Jump to content

Colloquia scholastica/Liber IV/9

Unchecked
E Wikisource
Liber IV, Colloquium IX
1563

 Colloquium VIII Colloquium X 

Personae:

Lucas, Orosius.

L.
Audio fratrem tuum iam rediisse ex Germania.

O.
Sic est.

L.
Solusne rediit?

O.
Non omnino.

L.
Quis igitur cum illo?

O.
Quidam civis huius oppidi, qui fere biennium illic habitavarat.

L.
Cur iverat frater?

O.
Missus illuc fuerat a patre, ut Germanice disceret loqui.

L.
Quam igitur ob rem non fuit illic diutius?

O.
Iam non poterat ferre matris desiderium.

L.
O tenellum adolescentem! quotum agit annum?

O.
Septimum decimum, si recte mater meminit, ex qua id audivi saepe.

L.
Ago, quo vultu a patre acceptus est eius adventus.

O.
Rogas? pater non sustinebat aspicere: quinetiam nec salutatione dignatus, nec alloquio, iussit eum abire e conspectu.

L.
Quid praeterea?

O.
Nisi mater cum lachrymis intercessisset, iubebat apparitorem accersi, qui miserum in carcerem coniecerat.

L.
Atqui non poterat iniussu Magistratus.

O.
Nescio, tamen conabatur.

L.
Quid postea factum est? Cubuitne domi vestrae?

O.
Minime vero.

L.
Ubi igitur?

O.
Sororis meae virum nostin'?

L.
Tanquam digitos.

O.
Eo missus est a matre, dum patris ira defervesceret.

L.
Quid tandem accidit?

O.
Egit mater cum propinquis et amicis nostris, ut iratum patrem mitigarent.

L.
Sic igitur frater tuus cum patre in gratiam rediit?

O.
Id non fuit magni negotii. Iam enim patrem coeperat poenitere, quod sic excanduisset, quodque tam graviter accepisset filium.

L.
Nempe dies eius iram lenierat.

O.
Ea tamen lege recepit illum, ut promitteret se in Germaniam rediturum statim a vindemia.

L.
Vide quam ineptus sit iste in matres nostras affectus.

O.
Atque ipsae matres sunt in causa: cur enim adeo tenere nos adamant?

L.
Naturam cogere difficile est.

O.
In hanc sententiam tenesne versum ex Horatio?

L.
‘Naturam expellas furca licet, usque recurret’.

O.
Sed quid hoc? dum fabulamur, a lusu cessatum est.

L.
Nihil inde nobis accidit mali: ad disputationes conveniamus iam.