Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/22

Unchecked
E Wikisource
Liber II, Colloquium ΧXII
1563

 Colloquium ΧXI Colloquium XXIII 

Personae:

Rossetus, Ferrerius.

R.
Unde venis?

F.
E foro.

R.
Quid illic audisti novi?

F.
Nihil.

R.
Nihilne?

F.
Prorsus.

R.
Mirum est te nihil audisse de bello, aut de caeteris rebus Anglicis.

F.
De iis quae nihil ad me pertinent non soleo percontari.

R.
Esto, sed tamen aliquid vel in transitu audiri solet.

F.
Ne mentiar, intellexi nonnihil in transitu.

R.
Narra, quaeso.

F.
Nunc non est narrandi spatium.

R.
Cur non?

F.
Est mihi alio properandum.

R.
Quonam?

F.
Nihil ad te.

R.
Quando igitur revises nos, ut ex te istud audiamus?

F.
A prandio, si licebit per otium.

R.
Amabo te, fac liceat.

F.
Dabo operam: sed me detines diutius. Vale.