Colloquia familiaria/Militis et Carthusiani

E Wikisource
< Colloquia familiaria
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Uxor <greek> Pseudochei et Philetymi Fairytale right blue.png
MILITIS ET CARTHUSIANI.
mi. Salve, mi frater.
ca. Salve et tu, germane carissime.
mi. Vix te agnosco.
ca. Adeone consenui intra biennium?
mi. Non: sed caput rasum, nova vestis, faciunt, ut mihi videaris aliud quoddam animal.
ca. Itane non agnosceres uxorem tuam, si tibi occurreret induta nova veste?
mi. Non, si tali.
ca. At ego te probe agnosco, cui non solum vestis mutata est, verum etiam facies, totusque corporis habitus. Quot coloribus pictus es! Nulla avis aeque variat plumas suas. Tum quam omnia secta, quam nihil iuxta naturam aut morem communem! Adde tonsum verticem, barbam semirasam, siluam, quae supra labrum superius est, perplexam, nec aliter hinc et hinc prominentem, quam solent in felibus pili longiores. Nec una cicatrix foedavit vultum; ut Samius quispiam literatus videri possis,[1] de quo iocus est proverbii.
mi. Sic decet redire e bello. Sed dic mihi, erat heic tanta bonorum medicorum inopia?
ca. Quam ob rem?
mi. Quia nulli commiseris sanandum cerebrum tuum prius, quam in hanc servitutem te paecipitem dares.
ca. Itane videor insanisse?
mi. Maxime. Quid erat necesse heic te sepeliri ante tempus, quum esset unde commode viveres in mundo?
ca. At nunc non videor tibi in mundo vivere?
mi. Non, per Iovem.
ca. Dic quam ob rem?
mi. Quia, non licet amubulare quo velis. Huic loco velut caveae includeris: adde rasuram, vestem prodigiosam, solitudinem, piscium perpetuum esum, ut mirer teipsum non verti in piscem.
ca. Si verterentur homines in omnia quibus uescuntur, tu iam pridem porcus esses: nam suilla soles delectari.
mi. Non dubito, quin iamdudum poeniteat te instituti: paucos enim comperio, quos non capiat poenitudo.
ca. Hoc illis uso venit, qui se in hoc vitae genus velut in puteum praecipitant: ego descendi sensim et consulto, prius explorato me ipso, perspectaque tota huius vitae ratione, iam annos natus uiginti octo, qua aetate sibi quisque notus esse potest. Quod ad locum attinet, tu quoque loco angusto concluderis, si totius mundi consideres amplitudinem. Nec refert, quam spatiosus sit locus, modo nihil desit ad vitae commoditatem. Multi raro, aut nunquam exeunt civitatem, in qua nati sunt: qui si uetarentur exire, magnopere sibi displicerent, et incesseret illis mira libido relinquendae civitatis. Hic affectus uulgaris est, quo ego careo. Imaginor, heic totum esse mundum, et haec tabula mihi totum terrarum orbem repraesentat, quem ego cogitatione iucundius simul et tutius perambulo, quam is qui navigavit ad novas insulas.
mi. Heic tu propemodum dicis verum.
ca. Rasuram danmare non potes, qui volens tondearis, utique commoditatis gratia. Mihi rasura, si nihil aliud, certe reddit caput purius, ac fortasse salubrius. Venetiae quam multi patricii totum etiam caput radunt! Quid autem habet prodigiosum vestis? Nonne tegit corpus? Ad duplicem usum adhibetur vestis, ut depellatur iniuria coeli, eaque velet, quae pudor iubet tegi. An non hos usus praebet haec vestis? Sed offendit color. Quis color magis decet omnes Christianos, quam is qui datus est omnibus in baptismo? Dictum est tibi quoque: Accipe vestem candidam. Haec itaque vestis admonet me, quid promiserim in baptismo: nimirum innocentiae perpetuum studium. Porro solitudinem si vocas turbae fugam, hoc exemplum est non nostrum, sed ueterum prophetarum, atque etiam philosophorum ethnicorum, et quibuscunque bonae mentis cura fuit. Imo poëtae, astrologi, ac similibus artibus dediti, quoties aliquid magni ac supra uulgus hominum moliuntur, secessum quaerere solent. Cur autem voces hanc solitudinem? Unius amiculi confabulatio pellit solitudinis taedium. Heic habeo sodales omnium rerum plus quam sedecim. Ad haec interuisunt amici crebrius quam vellem aut expedit; et tibi videor in solitudine vivere?
mi. At non semper licet cum his confabulari.
ca. Nec semper expedit. Atque hoc iucundior est confabulatio, quod voluptatis gratiam augeat interrupta copia.
mi. Non pessime coniectas. Nam mihi quoque suaviores sunt carnes, reuoluto Pascha post quadragesimam.
ca. Nec interim tamen, quum maxime videor solus, desunt mihi confabulones, longe festiviores ac suaviores istis uulgaribus congerronibus.
mi. Ubi sunt?
ca. Vides heic codicem Evangelicum? In hoc mecum fabulatur ille, qui olim additus facundus comes in uia duobus discipulis proficiscentibus in Emauntem, effecit, ut non sentirent itineris laborem, sed sentirent dulcissimum cordis ardorem, inhiantes mellitis illius sermonibus. In hoc mihi loquitur Paulus, in hoc Esaias, ceterique prophetae. Heic mecum confabulatur dulcissimus ille Chrysostomus, heic Basilius, heic Augustinus, heic Hieronymus, heic Cyprianus, ceterique non minus eruditi quam facundi doctores. An nosti ullos tam amoenos confabulones, quos cum his conferas? An in tali sodalitio, quod mihi nunquam non adest, reputas obrepere posse solitudinis taedium?
mi. Mihi frustra loquerentur, non intellecturo.
ca. Iam quid refert, quibus rebus hoc corpusculum alatur, cui minimo satis fit, si iuxta naturam vivamus? Uter nostrum habitior? tu, qui uesceris perdicibus, phasianis et capis; an ego, qui vivo piscibus?
mi. Si tibi esset uxor, ut mihi est, minus haberes succi.
ca. Et ideo sufficit quilibet cibus, et quantumvis exiguus.
mi. Sed interim agitas vitam Iudaicam.
ca. Bona verba: Christianam, si non assequimur, certe sequimur.
mi. In veste, cibo, preculis, ceterisque caeremoniis ponitis fiduciam, neglecto studio pietatis Evangelicae.
ca. Quid alii faciant, non est meum iudicare: ego his rebus nequaquam confido, minimumque tribuo; sed in animi puritate et in Christo colloco fiduciam.
mi. Cur igitur observas?
ca. Ut mihi pax sit cum fratribus meis; et ne cui quoquo modo sim offendiculo. Nolim autem offendere quenquam ob huiusmodi res leviculas, quas nihil est negotii servare. Ut sumus homines quacunque veste tecti, minutissimarum etiam rerum similitudo aut dissimilitudo conciliat aut dirimit concordiam. Rasum caput, aut vestis color, per se quidem non commendat me Deo. Sed quid diceret populus, si comam alerem, aut tuam istam vestem sumerem? Reddidi tibi rationem mei consilii; nunc, quaeso ut mihi vicissim tui consilii rationem reddas, dicasque, ubi cessarint omnes boni medici, quum relicta domi uxore iuvencula et liberis, proficiscereris in militiam, uili salario conductus ad iugulandos homines, idque tui quoque capitis periculo. Neque enim tibi res erat cum fungis aut papaveribus, sed cum armatis viris. Utrum vero putas infelicius, iugulare Christianum hominem ob mercedulam, a quo nunquam sis laesus; an te ipsum simul, et corpus, et animam, in aeternum exitium mittere?
mi. Fas est occidere hostem.
ca. Fortassis est, si impetat patriam tuam. Tum pium videri potest, pugnare pro liberis et uxore, pro parentibus et amicis, pro aris et focis, pro tranquillitate publica. Quid istuc ad tuam militiam mercenariam? Ego, si perisses in hoc bello, non redemissem animam tuam vitiosa nuce.
mi. Non?
ca. Non, ita me Christus bene amet. Iam utrum existimas durius, obedire bono viro, quem nos Priorem vocamus, qui vocet ad preces, ad sacram lectionem, ad doctrinam salutarem, ad psallendum Deo; an obedire barbaro cuipiam centurioni, qui saepe magnis ac nocturnis itineribus vocet quo lubet, ac reuocet; qui bombardarum ictibus obiiciat, qui iubeat te stare loco aut occisurum, aut occidendum?
mi. Minus narras, quam res habeat, malorum.
ca. Si quid ego deflexero a disciplina huius instituti, poena est admonitio, aut aliud leve quiddam: tibi, si quid committas adverus leges imperatorias, aut pendendum est, aut nudo inter intentatas in te lancearum cuspides eundum. Nam plecti capite, beneficium est.
mi. Non possum refragari veris.
ca. Iam cultus iste satis indicat, te non multum nummorum referre domum.
mi. Nummorum mihi iam pridem ne pilus quidem fuit, imo multum aeris alieni conflavi. Proinde huc deflexi, ut me instruas uiatico.
ca. Utinam huc deflexisses, quum properares in sceleratam istam militiam! Sed unde tanta nuditas?
mi. Rogas unde? Quidquid ex salario, quidquid ex praedationibus, sacrilegiis, rapinis, furti, parare licuit, id totum absumebatur in vina, scorta, et aleam.
ca. O te miserum! Et interim uxorcula, cuius gratia Deus iussit relinqui patrem et matrem, domi moerebat deserta cum paruis liberis. Et interea tibi videbaris vivere in tantis miseriis, in tantis sceleribus?
mi. Hoc fallebat sensum malorum, quod innumeros haberem malorum socios.
ca. Quin illud vereor, ne uxor te non agnoscat.
mi. Qui sic?
ca. Quia sic cicatrices pinxerunt tibi novam faciem. In fronte quam fossam habes! Videtur tibi exsectum fuisse cornu.
mi. Imo si rem nosses, gratulareris mihi hanc cicatricem.
ca. Quam ob rem?
mi. Minimo minus aberat, quin perierim.
ca. Quid erat mali?
mi. Cuidam tendenti rupta est balista chalybea; eius fragmentum insiliit in frontem.
ca. Et in bucca cicatricem habes palmo longiorem.
mi. Hoc uulnus accepi in pugna.
ca. Bellica?
mi. Non: inter aleam ortum est dissidium.
ca. Iam et in mento video nescio quid gemmarum.
mi. Nihil est.
ca. Suspicor tibi contractam scabiem, quam vocant Hispanicam.
mi. Recte divinas, mi frater. Tertium ea laboravi neque ad vitae periculum.
ca. Unde hoc mali accidit tibi, ut sic incuruus incedas, quasi esses nonagenarius, aut quasi messor quispiam, aut quasi delumbatus esses fuste?
mi. Morbus ita contraxit neruos.
ca. Nae heic magnificam passus es metamorphosin. Antehac eras eques, nunc ex centauro factus es animal semireptile.
mi. Haec nimirum est alea Martis.
ca. Imo haec est insania tuae mentis. Quas vero manubias uxori tuae liberisque tuis referes domum? lepram? Nam ista scabies nihil aliud est, quam leprae species; nisi quod ideo non vitatur, quia multorum est communis, praecipue nobilium: at ob hoc ipsum magis debebat vitari. Nunc istud malum adfricabis iis, qui tibi debuerant esse carissimi: et ipse per omnem vitam putre cadaver circumferes.
mi. Quaeso te, frater, ut desinas: satis malorum est, etiamsi non accedat obiurgationis molestia.
ca. Quotam autem malorum partem commemoravi? Ista corporis duntaxat sunt. Iam animam vero qualem reportas, quanta scabie putrem, quot uulneribus sauciam!
mi. Tam puram refero, quam est cloaca Parisiis, in via quae dicitur uulgo Maberti, aut latrina publica.
ca. Vereor ne multo peius oleat apud Deum et angelos eius.
mi. Sed iam rixae satis est; dic aliquid de sarciendo viatico.
ca. Mihi nihil est quod dem, experiar quid velit Prior.
mi. Atqui si quid daretur, essent tibi paratae manus: nunc multae obstant difficultates, quando numerandum est aliquid.
ca. Quid alii faciant, ipsi viderint: mihi nec ad accipiendum, nec ad dandum sunt manus. Verum de his a prandio; nunc tempus monet, ut accumbamus.

Fairytale left blue.png Uxor <greek> Pseudochei et Philetymi Fairytale right blue.png
  1. Samius litteratus proverbium est in cicatricosos, vel stigmatibus notatos, inde dictum, quod quum Samii captivis Atheniensium inussissent noctuam, Athenienses vicissim Samiis inurebant Samaenam, genus navis lato ventre, a prora veluti suillum rostrum praeferens.