Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/65

Unchecked
E Wikisource
Liber II, Colloquium LXV
1563

 Colloquium LXIV Colloquium LXVI 

Personae:

Messor, Valensis.

M.
Non meministi praeceptorem, tam saepe monere nos de fugiendis pravis sodalibus?

V.
Ego vero probe memini.

M.
Tamen alicubi satis negligenter uteris eius monitis.

V.
In quo videor tibi ea negligere?

M.
Dicam tibi, modo attente audias.

V.
Dic, obsero; audiam attentissime

M.
Nunquam vis cavere ab illo impostore?

V.
Cur caveam?

M.
Ne illius contagione depraveris; nosti enim esse pessimum.

V.
Atqui non sponte sequor; ad me accurrit undique.

M.
Nimirum quia novit te habere quod des, et dare libenter ac saepe.

V.
Quid igitur mihi faciendum suades?

M.
Dic semel et serio, et quasi animo irato, Quid vis, amice? cur me ubique sequeris? omnes clamitant te esse pessimum, adeo sodales tui esse nolunt. proinde omitte me posthac, quaeso, ne tua causa virgis palam caedar.

V.
Quid si velit aliquid contra respondere?

M.
Abrumpe illi sermonem, teque recipe celeriter,

V.
Ago tibi gratias, quod me tam fideliter monueris.