Colloquium XXXVII | Colloquium XXXIX |
Personae:
Edvardus, Baldus.
E.
Nonne hic liber est tuus?
B.
Ostende mihi: agnosco meum, ubi invenisti?
E.
In auditorio nostro.
B.
Ago tibi gratias, quod eum collegeris.
E.
Atqui nunc notandus esses, si summo iure vellem tecum agere.
B.
Quid ita?
E.
Nescis leges nostras Scholasticas?
B.
‘Ipsae etiam leges cupiunt ut iure regantur’.
E.
Quo iure reguntur leges nostrae?
B.
Aequitate, et praeceptoris arbitrio, nempe qui nobis eas privatim condiderit: praeterea, non solet tam severus esse in eo quod vel negligentia vel oblivione peccatum est.
E.
Sic saepe expertus sum. Sed quoquo modo peccaveris, dicenda erit causa coram observatore.
B.
Non timeo causam dicere, ubi nihil est periculi.
E.
Taceo.
B.
Sed, quaeso, quid opus est ut id sciat observator? hic enim Deus nihil offensus est.
E.
Age, celabo.
B.
Bene facies.
E.
Sed, heus! memento par pari referre, si forte mihi acciderit aliquod delictum eiusmodi.
B.
Aequum et bonum dicis: meminero.