Jump to content

Colloquia familiaria/Copiae compendium

Checked
E Wikisource

 Convivium profanum Convivium religiosum 
Brevis de copia praeceptio.
aug. Accingor Principio res ipsa puris, electis ac Latinis verbis efferenda est: quod ipsum posse, non mediocris artificis est. Sunt enim permulti, qui nescio quo modo copiam et varietatem orationis affectant, quum ne semel quidem rem possint apte explicare. Isti, tanquam semel balbutisse sit parum, balbutiem suam aliis atque aliis modis reddunt balbiorem, tanquam ipsi secum certamen susceperint, ut, quam barbarissime dici possit, dicant. Itaque inepti synonyma quaedam congerunt, adeo interdum inter se dissidentia, ut ipsa mirentur, quo pacto convenerint. Quid enim absurdius, quam hominem pannosum, cui ne una quidem, quam sine pudore possit induere, sit vestis, eum tamen subinde suos pannos mutare, ac mendicitatem suam pro opibus ostentare? At nihilo minus ridiculi videntur isti varietatis affectatores, qui quum barbare semel dixerunt, repetunt idem multo barbarius, demum iterum atque iterum indoctius. Hoc est non oratione, sed soloecismis abundare. In primis igitur, ut dixi, res ipsa aptis atque electis verbis est explicanda. Deinde mutatoris verbis utendum, si qua, quae idem efficiant, reperiantur: reperiuntur enim permulta. Demum ubi propria deficient, translatitiis erit utendum, si modo verecunda sit translatio. Ea quoque ubi deerunt, si per activa dixisti, ad passiva revertendum erit, quae nobis totidem orationes reddunt, quot ex activis constabant. Postea verba, si licebit, aut in nomina verbalia, aut in participia commutabimus. Postremo, ubi modo adverbia in nomina, modo nomina in alias atque alias partes commutaverimus, per contrarium dicemus: aut affirmativam orationem in negativam commutabimus, aut retrorsum: aut certe, quod pronunciative dictum, per interrogationem efferemus. Nunc exempli causa hanc sententiam sumamus:
Literae tuae magnopere me delectarunt.
Literae.

Epistola, epistolium, scripta, schedae, literulae.

Magnopere.

Mirum in modum, miris modis, maiorem in modum, mirandum in modum, supra modum, plurimum, non mediocriter, summopere, maximopere.

Me.

Animum meum, pectus meum, oculos meos, cor meum, Christianum.

Delectarunt

Voluptate affecerunt, recreaverunt, exhilararunt, voluptati fuerunt, oblectarunt, voluptate perfuderunt, mellitissimae fuerunt, iucundissimae, etc. Habes materiam; tuum erit componere. Experiamur igitur. Faciamus periculum. ch. Tuae literae magnopere me delectarunt. Tua epistola mirifice nos exhilaravit. aug. Verte activum in passivum, alia erit facies, ut: Dici non possit, quam tuis sim, scriptis exhilaratus.

Item per alia verba idem efficientia.

Tuis ex literis incredibilem cepi voluptatem. Ex epistola Celsitudinis tuae plurimum voluptatis accepi. Non mediocrem laetitiam tua mihi scripta attulerunt. Gaudio tua me scripta, quantus eram, perfuderunt. Hic non ita liceret mutare in passiva, nisi in illo postremo, perfusus gaudio, quod usitate dicitur; capiebatur a me voluptas; allatum est gaudium, non perinde usitate dixeris.

Per afficio.

Singulari voluptate literae tuae me affecerunt.

Muta in passivum.

Tuis scriptis incredibili sum affectus voluptate. Non parum gaudiorum tuum nobis epistolium peperit.

Per Sum et nomina adiectiva.

Tuae mihi literae multis modis iucundissimae fuerunt. Fuit tua illa epistola sane quam gratissima.

Per nomina substantiva.

Ineffabili voluptati tua nobis epistola fuit. Incredibili iucunditati fuerunt tuae literae.

Commuta in negationem.

Tua scripta non mediocri laetitiae fuere. Nihil in vita tuis literis accidit iucundius.

Quanquam hac ratione aliquoties iam usi sumus, quae non est negligenter praetereunda. Nam quoties multum, plurimum, singulariter, significare volumus, per contrarium verbum idem efficiemus: ut, vehementer te amat Henricus. Haud vulgariter te amat. Multum me iuvat vinum. Haud parum iuvat. Est vir singulari ingenio. Est vir ingenio non vulgari. Est homo doctrina admiranda. Est homo non contemnenda doctrina. Thomas est summo apud suos loco natus. Non infimo loco natus. Augustinus eloquentissimus fuit. Non ineloquens fuit. Carneades orator fuit nobilis; non ignobilis, non obscurus. Et id genus similia, quae nunquam non usu veniunt: sed admonuisse rem clarissimam satis est. Nec te lateat, bifariam nos huius modi orationum genere uti, modestiae causa, praesertim si de nobis ipsis loquamur: tum etiam amplificandi gratia. Nam non ingratum, pro valde grato: non vulgariter, pro singulariter, recte et venuste dicimus.

Modestiae causa.
Ego literis meis nonnullam doctrinae sum opinionem consecutus. Semper curavi, ut in literaria gloria non postremas partes tenerem.
De amplificatione superiora sunt exempla; nunc ad nostra revertamur. Nihil tua epistola unquam evenit gratius: Nulla res maiori unquam voluptati fuit, quam tua scripta. Nulla unquam ex re tantundem cepi voluptatis, quantum ex tuis literis amantissimis.
Hoc modo singulae orationes superiores poterunt variari per interrogationem. Quid tuis literis in vita iucundius esse potuit? Quid epistola illa tua nobis evenit dulcius? Quid ita oblectavit unquam, ut proximae tuae literae? Hoc modo rursum singulas fere orationes variare licebit.
ch. Quid deinde fiet?
aug. Iam paulo liberius totam orationem vertemus, ut unam dictionem pluribus verbis circumloquamur.
ch. Dic exempli causa.
aug. Quod modo per nomen incredibile, modo per adverbium incredibiliter, dictum erat, unam dictionem aliquot verbis commutabimus. Literis consequi nequeam, quantum tuis literis sim delectatus. Et mihi scriptu, et tibi creditu perdifficile fuerit, quantae iucunditati tua mihi scripta fuerint. Explicare prorsum nequeo, quam sim tuis literis gavisus. Et item in infinitum. Rursum alio pacto. Nam hactenus et per negationem, et per interrogationem, postremo per infinitas orationes variavimus. Nunc per subiunctivas sive conditionales variabimus hoc modo: Moriar, si unquam quicquam fuit tuis literis aut optatius aut dulcius. Peream, si ulla res maiori voluptati fuit, quam tuae literae. Ita me Deus amet, ut nihil in vita tuis literis accidit iucundius. Et item alia multa in hunc modum excogitare licebit.
ch. Quid deinde?
aug. Nunc ad translationes, similitudines et exempla fugiendum est.
Translatio est in his.

Accepi literas tuas, quae mellitae fuerunt. Nihil nisi merae deliciae tua mihi scripta videntur. Mera voluptas sunt tuae literae. Et huiusmodi plurima. Sed cavendum, ne obsoletis aut durioribus translationibus utamur, quale est illud:

Iupiter hybernas cana nive conspuit Alpes.

Et quale est illud: Coena tuorum scriptorum me suavissimis epulis refecit.[1]

Comparalio a simili.

Tua scripta omni vel ambrosia, vel nectare suaviora fuere. Literae tuae quovis melle mihi fuere dulciores. Epistola humanitatis tuae et siliquam omnem, et mel Atticum, et saccharum omne, nectar ambrosiamque deorum longe superavit. Hic quicquid dulcedine nobilitatum est, in medium adduci potest.

Ab exemplo.

Nunquam adducar, ut credam, Hero Leandri sui literas aut maiore voluptate, aut pluribus osculis accepisse, quam tuas accepi. Vix crediderim, aut Scipionem eversa Carthagine, aut Paulum Aemilium capto Perseo magnificentiorem egisse triumphum, quam ego, simul ac suavissima tua scripta tuus mihi tabellarius reddidit. Huiusmodi tum ex fabulis, tum ex historiis infinita possunt inveniri. E physica vero sumuntur rerum similitudines, quarum quamplurimarum naturas memoriter tenere necesse est. Nunc si libet, in alia sententia tentemus.

Nunquam, dum vivam, tui ero immemor.

Semper, dum vivam , tui meminero. Quoad vivam, nunquam me tui capiet oblivio. Prius vivere desinam, quam tui meminisse.

Per comparationem.

Si umbram corpus poterit effugere, et hic animus tui quibit oblivisci. Tui memoriam ne Lethaeus quidem amnis poterit abolere. Praeterea per ἀδύνατον aut, more poetico, per contraria:

Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
Ante leves ergo pascentur in aethere cervi,

etc. quae non est multi negotii excogitare. Verum ne immodici videamur, his in praesentia contenti simus. Alias, si voles, copiosius hac de re colloquemur.

ch. Ego te, Augustine, iam plane exhaustum putabam: sed tu praeter exspectationem novum thesaurum indicasti, quem si pergas explicare, nox ante occupaverit, quam tibi eadem de re desint verba.
aug. Si ego hoc mediocri et doctrina et ingenio praesto, quantum Ciceronem ipsum valuisse credis, qui cum Roscio histrione certasse legitur? Sed sol nos relinquit. Humescit coelum, praestat imitari aviculas, tectoque ac lecto nos condere. Proinde vale, mi Christiane suavissime, in crastinum.
ch. Tu itidem bene valeas, Augustine omnium doctissime.

 Convivium profanum Convivium religiosum 
————————
  1. Utrumque apud Furium, de quo Gellius 1. 18. c. 12. et Hor. Serm. II. 5.