Jump to content

Colloquia scholastica/Liber IV/3

Unchecked
E Wikisource
Liber IV, Colloquium III
1563

 Colloquium II Colloquium IV 

Personae:

Claudius, Quintinus.

C.
Cur diligenter audire debemus Evangelium?

Q.
Ut discamus Deum colere ex volunate eius.

C.
Nihil aliud respondes?

Q.
Quid responderem? Nihil enim scio praeterea.

C.
Nonne etiam ut sobrie et iuste vivamus?

Q.
Declara mihi illa duo adverbia, quaeso.

C.
Sobrie, id est, continentes; iuste, id est, in iustitia; nempe, ut suum cuique tribuamus. Ita fit, ut sobrie ad vitam cuiusque privatam pertineat; iuste autem ad charitatem, quam proximo debemus.

Q.
Sed audi, mi Claudi; nonne cultus Dei omnia illa complectitur?

C.
Probe sentis, Quintine: sed volui experiri, an responsionem tuam recte intelligeres.

Q.
Bene fecisti. Nam de sincero verbi divini intellectu nihil nimis dici potest. Et de hac re quidem tecum pluribus verbis libenter agerem: sed nos hora ipsa admonet, ut discedamus