Jump to content

Colloquia familiaria/Domestica confabulatio

Checked
E Wikisource

 Percontandi forma in primo congressu Mandandi et pollicendi formulae 
Domestica confabulatio. Personae.
Petrus, Mida puer, Iodocus.
pe. Heus, heus puer. Nemon’ huc prodit?
mi. Hic, opinor, effringet fores. Familiarem oportet esse. O lepidum caput! Quid adfers, mi Petre?
pe. Me ipsum.
mi. Nae tu rem haud magni pretii huc attulisti.
pe. Atqui magno constiti patri meo.
mi. Credo pluris, quam revendi possis.
pe. Ceterum Iodocus estne domi?
mi. Incertus sum; sed visam.
pe. Quin tu potius abi, et roga ipsum, an velit nunc esse domi.
mi. Abi tu potius, sisque tibi ipsi Mercurius.
pe. Heus Iodoce, num es domi?
io. Non sum.
pe. Impudens, non ego audio te loquentem?
io. Imo tu impudentior. Nuper ancillae tuae credidi, te non esse domi, et tu non credis mihi ipsi?
pe. Aequum dicis, par pari relatum.
io. Equidem ut non omnibus dormio, ita non omnibus sum domi. Tibi posthac semper ero.
pe. Sed tu mihi videre cochleae vitam agere.
io. Qui sic?
pe. Quia perpetuo domi latitas, nec usquam prorepis. Non secus, atque claudus sutor, iugiter domi desides. Tu tibi domi situm contrahis.
io. Est, quod agam domi; foris nihil est negotii; et si quid esset, tamen hoc coelum me dies aliquot a publico cohibuisset.
pe. At nunc sudum est, et invitat ad deambulandum. Vide, ut blanditur.
io. Si prodeambulare lubet, non recuso.
pe. Plane videtur hoc utendum coelo.
io. Asciscendus est unus aut alter congerro.
pe. Fiet, modo dicas, quos velis.
io. Quid si Hugonem?
pe. Haud multum interrest inter Hugonem et nugonem.
io. Age, placet.
pe. Quid si Alardum?
io. Homo minime mutus est. Quod auribus diminutum est, lingua pensat.
pe. Si videtur, Nevium adiungemus.
io. Si quidem dabitur illius copia, nunquam erit fabularum inopia. Placent confabulones; superest, ut locum dispicias amoenum.
pe. Ego vero tibi locum ostendam, ubi nec nemoris umbram, nec pratorum smaragdinum virorem, nec fontium vivas scatebras desiderabis. Dices dignam Musis sedem.
io. Magnifice polliceris.
pe. Nimium affixus es libris. Nimium assides libris. Immodico studio te ipsum maceras.
io. Malim studio macrescere, quam amore.
pe. At non ideo vivimus, ut studeamus: sed ideo studemus, ut suaviter vivamus.
io. Mihi vero vel immori chartis dulce est.
pe. Equidem immorari probo, immori non probo. Ecquid voluptati fuit haec deambulatio?
io. Me quidem vehementer oblectavit.


Alia. Personae.
Aegidius, Leonardus.
Ae. Quo noster Leonardus?
le. Ad te ibam.
ae. Istud quidem facis insolens.
le. Quam ob rem?
ae. Quia iam annus est, quod nos non inviseris.
le. Malo in hanc peccare partem, ut desiderer, quam ut obtundam.
ae. Imo boni amici nulla est apud me satietas. Imo quo crebrius venies, hoc mihi venies gratior.
le. Quid interim agitur domi tuae?
ae. Multa sane, quae nolim.
le. Non miror. Sed iamne peperit uxor?
ae. Iamdudum, et quidem gemellos.
le. Quid ego audio?
ae. Sic res habet: atque illi iam denuo tumet uterus.
le. Isthoc pacto solet augeri familia.
ae. Sed utinam fortuna sic augeret pecuniam, ut uxor familiam.
le. Iamne elocasti filiam?
ae. Nondum.
le. Vide, ne parum tutum sit, virginem tam grandem detinere domi. Quaerendus est gener aliquis.
ae. Nihil opus. Iam proci complures illam ambiunt sponsam.
le. Quid igitur superest, nisi ut e multis deligas, qui tibi maxime sit accommodus?
ae. Omnes eiusmodi sunt, ut nesciam, quem cui praeferam: sed abhorret a nuptiis filia.
le. Quid ais? Atqui, ni fallor, iamdudum nubilis est. Iamdudum est apta viro, matura coniugio. Iampridem est tempestiva viro.
ae. Quidni, annum egressa iam decimum septimum? Annum iam agens undevigesimum. Annos nata decem et octo.
le. Cur abhorret igitur a matrimonio?
ae. Ait, se velle Christo nubere.
le. Sane multas habet ille sponsas. An malo genio nupsit, quae caste vivit cum marito?
ae. Mihi quidem non videtur.
le. Quis Deus hunc affectum afflavit filiae?
ae. Nescio, sed abduci ab hoc proposito nullis rationibus potest.
le. Vide, ne sint incantatores, qui instigent et allectent.
ae. Novi ego istos plagiarios. Sedulo arceo hoc hominum genus ab aedibus meis.
le. Quid igitur est in animo? Morem geres animo puellae?
ae. Equidem obluctabor, quoad licebit. Nihil non experiar, quo mutem illius sententiam. Quod si pertendet, ut coepit, non pugnabo cum illius animo, ne forte videar θεομαχεῖν vel potius μοναχομαχεῖν.
le. Religiose tu quidem loqueris. Sed etiam atque etiam fac explores virginis constantiam, ne post facti poeniteat, quum mutare non erit integrum.
ae. Equidem adnitar pro mea virili.
le. Quid rerum gerunt filii?
ae. Natu maximus iamdudum maritus est , brevi pater futurus. Minimum ablegavi Lutetiam. Nam hic nihil aliud, quam ludebat.
le. Quid eo?
ae. Ut Magister nobis redeat stultior, quam exierat.
le. Bona verba.
ae. Medius iam coepit initiari sacris.
le. Precor, ut bene vertat omnibus.


Alia. Personae.
Mopsus, Dromo.
mo. Quid fit? Quid agitur, Dromo?
dr. Sedetur.
mo. Video. Sed quomodo se res habent tuae?
dr. Ut solent iis, quibus superi sunt parum propitii.
mo. Isthuc ominis avertat Deus. Quid agis?
dr. Equidem otium ago. Id quod vides, nimirum nihil.
mo. Praestat otiosum esse, quam nihil agere. Ego te fortassis occupatum seriis negotiis interpello.
dr. Imo maxime vacuum. Iam enim me ceperat otii taedium, et congerronem desiderabam.
mo. Fortassis impedio, interrumpo, interturbo tua negotia.
dr. Imo taedium otii discutis.
mo. Da veniam, si te parum in tempore interpellavi.
dr. Imo ipso in tempore advenis. Opportune te huc attulisti. Optatus ades. Interventus tuus est mihi vehementer gratus.
mo. Fortassis aliquid seriae rei inter vos agitur, cui nolim esse impedimento.
dr. Imo lupus, quod aiunt, ades in fabula. Nam de te sermo erat.
mo. Facile crediderim: nam mihi huc venienti mire tinniebat auris.
dr. Utra?
mo. Laeva. Unde coniicio, nihil magnifice de me fuisse praedicatum.
dr. Imo nihil non honorificum.
mo. Vanum igitur fuerit oportet. Sed quid est bonae rei?
dr. Aiunt, te venatorem esse factum.
mo. Imo iam intra casses meos est praeda, quam venabar.
dr. Quaenam?
mo. Lepida puella, quam perendie ducturus sum: vosque oro, ut meas nuptias vestra praesentia dignemini honestare.
dr. Quaenam est sponsa?
mo. Aloisia, Chremetis filia.
dr. Egregium spectatorem formarum! Tuis oculis adlubuit illa, nigro capillitio, simis naribus, ore praelargo, ventre prominulo?
mo. Desinite. Mihi eam duxi, non vobis. Non sat est, quod suo regi pulchra est regina? Ita demum mihi illa placebit, si vobis non admodum placeat.


Alia.
Syrus, Geta.
sy. Opto tibi multum felicitatem.
ge. Et ego tibi conduplicatum opto, quicquid optas mihi.
sy. Quid agis rei?
ge. Confabulor.
sy. Quid? confabulare solus?
ge. Ut vides.
sy. Fortasse tecum. Proinde tibi videndum, ut cum homine probo fabuleris.
ge. Imo cum lepidissimo congerrone fabulor.
sy. Quo?
ge. Apuleio.
sy. Istud quidem nunquam non facis. Sed amant alterna Camoenae.[1] Tu perpetuo studes.
ge. Non est ulla studiorum satietas.
sy. Verum, sed est tamen modus quidam. Non omittenda quidem sunt studia, sed tamen intermittenda nonnunquam. Non abiicienda sunt, sed relaxanda. Nihil suave, quod perpetuum. Voluptates commendat rarior usus.[2] Tu nihil aliud, quam studes. Perpetuo studes. Continenter incumbis literis. Indesinenter inhaeres chartis. Studes noctes ac dies. Nunquam non studes. Assiduus es in studio. Iugiter intentus es libris. Nullum facis studendi finem, neque modum. Nullam studiis tuis requiem intermisces. Nunquam studendi laborem nec intermittis, nec remittis.
ge. Age, tuo more facis. Rides me, ut soles. Nunc ludis tu quidem me. Salse me rides. Satyricum agis. Naso me suspendis adunco.[3] Non me fallit tuum scomma. Nunc plane ioco mecum agis. Sum tibi risui. Rideor abs te. Pro delectamento me habes. Nunc me ludos deliciasque facis. Eadem opera assue mihi auriculas asini. Ipsi codices pulvere situque obducti loquuntur, quam sim immodicus in studio.
sy. Emoriar, ni loquor ex animo. Dispeream, si quid fingo. Ne vivam, si quid simulo. Loquor id, quod sentio. Quod res est, dico. Serio loquor. Ex animo loquor. Non secus sentio, quam loquor.
Cur non visis?
ge. Quid causae est, quod tam diu nos non inviseris? Quid rei est, quod nos tam raro visis? Quid accidit, quod tanto tempore nos non adieris? Quare tam rarus es salutator? Quid sibi vult, quod nos tam diu non conveneris? Quid obstitit, quo minus visas nos frequentius? Quid impedimento fuit, quo minus iam diu feceris nobis tui videndi copiam?
Non licuit per occupationes.
sy. Non licuit per otium. Volui quidem, at non licuit mihi per mea negotia. Hactenus non sinebant negotia, ut te viserem. Non patiebantur undae negotiorum, quibus involvebar, ut te salutarem. Occupatior fui, quam ut potuerim. Tam variis distringebar curis, ut mihi non fuerit liberum adire te: vix ipsi mihi fuit copia mei, sic me totum molesta quaedam negotia possidebant. Negotiis meis imputabis, non mihi. Non defuit voluntas, sed vetuit necessitas. Hactenus non vacavit. Hactenus non contigit otium. Hactenus non fuit vacuum. Non licuit per valetudinem. Non licuit per tempestatem.
ge. Equidem accipio tuam excusationem, sed hac lege, ne saepius utaris. Excusatio tua iustior est, quam vellem, si quidem valetudo fuit in causa. Hac lege mihi purgatus eris, si, quod cessatum est, ofiicio sarcias: si superiorem cessationem crebra visatione penses.
sy. Tu nihil moraris istiusmodi officia nimium vulgaria. Amicitia nostra firmior est, quam ut sit officiis istis vulgaribus alenda. Satis crebro visit, qui constanter amat.
ge. Male sit istis curis, quae te nobis adimunt. Quid imprecer istis negotiis, quae talem amicum nobis invident? Pessime sit isti febri, quae nos tam gravi desiderio torsit tui. Male pereat ista febris, te quidem incolumi.

 Percontandi forma in primo congressu Mandandi et pollicendi formulae 
————————
  1. Hemistichium. Bucol. Virg. 3. 59.
  2. Hisce verbis claudit Iuvenalis satyram XI.
  3. Horat. lib. 1. Satyr. 6.