Jump to content

Colloquia scholastica/Liber II/70

Unchecked
E Wikisource
Liber II, Colloquium LXX
1563

 Colloquium LXIX Colloquium LXXI 

Personae:

Robinerianus, Bobussardus.

R.
Valde miror cur hodie mane non adfueris.

B.
Quid miraris tantopere? nihil hic est novi; multi absunt quotidie, imo fere horis singulis.

R.
Atqui victoria tibi erat in manibus.

B.
Quid ego curo? Eiusmodi victoria (ut bene dicebat quidam) nihil aliud est quam brevis gloria.

R.
Sed interim modesti adolescentes hinc ad studia magis incenduntur; nec tamen inani gloria tumescunt, sed ad honorem Dei referunt quicquid inde laudis accesserit.

B.
Istud certe raro contingit: plures enim sunt, qui victoriis abutantur ad privatam gloriam, quam qui Divini honoris rationem habeant.

R.
Verisimile dicis.

B.
Imo verissimum.

R.
Sed velim mihi dicas, cur abfueris.

B.
Scripsi ad patrem literas.

R.
Cuius nomine?

B.
Matris.

R.
Dictavitne tibi ipsa?

B.
Quid scripsissem, nisi dictasset?

R.
Quid continebant literae?

B.
Longum esset tibi narrare.

R.
Saltem dic earum argumentum.

B.
Varium erat et multiplex; et quid tua, quaeso, scire refert?

R.
Nihil.

B.
Cur ergo tam avide quaeris?

R.
Animi causa, ut fere curiosi sumus novi aliquid audiendi.

B.
Nihil aliud quam garris; omitte me.

R.
Ausculta paucis.

B.
Age, ausculto; loquere quid velis,

R.
Scire cupio ubi sit pater tuus

B.
Quasi vero nescias.

R.
Unde scirem?

B.
Cum tibi sit notissimus, et cum simus vicini, non putassem te ignorare.

R.
Dic tandem quaeso.

B.
Est Londini.

R.
Quando est profectus?

B.
Abhinc dies quatuor.

R.
Quid illic agit?

B.
Negotiatur.

R.
Quando rediturus est?

B.
Finito mercatu.

R.
Ad quod tempus finietur?

B.
Roga mercatores; non est meum curare talia.

R.
Quid igitur curas?

B.
Ut Deum timeam, parentibus obediam, bonas artes cum pietate discam.

R.
Nae tu magnifice loqueris; sed dic mihi serio, potesne res tantas efficere?

B.
Egone istud mihi assumo? Quin potius fateor, ne incipere quidem penes me esse.

R.
Quid ergo de te fiet?

B.
Deus ipse spiritu suo in me operabitur.

R.
Optime sentis. nihil ex te praeterea requirebam.

B.
Est Deo gratia, cui acceptum refero quicquid inest in me boni.

R.
Istud recte, et laudo equidem, ne tibi videar nihil aliud quam garrire.

B.
Cum illud dicerem, iocabar sane.

R.
Ego sic accepi; sed tu (ut coepisti) perge discere et sapere.

B.
Qui mihi dedit fidem, idem (ut spero) perseverantiam dabit.

R.
Bene speras; et ego idem spero tecum: itaque pergamus vivere inter nos coniunctissime, ut adhuc fecimus.

B.
Per me quidem non stabit, nisi ope Divina prorsus ero destitutus.

R.
Avertat ipse Deus! sed audin' tu horologium?

B.
Ut in ipso tempore sermonem finivimus.

**Duo quae sequebantur colloquia de consilio auctoris sunt translata ad finem huius secundi Libri.