Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/48

Unchecked
E Wikisource
Liber II, Colloquium XLVIII
1563

 Colloquium XLVII Colloquium XLIX 

Personae:

Puteanus, Capusius.

P.
Quid tecum cogitas, Capusi?

C.
Libenter irem domum.

P.
Quid eo?

C.
Ut me his diebus parumper recrearem cum matre.

P.
Quid obstat quo minus eas?

C.
Praeceptor non vult permittere.

P.
Melius tibi consulit quam ipse putas.

C.
Quomodo?

P.
Nam interea perderes multum temporis, et cum rediisses tibi doleret. Nonne verum dico?

C.
Profecto sic est.

P.
Mane igitur, si sapis.

C.
Parebo tuo consilio, quia mihi rectum videtur.

P.
Nollem sciens malum tibi consilium dare. Atque utinam quod suadeo succedat tibi prospere.

C.
Spero ita fore, Deo volente.