Jump to content

Colloquia familiaria/Herilia

Checked
E Wikisource

 Militaria Monitoria paedagogica 
Herilia.
Rabinus, Syrus.
ra. Heus, heus furcifer, iamdudum raucesco clamore, nec tu tamen expergisceris: videre mihi vel cum gliribus certare posse. Aut ocyus surge, aut ego tibi fuste somnum istum excutiam. Quando crapulam hesternam edormieris? Non te pudet, somnium hominis, in multam lucem stertere? Qui frugi sunt famuli, solent exortum solis antevertere, curareque, ut herus surgens reperiat omnia parata. Ut aegre divellitur a nido tepefacto cuculus! Dum scalpit caput, dum distendit nervos, dum oscitat, tota abit hora.
sy. Vixdum diluxit.
ra. Credo; tibi. Nam tuis oculis adhuc multa nox est. Tibi nox adhuc est concubia.
sy. Quid me iubes facere?
ra. Fac, ut luceat foculus: verre pileum ac pallium : exterge calceos et crepidas. Inversas caligas primum intus purga scopis, mox foris. Deinde suffitum aliquem facito purgando aëri. Accende lucernam. Muta mihi lineum

indusium, ac ad ignem fumi expertem sicca lotum.

sy. Fiet.
ra. Atqui move te ocius. Iam haec fecisse oportuit.
sy. Moveo.
ra. Video; sed nihil promoves. Ut incedit testudo!
sy. Non possum simul sorbere et flare.
ra. Etiam sententias loqueris, carnifex? Tolle matulam. Compone lecti stragulas, revolve cortinas. Verre pavimentum. Verre solum cubiculi. Adfer aquam lavandis manibus. Quid cessas, asine? Annus est, priusquam accendas candelam.
sy. Vix reperio scintillam ignis.
ra. Sic heri condidisti.
sy. Nec follem habeo.
ra. Ut responsat nebulo! quasi qui te habeat, careat folle.
sy. Quam imperiosum habeo dominum! vix huius iussis decem expediti famuli fecerint satis.
ra. Quid ais, cessator?
sy. Nihil; omnia recte.
ra. Non ego te audio murmurantem?
sy. Equidem precor.
ra. Credo, Pater noster inversum. Precationem, opinor, dominicam praepostere. Quid gannis de imperio?
sy. Precor tibi, ut fias imperator.
ra. Et ego tibi, ut fias homo ex caudice. Sequere me ad templum usque. Mox domum recurrito, lectos concinnato. Haec confusa, suo quaeque loco digerito. Fac, ut niteat tota domus. Matulam defricato. Haec sordida submoveto ab oculis; fortassis invisent me quidam aulici. Si quid sensero praetermissum, vapulabis largiter.
sr. Hic sane novi benignitatem tuam.
ra. Proinde cave, si sapis.
sy. At interim de prandio nulla mentio.
ra. Vah, ut hic mentem habet furcifer! Non prandeo domi. Itaque sub horam decimam ad me transcurrito, adducturus me eo, ubi sum pransurus.
sy. Tibi quidem prospectum, sed hic interim nihil est, quod edam.
ra. Si non est quod edas, est quod esurias.
sy. Nemo fit esuriendo satur.
ra. Est panis.
sy. Est, sed ater et furfuraceus.
ra. Delicias hominis! Te quidem foenum esse oportuit, si pabulum detur te dignum. An postulas, ut te asinum tantum placentis saginem? Si fastidis panem citra opsonium, adde porrum, aut, si mavis, cepe.
Alia.
ra. Est tibi abeundum in forum.
sy. Tam procul?
ra. Non sunt nisi sex passus; tibi pigro sunt bis mille. Consulam autem tuae pigritiae. Eadem legatione multa conficies negotia: tu supputa in digitos, ut memineris. Primum deflectes ad vestiarium, ac thoracem undulatum, si iam perfectus est, ab eo recipies. Hic quaeres Cornelium veredarium. Is plerumque est in Cervo; ibi potitat. Rogabis, si quid habet literarum ad me, et ad quem diem sit profecturus. Deinde convenies mercatorem pannarium: rogabis meis verbis, ne quid sollicitus sit, quod pecuniam non miserim ad diem praescriptum; numerabitur propediem.
sy. Quando! ad Calendas Graecas?[1]
ra. Rides ganeo; imo ante Calendas Martias. In reditu deflectes ad laevam, et ex bibliopolis disces, si quid advectum sit novorum libellorum e Germania. Cognosce qui sint, et quanti venales. Post haec rogabis Goclenium, ut mihi dignetur esse conviva, alioqui coenaturo soli.
sy. Etiam convivas vocas? non habes domi, unde vel murem pascas.
ra. Proinde tu, confectis ceteris, abi ad macellum, et eme nobis armum ovillum: eum curabis eleganter assum. Audin’ haec?
sy. Plura quam vellem.
ra. At vide, ut memineris.
sy. Vix potero dimidium.
ra. Etiam hic stas, cessator? Iam redisse oportuit.
sy. Quis possit unus tot rebus obeundis sufficere? Deduco ac reduco, sum illi a scopis, a matula, a pedibus, a manibus, a poculis, a libellis, a rationibus, a iurgiis, a legationibus: postremo non videor illi sat occupatus, nisi sim et coquus.
Alia.
ra. Profer ocreas: nam equitandum est.
sy. En adsunt.
ra. Probe quidem abs te curatae: totae albent situ. Opinor nec extersas, nec unctas hoc anno, adeo rigent prae siccitate. Exterge subuvido panno mox unge ad ignem diligenter, ac macera, donec mollescant.
sy. Curabitur.
ra. Ubi calcaria?
sy. Adsunt.
ra. Verum, sed obducta rubigine. Ubi frenum et ephippia?
sy. Sunt in promptu.
ra. Vide, ne quid desit, aut ne quid ruptum, aut mox rumpendum, ne quid nobis sit in mora, quum erimus in cursu. Propera ad sellarium, et hoc lorum cura sarciendum. Reversus inspice soleas sive calceos equorum, num qui clavi desint, aut vacillent. Quam macilenti sunt equi, quamque strigosi! Quoties absterges aut pectis illos in anno?
sy. Imo quotidie.
ra. Nimirum res ipsa loquitur. Ieiunant, opinor, nonnunquam totum triduum.
sy. Minime.
ra. Negas tu quidem, sed aliud dicturi sint equi, si loqui liceat: quamquam satis loquuntur ipsa macie.
sy. Curo sedulo.
ra. Curigitur tu habitior equis?
sy. Quia non pascor foeno.
ra. Hoc igitur restat. Adorna manticam celeriter.
sy. Fiet.

 Militaria Monitoria paedagogica 
————————
  1. Id est, nunquam, quia Graeci Calendas non habebant, sed ad νουμηνίας usuras solvebant. Suet. Oct. 87.