Jump to content

Colloquium Wolfgang et Maximilian

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Colloquium Wolfgang et Maximilian
1757
editio: incognita
fons: Bibliotheca Augustana

M. Ubi tam diu manes?

W. Mene exspectavisti?

M. Ita est: et quidem unam prope horam.

W. Doleo, non potui, alias prius venissem.

M. Quid tibi igitur adhuc agendum erat?

W. Me oportebat mensam sternere et omnia ad excipiendos amicos ordinare.

M. Praeclara res: cur non mansisti domi?

W. Parentes mei noluerunt ut conviviolo adessem, dein tibi promisi huc prius venire, quam ludimagister se sistat.

M. Quid sibi vult, quod iussus sis domo exire convivis praesentibus?0

W. Quod mea non refert percontari desino.

M. Recte quidem: modo ne de multis rebus dulciculis frustrareris.

W. Quid tum: epulentur, gaudeo te valere.

M. Dic quaeso quomodo fallendum nobis tempus donec Didascalus veniat.

W. Speccii interea praxin Declinationum et Coniugationum ad manus sumamus.

M. Fac missum hunc temporis traducendi modum.

W. Visne forsan mecum Comenii orbem sensualium pictum evolvere et par numerorum repetere?

M. Nequidem hunc quamvis renovatus ac quadrilinguis esset.

W. Unum adhuc auctorem proponam, tironem nempe latinum.

M. Nequaquam: apage nunc omnes libros.

W. Loquere ergo tu ipse quid faciendum nobis.

M. Odi seria, quae morosis prorsus relinquo.

W. Quid moraris: edic modo in quonam consistat.

M. Scito, concuramus frontibus interim adversis.

W. Absit a nobis: meum ad minimum caput ad id aptum non est.

M. Quid tum: videamus quisnam nostrum durius habeat granium.

W. Audi, hunc arietandi lusum, capris, quibus naturalis est, relicturi sumus.

M. Timide: duriora, hoc pacto, nos habituri sumus, capita.

W. Id profecto nobis non esset honori. Malo meum potius conservare molle.

M. Quomodo hoc intelligis.

W. Durum caput i.e. pertinax habere nolo.

M. Rectissime quidem: ego vero de soliditate s. firmitate membrorum loquor.

W. Si sola haec est intentio, offende modo caput pro lubitu ad parietem et res ex voto succedet.

M. Bonus sane consiliarius es: ast ego te non nisi stultus sequerer.

W. Elige ergo aliud ludi genus, humanius isto.

M. Age dum, sume, praeceptore adhuc absente, hunc baculum.

W. Quid igitur vis, ut cum illo faciam?

M. Exspecta, mox scies: ego interim apprehendam istam regulam, et ita muniti, una mascule pugnabimus.

W. Non minus hoc est periculosum: quod si vero praeceptor nos ita conveniret.

M. Noli timere: hora illius nondum venit. Proeliare fortiter, caesim et punctim, prout lubet.

W. Ausculta, nonne fores pulsantur? ingredimini.

M. Vae mihi: ubi sunt libri mei. Claude interea ianuam.

W. Manum de ianua. Non decet praeceptorem excludere. Introite.

M. Adveniat modo, paratus sum, nihil quicquam timeo.

W. Bonus certe fuit genius, praeceptoris adventum nobis paulo ante indicans: istic enim primum adproperat.

M. Sic est: terror quidem fuit panicus, attamen salutaris. Taceamus.