Jump to content

Colloquia familiaria/Naufragium

Checked
E Wikisource

 Pseudochei et Philetymi Diversoria 
NAUFRAGIUM.
Antonius, Adolphus.
an. Horrenda narras. Est istuc navigare? Prohibeat Deus, ne mihi quidquam unquam tale veniat in mentem.
ad. Imo quod hactenus commemoravi, lusus merus est prae his quae nunc audies.
an. Plus satis malorum audivi: inhorresco te memorante, quasi ipse periculo intersim.
ad. Imo mihi iucundi sunt acti labores. Ea nocte quiddam accidit, quod magna ex parte spem salutis ademit nauclero.
an. Quid, obsecro?
ad. Nox erat sublustris, et in summo malo stabat quidam e nautis in galea; sic enim vocant, opinor; circumspectans, si quam terram videret: huic coepit adsistere sphaera quaedam ignea: id nautis tristissimum ostentum est, si quando solitarius ignis est; felix, quum gemini. Hos vetustas credidit Castorem et Pollucem.
an. Quid illis cum nautis, quorum alter fuit eques, alter pugil?
ad. Sic visum est poëtis. Nauclerus qui clavo assidebat, Socie, inquit, (nam eo nomine se mutuo compellant nautae;) videsne, quod sodalitium tibi claudat latus? Video, respondit ille; et precor ut sit felix. Mox globus igneus delapsus per funes devolvit sese usque ad nauclerum.
an. Num ille exanimatus est metu?
ad. Nautae assuevere monstris. Ibi paullisper commoratus, volvit se per margines totius navis: inde per medios foros dilapsus evanuit. Sub meridiem coepit magis ac magis incrudescere tempestas. Vidistine unquam Alpes?
an. Vidi.
ad. Illi montes verrucae sunt, si conferantur ad undas maris. Quoties tollebamur in altum, licuisset lunam digito contingere: quoties demittebamur, videbamur dehiscente terra recta ire in Tartara.
an. O insanos, qui se credunt mari!
ad. Nautis frustra luctantibus cum tempestate, tandem nauclerus totus pallens nos adiit.

an. ls pallor praesagit aliquod magnum malum.
ad. Amici, inquit, desii esse dominus navis meae; vicere venti: reliquum est, ut spem nostram collocemus in Deo, et quisque se paret ad extrema.
an. O vere Scythicam concionem!
ad. ln primis autem, inquit, exoneranda est navis; sic iubet necessitas, durum telum: praestat consulere vitae dispendio rerum, quam simul cum rebus interire. Persuasit veritas: proiecta sunt in mare plurima vasa plena pretiosis mercibus.
an. Hoc erat vere iacturam facere.
ad. Aderat Italus quidam, qui legatum egerat apud regem Scotiae: huic erat scrinium plenum vasis argenteis, annulis, panno, ac vestimentis sericis.
an. Is nolebat decidere cum mari?
ad. Non; sed cupiebat aut perire cum amicis opibus suis, aut simul cum illis servari. Itaque refragabatur.
an. Quid nauclerus?
ad. Per nos, inquit, liceret tibi cum tuis perire solum: sed aequum non est, ut nos omnes tui scrinii caussa periclitemur; alioqui te una cum scrinio dabimus in mare praecipitem.
an. Orationem vere nauticam.
ad. Sic Italus quoque iacturam fecit, multa mala precans et superis et inferis, quod suam vitam elemento tam barbaro credidisset.
an. Agnosco vocem Italicam.
ad. Paulo post venti, nihilo mitiores facti nostris muneribus, rupere funes, disiecere vela.
an. O calamitatem.
ad. Ibi rursus nos adit nauta.
an. Concionaturus?
ad. Salutat: Amici, inquit, tempus hortatur, ut unusquisque Deo se commendet, ac morti se praeparet. Rogatus a quibusdam nauticae rei non imperitis, ad quot horas se crederet posse tueri navem, negavit se posse polliceri quidquam, sed ultra tres horas non posse.
an. Haec concio durior etiam erat priore.
ad. Haec ubi locutus est, iubet incidi funes omnes, ac malum usque ad thecam, cui inseritur, incidi serra, ac simul cum antennis devolvi in mare.
an. Cur hoc?
ad. Quoniam sublato aut lacero velo erat oneri, non usui: tota spes erat in clavo.
an. Quid interea vectores?
ad. Ibi vidisses miseram rerum faciem: nautae canentes, Salve Regina, implorabant matrem Virginem, appellantes eam stellam maris, reginam coeli, dominam mundi, portum salutis, aliisque multis titulis illi blandientes, quos nusquam illi tribuunt sacrae literae.
an. Quid illi cum mari, quae nunquam, opinor, navigavit?
ad. Olim Venus agebat curam nautarum, quia nata credebatur ex mari: ea quoniam desiit curare, suffecta est huic matri non virgini Virgo mater.
an. Ludis.
ad. Nonnulli procumbentes in tabulas adorabant mare, quidquid erat olei effundentes in undas, non aliter illi blandientes, quam solemus irato principi.
an. Quid aiebant?
ad. O clementissimum mare, o generosissimum mare, o ditissimum mare, o formosissimum mare; mitesce, serva: huiusmodi multa occinebant surdo mari.
an. Ridicula superstitio. Quid alii?
ad. Quidam nihil aliud, quam vomebant, plerique vota nuncupabant. Aderat Anglus quidam, qui promittebat montes aureos Virgini Walsamgamicae, si vivus attigisset terram. Alii multa promittebant ligno crucis, quod esset in tali loco; alii rursum, quod esset in tali loco. Idem factum est de Maria Virgine, quae regnat in multis locis; et putant votum irritum, nisi locum exprimas.
an. Ridiculum: quasi divi non habitent in coelis.
ad. Erant, qui se promitterent fore Carthusianos. Erat unus, qui polliceretur se aditurum divum Iacobum, qui habitat Compostellae, nudis pedibus et capite, corpore tantum lorica ferrea tecto, adhaec cibo emendicato.
an. Nemo meminit Christophori?
ad. Unum audivi non sine risu, qui clara voce, ne non exaudiretur, polliceretur Christophoro, qui est Lutetiae in summo templo, mons verius quam statua, cereum tantum, quantus esset ipse. Haec quum vociferans quantum poterat identidem inculcaret, qui forte proximus assistebat illi notus, cubito tetigit eum ac submonuit: Vide quid pollicearis: etiamsi rerum omnium tuarum auctionem facias, non fueris solvendo. Tum ille voce iam pressiore, ne videlicet exaudiret Christophorus: Tace, inquit, fatue; an credis me ex animi sententia loqui? Si semel contigero terram, non daturus sum illi candelam sebaceam.
an. O crassum ingenium! suspicor fuisse Batavum.
ad. Non; sed erat Zelandus.
an. Miror, nulli in mentem venisse Paulum Apostolum, qui ipse olim navigarit, et fracta navi desilierit in terram. Is enim haud ignarus mali didicit miseris succurrere.
ad. Pauli nulla erat mentio.
an. Precabantur interim?
ad. Certatim. Alius canebat, Salve Regina; alius, Credo in Deum. Erant, qui peculiares quasdam preculas habebant, non dissimiles magicis, adversus pericula.
an. Ut afflictio facit religiosos! Rebus secundis nec Deus, nec divus quisquam nobis venit in mentem. Quid tu interea? Nulli divorum nuncupabas vota?
ad. Nequaquam.
an. Cur ita?
ad. Quia non paciscor cum divis. Quid est enim aliud, quam contractus iuxta formulam, Do, si facias: aut, Faciam, si facias: Dabo cereum, si enatem: Ibo Romam, si serves.
an. At implorabas alicuius divi praesidium?
ad. Ne id quidem.
an. Quam ob rem autem?
ad. Quia spatiosum est coelum. Si cui divo commendaro meam salutem, puta sancto Petro, qui fortasse primus audiet, quod adstet ostio; priusquam ille conveniat Deum, priusquam exponat caussam, ego iam periero.
an. Quid igitur faciebas?
ad. Recta adibam ipsum Patrem, dicens, Pater noster, qui es in coelis. Nemo divorum illo citius audit, aut libentius donat quod petitur.
an. Sed interea non reclamabat tibi conscientia? Non verebaris appellare patrem, quem tot sceleribus offenderas?
ad. Ut ingenue dicam, deterrebat nonnihil conscientia; sed mox recipiebam animum, ita mecum cogitans: Nullus est pater tam iratus filio, quin si videat eum periclitantem in torrente aut lacu, capillis arreptum eiiciiat in ripam. Inter omneis nullus se tranquillius agebat, quam mulier quaedam, cui erat infantulus in sinu, quem lactabat.
an. Quid illa?
ad. Sola nec vociferabatur, nec flebat, nec pollicitabatur: tantum complexa puellum, precabatur tacite. Interea dum navis subinde illideretur vado, nauclerus metuens ne tota solveretur, rudentibus eam cinxit a prora et a puppi.
an. O misera praesidia!
ad. Interim exoritur quidam sacrificus senex, annos natus sexaginta; nomen erat Adamus: is abiectis vestibus usque ad indusium, abiectis etiam ocreis et calceis, iussit, ut omnes itidem pararemus nos ad natandum. Atque ita stans in medio navis, concionatus est nobis ex Gersone quinque veritates de utilitate confitendi; hortatus omneis, ut se quisque praepararet et vitae et morti. Aderat et Dominicanus quidam. His confessi sunt qui volebant.
an. Quid tu?
ad. Ego videns omnia plena tumultus, tacite confessus sum Deo, damnans apud illum meam iniustitiam et implorans illius misericordiam.
an. Quo migraturus, si sic perisses?
ad. Hoc committebam iudici Deo. Neque enim volebam esse mei ipsius iudex: tamen bona quaedam spes interim habebat animum meum. Dum haec aguntur, redit ad nos nauta lacrymabundus. Paret, inquit, se quisque; nam navis non erit nobis usui ad quartam horae partem. Iam enim locis aliquot convulsa hauriebat mare. Paulo post nauta renuntiat nobis, se videre procul turrim sacram, adhortans, ut divi, quisquis esset eius templi praeses, auxilium imploraremus. Procumbunt omnes, et orunt ignotum divum.
an. Si nomine compellassetis eum, fortassis audisset.
ad. Erat ignotum. Interim nauclerus quantum potest, eo navim dirigit iam laceram, iam undique combibentem undas, ac plane dilapsuram, ni rudentibus fuisset succincta.
an. Dura rerum conditio.
ad. Eo provecti sumus, ut eius loci incolae prospicerent nos periclitantes; ac procurrentes catervatim in extremum littus, sublatis togis, et galeris in lanceas impositis, invitabant ad sese; ac iactatis in coelum brachiis significabant se deplorare nostram fortunam.
an. Exspecto quid evenerit.
ad. Iam mare totam navim occuparat, ut nihilo tutiores essemus futuri in navi, quam in mari.
an. Heic ad sacram ancoram[1] confugiendum erat.
ad. Imo ad miseram. Nautae scapham exonerant aqua, ac demittunt in mare. In hanc omnes sese conantur coniicere, nautis magno tumultu reclamantibus, scapham non esse capacem tantae multitudinis, arriperet sibi quisque quod posset, ac nataret. Res non patiebantur lenta consilia: alius arripit remum, alius contum, alius alveum, alius situlam, alius tabulam; ac suo quisque praesidio nitentes committunt se fluctibus.
an. Quid interim accidit illi mulierculae, quae sola non eiulabat?
ad. Illa omnium prima pervenit ad littus.
an. Qui potuit?
ad. lmposueramus eam repandae tabulae, et sic alligaveramus, ut non facile posset decidere: dedimus illi tabellam in manum, qua vice remi uteretur: ac bene precantes exposuimus in fluctus, conto protrudentes, ut abesset a navi, unde erat periculum: illa laeva tenens infantulum, dextra remigabat.
an. O viraginem!
ad. Quum iam nihil superesset, quidam avulsit ligneam statuam Virginis matris, iam putrem atque excavatam a soricibus, eamque complexus coepit natare.
an. Scapha pervenit incolumis?
ad. Nulli prius periere. Porro triginta sese in eam coniecerant.
an. Quo malo fato id factum est?
ad. Prius quam posset se liberare a magna navi, illius vacillatione subversa est.
an. O factum male! Quid tum?
ad. Ego, dum aliis consulo, paene perieram.
an. Quo pacto?
ad. Quia nihil supererat aptum natationi.
an. Illic subera fuissent usui.
ad. In eo rerum articulo maluissem vile suber, quam candelabrum aureum. Circumspicienti tandem venit in mentem de ima mali parte: eam quoniam solus eximere non poteram, adscisco socium: huic ambo innixi committimus nos mari, sic ut ego dextrum cornu tenerem, ille laevum. Dum sic iactamur, sacrificus ille concionator nauticus, medium iniecit se in humeros nostros. Erat autem ingenti corpore. Exclamamus: quis ille tertius? Is perdet nos omneis. Ille contra placide: Sitis, inquit, bono animo; sat spatii est, Deus aderit nobis.
an. Cur ille tam sero coepit esse natator!
ad. Imo futurus erat in scapha, una cum Dominicano: nam omnes hoc honoris illi deferebant; sed quamquam erant invicem confessi in navi, tamen obliti nescio quid circumstantiarum, rursus ibi in ora navis confitentur, et alter alteri manum imponit; interim scapha perit: nam haec mihi narravit Adamus.
an. Quid actum est de Dominicano?
ad. Is, ut idem narrabat, implorata divorum ope, abiectis vestibus, nudum se commisit natationi.
an. Quos divos invocabat?
ad. Dominicum, Thomam, Vincentium, et nescio quem Petrum, sed in primis fidebat Catharinae Senensi.
an. Christus illi non veniebat in mentem?
ad. Ita narrabat sacrificus.
an. Melius enatasset, si non abiecisset sacram cucullam: ea deposita, qui potuit illum agnoscere Catharina Senensis? Sed perge narrare de te.
ad. Dum adhuc volveremur iuxta navim, arbitrio fluctuum huc et illuc se volventem, clavus illisus fregit femur eius, qui tenebat laevum cornu. Sic ille revulsus est; sacrificus precatus illi requiem aeternam, successit in locum illius, adhortans me, ut magno animo tuerer cornu meum, ac strenue moverem pedes. Interim potabamus multum aquae salsae. Adeo Neptunus nobis non balneum tantum salsum, sed potionem etiam salsam temperarat: quanquam sacrificus ei rei monstraret remedium.
an. Quod, obsecro?
ad. Quoties unda nobis occurreret, ille opposuit occipitium, ore clauso.
an. Strenuum senem mihi narras.
ad. Ubi iam aliquamdiu sic natantes nonnihil promovissemus, sacrificus, quoniam erat mirae proceritatis, Bono, inquit, es animo; sentio vadum. Ego non ausus tantum sperare felicitatis, Longius, inquam, absumus a littore, quam ut vadum sperandum sit. Imo, inquit, sentio pedibus terram. Est, inquam, fortassis e scriniis aliquod, quod huc devolvit mare. Imo, inquit, scalptu digitorum plane sentio terram. Quum adhuc aliquamdiu natassemus, ac rursus sentiret vadum, Tu fac, inquit, quod tibi videtur factu optimum, ego tibi cedo malum totum, et vado me credo; simulque exspectato fluctuum decessu, pedibus sequutus est quanto potuit cursu. Rursus accedentibus undis, utraque manu complexus utrumque genu, obnitebatur fluctui, occultans sese sub undis, quemadmodum solent mergi et anates: rursus abeunte fluctu promicabat et currebat. Ego videns hoc illi succedere, sum imitatus. Stabant in arena, qui porrectis inter se praelongis hastilibus fulciebant sese adversus impetum undarum: viri robusti, et fluctibus assueti, sic ut ultimus hastam porrigeret adnatanti. Ea contacta, omnibus in litus se recipientibus, tuto pertrahebatur in siccum. Hac ope servati sunt aliquot.
an. Quot?
ad. Septem: verum ex his duo soluti sunt tepore, admoti igni.
an. Quot eratis in navi?
ad. Quinquaginta octo.
an. O saevum mare! saltem decimis fuisset contentum, quae sufficiunt sacerdotibus. Ex tanto numero tam paucos reddidit!
ad. Ibi experti sumus incredibilem gentis humanitatem, omnia nobis mira alacritate suppeditantis, hospitium, ignem, cibum, vestes, viaticum.
an. Quae gens erat?
ad. Hollandica.
an. Ista nihil humanius, quum tamen feris nationibus cincta sit. Non repetes, opinor, posthac Neptunum.
ad. Non, nisi mihi Deus ademerit sanam mentem.
an. Et ego malim audire tales fabulas, quam experiri.

 Pseudochei et Philetymi Diversoria 
  1. i.e. ad extrema praesidia. Cf. pag. 192.