Colloquium XXXII | Colloquium XXXIV |
Personae:
Sordeles, Manasses.
S.
Emistine scalpellum, ut nuper volebas?
M.
Non emi.
S.
Quid obstitit? dixeras enim mihi empturum te hodie.
M.
Dixeram quidem; sed mihi postea in mentem venit, praestare ut exspectem mercatum proxime futurum in hac ipsa urbe.
S.
Quid facies lucri?
M.
Et minoris emam, et melioris notae: nempe ex Germaniae officinis.
S.
Quis tibi istud consilium dedit?
M.
Hieronymus noster.
S.
Bene fecit. Debemus enim amicis bonum consilium semper dare.
M.
Tantumne igitur amicis?
S.
Imo et inimicis, fateor; quia sic iubet Christus praeceptor noster optimus.
M.
Utinam doctrinam eius bene infixam memoriae conservemus, eamque perpetuo sequamur.
S.
Faxit ille Spiritus bonus, cuius unius instinctu animi nostri ad bene agendum accenduntur.
M.
Bene precaris.