Jump to content

Colloquia scholastica/Liber III/19

Unchecked
E Wikisource
Liber III, Colloquium XIX
1563

 Colloquium XVIII Colloquium XX 

Personae:

Tornatus, Ludimagister, Discipuli.

T.
Praeceptor, licetne cras ire domum?

L.
Quid eo

T.
Petitum panem.

L.
Non tibi restat?

T.
Restat quidem, sed parum admodum.

L.
Quid frater? estne tecum iturus?

T.
Iussit pater.

L.
Quando convenisti illum?

T.
Die Iovis, cum venisset in hanc urbem.

L.
Ubi illum vidisti?

T.
Apud forum.

L.
Non mentiris?

T.
Non mentior.

L.
Unde probabis?

T.
Sunt ex condiscipulis, qui aderant.

L.
Qui tandem?

T.
Adsunt Blasius et Audax.

L.
Estne verum, pueri

D.
Omnino verum.

L.
Qui scitis?

D.
Vidimus eius patrem, audivimus ipsa verba.

L.
Si ita est, permitto ut eas domum cum fratre.

D.
Vale praeceptor.

L.
Vos servet Dominus Deus.

T.
Idem tibi precamur ex animo.

L.
Sed heus! quando huc aderitis?

T.
Crastino die vesperi, Deo iuvante.

L.
Cura, ut promissi memineris.

T.
Curabo.

L.
Scilicet, ut soles.

T.
Imo melius, spero-Nunquid vis?

L.
Ut verbis meis salutem dicas parentibus.

T.
Faciam libenter; iterum vale, praeceptor.

L.
Vos quoque valete, et lento gradu ambulate, propter aestum solis.

T.
Ita facere solemus.