Colloquium XIII | Colloquium XV |
Personae:
Albertus, Tirotus.
A.
Nunc demum redis a foro?
T.
Quid demum? Tanta est ad lanienam turba, ut vix accedere potuerim.
A.
Quas attulisti nobis carnes in diem crastinum?
T.
Bubulam et vervecinam.
A.
Estne in foro carnium magna copia?
T.
Tanta profecto, ut mirer adeo caras esse.
A.
Nihil mirum. Ut multae sunt carnes; ita multi qui carnes edunt quotidie. Sed quae potissimum vidisti carnis genera?
T.
Vidi bubulam, vitulinam, ovillam, vervecinam, suillam, hoedinam, agninam.
A.
Nihilne amplius?
T.
Quid velles praeterea?
A.
Nihil erat ferinae?
T.
Non queo referre simul omnia; imo etiam ferinam vidi.
A.
Qualem?
T.
Cervinam et aprugnam. O quam pinguis est aprugna?
A.
O quam ineptus es!
T.
Quid ita?
A.
Quia falleris in rerum nominibus. Nam quod in sue domestico dicitur ‘arvina’, id in sue fero (id est, apro) ‘callum’ vocatur; et est in eo genere durissimum.
T.
Istud quidem audisse non memini.
A.
Nunc audisti, manda (si vis) memoriae.
T.
Tu vero, doctor, unde illud didicisti?
A.
Domi nostrae ferina caro res est frequentissima.
T.
Unde vobis tanta est copia?
A.
Pater habet ruri ferarum multarum vivarium, ex quo interdum solidi apri in urbem adferuntur.
T.
Quale est vivarium istud?
A.
Locus est fere quadrangulari forma, amplissimus, muris altissimis septus undique, consitus multis et proceris arboribus; inter quas funt dumeta maxime densa.
T.
Quales sunt illic arbores? utrum urbanae an sylvestres?
A.
Sylvestres fere omnes: sed in his potissimum quercus et fagi; quarum glande pascuntur cervi, apri, damae.
T.
O quantas merito gratias Deo debetis, qui vobis largitus est tantam rerum omnium abundantiam!
A.
Non sumus immemores beneficiorum eius. Pater enim piurima bona in pauperes erogat; quod tamen tibi uni dictum esse velim.
T.
Cur ita?
A.
Quia talia non vult praedicari.
T.
Tanto magis laudandus, quod Christi praeceptum vere sequitur, cuius verbae apud Matthaeum scripta sunt; ‘Cum facis’ (inquit) ‘eleemosynam’, et quae sequuntur.
A.
Quoto capite?
T.
Sexto, nisi me fallit memoria.
A.
Sed haec hactenus. Satis enim sumus colloquuti, et iam ad disputandum convenitur.
T.
Eamus igitur.
A.
Sequere me, aut (si mavis) praecede.
T.
Ego neutrum faciam, sed una ibimus.