Colloquia familiaria/Lusus pueriles

E Wikisource
< Colloquia familiaria
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Monitoria paedagogica Confabulatio pia Fairytale right blue.png
De lusu.
Nicolaus, Hieronymus, Cocles, Paedagogus.
ni. Iamdudum et animus, et coelum, et dies invitat ad ludendum.
hi. Invitant quidem haec omnia, sed solus praeceptor non invitat.
ni. Subornandus orator quispiam, qui veniam extorqueat.
hi. Apte quidem dictum, extorqueat. Nam citius clavam extorseris e manu Herculis, quam ab hoc ludendi veniam. At olim illo nemo fuit ludendi avidior.
ni. Verum; sed iam olim ille oblitus est, se fuisse puerum. Ad verbera facillimus est et liberalis: hic parcissimus, idemque difficillimus.
hi. Attamen protrudendus est aliquis legatus, nonadmodum verecundae frontis, quem non illico protelet suis saevis dictis.
ni. Eat, qui volet: ego carere malo, quam rogare
hi. Nemo magis accommodus ad hanc legationem, quam Cocles.
ni. Nemo profecto. Nam perfrictae frontis est, ac bene linguax. Deinde sensum hominis pulchre callet.
hi. I, Cocles, ab omnibus nobis magnam initurus gratiam.
co. Equidem experiar sedulo. Verum si non successerit, ne conferte culpam in oratorem vestrum.
hi. Bene ominare: si te satis novimus, impetrabis. Abi orator, redibis exorator.
co. Eo. Bene fortunet legationem meam

Mircurius. Salve praeceptor.

pae. Quid sibi vult nugamentum hominis?
co. Salve praeceptor observande.
pae. Insidiosa civilitas. Satis iam salveo. Dic, quid velis.
co. Totus discipulorum tuorum grex orat ludendi veniam.
pae. Nihil aliud quam luditis, etiam absque venia.
co. Scit tua prudentia, vigorem ingeniorum excitari moderato lusu, quemadmodum nos docuisti ex Quintiliano.
pae. Sane ut isthuc tenes, quod pro te facit. Laxamento opus est iis, qui vehementer laborant: vobis, qui segniter studetis, et acriter luditis, fraeno magis opus est, quam laxatis habenis.
co. Adnitimur pro viribus. Et si quid hactenus cessatum est, post diligentia sarcietur.
pae. Oh sartores! Quis erit fideiussor aut sponsor, isthuc futurum?
co. Ego capitis mei periculo non dubitem esse sponsor.
pae. Imo culi periculo potius. Scio, quam non sit tutum tibi credere; tamen hic periculum faciam, quam sis bonae fidei. Si dederis verba, posthac necquicquam mecum egeris. Ludant, sed gregatim in campis. Ne divertant ad compotationes, aut alia nequiora. Mature se recipiant domum ante solis occubitum.
co. Fiet. Exoravi, quamquam aegre.
hi. O lepidum caput! omnes amamus te plurimum.
co. Sed interim cavendum, ne quid peccemus; alioqui de meo tergo dependendum foret. Fideiussi vestro omnium nomine. Quod si quid accidat, non est, quod me posthac utamini legato.
hi. Cavebitur. Sed quod lusus genus potissimum placet?
co. De hoc in campo consultabimus.
Pila.
ni. Nulla res melius exercet omnes corporis partes, quam pila palmaria; sed aptior hyemi, quam aestati.
hi. Nullum anni tempus nobis parum accommodum est ad ludendum.
ni. Minus sudabitur, si ludamus reticulo.
hi. Imo reticulum piscatoribus relinquamus; elegantius est palma uti.
ni. Age, nihil moror: sed quanti certabimus?
hi. Talitro; sic parcetur pecuniae.
ni. At ego malo fronti parci, quam pecuniae.
hi. Et mihi frons carior est pecunia. Aliquo periculo certandum eat, alioqui friget ludus.
ni. Sic res habet, ut dicis.
hi. Utra pars prior evicerit tres lusus, ei victa pendet sextam drachmae partem: sed hac lege, ut quicquid e victoriis collectum fuerit, insumatur in convivium, ad quod pariter vocentur omnes.
ni. Placet lex, et rata esto. Superest igitur, ut sortiamur partes. Nam sumus ferme pares omnes, ut non admodum referat, quis cui coniungatur.
hi. Tu tamen me longe peritior es.
ni. Ut sim; sed tu felicior.
hi. Etiam hic valet fortuna?
ni. Illa nusquam non regnat.
hi. Age fiat sortitio. Euge, bene cecidit: contigere quos volebam.
ni. Et nos nostrae sodalitatis non poenitet.
{{sc|hi. Agedum, simus viri. Amat victoria curam. Suum quisque locum gnaviter tueatur. Tu mihi consiste a tergo, excepturus pilam, si me transvolet. Tu isthic observa, repulsurus huc ab adversariis revolantem.
ni. Ne musca quidem hac praetervolarit impune. :hi. Agite bonis avibus; mittite pilam in tectum. Qui miserit nihil praefatus, frustra miserit.
ni. Hem, accipe igitur.
hi. Mittito. Si miseris extra lineas, aut infra suprave tectum, vestro damno fuerit, aut certe nobis fraudi esse nolim. Tu sane parum commode mittis.
ni. Tibi quidem; at nobis commode.
hi. Ut miseris, ita remittam. Par pari referam. Sed praestat ingenue legitimeque ludere.
ni. ln ludo pulcrum est arte vincere.
hi. Fateor; atque etiam in bello. Sed habet utraque pars suas leges. Et sunt artes illiberales.
ni. Credo, plures septem. Signa terminum testula, aut rudere, aut, si mavis, pileo tuo.
hi. Tuo malim.
ni. Rursus accipe pilam.
hi. Mitte. Pone notam.
ni. Habemus duos terminos satis longinquos.
hi. Utcunqne; sed tamen vincibiles.
ni. Plane vincibiles, si nemo repugnet,
hi. Euge, priorem metam praetercurrinius. Vicimus quindecim. Heus, praebete vos viros: viceramus et hic, si tu tuo constitisses loco. Sumus igitur pares.
ni. Non diu futuri. Vicimus triginta, vicimus quadraginta quinque.
hi. Sestertia?
ni Non.
hi. Quid igitur?
ni. Numeros.
hi. Quo pertinent numeri, si nihil est, quod numeres?
ni. Noster hic ludus est.
hi. Praepropere tu quidem ante victoriam canis triumphum. Vidi, qui vincerent ab hoc numero, qui nihil habebant. Varia est, ut Martis, ita lusus alea. Habemus triginta. Iam rursus pares sumus.
ni. Nunc serio res agitur. Euge, successit: habemus potiores.
hi. Noh diu habituri. Dixin'? Rursum aequali fortuna sumus.
ni. Diu nutat fortuna, velut anceps, utris velit addicere victoriam. O fors fortuna, si nobis faveris, dabimus tibi maritum. Euge, audivit votum. Penes nos est huius certaminis victoria. Pone notam cretaceam, ne excidat.
hi. Iain appetit vespera, et sudatum est satis: praestat a ludendo desistere, ne quid nimis. Supputemus lucrum.
ni. Nos evicimus tres drachmas, vos duas. Restat igitur una ad compotatiunculam. Sed interim, quis solvet pretium pilarum?
hi. Omnes ex aequo, pro sua quisque portione. Nam lucrum exilius est, quam ut inde possit aliquid decidi.
Ludus globorum missilium.
Adolphus, Bernardus.
ad. Tu toties apud me gloriatus es, te mirum quendam esse artificem in certamine mittendorum globorum. Age, libet experiri, qui vir sies.
be. Nihil detrecto; huc, si quid libet. Nunc tu plane, quod dici solet, in planitiem provocas equum.
ad. Et tu senties, me non esse asinum.
be. Placetne monomachia, ut unus cum uno congrediatur, an mavis adiungi socios periculi?
ad. Malo <greek>, ne qua pars victoriae decidatur alteri.
be. Isthuc et ipse malo, ut laus in solidum[1] sit mea.
ad Hi spectatores erunt et arbitri.
be. Recipio. Sed quod erit victori brabeum, aut quae victo poena?
ad. Quid si victo amputetur auricula?
be. Imo testium alter exsecetur potius. Non est magnificum, certare pro pecunia. Tu Gallus es, ego Germanus; decertemus pro suae uterque gentis gloria.
ad. Si vicero, tu ter exclamabis, Floreat Gallia: si victus, quod absit, fuero, totidem verbis celebrabo tuam Germaniam.
be. Age, placet conditio. Adsit fortuna. Quando periclitantur hoc ludo duae maximae nationes, sint aequales sphaerae.
ad. Nosti saxum illud prominens haud procul a porta?
be. Novi.
ad. Ea erit meta, et haec linea.
be. Esto: sed sint, inquam, pares globi.
ad. Minus discernas ovum ab ovo, aut ficum a ficu. Sed mea non refert, utrum malis; elige.
be. Mitte.
ad. Heus, tu mihi non brachium, sed balistam habere videris, ita torques globum.
be. Satis momordisti labrum, satis rotasti brachium ; tandem mitte. O vires Herculeas! sed tamen vinco.
ad. Nisi sceleratus ille laterculus obstitisset, praeverteram te.
be. Consiste in sphaerae tuae vestigio.
ad. Non utar dolo malo. Cupio virtute, non fraude vinecre : quando quidem de gloria certamen est. Bene vertat.
be. Ingens profecto iactus.
ad. Ne ride prius, quam viceris. Adhuc pene sumus pares.
be. Nunc res agitur. Uter prior metam contigerit, is vicerit. Vici, canta.
ad. Sed definiendum erat, quoto ludo constaret victoria. Nam primo nondum incaluerunt vires.
be. Definiant arbitri.
ar. Tertio.
ad. Placet.
be. Quid ais? Agnoscisne victorem?
ad. Tibi fortuna magis adspiravit: viribus et arte non tibi cessero. Sed quod arbitri pronunciaverint, id sequar.
ar. Germanus vicit; et hoc gloriosior est victoria, quod talem arti ficem ricerit.
be. Nunc canta, Galle.
ad. Sum raucus.
be. Hoc Gallis novum non est: sed tamen coccyssa.
ad. Floreat Germania ter.
be. Imo ter hoc erat canendum. Contraximus srticulam; eamus ad compotatiunculam; ibi perflcietur cantio.
ad. Non recuso, si ita videtur arbitris.
be. Ita commodius est. Melius canet Gallus colluto gutture.
Ludus sphaerae per annulum ferreum.
Gaspar, Erasmus.
ga. Age, nos auspicabimur. Victo succedet Marcolphus.
er. Sed quod erit victori praemium?
ga. Victus ex tempore faciet et recitabit distichon in laudem victoris.
er. Accipio legem.
ga. Visne sortiamur, uter prior incipiat?
er. Esto tu Prior, si libet; ego malim esse Abbas.
ga. Hoc tua conditio potior est, quod tibi nota est area.
er. Versaris in tua harena.
ga. Iii hac exercitatior sum, quam in libris. Tamen istud perquam exigui momenti est.
er. Aequum est, ut tantus artifex in hoc certamine mihi largiare nonnihil.
ga. lmo isthuc abs te peterem iustius: sed parum est honesta precaria victoria. ls demum vincit, qui suo Marte vincit. Ita sumus pares, ut non melius commissus fuerit olim cum Bitho Bacchius.[2]
er. Tua sphaera commodior est mea.
ga. Et tua vola vincit meam.
er. Ludito legitime, absque technis ac dolo malo.
ga. Dices tibi rem esse cum homine probo.
er. Sed prius audire cupio huius sphaeristerii plebiscita.
ga. Quaternio ludum absolvit. Qui hanc lineam praeterierit, in damno est; reliquos limites si transilias, sine fraude fiet. Qui globum suo loco moverit, perdit ius feriendi.
er. Intelligo.
ga. En occlusi tibi portam.
er. Sed isthinc te excutiam.
ga. Id si feceris, cedam tibi huius certaminis palmam.
er. Bona fide?
ga. Optima. Non enim tes alia via, nisi sic mittas sphaeram tuam in parietem, ut resiliat in meam.
er. ld experiar. Quid ais, bone vir! Nonne depulsus es?
ga. Fateor: utinam tam sapieus esses, quam es felix. Sed isthuc centies tentanti vix semel successerit.
er. Imo si quid audes deponere pignoris, nisi tertio quoque experimento successerit, vinces. Sed interim redde pactum praemium.
ga. Quodnam?
er. Distichon.
ga. Reddam.
er. Et quidem ex tempore. Quid arrodis unguem?
ga. Habeo.
er. Recita clare.
ga. Clarissime.
Plaudite victori, iuvenes, hic quotguot adestis: Nam me qui vicit, doctior est nebulo.
Nonne distichon nabes?
er. Habeo: sed quale abs te allatum est, tale tibi referetur.
Saltus.
Vincentius, Laurentius.
vi. Libetne decertare saltu?
la. Ludus iste non convenit pransis.
vi. Quam ob rem?
la. Quia ventris saburra gravat corpus.
vi. Non admodum sane, qui pransi sint in paedagogio. Nam ibi plerumque coenaturiunt prius, quam absolverint prandium.
la. Quod igitur saliendi genus placet?
vi. Auspicemur ab eo, quod est simplicissimum, a saltu locustarum, sive magis ranarum, utraque tibia, sed iunctis pedibus. Qui longissime promoverit cingulum, coronam feret. Huius ubi erit satietas, aliud atque aliud genus experiemur.
la. Equidem nullum recusabo genus, nisi quod geritur cum periculo tibiarum: nolim mihi rem esse cum chirurgis.
vi. Quid, si certemus unica tibia?
la. Iste ludus est Empusae,[3] valeat.
vi. Hastae innixum salire, cumprimis est elegans.
la. Liberalius est certare cursu: siquidem hoc certaminis genus apud Virgilium proposuit et Aeneas.
vi. Verum; sed idem proposuit et caestuum certamen, quo non delector.
la. Designa stadium. Hoc loco sit carcer, quercus ista sit meta.
vi. Sed utinam adesset Aeneas, qui proponat et praemia victori.
la. Victori abunde magnum praemium est gloria.
vi. Victo potius dandum erat praemium, solatii gratia.
la. Sit igitur victo praemium, ut lappa coronatus redeat in urbem.
vi. Equidem non recusarim, si tu praecedas tibia canens.
la. Est ingens aestus
vi. Nec mirum, quum sit solstitium aestivum.
la. Praestiterat natare.
vi. Mihi non placet ranarum vita. Animal sum terrestre, non amphibion.
la. Sed tamen hoc exercitamenti genus olim cumprimis habebatur liberale.
vi. Imo etiam utile.
la. Ad quid?
vi. Si fugiendum sit in bello, ibi potissimum valent, qui sese cursu pedum et natatu exercuerunt.
{{sc|la. Artem narras haudquaquam aspernandam. Neque enim minus laudis est aliquando bene fugere, quam fortiter pugnare.
vi. Sum plane rudis et imperitus natandi, nec sine periculo versamur in alieno elemento.
la. Sed assuescere oportet: nemo nascitur artifex.
vi. At ego istius generis artifices permultos audio natasse, sed non enatasse.
la. Experieris primum innixus suberi
vi. Nec suberi fido magis quam pedibus: si vobis cordi est natatio, spectator esse malo, quam certator.

Fairytale left blue.png Monitoria paedagogica Confabulatio pia Fairytale right blue.png
————————
  1. I.e. tota, integra , cui nihil detrahi potest.
  2. Bithus et Bacchius nobile par gladiatorum. Horat. Satyr. Lib. I, 7, 20.
  3. Empusa spectrum, quod unica tibia apparet.