Jump to content

Colloquia scholastica/Liber I/26

Unchecked
E Wikisource
Liber I, Colloquium XXVI
1563

 Colloquium XXV Colloquium XXVII 

Personae:

Aniceilus, Fontanus.

A.
Meministin' me tibi nuper dedisse chartam mutuo?

F.
Quidni meminerim? non adeo sum obliviosus.

A.
Quot erant schedae?

F.
Quatuor.

A.
Cur non reddidisti?

F.
Exspectaavi dum haberem codicem.

A.
Habuistine tandem?

F.
Tantum hodie.

A.
Unde nactus es?

F.
Petivi a praeceptore.

A.
Ubi?

F.
In bibliotheca eius.

A.
Quid ille, deditne libenter?

F.
Misit me ad hypodidascalum, qui statim dedit codicem.

A.
Non ante in suum codicem retulit?

F.
Nihil dare solet, quin prius inscribat.

A.
Audivi ex patre id esse viri prudentis.

F.
Praesertim, si reddenda est ratio.

A.
Sed quibus indiciis dare tibi ausus est?

F.
Ostendi illi manu mea scriptum in libello meo: sic enim, ut scis, facere solemus.

A.
Reddes ergo mihi mutuum?

F.
A prandio statim, ne dubites.