Jump to content

Colloquia scholastica/Liber I/36

Unchecked
E Wikisource
Liber I, Colloquium XXXVI
1563

 Colloquium XXXV Colloquium XXXVII 

Personae:

Granatus, Forestus.

G.
Visne mihi commodare tuum Terentium?

F.
Volo equidem, modo illum repetas a Conrado, cui utendum dedi.

G.
Quo signo vis repetam?

F.
Nempe hoc, quod eius habeo Epistolas.

G.
Id mihi satis est.

F.
Sed quando reddes?

G.
Cum descripsero contextum in tres aut quatuor praelectiones.

F.
Matura igitur, ne meo studio incommodes.

G.
Maturabo.

F.
Sed, heus tu, cave macules; alioquin aegre commodabo posthac.

G.
Nempe indignus essem beneficio.