Jump to content

Colloquia scholastica/Liber IV/39

Unchecked
E Wikisource
Liber IV, Colloquium XXXIX
1563

 Colloquium XXXVIII

Personae:

V., M..

V.
Fuistine hodie in Gymnasio?

M.
Ubi ergo fuissem? tu vero quid agebas?

V.
Eram domi occupatus.

M.
Id evenit praeter morem tuum: soles enim abesse rarius.

V.
Quam possum rarissime: quid autem actum est?

M.
Nihil prorsus.

V.
Ergone remissionem habemus?

M.
Certo.

V.
Quamobrem?

M.
Propter mercatum hodiernum.

V.
Quis dedit?

M.
Ludimagister; permissu tamen Rectoris.

V.
Quid concessit?

M.
Vacationem ob omni munere scholastico.

V.
An in totum diem?

M.
A mane ad occasum usque solis; tametsi diligenter et multis quidem verbis admonuit, ut in otio de negotio cogitaremus, ne cras in ludum veniremus imparati.

V.
Quid igitur nos? hoccine abutemur otio?

M.
Id vero aetatem nostram decet minime.

V.
Tu ergo quid putas facere?

M.
Me recipere in musaeolum, nisi forte tibi mapis placet in sesquihoram aliquo prodeamus ambulatum.

V.
Egone recusarem? imo nihil est, quod nunc magis velim. Nam et nos interea tractabimus aliquem sermonem literarum, et simul corpus exercebimus.

M.
Eamus igitur extra muros.

V.
Quonam?

M.
Usque ad ripam Iacus.

V.
Valde istud mihi arridet; sed tu (si placet) me expectabis.

M.
Quamdiu?

V.
Tantisper, dum crepidas eo mutatum calceis.

M.
Ubi vis expectari?

V.
Ad portam Franciscanam.

M.
At vide ne me fallas.

F.
An ego amicum fallerem, cum sciam etiam inimico servandam esse fidem?

M.
Abi, festina: ego dum te opperior, aliquid interim legam.

V.
Salve, Marcelle.

M.
Quis iste salutator?

V.
Ecce! redii:

M.
Eho! tam cito? mihi videris volasse.

V.
Nimirum ‘affectus’ ipse ‘pedibus alas addidit’.

M.
Eamus nunc, ducente Deo.

V.
‘Solus Deus est, qui suos ducit ac reducit.’

M.
Maturemus: satis longe hinc lacus abest.

V.
Tanto melius prandebimus, perge.