Jump to content

Colloquia familiaria/Venatio

Checked
E Wikisource

 Confabulatio pia Euntes in ludum literarium 
Venatio.
Paulus, Thomas, Vincentius, Laurentius, Bartholus.
pa. Trahit sua quemque voluptas; mihi placet venatio.
th. Placet et mihi: sed ubi canes, ubi venabula, ubi casses?
pa. Valeant apri, ursi, cervi et vulpes; nos insidiabimur cuniculis.
vi. At ego laqueos iniiciam locustis. Insidiabor gryllis.
la. Ego ranas captabo.
ba. Ego papiliones venabor.
la. Difficile est sectari volantia.
ba. Difficile,[1] sed pulchrum; nisi pulchrius esse ducis sectari lumbricos aut cochleas, quia carent alis.
la. Equidem malo insidiari piscibus; est mihi hamus elegans.
ba. Sed unde parabis escam?
la. Lumbricorum ubique magna est copia.
ba. Est, si tibi velint prorepere e terra.
la. At ego mox efficiam, ut multae myriades prosiliant.
ba. Quod pacto? incantamentis ?
la. Videbis artem. Imple hanc situlam aqua. Hos iuglandium summos cortices virentes confractos immittito. Hac aqua perfunde solum. Nunc observa paulisper. Vides emergentes?
ba. Rem prodigiosam video. Sic olim, opinor, exsiliebant armati ex satis serpentis dentibus. Sed plerique pisces delicatioris et elegantioris sunt palati, quam ut esca tam vulgari capiantur.
la. Novi quoddam insecti genus, quo talibus insidiari soleo.
ba. Tu vide, an possis imponere piscibus; ego ranis facessam negotium.
la. Quomodo? reti?
ba. Non; sed arcu.
la. Novum piscandi genus.
ba. At non iniucundum. Videbis et fateberis.
vi. Quid si nos duo micemus digitis?
pa. Ignavum est ac rusticum lusus genus. Ad focum desidentibus magis convenit, quam in campo versantibus.
vi. Quid si certemus nucibus?
pa. Nuces admodum pueris relinquamus; nos grandiusculi sumus.
vi. Et tamen nihil aliud adhuc, quam pueri sumus.
pa. Sed quibus decorum est ludere nucibus, iisdem non indecorum est equitare in arundine longa.
vi. Tu igitur praescribito lusus genus, sequar quocunque vocaris.
pa. Et ego futurus sum omnium horarum homo.

 Confabulatio pia Euntes in ludum literarium 
————————
  1. Graecorum proverbium est: χαλεπὰ τὰ καλά.