Colloquium XIX | Colloquium XXI |
Personae:
Titus, Valerius.
T.
Cur non scribis?
V.
Quia non libet.
T.
Atqui praeceptor iusserat.
V.
Scio: sed est mihi aliquid legendum prius; praeterea, nihil habeo quod nunc scribam.
T.
O si velles mihi scribere!
V.
Quidnam?
T.
Habeo describenda dictata praeceptoris.
V.
Quae dictata?
T.
In Ciceronis Epistolas.
V.
Libenter describam tibi: sed exspecta feriarum diem proximum.
T.
Exspectabo igitur: sed ne fallas, quaeso.
V.
Nec sciens, nec volens fallam.