| Uxor |
|
VIRGO POENITENS.
Eubulus, Catharina.
- eu. Tales ianitrices mihi semper optarim.
- ca. Et ego semper tales pulsatores.
- eu. Sed vale, Catharina.
- ca. Quid ego audio?[1] Valebo prius quam salveam?
- eu. Non huc veni, ut te viderem lacrymantem. Quid sibi vult quod protinus, me conspecto, lacrymis suffusi sunt oculi?
- ca. Quo fugis? mane, mane inquam; sumam alium vultum, et ridebimus affatim.
- eu. Quas aves heic video?
- ca. Est illius collegii patriarcha. Ne subducito te; iam perpotarunt; accumbe paulisper; illo digresso confabulabimur nostro more.
- eu. Age obtemperabo tibi, quae mihi noluisti. Nunc soli sumus, narra totam fabulam; malim enim ex te cognoscere.
- ca. Ex tot amicis, quos putabam sapere plurimum, nunc sentio nullum fuisse, qui mihi prudentius as senilius consilium dederit, quam tu omnium natu minimus.
- eu. Dic, quo modo expugnasti parentum affectum?
- ca. Primum improbis hortatibus monachorum ac monacharum: deinde etiam meis precibus ac blandimentis labefactatus est matris animus: pater nullo pacto quibat perpelli. Tandem omnibus admotis machinis et hic victus et oppressus est potius, quam assensit. Id factum est inter pocula: minitabantur homini malum exitium, si Christo suam sponsam pernegaret.
- eu. O improbitatem stolidorum. Quid fit deinde?
- ca. Servor triduo domi clam: interim semper aderant mulieres aliquot eius collegii, quas illi Conversas vocant, hortatibus suis addentes animum, ut persisterem in sancto proposito, ac sollicite caventes, ne qua cognatarum aut sodalium adiret me, quae mentem videretur mutatura. Interim adornabantur vestes, aliaque quae ad convivium attinebant.
- eu. Tibi quid interim erat animi? Num vacillabas?
- ca. Non, sed passa sum quiddam tam horrendum, ut malim emori decies, quam iterum perpeti.
- eu. Quaeso, quid isthuc erat?
- ca. Non possum effari.
- eu. Quod mihi dixeris, amico tuo dixeris.
- ca. Promittis silentium?
- eu. Id praestaturus eram, etiam si nulla fuisses stipulata. Quasi vero me nondum noris!
- ca. Apparuit mihi spectrum horribili specie.
- eu. Is nimirum erat genius tuus malus, qui te eo instigabat.
- ca. Prorsus opinor fuisse cacodaemonem.
- eu. Dic mihi, quae species erat? Estne talis, qualis pingitur? rostro adunco, longis cornibus, harpyiarum unguibus, praelonga cauda?
- ca. Tu ludis. At ego malim mihi terram dehiscere, quam denuo tale viderem spectrum.
- eu. Interim aderant illae mulieres hortatrices?
- ca. Non; nec unquam illis indicavi tametsi valde sciscitantibus, quid esset mali, cum me totam exanimatam offenderent.
- eu. Vis tibi dicam quid fuerit?
- ca. Siquidem potes.
- eu. Illae mulieres incantaverant te, vel potius excantaverant tibi cerebrum. Sed interim tu persistebas in sententia?
- ca. Maxime; nam aiebant id multis accidere, qui se consecrant Christo: verum si primo illo congressu superetur tentator, post tranquilla fore omnia.
- eu. Qua pompa producta es?
- ca. Adornant me toto mundo meo: demittunt capillos: itaque non aliter quam nuptura sponso.
- eu. Crasso monacho: hem male sit huic tussi.
- ca. Ex aedibus paternis clara luce deducor ad collegium, multis ad spectaculum concurrentibus.
- eu. O scitos histriones, ut norunt agere suas fabulas simplici popello! Quot dies egisti in illo sancto virginum collegio?
- ca. Ferme duodecim.
- eu. Sed quae res verterat animum tuum tam pertinacem?
- ca. Non dicam quid sit, sed aliquid magni fuit. Post sex ab ingressu dies accerso matrem, obtestans, obsecrans, si me vivam vellet, ut me eximeret ab eo collegio. Illa reluctatur animo meo, et hortatur ad constantiam. Post accerso patrem. Ille etiam obiurgabat, addens se aegre vicisse suos affectus; ut vicissim nunc vincerem animum meum, nec hoc dedecus conciliarem sibi, quod resiliissem ab instituto. Tandem ubi video me nihil proficere, respondeo parentibus, me, si ita iubeant, in gratiam illorum morituram. Nam hoc mihi certum esse, nisi mature eximerer. Hoc audito, reduxerunt domum.
- eu. Bene habet quod mature resilieris, prius quam servitutem aeternam esses professa. Sed nondum audio, quae res mutarit animum tuum tam subito.
- ca. Hoc nemo mortalium ex me scit hactenus, nec tu scies.
- eu. Quid si divinem?
- ca. Nec divinabis, sat scio: et si divines, non dicam.
- eu. Tametsi coniecto. Verum interim periit sumptus?
- ca. Plus quam quadraginta coronati.
- eu. O comessatores nuptiales! Gaudeo tamen, periisse pecuniam, te nobis incolumi: posthac ausculta melioribus consilis.
- ca. Ita faciam, et, cum piscatore, icta sapiam.[2]
| Uxor |
|
————————
- ↑ Vale enim vox salutantis est, quum ab aliquo recedimus, et salve et ave salutationes sunt venientis. Reperitur tamen etiam salve in decessu, hoc est, in calce epistularum. Cicero: Vale, mi Tiro, vale et salve.
- ↑ Piscatur ictus sapit proverbio dicitur, ubi quis malo suo edoctus in posterum cavet. Adagium ab huiusmodi quodam eventu natum ferunt. Quum piscator piscibus, quos intra rete tenebat, manum admovissct, atque a scorpio pisce feriretur, ictus, inquit, sapiam