Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/17

Unchecked
E Wikisource
Liber II, Colloquium ΧVII
1563

 Colloquium ΧVI Colloquium XVIII 

Personae:

A., B..

A.
Quo nunc solus abis?

B.
Semper a versibus aliquid auspicaris.

A.
Facile est carmen incipere, deducere non item. Sed dic, quo nunc is?

B.
Recta in portum.

A.
Quid in portu habes negotii?

B.
Viso ecquid alimenti mihi advectum sit.

A.
Vis me tibi comitem?

B.
Imo etiam ducem, si tibi ita videtur.

A.
Nunquam dux esse didici, sed saepe egi comitem.

B.
Nihil ad rem pertinet pluribus verbis hic fabulari; eamus una.

A.
Eamus sane: confabulari licebit amplius ambulando in ripa lacus, si navis nondum appulsa sit.

B.
Quid si iam appulsa?

A.
Tamen deambulare satis diu poterimus, dum exonerabitur.