Jump to content

Colloquia scholastica/Liber III/2

Unchecked
E Wikisource
Liber III, Colloquium II
1563

 Colloquium I Colloquium III 

Personae:

Ludimagister, Discipulus.

L.
Adfuistine hodie concioni sacrae?

D.
Adfui.

L.
Qui sunt testes?

D.
Multi ex condiscipulis, qui me viderunt, testari possunt.

L.
Sed producendi erunt aliquot.

D.
Producam cum iubebis.

L.
Quis habuit concionem?

D.
Dominus N.

L.
Quota hora incepit?

D.
Septima.

L.
Unde sumpsit thema?

D.
Ex Epistola Pauli ad Romanos.

L.
Quoto capite?

D.
Octavo.

L.
Adhuc bene respondisti: nunc videamus quid sequatur. Ecquid memoriae mandasti?

D.
Nihil quod referre possum.

L.
Nihilne? cogita paulisper, et vide ne turberis; quin esto animo bono.

D.
Certe praeceptor, nihil possum reminisci.

L.
Ne verbum quidem?

D.
Nihil prorsus.

L.
Hem, verbero! Quid igitur profecisti?

D.
Nescio, nisi quod fortasse interim a malis abstinui.

S.
Istud quidem est aliquid, si modo fieri potuit, ut malo omnino abstinueris.

D.
Abstinui quoad potui.

L.
Fac ita esse, non tamen satisfecisti Deo, cum scriptum est, ‘Declina a malo, et fac bonum’. Sed dic mihi, quaeso, qua gratia illuc iveras potissimum.

D.
Ut aliquid addiscerem.

L.
Cur id non fecisti?

D.
Non potui.

L.
Non potuisti nebulo? imo noluisti, aut certe non curasti.

D.
Cogor fateri.

L.
Quae res te cogit?

D.
Conscientia mea, quae me accusat apud Deum.

L.
Recte dicis; utiam ex animo!

D.
Equidem ex animo dico.

L.
Ita fieri potest; sed age, quid fuit causae, quamobrem nihil memoriae mandaveris?

D.
Negligentia mea: non enim diligenter audiebam.

L.
Quid igitur faciebas?

D.
Identidem dormiebam.

L.
Ita soles; sed quid agebas reliquo tempore?

D.
Cogitabam mille ineptias, ut solent pueri.

L.
An tu adeo puer es, ut non debeas attentus esse ad verbum Dei audiendum?

D.
Si attentus essem, possem aliquid proficere.

L.
Quid igitur meruisti?

D.
Verbera.

L.
Meruisti profecto, idque largissime.

D.
Ingenue confiteor.

L.
Verbo tenus, opinor.

D.
Imo certe ex animo.

L.
Fortasse, sed interim para te ad plagas accipiendas.

D.
Ah Magister, ignosce obsecro. Peccavi fateor, sed nulla ex malitia.

L.
Atqui tam supina ista negligentia proxime ad malitiam accedit.

D.
Non equidem inficior; sed tuam imploro clementiam per Iesum Christum.

L.
Quid igitur facies, si tibi ignovero?

D.
Faciam officium meum posthac, ut spero.

L.
Addendum erat, Deo iuvante; sed id parum curas.

D.
Imo Magister, adiuvante Deo, praestabo posthac officium.

L.
Age, condono culpam tuis lachrymis; tibique ea lege ignosco, ut promissi memineris.

D.
Gratias ago, Magister humanissime.

L.
Eris apud me in maxima gratia, si promissa servaberis.

D.
Faxit Deus optimus maximus ut possim.

L.
Faxit precor.