Jump to content

Colloquia scholastica/Liber IV/37

Unchecked
E Wikisource
Liber IV, Colloquium XXXVII
1563

 Colloquium XXXVI Colloquium XXXVIII 

Personae:

Athanasius, Beniaminus.

A.
Siccine, me insciente, abiit pater tuus; ut mihi non licuerit eum convenire?

B.
Cur a prandio non venisti in diversorium eius?

A.
Quia putabam tantum cras illum esse discessurum.

B.
Ego quoque idem arbitrabar; sed noluit occasionem praetermittere, quae se extempore obtulerat.

A.
Adhuc ille meminit Catonis distichon illud.

Quamprimum captanda tibi est occasio prima;
Ne rursus quaeras, quae iam neglexeris ante.

B.
Illud opusculum sic memoria tenet, ut in eo videatur aetatem contrivisse.

A.
Vide quanta vis sit memoriae in iis, quae rudibus annis didicimus.

B.
Ea est Quintiliani super hac re sententia; cuius verba (ut opinor) meministi.

A.
Memini; sed (ut ad rem) quae fuit patri occasio, ut ante discerit quam instituerat?

B.
Quidam Lugdunenses, quibuscum ad mercatum huc venerat.

A.
Aderasne cum profectus est?

B.
Praestolabar illum in diversorio.

A.
Unde scieras mutasse consilium de profectione?

B.
Eram in prandio, cum inter ipsos convenerat, ut (expeditis quibusdam reliquis in urbe negotiis) equos sub horam secundam conscenderent.

A.
Quod superest, satisne ex animi sententia rem suam fecit?

B.
Ita feliciter, ut me ob eam rem ad divinas laudes vehementer hortatus fuerit.

A.
Tu nunc igitur (opinor) bene nummatus redis.

B.
Mene rides?

A.
Cur ego id facerem?

B.
Pro tua libidine.

A.
Quasi vero animi gratia soleam irridere caeteros.

B.
Atqui ita putabam.

A.
Longe aberras. Nam aliud est iocari, aliud irridere. Alterum caret vitio, estque inter amicos satis frequens: alterum est vitiosum, atque odio dignum; utpote quod ex contemptu fere proficiscitur.

B.
Ignosce igitur mihi.

A.
Non gravis est culpa. Sed dic, rogo; nihil tibi pecuniae dedit pater?

B.
Ne petivi quidem.

A.
Tamen sponte dedit.

B.
Aliquantulum.

A.
Quantum igitur?

B.
Perpusillum.

A.
Dic, sodes.

B.
Cur tam avide inquiris?

A.
Ut amicorum more tibi gratuler.

B.
Nihil est gratulatione dignum.

A.
Fatere tandem quid sit.

B.
Soli asses quinque.

A.
Hui! tantillum? O stulte, qui non petieris duos aut tres decusses argenteos!

B.
Non ausus sum.

A.
Quid verebare?

B.
Ut plane denegaret, atque aegre ferret quod peterem.

A.
Nunquam id fecisset, modo petendi causam addidisses.

B.
Credo equidem; sed quid causae attulissem?

A.
Rogas? nonne sunt res sexcentae, quibus indiget usus scholasticus?

B.
Multae sunt, fateor.

A.
Tu vero adeone abundas rebus omnibus, ut tibi desit nihil?

B.
Imo desunt plurima; sed quibus facile caream. Praeterea, satis novit pater quae mihi opus sunt, cum studiorum causa, tum ad victum cultumque corporis.

A.
Novit quidem sed alia multa sunt illi et curanda et cogitanda.

B.
Credo esse illi praecipuam liberorum curam.

A.
Sed nimis ab eo remotus es.

B.
Sine me pervenire quo volo.

A.
Age, sino.

B.
Novit etiam pater me nondum esse idoneum ad recte tractandam pecuniam.

A.
Cur non? An tu ad eam rem non satis aetatis habes atque prudentiae?

B.
Isthinc absum longissime. Itaque pater dedit praeceptori in mandatis, ut omnia mihi suppeditet ad usus vitae et studiorum necessaria, ad quam rem praebet illi quantum satis est pecuniae:

A.
Esto.

B.
Ergo si quid a patre peterem, me statim ad praeceptorem remitteret; fortassis etiam irasceretur, et me graviter obiurgaret.

A.
Facile est obiurgationem pati, modo ne sequantur verbera.

B.
Facile est, credo; sed iis duntaxat, quos neque pudor movet, neque ulla parentum. reverentia. Ego autem ipsa verbera ferre malim, quam patris irati obiurgationem. Ex quo fit, ut sedulo caveam, ne quid illi praebeam causae ad irascendum; id enim sub quinto praecepto Divinae Legis continetur.

A.
Facis ut pium decet adolescentem.

B.
Eius rei laus non mihi, sed soli Deo tribuenda est.

A.
Nempe a quo proficiscitur quicquid nobis inest boni.

B.
Faxit ille, ut quae bona inspirat nobis, ea sequamur animo promptissimo. Sed, ut ad te redeam, serione reprehendebas quod nullam pecuniam a patre rogassem?

A.
An ego te vellem ad fallendum patrem inducere?

B.
Mihi quidem non fit verisimile; me tamen ipsum fefellisti.

A.
Quomodo?

B.
Quia serio loqui videbaris, adeo apte vultum verbis ipsis accommodabas.

A.
Sed quid censes de hac nostra confabulatione?

B.
Argumentum satis apertum dedisti nobis in hoc otio nostro vespertino.

A.
Ecquid habuit sermo noster quod reprehendisset observator, si forte (ut solet) nos observasset ex insidiis!

B.
Nihil, ut opinor.

A.
Profecto verum est, quod saepe nobis praeceptor inculcat.

B.
Quid illud est?

A.
Latinae linguae copiam et facultatem comparari his potissimum rebus, saepe scribendo, confabulando, legendis Auctoribus, Anglica Latine, aut Latina Anglice convertendo.

B.
Ergo his rebus diligenter nos exerceamus, adiutore Domino Deo, in cuius manu sita sunt studia nostra omnia.

A.
Idem faxit, ut eius erga nos beneficia vero cultu dignisque laudibus perpetuo celebremus.

B.
‘Hoc opus hoc studium parvi properemus et ampli: ’

‘Haec sit votorum, summa suprema, precor.’

A.
Sed audi Horologium.

B.
Nos opportune admonet: itaque desistamus.

A.
Alioqui Solis occasus nos hic opprimet.