Jump to content

Colloquia scholastica/Liber III/25

Unchecked
E Wikisource
Liber III, Colloquium XXV
1563

 Colloquium XXIV Colloquium XXVI 

Personae:

Scriba, Magister.

S.
Praeceptor, pater te invitat prandium, si tibi placet.

M.
Estne solus?

S.
Solus (opinor) praeter domesticos.

M.
Excusa me illi, iam enim aliunde invitatus eram. Age tamen illi meis verbis gratias.

L.
Nunquid vis aliud?

M.
Nihil, nisi ut mature ad Scholam redeas.

S.
Mature, iuvante Deo.