoi, Nam secundum os grammatici discunt, quum vertere debuerit: Nam grammatici quae dictant, docent. Hic interpretis erat aliud exemplum supponere, quod non eadem verba, sed eandem rei speciem exhiberet. Quanquam hoc loco suspicor etiam in Graeca scriptura nonnihil esse mendae; scribendum autem, g-homohnumon g-toh g-te g-xunievai g-kai g-toh g-lambanein.
Paulo post subiicit aliud exemplum ambigui, quod nascitur non ex vario vocis eiusdem significatu, sed ex diversa connexione: g-to g-boulesthai g-labein g-me g-tous g-polemious, Velle me accipere pugnantes. Sic enim vertit, pro eo quod erat, Velle me capere hostes. Et, si legas g-boulesthe, sermo fit dilucidior: Vultis me capere hostes? Nam pronomen potest praecedere verbum capere, et potest sequi. Si praecedat, hic erat sensus: Vultis, ut ego capiam hostes? Si sequatur, erit hic: Vultis, ut hostes me capiant? Subiicit eiusdem generis aliud exemplum, g-ara g-ho g-tis g-ginohskei, g-touto g-ginohskei:id est, An quod quis novit, hoc novit. Ambiguitas est in τοῦτο. Id si sumatur accusandi casu, sensus erit: Quidquid alicui cognitum est, id illi cognitum esse. Sin nominandi casu, sensus hic erit: Quam rem quis intelligit, ea intelligit? quasi cognosci non possit, nisi quod vicissim cognoscat. Rursus aliud subiicit, g-ara g-ho g-tis g-hora g-touto g-hora; g-hora g-de g-ton g-kiona; g-hohste g-hora g-ho g-kiohn. an quod quis videt, id videt? sed videt columnam, columna igitur videt. Rursus in τοῦτο est ambiguitas, quam prius indicavimus. Verum haec utcunque reddi poterant Latinis auribus: quod sequitur, nullo modo reddi poterat: g-ara g-ho g-su g-phehs g-einai, g-touto g-su g-phehs g-einai; g-phehs d-de g-lithon g-einai; g-su g-ara g-phehs g-lithos g-einai Quod illi sic reddiderunt: Putas quod tu dicis esse, hoc tu dicis esse: dicis autem lapidem esse, tu ergo lapis dicis esse. Obsecro, quis omnino sensus humanus ex his verbis percipi possit? Ambiguitas enim partim pendet ex idiomate Graeci sermonis, quae est in maiore ac minore: quanquam in maiore est et alia ambiguitas, in duabus dictionibus g-ho et g-touto, quae si capiantur nominandi casu, sensus erit: Quidquid te dicis esse, hoc tu es. Sin accusandi, sensus erit: Quamcunque rem tu dicis esse, eam dicis esse, et ad hunc sensum subsumit, g-lithon g-phehs g-einai. Sed ad priorem colligit, g-su g-ara g-phehs g-lithos g-einai.

Graeci sermonis proprietatem semel ausus est imitari Catullus: "Phaselus iste, quem videtis, hospites, Ait fuisse navium celerrimus". Sic enim ferebatur hic versus in antiquioribus editionibus. Hoc ignorato, necesse est multis modis delirare eos, qui in haec loca scribunt commentarios. Ne id quidem, quod inibi continenter sequitur, Latino potest esse perspicuum. g-Kai g-ara g-esti g-sigohnta g-legein; g-ditton g-gar g-esti g-to g-sigohnta g-legein, g-to g-te g-tohn g-legonta g-sigan, g-kai g-to g-ta g-legomena. Id reddiderunt hunc in modum: Et putas, est tacentem dicere? Duplex enim est, tacentem dicere, et hunc dicere tacentem, et quae dicuntur. An non haec Sybillae foliis obscuriora?

hi. Mihi nec Graeca satis liquent.
le. Exponam pro mea divinatione: An possibile est tacentem dicere? Haec interrogatio duplicem habet sensum, quorum alter est falsus et absurdus, alter esse potest verus. Nam fieri non potest, ut qui loquitur, non dicat ea quae loquitur, hoc est, ut loquendo taceat: sed fieri potest, ut is, qui loquitur, taceat eum qui loquitur. Quanquam hoc exemplum recidit in alteram formam, quam paullo post subiicit. Rursum illud admiror, quod mox in genere ambiguitatis, quae nascitur ex pluribus dictionibus coniunctis, mutarint Graeci vocem saeculi in literas, g-epistasthai g-ta g-grammata, quum Latini codices habeant, scire saeculum. Heic enim duplex sensus nascitur, vel ut ipsum saeculum sciat aliquid, vel ut aliquis sciat saeculum. Verum hoc mollius est in g-aiohna sive in g-kosmon, quam in g-grammata. Nam literae dicuntur absurde scire quippiam. Verum nihil absurdi sit, si quis dicat, aliquid nostro saeculo notum esse, aut aliquem nosse suum seculum. Iam aliquanto post, ubi proponit exemplum ambigui ex accentu, non veritus est interpres pro verbis Homeri supponere Virgiliana, quum eadem fuerit necessitas in illo exemplo, quidquid dicis esse, hoc est. Ex Homero refert Aristoteles, g-ou g-kataputhetai g-ombroh. Si g-su adspiretur ac circumflectatur, sonat, Cuius computrescit pluuia: sin g-ou sit exile et acutum, sonat, Non computrescit pluuia. Atque hoc quidem sumptum est ex Iliad. g-psi. Alterum est, g-Didomen g-de g-hoi g-euchos g-aresthai accentu collocato super penultimam sonat, concede illi: sin super primam, g-didomen sonat, damus. At poëta non sentit Iovem dicere, concedimus illi: sed Iupiter mandat ipsi somnio, ut illi, ad quem mittitur, concedat potiri voto. Dictum est enim g-didomen pro g-didonai. Pro his duobus Homericis subiecerunt haec ex nostris poëtis, velut illud ex Odis Horatii: Me tuo longas pereunte noctes, Lydia, dormis.Etenim si accentus sit in, Me, correpto, et Tu, sit grave, unica dictio est, Metuo, id est, timeo. Quanquam haec ambiguitas pendet non solum ex accentu, verum etiam ex compositione. Alterum supposuerunt ex Vergilio: Heu quia nam tanti cinxerunt aethera nymbi!

Quanquam haec quoque ex compositione nascitur ambiguitas.

hi. Sunt ista quidem arguta, dignaque cognitu, Leonarde: sed interim vereor, ne cui convivium hoc sophisticum videatur magis, quam poëticum: alias, si videbitur, vel totum diem venabimur Elenchos in Elenchis.
le. Hoc est, in luco ligna, in mari quaeremus aquam.
hi. Ubi est meus Mus?
mus. Adest.
hi. Mone Margaretam, ut tradat bellaria.
mus. Adeo.
hi. Rursum ades vacuus?
mus. Negat se de bellariis cogitasse, et ait satis diu sessum esse.
hi. Vereor ne si diutius heic philosophemur, illa nobis mensam subvertat, quemadmodum Xanthippe Socrati: consultius est igitur, ut bellaria sumamus in horto: ibi simul et ambulabimus, et libere nugabimur. Interea sibi quisque decerpat ex arbore quod lubet.
convivae. Placet consilium.
hi. Est illic fonticulus quovis vino suavior.
ca. Qui fit, ut hortus tuus magis niteat, quam aula?
hi. Quia heic versor frequentius. Si quid arridet heic, ne parcite nostris opibus hortensibus. Iam si satis videtur deambulatum, quid si considamus huc sub tilia et Musas cieamus?
pa. Age fiat.
hi. Thema suppeditet hortus ipse.
pa. Si praecesseris, sequemur.
hi. Age faciam. Praepostere facit, cui variis deliciis niteat hortus, quum animum habeat nullis disciplinis, nullis virtutibus excultum.
le. Credemus adesse Musas, si reddideris eandem sententiam carmine.
hi. Hoc mihi longe proclivius, prosam orationem vertere carmine, quam argentum commutare auro.
le. Dic igitur.
hi.
Cui renitet hortus undiquaque flosculis,
Animumque nullis expolitum dotibus
Squalere patitur, is facit praepostere
Habetis carmen Musis et Apolline nullo. Sed elegans fuerit, si singuli hanc sententiam diverso genere carminis reddatis.
le. Qui vicerit, quid praemii feret?
hi. Hunc calathum onustum malis, aut prunis aut cerasis, aut mespilis, aut piris, aut si quid aliud magis adblanditur.
le. Quis erit arbiter certaminis?
hi. Quis, nisi Crato? Et idcirco solus non certabit, quo magis auscultet.
cr. Vereor ne talem sitis habituri iudicem, qualem olim habebant coccyx et luscinia, inter se de canendi gloria decertantes.
hi. Sat est, si places omnibus.
convivae. Placet arbiter; incipe, Leonarde.
le.
Cui tot deliciis renidet hortus,
Herbis, floribus, arborumque foetu
Et multo et vario, nec excolendum
Curat pectus et artibus probatis,
Et virtutibus, is mihi videtur
Laeuo iudicio, parumque recto. DIXI.
hi. Carinus arrodit unguem; exspectamus aliquid elaboratum.
ca. Nulla adest Musa.
Cura cui est, ut niteat hortus flosculis ac fetibus,
Negligenti excolere pectus disciplinis optimis:
Hic labore mihi, ut videtur, ringitur praepostero.
hi. Non frustra arrosus est unguis.
eu. Quoniam ordo me vocat, ne nihil adferam:
Qui studet, ut variis niteat cultissimus hortus
Deliciis, patiens animum squalere, nec ullis
Artibus expoliens, huic est praepostera cura.
hi. Non est, cur exstimulemus Sbrulium. Nam ille sic scatet versibus, ut plerumque vel imprudens effundat carmina.
sb.
Cui vernat hortus cultus et elegans,
Nec pectus ullis artibus excolit,
Praepostera is cura laborat.
Sit ratio tibi prima mentis.
pa.
Quisquis accurat, variis ut hortus
Floribus vernet, neque pectus idem
Artibus sanctis colit, hunc habet praepostera cura.
hi. Nunc experiamur, cui hortus suppeditet plures sententias.
le. Quid ni faciat, tam dives? Vel hoc rosetum mihi suggeret quod dicam. Ut brevis est rosae nitor, ita fugax est iuventus: properas carpere rosam prius, quam marcescat; magis adnitendum est, ne sine fructu tibi effluat iuventus.
hi. Thema satis aptum carmini.
ca. Ut inter arbores suus cuique fetus est, ita inter homines suae cuique dotes sunt.
eu. Ut terra, si excolatur, varias opes gignit in usus humanos, neglecta spinis ac uepribus obducitur: ita hominis ingenium, si excolatur optimis studiis, plurimas edit virtutes; sin negligas, variis occupatur vitiis.
sb. Hortus quotannis colendus est, ut niteat: animus, semel excultus honestis studiis, perpetuo floret ac vernat.
pa. Ut amoenitas hortorum non avocat animum ab honestis studiis, sed ad haec invitat potius: ita quaerendi sunt lusus ac ioci, qui non absunt a literis.
hi. Euge, video examen sententiarum. Nunc ad versus: sed antequam id aggrediamur, mea sententia, fuerit exercitatio nec inelegans, nec infrugifera, si primam sententiam toties reddamus Graecis versiculis, quoties reddidimus Latinis. Heic auspicabitur Leonardus, iam olim familiaris Musis Graecanicis.
le. Ineptiam, si iubes.
hi. Iubeo atque impero.
le. {4 vers grecs}
Ego praesulem egi; succedet qui volet.
hi. Carinus.
ca. Imo Hilarius.
le. Sed video Margaretam intervenire; adfert nescio quid deliciarum.
hi. Si id fecerit, me fefellerit mea furia. Quid adfers?
ma. Sinapi, quo condiatis vestra bellaria. An non pudet heic garrire in multam noctem, et postea vos poëtae multa blateratis in loquacitatem foeminarum?
cr. Haud male monet Margareta: iam tempus est ut suum quisque nidum adeat; alias in hoc pulcherrimo certaminis genere vel solidum diem consumemus.
hi. Sed cui addicis praemium?
cr. In praesentia quidem mihi ipsi addico. Nullus enim vicit praeter unum me.
hi. Qui vicisti, qui non certaveris?
cr. Vos certastis, at non decertastis. Ego, quod nemo vestrum potuit, vici Margaretam.
ca. Hilari, aequum postulat; auferat calathum.

Fairytale left blue.png Adolescentis et scorti Inquisitio de fide Fairytale right blue.png
  1. Plinius sit hoc carmen usurpari solitum esse in magicis remediis.