Opulentia sordida | Amicitia |
EXEQUIAE SERAPHICAE.
Theotimus, Philecous.
- ph. Unde nobis Theotimus nova religionis facie?
- th. Qui sic?
- ph. Quia severa frons, oculi in terram defixi, caput in leuum humerum nonnihil inflexum, sphaerulae precatoriae in manibus.
- th. Si nosse cupis, amice, quae ad te nihil attinent, e spectaculo venio.
- ph. An spectasti funambulum aut praestigiarum artificem aut aliud huic simile?
- th. Fortasse non ita huic dissimile.
- ph. Equidem nunquam antehac vidi quenquam istiusmodi vultu redeuntem e spectaculo.
- th. Sed eiusmodi fuit spectaculi genus, ut, si tu interfuisses, fortassis me incederes aliquanto tristior.
- ph. Quin tu ergo memoras, quid te tam fecerit religiosum?
- th. Redeo ab exequiis Seraphicis.
- ph. Quid ego audio? Itane moriuntur et angeli?
- th. Non, sed horum sodales. Ceterum te ne diutius suspensum habeam, nosti, opinor, heic apud Pelusios[1] Eusebium, hominem clarum et eruditum?
- ph. Illumne ex principe privatum, e privato exulem, ex exule tantum non mendicum, pene addideram sycophantam?
- th. Recte divinasti quem dicam.
- ph. Sed quid illi accidit?
- th. Hodie sepultus est, a pompa funebri redeo.
- ph. Admodum tristem fuisse oportet, quae te nobis tam tristem remisit.
- th. Vereor, ut sine lachrymis queam tibi quod vidi describere.
- ph. At ego vereor, ut sine risu possim audire. Sed narra, obsecro.
- th. Scis Eusebium iampridem fuisse misera valetudine.
- ph. Scio ante annos aliquot evirato corpusculo.
- th. In huiusmodi morbis, qui lente conficiunt hominem, medici certis praesagiis solent mortis diem praedicere.
- ph. Maxime.
- th. Hi monuerunt hominem, quicquid medicorum ars praestare posset, id omne summa cura praestitum esse. Deum quidem potentiorem omni medicorum ope, sed quod humana coniectura deprehendi quiret, non superesse triduum vitae.
- ph. Quid tum postea?
- th. Ibi continuo praeclarus Eusebius defecto corpusculo totum sanctissimi Francisci amictum induit, raditur, accipit cucullam cinericiam, vestem eiusdem coloris, funem nodosum, fenestratos calceos.
- ph. Moriturus?
- th. Sic est. Quin et profitetur voce iam moribunda se Christo militaturum iuxta Francisci regulam, si, quod medici desperabant, daret Deus. Ad hanc professionem adhibiti sunt testes, viri sanetimonia celebres. In ea veste moritur vir egregius ad tempus a medicis praedictum. Veniunt ex eo sodalitio complures, qui funebrem pompam celebrent.
- ph. Utinam adfuissem isti spectaculo.
- th. Illachrymasses, si spectasses, qua charitate Seraphici sodales cadaver abluerint, amictum illum sacrosanctum adaptarint, manus in crucis imaginem composuerint, pedes nudarint et nudatos exosculati sint, faciem unguento etiam exhilararint, iuxta praeceptum Evangelicum.[2]
- ph. Prodigiosa humilitas Seraphicos viros agere pollinctores ac vespillones.
- th. Post haec feretro composuerunt, et iuxta Pauli doctrinam, Alter alterius onera portate, propriis humeris fratres fratrem baiularunt per viam publicam ad monasterium. Ibi solennibus naeniis sepelierunt. Quum venerabilis illa pompa per viam incederet, vidi complures invitis oculis effundere lachrymas, quum talem virum, quem prius viderant purpura byssoque vestitum, nunc conspicerent in amictu Franciscano, fune canabeo cinctum, tam religiosa specie toto corpore compositum. Nam et mortui caput erat deflexum in humerum et manus, ut dixi, decussatim compositae. Caetera item omnia mirificam quandam religionem prae se ferebant. Quin ipsa turba Seraphica cervicibus inflexis, oculis in terram defixis, et naeniis adeo lugubribus, ut arbitrer ipsos manes non canere lugubrius, multis excutiebat lachrymas et singultus.
- ph. Sed habebatne quinque Francisci vulnera?[3]
- th. Id non ausim affirmare certo. Apparebant in manibus ac pedibus vestigia quaedam sublivida, ac vestis in sinistro latere fenestellam habebat.[4] Verum non ausus sum oculos acrius intendere, quod affirment in huiusmodi rebus curiositatem multis fuisse exitio.
- ph. Sed nullosne illic sensisti ridentes?
- th. Sensi, verum eos suspicor haereticos esse, quorum hodie plenus est mundus.
- ph. Ut simpliciter tecum fabuler, mi Theotime, vix ipse valuissem a risu temperare, si isti spectaculo adfuissem.
- th. Faxit Deus, ne tu sis istius fermenti contagio corruptus.
- ph. Nihil hinc periculi est, optime Theotime; ego a puero religiose beatum Franciscum, iuxta mundum nec doctum nec sapientem, sed profunda mundanorum affectuum mortificiatione Deo charissimum, semper animo sum veneratus, cumque hoc omnes, qui illius ingressi vestigiis ex animo student mundo mortui Christo vivere. Nam vestem nihil moror; sed lubens ex te didicero, quid vestis conferat mortuo?
- th. Margaritas non esse porcis obiiciendas nec sanctum dandum canibus, scis ab ipso Domino praeceptum esse.[5] Proinde si ridendi causa percontaris, nihil ex me audies; sin simplici discendi studio, libens impartiam quod ab illis didici.
- ph. Profiteor discipulum et attentum et docilem et benevolum.
- th. Principio scis quosdam usque adeo ambitiosos, ut non sat habeant superbe et insolenter vixisse, nisi et ambitiose sepeliantur mortui. Non sentiunt exanimes, sed tamen viventes imaginatione quadam futurae pompae voluptatem aliquam ac fructum praecipiunt. Hoc quicquid est affectus abdicare, non negabis, opinor, aliquam pietatis partem.
- ph. Fateor, si fastus exequiarum non valeat alia ratione devitari. Sed mihi videtur modestius, si princeps exanimis involvatur linteo vili ac per plebeios vespillones in vulgari coemeterio inter plebeia cadavera sepeliatur. Nam qui sic efferuntur, quemadmodum elatus est Eusebius, mutasse fastum videntur verius quam vitasse.
- th. Deo gratum est, quicquid bono fit animo. Illius autem est iudicare cor hominis. Verum, quod dixi, leve est, sunt alia graviora.
- ph. Quae?
- th. Profitentur ante mortem Francisci regulam.
- ph. Videlicet, ut eam servent in campis Elysiis.
- th. Non, sed hic, si revalescant. Et fit aliquoties, ut medicorum sententiis damnati, simul ut sacrosanctam vestem induerint, ope Dei reuiuiscant.
- ph. Idem saepenumero usu venit in his, qui vestem eam non induunt.
- th. Oportet simpliciter ambulare in via fidei; si nihil esset eximii fructus in hac re, non ambirent praesertim apud Italos genere et literis nobiles plurimi, ut in amictu sacrosancto sepeliantur. Ac ne repudies ignotorum hominum exempla, sic sepultus est ille, cui tu merito plurimum tribuis, Rudolphus Agricola,[6] sic nuper Christophorus Longolius.[7]
- ph. Mea nihil refert quid delirent homines, quum agunt animam; ex te doceri cupio, quid magni boni conferat hominem metu mortis attonitum ac certae vitae desperatione perturbatum profiteri aut vestiri. Quid quod vota sunt irrita, nisi fiant animo sano sobrioque, matura deliberatione, sublato metu, dolo aut vi; ut horum nihil sit, professio talis non obligat, nisi post annum probationis, quo gestare iubentur tunicam cum caperone;[8] sic enim loquitur vir ille Seraphicus. Itaque si reuiuiscant, duplici nomine non tenentur; neque enim votum est, quod ab attonito fit metu mortis ac spe vitae, neque professio obligat ante caperonem gestatum.
- th. Utcunque habet obligatio, illi certe putant se obligari, et illa totius voluntatis addictio non potest Deo non esse gratissima. Siquidem hoc est in causa, ut bona opera monachorum, etiam si demus caetera paria, gratiora sunt Deo quam aliorum, quod ex optima radice proficiscantur.
- ph. Non excutiam hic quanti momenti sit, hominem totum se Deo addicere, quum iam sui iuris non est; ego arbitror unumquemque Christianum se totum addicere Deo in baptismo, quum renunciat omnibus pompis et voluntatibus Satanae datque nomen imperatori Christo, post hac illi per omnem vitam militaturus. Et Paulus agens de his qui Christo commoriuntur, ut iam sibi non vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est, non loquitur de monachis, sed de universis Christianis.
- th. Opportune meministi baptismi, sed olim tingebantur aut aspergebantur agentes animam, quibus tamen dabatur spes aeternae vitae.
- ph. Quid episcopi promiserint, non ira magni refert; quid Deus praestare dignetur, nobis incertum est. Si certum fuisset tales aspergine aquulae repente fieri cives coeli, quae maior poterat aperiri fenestra, ut homines mundo dediti studio per omnem vitam servirent impiis cupiditatibus ac tum demum adhiberent aspersiunculam, quum iam amplius peccandi facultas non esset? Quod si tali baptismo similis est ista professio, praeclare consultum est impie viventibus, ne pereant, hoc est Satanae vivant, Christo moriantur.
- th. Imo si phas est aliquid ex Seraphicis mysteriis prodere, efficacior est illorum professio, quam baptismi.
- ph. Quid audio?
- th. In baptismo tantum proluuntur crimina, restat anima pura, sed nuda; hic qui profitetur, statim ditatur totius ordinis egregiis meritis, nimirum insitus corpori sanctissimae sodalitatis.
- ph. Itane qui per baptismum inseritur corpori Christi, nihil accipit nec a capite nec a corpore?
- th. Nihil a Seraphica massa, nisi beneficentia aut favore promereatur.
- ph. Quis angelus hoc istis revelavit?
- th. Non angelus, o bone, sed ipse Christus ore proprio hoc aliaque permulta beato Francisco praesens praesenti patefecit.
- ph. Obsecro te per amicitiam nostram atque obtestor, ne me graveris istis impartiri sermonibus.
- th. Sunt reconditissima mysteria, nec fas est ea prophanis communicare.
- ph. Qui prophanus, amice, qui nulli unquam ordini melius voluerim, quam Seraphico?
- th. Sed interdum vellicas eos odiosius.
- ph. Hoc ipsum, Theotime, amoris argumentum est, quum eum ordinem nulli gravius laedant, quam qui sub illius umbra turpiter vivunt; quisquis optime vult ordini, necesse est ut illius corruptoribus maxime succenseat.
- th. At vereor, ne Franciscum iratum habeam, si quid arcanorum effutiero.
- ph. Quid mali metuis ab innocentissimo viro?
- th. Quid? Ne me exoculet, aut ne mihi mentem adimat, quomodo multos tractasse dicitur, qui reclamarunt illius quinque vulnerum vestigiis.
- ph. Itane divi peiores sunt in coelo, quam fuerint in terris? Audio Franciscum adeo fuisse miti ingenio, ut quum pueri per viam incedenti caseum, lac, rudera et lapides immitterent in rusticanam cucullam a tergo pendentem, nihil offenderetur, sed hilaris incederet et gaudens. Et nunc factus est iracundus et vindex? Alio die quum a socio audisset fur, sacrilegus, homicida, incestus, ebriosus, et quicquid criminum in scelerosissimum quemvis congeri potest, contractas egit gratias, confessas illum nihil esse mentitum. Miranti socio quur ita loqueretur: Haec, inquit, omnia et his sceleratiora patraram, nisi me numinis favor servasset. Unde igitur nunc factus est vindex?
- th. Sic est, divi in coelo regnantes laedi nolunt. Quid Cornelio mitius?[9] Quid Antonio mansuetius? Quid Ioanne Baptista patientius,[10] dum viverent? At nunc quam horrendos morbos immittunt, nisi legitime colantur.
- ph. Citius crediderim illos adimere morbos, quam immittere. Sed quod mihi dixeris, nec prophano commiseris et tacituro credideris.
- th. Age tua fretus fide dicam, quod quidem ad banc rem attinet. Obsecro te, Francisce, ut te tuisque sodalibus propitiis sit mihi phas audita loqui! Scis Paulo fuisse sapientiam reconditam, quam non palam, sed occulte loquebatur inter perfectos. Sic habent et illi quaedam arcana, quae non evulgant apud quoslibet, sed beatis viduis aliisque piis et selectis benevolentibus gregi Seraphico privatim impartiunt.
- ph. Expecto τρισαγίους ἀποκαλύψεις.
- th. Principio Dominus praedixit patriarchae Seraphico[11] futurum, ut quo grex Seraphicus magis increbresceret, hoc illi pabulum abundantius suppeditaret.
- ph. Hic protinus adempta est omnis querela iis qui dictitant hoc hominum genere in dies increbrescente gravari populum.
- th. Deinde aperuit et hoc, quod quotannis in die illi festo omnes animae non modo fratrum, qui sacrosanctum illum gestant habitum, verum etiam ordini bene cupientium ac de ipsius sodalibus benemerentium ab igni purgatorio liberarentur.
- ph. Tam familiariter Christus cum illo fabulabatur?
- th. Quid ni, ut cum amico et sodali, quemadmodum Deus pater fabulabatur cum Mose. Moses a Deo traditam legem tulit ad populum, Christus legem Evangelicam promulgavit, Franciscus legem suam angeli manibus bis descriptam tradidit Seraphicis fratribus.
- ph. Expecto tertiam apocalypsim.
- th. Verebatur egregius ille patriarcha, ne bonum semen, quod seminatum erat, noctu vitiaret ille malus, et ita cum zizania revelleretur et triticum. Hunc scrupulum exemit illi Dominus, promittens illi sibi curae futurum, ne deficeret semicalceatorum ac cinctorum fune populus usque ad extremum iudicii diem.
- ph. O Domini clementiam. Alioqui fuerat actum de Ecclesia Dei. Sed perge.
- th. Quarto loco reseravit illud, quod nullus impie vivens diu perseverare posset in eo ordine.
- ph. An non defecit ab ordine quisquis impie vivit?
- th. Non, neque enim Christum statim abnegavit, qui scelerate vivit, quanquam aliquo modo negant Deum, qui ore profitentes factis negant. Sed quisquis abiicit sacrosanctum habitum, is irreparabiliter defecit ab ordine.
- ph. Quid igitur dicemus de tot monasteriis Conventualium,[12] qui pecunias habent, qui potant, ludunt aleam, scortantur et palam alunt domi concubinas, ne plura commemorem?
- th. Franciscus nunquam gestavit vestem tali colore, nimium fusco, nec usus est cingulo e lino candido confecto. Proinde illis, ubi pulsarint ostium, dicetur: Nescio vos, eo quod non habent vestem nuptialem.
- ph. Estne amplius?
- th. Nihil adhuc audisti. Quinto loco patefecit illi, quod qui male vellent ordini Seraphico, quales heu nimium multi sunt, nunquam pervenirent ad dimidium aetatis a Deo praefinitae, nisi mortem anticipassent, sed omnes pessima morte quam ocissime perituros.
- ph. Vidimus istuc cum in aliis multis alias, tum nuper in Matthaeo cardinale Sedunensi:[13] de semicalceatis pessime et loquebatur et sentiebat, periit priusquam, opinor, attingeret quinquagesimum annum.
- th. Recte quidem dicis, sed ille laeserat etiam Cherubicum ordinem.[14] Nam huius opera potissimum effectum praedicant, ut Bernae quatuor illi Dominicani traderentur flammis,[15] quum alioqui Pontificis animum pecunia fuerint expugnaturi.
- ph. Sed aiunt illos prodigiosae impietatis orsos fabulam. Fictis visionibus ac miraculis agebant, ut persuaderent Virginem matrem fuisse contaminatam labe originali, divum Franciscum non habuisse vera Christi vulnerum vestigia, ea verius habuisse Catarinam Senensem; sed perfectissima pollicebantur laico converso,[16] quem ad hanc fabulam agendam subornaverant, et ad hanc imposturam abutebantur corpore Domini, postremo etiam fustibus et venenis. Denique praedicant hanc telam non fuisse unius monasterii, sed totius ordinis procerum.
- th. Utcunque ista habent, non temere dictum est a Deo: Nolite tangere Christos meos.[17]
- ph. Expecto, si quid superest.
- th. Superest apocalypsis sexta, qua Dominus iuravit illi futurum, ut fautores ordinis Seraphici, quantumuis impie viverent, tamen aliquando Domini misericordiam consequerentur et sceleratam vitam beato fine clauderent.
- ph. Etiamne si in adulterio deprehensi occiderentur?
- th. Quod Dominus promisit, non potest non esse ratum.
- ph. Sed quibus tandem rebus illi metiuntur favorem ac benevolentiam?
- th. Oh dubitas; qui dat, qui vestit, qui culinam instruit, iamdudum amat.
- ph. Non amat qui monet, qui docet?
- th. Haec ipsis domi abundant, et huius generis beneficia solent aliis largiri, non ab aliis accipere.
- ph. Plus ergo Dominus promisit Francisci discipulis, quam suis. Sibi quidem patitur imputari, si quid ipsius respectu benefiat cuilibet Christiano, sed non promittit male viventibus vitam aeternam.
- th. Nec mirum, amice. Nam extremus Evangelii vigor servatus est huic ordini. Sed audi iam septimam apocalypsim eamque postremam.
- ph. Hic sum.
- th. Iuravit illi Dominus neminem male moriturum, qui in habitu Seraphico moreretur.
- ph. At quid appellas male mori?
- th. Is male moritur, cuius anima relicto corpore recta defertur ad tartara, unde nulla est redemptio.
- ph. Vestis igitur non liberat ab igni purgatorio.
- th. Non, nisi quis moriatur in ipso festo beati Francisci. Verum an tibi parum videtur tutum esse a tartaro?
- ph. Maximum ego quidem arbitror. Sed quid de his sentiendum, quibus iam mortuis induitur sacra vestis? Non enim in ea moriuntur.
- th. Si vivi hoc petierunt, voluntas habetur pro facto.
- ph. At ego, cum agerem Antuerpiae, adfui cum caeteris cognatis matronae cuidam agenti animam; aderat Franciscanus vir admodum venerabilis. Is ubi videt mulierem iam oscitantem, alterum brachium illius inservit suae vesti, sic ut etiam aliquam humeri partem tegeret. Ibi quidam dubitabant, utrum tota mulier esset tuta ab inferorum portis, an pars contecta.
- th. Tota erat tuta, non aliter quam in baptismo pars hominis tingitur aqua, totus tamen Christianus redditur.
- ph. Mirum cacodaemones tantopere horrere vestem illam.
- th. Magis horrent quam crucem Domini. Quum efferretur Eusebius, vidi, non solus tamen, agmina nigrorum daemonum muscarum instar assultantium ad corpus; nullus tamen audebat attingere.
- ph. At interim facies, manus, pedes erant in periculo quippe nudi.
- th. Ut serpentes nec umbram fraxini, licet porrectam longius, ferre possunt, ita daemones virus illud sacrae vestis etiam procul sentiunt.
- ph. Proinde non arbitror talia corpora putrescere, alioqui plus animi esset vermibus, quam cacodaemonibus.
- th. Verisimile narras.
- ph. Quam fortunati pediculi, qui in tam divina veste perpetuo vivunt. Caeterum quum vestis deferatur ad sepulchrum, quid est quod tuetur animam?
- th. Vestis umbram secum defert, ea tutam reddit, adeo ut negent quenquam illius ordinis venire in purgatorium ignem.
- ph. Nae ego istam apocalypsim, si vera narras, pluris facio quam illam Ioannis. Haec enim expeditam ac facilem ostendit viam, qua cuivis liceat citra sudorem, citra molestiam, citra poenitentiam mortem aeternam effugere, tota vita suaviter peracta in deliciis.
- th. Assentior.
- ph. Iam igitur mirari desino, si plerique Seraphicis sodalibus plurimum tribuant; verum non queo satis admirari non deesse, qui non vereantur illis oppedere.
- th. Nimirum istos scias, quotquot videris, traditos in reprobum sensum[18] suaque malicia excaecatos.
- ph. Post hac ero cautior, daboque operam ut in sacrosancta veste moriar. Verum extiterunt hoc seculo quidam, qui docent hominem sola fide iustificari, nullo operum praesidio; maximum igitur privilegium sit, si vestis beet absque fide.
- th. Non simpliciter absque fide, ne quid erres, Philecoe. Satis autem est credere haec, quae diximus esse promissa a Christo patriarchae Francisco.
- ph. Vel Turcam igitur servabit vestis?
- th. Vel ipsum Satanam, si se patiatur indui et fidem habeat apocalypsi.
- ph. Iamdudum me tuum fecisti, sed unum atque alterum scrupulum mihi cupiam per te eximi.
- th. Dic.
- ph. Audivi Franciscum suum appellare institutum Evangelicum.
- th. Verum.
- ph. Sed Euangeioi regulam profitentur omnes Christiani mea quidem sententia. Quod si istorum institutum est Evangelicum, oportet, quotquot Christiani sunt, eosdem esse Franciscanos. Et in his primas tenebit Christus cum apostolis et sanctissima matre.
- th. Convinceres tu quidem, nisi Franciscus quaedam addidisset Evangelio Christi.
- ph. Quae?
- th. Vestem cineraceam, funem canabeum et pedes nudos.
- ph. Istis igitur notis dignoscimus Evangelicum a Franciscano?
- th. Differunt et contactu pecuniae.
- ph. Verum, ut audio, Franciscus recipi vetat, non attingi. Recipit autem vel dominus vel procurator vel creditor vel haeres vel mandatarius. Et si numeret chirotheca munitus, nihilominus recepisse dicitur. Unde igitur hoc novum interpretamentum ne recipiant, id est, ne contingant?
- th. Sic interpretatus est Benedictus Pontifex.
- ph. At non ut Pontifex, verum ut Franciscanus. Alioqui nonne qui sunt observantissimi, quum peregrinantur, excipiunt linteolo nummos?
- th. Faciunt, quum urget necessitas.
- ph. At mori satius est, quam violare regulam plusquam Evangelicam. Deinde nonne passim resipiunt per suos procuratores?
- th. Quid ni? Etiamsi dentur aliquot milia, id quod non raro accidit.
- ph. At regula dicit: Neque per se, neque per alios.
- th. At non contingunt.
- ph. Ridiculum. Si contactus impius est, etiam per alios contingunt.
- th. Verum non est illis cum procuratoribus actio.
- ph. Non est? Experiatur hoc qui velit.
- th. Christus non legitur usquam contigisse pecuniam.
- ph. Esto, sed probabile est Christum adolescentulum crebro parentibus suis emisse oleum, acetum et olera. Sed extra controversiam Petrus et Paulus contrectarunt. Non est in contactus fuga laus pietatis, sed in contemptu. Vini contactus multo periculosior est, quam pecuniae; cur non horrent ibi periurium?
- th. Quia Franciscus non prohibuit.
- ph. Nonne porrigunt manus suas ocio molliculas et pulchre lotas foeminis salutantibus, et nummo forte inspiciendi causa oblato, resiliunt ac se muniunt signo crucis, papae quam Evangelice? Equidem puto Franciscum licet omnis literaturae rudem non adeo desipuisse, ut vetuerit qualemcunque pecuniae contactum. Et tamen si id sensit, quanto periculo suos exposuit, quos iussit nudis pedibus incedere. Vix enim vitari potest quin aliquando imprudentes calcent nummum humi iacentem.
- th. Verum non tangunt manibus.
- ph. An tactus non est sensus toto corpori communis?
- th. Est, atque etiam si quid tale usu veniat, non sacrificant, nisi confessi.
- ph. Religiose.
- th. Verum omissis cavillationibus, dicam id quod res est. Pecunia multis est eritque maximorum malorum occasio.
- ph. Fateor, sed eadem aliis est multorum bonorum materia. Divitiarum amorem lego damnatum, pecuniam damnatam nusquam lego.
- th. Recte dicis. Sed quo longius absint ab auariciae morbo, sic prohibitus est contactus, quemadmodum in Evangelio vetamur iurare, ne incidamus in periurium.
- ph. Quin igitur vetitus est aspectus?
- th. Quia facilius est continere manus quam oculos.
- ph. Et tamen per illas fenestras ingressa est mors.
- th. Et ideo qui germane Franciscani sunt, ultra supercilia deducunt cucullam rectisque et in terram defixis oculis incedunt, ne quid videant praeter viam, quod idem videmus in equis currus onustos trahentibus, utrinque corium capistro additum non sinit eos quicquam videre, nisi quod ante pedes est.
- ph. Verum age dic mihi, estne hoc verum, quod audio, in regula vetitum, ne quod indultum impetrent a Pontifice?
- th. Est.
- ph. Atqui audio nullum hominum genus pluribus instructum indultis, adeo ut liceat illis homines ipsorum sententia damnatos vel veneno necare vel vivos defodere citra ullum irregularitatis periculum.
- th. Non est vana fabula quam audisti, nam mihi narravit vir minime mendax Polonus se obdormiisse potum in templo Franciscanorum in his angulis, in quibus sedent foeminae per laminas foraminosas confitentes. Experrectus cantu nocturno non ausus est se prodere. Decantatis ex more nocturnalibus, totus fratrum chorus descendit in aedem inferiorem, ibi erat parata fossa bene lata beneque profunda. Stabant duo iuvenes revinctis a tergo manibus. Habita est concio de laude obedientiae, promissa est apud Deum omnium commissorum venia. Nonnulla etiam spes infecta, fore ut Deus fratrum animos flecteret ad misericordiam, si sponte descenderent in foveam seque supinos reponerent. Factum est, subductisque scalis, omnes simul iniecere terram.
- ph. Sed siluitne interim ille spectator?
- th. Maxime, tum quidem nimirum metuens ne, si se prodidisset, tertius adderetur fossae.
- ph. Etiamne hoc illis licet?
- th. Licet, quoties periclitatur decus ordinis. Nam ille simul atque evasisset, passim in omnibus conviviis narrabat, quae viderat, magna Seraphicae gentis invidia. Nonne praestiterat vivum sepeliri?
- ph. Fortasse. Verum his subtilitatibus omissis, qui fit, ut quum patriarcha iusserit incedi nudis pedibus, nunc maxime incedant calceis fenestratis?
- th. Duabus de causis praeceptum hoc mitigatum est; altera est, ne per imprudentiam tangant pecuniam; altera, ne frigus laedat aut spina aut serpentes aut silices aut aliud simile, quum illis sit per universum terrarum orbem obambulandum. Ceterum ut id fiat inviolata regulae maiestate, fenestra calcei pedem nudum ostendit per synecdochen.[19]
- ph. Praedicant se profiteri perfectionem Evangelicam, quam aiunt constare consiliis Evangelicis, de quibus inter eruditos magna digladiatio est. Et in uno quoque vitae statu locus est perfectioni Evangelicae. Sed quid omnium maxime perfectum tibi videtur inter Evangelii praecepta?
- th. Arbitror totum illud, quod prodidit Matthaeus capite quinto, cuius haec est clausula: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri, qui est in coelis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester coelestis perfectus est.
- ph. Commode respondisti. Sed pater ille dives est ac munificus in omnes, nec mendicat a quoquam.
- th. Munifici sunt et illi, sed opum spiritualium, hoc est precum et bonorum operum, quibus opulenti sunt.
- ph. Utinam sint inter illos exempla charitatis Evangelicae, quae maledicta benedictis, iniuriam beneficio pensat. Quid sibi vult illa iam celebris Alexandri pontificis vox, Tutius esse regem quamlibet potentem laedere, quam quemlibet ex ordine Franciscanorum aut Dominicanorum?
- th. Ordinis laesam dignitatem ulcisci phas est, et quod uni ex minimis male fit, fit toti ordini.
- ph. At quur non potius, quod uni benefit, fit toti ordini? Et quur non unus Christianus laesus totum Christianismum ad vindictam provocat? Quur toties caesus ac lapidatus Paulus non inclamavit suppetias adversus apostolicae dignitatis violatores? Iam si iuxta Domini sententiam, Beatius est dare quam accipere, utique perfectior est, qui bene vivens ac docens de suo, dat egentibus, quam qui tantum accipit. Alioqui frustra Paulus gloriatur, quod gratis praedicaverat Evangelium. Atque hic videtur esse praecipuum illius laudatae addictionis experimentum, si conviciis impetiti non incandescant, si in male merentes charitatis affectum obtineant. Quid magni est, si quis aliquid facultatum relinquat, de alieno victurus aliquanto lautius, quum sibi servet ulciscendi cupiditatem? Cinctorum fune, semicalceatorum ubique est magna copia; haec qui praestet, quae perfecta Dominus vocat, quae apostoli constanter exhibuerunt, inter istos nimium rara est avis.
- th. Non ignoro quas fabulas impii quidam de illis spargant, sed ego sic affectus sum, ut ubicunque videro illam sacrosanctissimam vestem, putem adesse angelos Dei, eamque domum esse felicem, cuius limen crebro teritur illorum pedibus.
- ph. Et ego arbitror pauciores esse steriles foeminas, ubi illi agunt familiariter. Sed mihi propitius sit Franciscus, Theotime, qui hactenus tanto in errore sim versatus. Existimabam istorum vestem nihil aliud esse quam vestem, nec per se meliorem veste nautae aut calcearii, nisi utentis sanctimonia commendaretur, quemadmodum Christi vestis contacta sanavit haemorrhoissam. Alioqui dubitabam, utrum textor an vestiarius eam vim dedisset vesti.
- th. Haud dubie, qui formam dat, dat vim.
- ph. Posthac ergo vivam suavius, nec me macerabo metu inferorum aut confessionis taedio aut cruciatu poenitentiae.
Opulentia sordida | Amicitia |
- ↑ Nomen fictum.
- ↑ Ironice Scripturae locum accommodat auctor monachorum insaniae: nam longe alius sensus est verhorum Christi Matth. 6, 17. Σὺ δὲ νηστεύων ἄλειψαί σου τὴν κεφαλὴν καὶ τὸ πρόσωπόν σου νίψαι, h. e. nihil recede a quotidiano ornatu.
- ↑ Mentiuntur Papicolae, Christum Francisco isti Assisiensi, biennium ante mortem, postquam XL. dies in Alverniae monte ieiunasset, quinque vulnera impressisse.
- ↑ Id est, foramen, per quod scilicet, ad imitationem Christi, latus esset transfixum.
- ↑ Matth. 7, 6.
- ↑ Vir tempore quo vixit doctissimus, natus Paffloni apud Groningam 1442, Heidelbergae obiit 14S5, ubi professor fuit. Eius maxime suasu sub Philippo electore Palatino amplificata eit bibliotheca Heidelbergensis. Opera ei. Colon. 1539 prodierunt.
- ↑ C. Longolius, scriptis suis ad imitationem Ciceronis clarus, unde a nonnullis simius Ciceronianus appellatus, contra Lutherum scripsit. Obiit Patavii. Cf. Batesii Vitae select. virorum. Lond. 1681.
- ↑ Pro cum cucullo.
- ↑ Intelligit forte Cornelium centurionem Romanum, a Petro Caesareae haptizatum, Act. 10. De Antonio, subulcorum peculiari divo, respice Colloq. Franciscan.
- ↑ Nam sicuti Antonium sacro igni, et alios divos aliis malis armatos fingunt Papicolae, ita Ioanni Baptistae adscribunt vim morbi comitialis parcis sui cultoribus immittendi.
- ↑ Nimirun Francisco.
- ↑ Supra diximus, Franciscanorum genus triplex fuisse, Capucinorum, Observantium, et Gaudentium, qui et Conventuales vocabantur. Hi ultimi incedebant prorsus calceati; priores tantum soleas habebant sub pedum plantis.
- ↑ Is, obscuro loco natus, et propter ingenii dotes Episcopatum Sedunensem adeptus quum esset, tandem flagrante bello inter Iulium secundum et Gallos, Cardinalium numero adscriptus est. Morbo, an veneno exstinctus sit, incertum.
- ↑ I. e. Dominicanos.
- ↑ Ao. 1509 Bernae, oppido Helvetiae, vivi combusti sunt monachi quatuor Dominicani, qui nocturnis apparitionibus, arte confictis, adegerant sartorem, Iezerum nomine, ut crederet, virginem Mariam habuisse peccatum originale, idque testaretur contra Franciscanos. Quam fraudem quum ille, utut stupidus, persensisset, conati sunt eum e medio tollere, adhibito pane orbiculari eucharistico, quem veneno imbuerant. Sed hac quoque detecta fraude, capitis poenam dederunt.
- ↑ Nempe sartori Iozero, eo fine in Dominicanorum ordinem assumpto: huic enim monachus iste nequam, qui Mariae personam agebat, noctu manum clavo transfixerat, additis mox quatuor aliis vulneribus. Atque ita Dominicani, quo gloriarentur quinque vulnerum vestigia apud se, non apud Franciscanos esse, hanc Iezerum tanquam novum Christum populo offerebant.
- ↑ Christos, id est unctos. Psalm. 105.
- ↑ Reprobam mentem vorant ἀδόκιμον νοῦν, ut Paulus inquit ad Roman. cap. I.
- ↑ Per synecdochen pars ponitur pro toto. Sic Franciscanorum pars pedis denudatur, pro toto scilicet pede.