Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/67

Unchecked
E Wikisource
Liber II, Colloquium LXVII
1563

 Colloquium LXVI Colloquium LXVIII 

Personae:

Castellanus, Messardus.

C.
Quid egisti per hos quindecim dies?

M.
Ministravi matri, quae graviter aegrotabat.

C.
Ain' tu?

M.
Sic est profecto.

C.
Quo laborabat morbo?

M.
Febre tertiana.

C.
An convaluit?

M.
Paulatim convalescit, gratia Deo.

C.
Quis eam sanavit?

M.
Medicorum summus.

C.
Quis ille?

M.
Ipse Deus.

C.
De hoc nihil dubito? sed cuius opera?

M.
Domini Sarasini.

C.
Is habetur maximi nominis in Medicinae professione.

M.
Id quotidie probant egregiae curationes eius.

C.
Quibus remediis utebatur in curanda matre tua?

M.
medicamentis.

C.
Satis istud intelligo, etiam te tacente. Sed dic plane, quae fuerunt ista medicamenta?

M.
Sine me aliquantisper recordari.

C.
Sino; dic tandem quae reminisceris.

M.
Duo tantum nomina mihi occurrunt, Clysteres et Potiones.

C.
Quid ista conferunt?

M.
Eho inepte, ita rogas, quasi ego medicinae operam dederim. Itaque si cupis amplius scire, quaere tute ipse ab iis potius qui ita profitentur, hoc est, a medicis et pharmacopolis.

C.
Ne mihi succenseas, oro.

M.
Cur tu es adeo curiosus?

C.
Ut ediscam semper aliquid.

M.
At vide interim ne voceris percontator.

C.
Audi tamen item pauca.

M.
Loquere.

C.
Quamdiu aegrotavit mater?

M.
Fere duas hebdomadas.

C.
Intera ubi erat pater?

M.
Profectus erat Londinum ad mercatum.

C.
Sed tu, qua hora rediisti in Gymnasium?

M.
Hodie mane.

C.
Dedistine excusationem praeceptori?

M.
Dedi.

C.
Quid tibi respondit?

M.
Factum bene inquit. Tu vero ubi eras?

C.
Hesterno die rus iveram cum patruo.

M.
Age, videamus quid simus reddituri hora secunda; nam ego quodammodo nunc novus sum discipulus.