Colloquium XLIV | Colloquium XLVI |
Personae:
Columbanus, Fontanus.
C.
Satisne usus es scalpello meo?
F.
Satis.
C.
Redde igitur.
F.
Accipe: ago tibi gratias.
C.
Nihil est quod agas.
F.
Sed ignosce, quod non ultro et citius reddiderim.
C.
Ea de re nihil sum offensus: non enim debemus offendi, nisi cum Deum offendi videmus.
F.
Recte sentis.