Jump to content

Colloquia scholastica/Liber I/31

Unchecked
E Wikisource
Liber I, Colloquium XXXI
1563

 Colloquium XXX Colloquium XXXII 

Personae:

Henricus, Gualtherius.

H.
Unde redis tam anhelus?

G.
A foro.

H.
Quid illinc affers?

G.
Scalpellum.

H.
Quanti emisti?

G.
Duobus assibus.

H.
Estne bonum?

G.
Est a Germania, ut dixit mercator: vide notam.

H.
Ego minime novi: sed non satis prudenter facis, qui fidas cuilibet mercatori.

G.
Quid facerem?

H.
Debuisti aliquem peritum adhibere, qui tibi optimum deligeret.

G.
Hic erravi fateor: sed hoc me consolatur, quod mercator habetur vir bonus, utpote professionis Evangelicae.

H.
Quasi nulli sint fallaces eiusmodi.

G.
Puto esse plurimos. Sed haec omittamus; quin potius experiamur ipsum scalpellum

H.
Experientia docebit nos

G.
Accipe et tenta, obsecro. Non enim probavi, nisi levissime, idque inter emendum.

H.
Papae! quis te docuit tam prudenter eligere?

G.
Rogas? non meministi praeceptorem nobis dicere tam saepe, Deum esse solum qui bona doceat?

H.
Profecto hic optime te docuit.

G.
Ago illi ex animo gratias: et precor, ut me semper doceat parere suae voluntati.

H.
Ego quoque idem precor; nec solum nobis, sed etiam piis omnibus.

G.
Facis ut pium decet puerum. Sed estne tempus ut conferamus nos in auditorium?

H.
Sic est: Sume libros, et eamus una.