Jump to content

Colloquia scholastica/Liber I/48

Unchecked
E Wikisource
Liber I, Colloquium XLVIII
1563

 Colloquium XLVII Colloquium XLIX 

Personae:

I., T..

I.
Oro te, da mihi ex pane tuo.

T.
Mihi non habeo nimis; tamen volo tibi impertire: accipe.

I.
Gratias ago tibi.

T.
Non est quod agas ob rem tantulam. Sed dic, quaeso, cur non attulisti?

I.
Quia nemo erat domi nostrae qui mihi daret.

T.
Tu vero cur non accipis?

I.
Non audeo, nisi det mater.

T.
Bene facis: sed audi bonum consilium.

I.
Ausculto, ut audiam: dic, quaeso.

T.
Cum, prandio finito, tollantur mensae reliquiae, petito merendam tuam, eamque in peram statim recondito: ita fiet, ut nunquam inanis venias.

I.
De ientaculo autem quid suades?

T.
Ut petas in exitu coenae; et idem facias quod dixi tibi de merenda.

I.
Nunquam vidi melius consilium dari.

T.
Fac igitur ut memineris: cum voles, utere.

I.
Ego vero utar quoties opus erit.