Jump to content

Colloquia scholastica/Liber IV/33

Unchecked
E Wikisource
Liber IV, Colloquium XXXIII
1563

 Colloquium XXXII Colloquium XXXIV 

Personae:

Sartor, Odetus.

S.
Ecquid hodie precatus es domi:

O.
Cur quaeris istud?

S.
Quia non interfuisti matutinae precationi.

O.
Quid scis?

S.
Observavi.

O.
Atqui tu non es observator.

S.
Non sum.

O.
Quamobrem igitur observabas?

S.
Quia es mihi charissimus.

O.
Quid tum?

S.
Dolebit mihi si vapulabis.

O.
Quid? an ego notatus fui?

S.
Etiam dubitas?

O.
Cum recitaretur catalogus, nemo me excusavit?

S.
Nemo, quod sciam.

O.
Si me tantopore amas (ut dicis) cur tute non excusasti me?

S.
Quid causae dixissem?

O.
Commentus esses aliquid.

S.
Ergo mentitus essem?

O.
Quid inde?

S.
Sed ex verbo Dei mentiri vetitum est.

O.
Fateor: sed erat leve mendacium.

S.
Nihil leve iudicandum est, quo Deus offenditur.

O.
Negare id non possum; sed levia ista facile remittet nobis propter Jesum Christum, qui est deprecator noster et advocatus. Nam quotusquisque non peccat quotidie saepissime?

S.
Profecto nullus; quinetiam vix precamur, aut aliquid boni operamur, in quo non insit aliqua peccati species.

O.
Quid ergo futurum esset nobis, Nisi Deus facile ignosceret? Unde et quotidie precantes dicimus. ‘Remitte nobis debita nostra’.

S.
Nihil dubitare debemus, quin remittat, si errata nostra serio et vere agnoscamus, si ex animo petamus veniam, si fidem habeamus nobis ignosci.

O.
Quid igitur restat?

S.
Illud restat, ut neque delectemur peccatis; neque in iis persistamus; neque malitiose, scienter, et de industria peccatum committamus. Nimis enim multa sunt, quae per carnis infirmitatem peccamus, et etiam per ignorantiam.

O.
Nihil dubito de peccatis illis, quae ex carnis imbecillitate perpetramus; qualis fuit Petri abnegatio. Sed qui fit ut peccamus per ignorantiam?

S.
De hoc Pauli exemplum habes, qui scribens ad Timotheum, in priore Epistola palam profitetur se, quamvis Ecclesiam Dei persequutus fuerit, tamen veniam esse consequutum, quia ignorans id fecerit.

O.
Isto exemplo mihi abundo satisfecisti (nam et ego id legisse memini:) sed scin' tu quoto Epistolae capite id scriptum sit?

S.
Equidem non soleo vexare memoriam in retinendis capitum numeris: mihi hoc tempore satis esse videtur aliquot sententias quasi raptim annotare, quas memoriae mandare liceat, si quid interdum otii suffurari possim ex quotidiana studiorum praesentium occupatione.

O.
Utinam ego quoque id facere possem!

S.
Quid impedit?

O.
Vix ego queo satis praeceptori facere in exercitationibus scholasticis; tantum abest, ut aliis studiis aliquid temporis impertiri concedatur

S.
Satis profecto quotidie sumus occupati; sed haec tamen ferenda sunt, quamdiu nobis opus esse, ipsi Deo et parentibus nostris visum fuerit.

O.
Ego propterea libenter fero, ac tolero omnes eiusmodi labores.

S.
Qua spe toleras?

O.
Quia futurum spero, ut primi sint gradus, quibus ad maiora aliquando perveniam.

S.
Sed de his alias pluribus; nunc agamus quod instat.

O.
Quid illud est?

S.
Audin' tu ad coenam signum dari?

O.
Bonum signum nuntias; iam sentiebam esuriem.

S.
Nimirum, quia merendam praetermisisti.

O.
Utinam ea tam facile semper abstinere possem, quam hodie carui libenter!

S.
Ego vero non libenter careo, nisi occupatus necessario negotio.