Jump to content

Colloquia scholastica/Liber IV/35

Unchecked
E Wikisource
Liber IV, Colloquium XXXV
1563

 Colloquium XXXIV Colloquium XXXVI 

Personae:

Magister, Hypodidascalus.

M.
Quid? quod hisce diebus inter nos egeramus satisne cogitasti?

H.
Etiam atque etiam cogitavi.

M.
Ecquid placet tibi conditio, quam obtuli?

H.
Maxime.

M.
Quid mensa, seu convictus?

H.
Nihil in ea re desidero.

M.
Quid restat igitur?

H.
Ut (si tibi non molestum est) praescribas mihi quas operas a me tibi praestari velis.

M.
Id vero est aequissimum: accipe igitur praecipua officii tui capita; quorum hoc primum est:

Quotidie mane diligenter curare, ut omnes domestici mei discipuli mature cubitu surgant pro ratione temporis, cum hyberni, tum aestivi: ubi surrexerint, ea curent, quae ad cultum et munditiem corporis pertinent: postremo, ut adsint privatae nostrae precationi.

Secundum, Ter quotidie in aulam deducere, mane scilicet, et ante horam undecimam ac tertiam pomeridianam. Illic (nisi egomet adero) expectare, donec aliquis ex doctoribus adfuerit; interea curare recitandos catalogos, et precationem dicendam: item observare sedulo, num quis ex ipsis doctoribus absit ab auditorio suo; si quis aberit, mihi statim renuntiare, aut eius partes agere.

Tertium, Manere cum pueris domesticis, quoties non docentur in scholis; interea minores ad lectionem et scripturam instruere; caeterorumque repetitiones audire, quantum tempus et opportunitas patietur: omnes denique in officio retinere, admonere, arguere, obiurgare, virgis etiam, ubi opus fuerit, castigare.

Quartum, Feriatis diebus eos ad sacras conciones ordine deducere, ac domum similiter reducere.

Quintum, Quoties ludere permissum erit, subinde observare; ne quid praeter officium et bonos mores vel factis vel dictis admittant.

Sextum, Suppeditare illis ex pecunia quam tibi in manus dabo, chartam, pennas, atramentum, et alia quaedam duntaxat parvi pretii necessaria; eaque omnia in expensorum codicem referre. Id autem Mercurii et Sabbati potissimum diebus fieri solet.

Septimum, Quae ad eorum libros, vestimenta, et curam corporis pertinebunt non negligere; hoc est, interdum ab illis librorum et vestimentorum rationem exigere, valetudinis et cultus coporis rationem habere, et alia eiusmodi (in pueris praesertim minoribus) curanda et observanda.

Octavum, Docere pueros tum in classe mea, tum in caeteris, praeter tres superiores; siquando necessitas postulabit.

Nonum, Interdum (si opus fuerit) me, et domi et foris in privatis negotiis adiuvare. Hactenus audisti quae mihi abs te praestari velim officia, quaeque etiam ab aliis domesticis hypodidascalis exigere soleam. Eorum tamen omnium adeo severus exactor fuero, quin ipse, quoties per otium licebit, aliqua tibi remittam, in quibus ego quasi vicarii partes agam. Intellextin' haec omnia?

H.
Ego vero diligenter omnia; sed unum te oro; ut, ad memoriam renovandam, des mihi eorum commentariolum, et simul cogitandi ac deliberandi spatium.

M.
Quantum temporis postulas?

H.
Diem unum naturalem.

M.
Ego vero duos integros dabo. Interea (ut coepisti) nullo tuo sumptu nobis perges convivere et commorari tam libere, quam si esses domi tuae.

H.
Istud non sine Humanitate facis; quo fit, ut maiore beneficio me devincias.

M.
Habebis a prandio quod requiris commentarium, cum primum mea tibi manu conscripsero.

H.
Quid si mihi dictares?

M.
Malim egomet scribere, ne quid forte inter dictandum excidat.

H.
Ut libet.