Jump to content

Commentaria (Gislebertus Porretanus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria
ed. Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 64

Commentaria

Commentaria (Gislebertus Porretanus), J. P. Migne 64.1412A

Commentaria

64.1353D| Non sum nescius oratores ingeniis acutos, ante peritos, et inter sophistas diu multumque exercitatos, 64.1354D| in suo, hoc est civili themate genera causarum diligenter attendere, et pro rerum dignitate vel indignitate, 64.1355A| obscuriora quidem plurimis sive inductionibus sive ratiocinationibus ostendere; minus autem obscura paucorum vel exemplorum vel enthimematum commemoratione transire; in his vero quae manifesta sunt, omne argumentationum genus, et silendo contemnere, et contemnendo silere. Quod et nobiles philosophi in facultatibus suis fecisse noscuntur. In his enim in quibus intelligentia, multarum qui videtur rationum conflictus, obducitur, pluribus demonstrationibus quaestionum partes improbant falsas, veras confirmant. In illis vero in quibus quaestionis pars altera paucis hisque infirmis, vix a rationibus nutat, ad ipsius falsitatem, et alterius veritatem demonstrandam, non multum laborant. Si autem contradictionis pars altera nulla omnino veritatis habere rationes, ideoque altera nullus egere videtur, brevioribus verbis ea quae de rebus intelligunt, sine aliqua suppositione rationis exponunt; et si quis de hujusmodi, vel ab eis exigat, vel ipse afferat rationes, silentio contemnunt. Quia tamen quidam imperiti, 64.1355B| eoque magis se aliquid esse jactantes, quo nihil sunt, contra manifestissimam garriunt veritatem, et tanquam excellentes hebdomades, et admiratione digna par doxa, ea quae praeter aliquam rationis similitudinem aperte falsa sunt contentiosis clamoribus asserere gestiunt, coguntur philosophi sese confirmare sophistis, et quandoque rationibus plurimis, tanquam dubia, quae omnino sunt indubia demonstrare. Nec dicenda sunt eorum de hujusmodi argumenta nugatoria atque superflua. Quoniam sicut sapientibus per ea quibus utraque pars contradictionis probari posse videtur argumenta affirmatio et ejus negatio in dubitationem adducitur, sic insipientibus per eorum praesumptionem qui sibi apud illos auctoritatem impudentia vindicant: non dico quod in dubitationem veniat propositio, quoniam vulgum dubitatio praeterit, sed quod ab eis falsum pro vero et impossibile juratur pro necessario. His itaque rationibus, quibus certa tanquam dubia serio demonstrantur, 64.1355C| minus eruditis consulitur, dum iis talium hominum rationibus impudentia retunditur, et praesumptione comparata auctoritas annullatur. Quod Boetius sana invisibilium fide catholicus, vera rerum cognitione philosophus, recte considerans quae certa erant de unitate personae et diversitate naturae Christi, multis rationibus demonstravit, contra Nestorium episcopum et ἀρχιμανδρίταν. Quorum Nestorius personae, Eutyches vero naturae significationem ignorans, alter adversus alterum, et utrique adversus fidem catholicam et philosophicas rationes, quae Christianae fidei fundamento de personae unitate et naturarum in Christo diversitate nituntur, impudentissime garriebant. Nestorius enim, non intelligens quibus rationibus hoc nomen quod est persona cuilibet inditum sit, Christum ex duabus constare personis mentiebatur. Eutyches vero in Christo naturarum diversitatem, postquam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, omnino negabat. De naturarum 64.1355D| autem diversitate Nestorius contra Eutychen, et de personae unitate contra Nestorium Eutyches, non tam, ut videtur, rationis motu quam naturae casu vera profitebantur. Qualiter somniantes saepe inter plurima quae confusis loquendi elementis balbutiunt, in aliqua veritatis verba sine sensu mentis suae omnino inarticulata quadam vi naturae prorumpunt. Recte (non ut sapientibus quaestionis alicujus porget ambiguum, sed ut a simplicibus auctoritatem ac per hoc errorem removeat praesumentium ea quae de diversitate personarum et naturae unitate in Christo Nestorius et Eutyches non rationis alicujus specie tracti, sed sola praesumptione corrupti, ingenii opinione decepti, aperte falsa dicere, et quod impudentius est, scribere non erubuerunt) Boetius firmis et manifestis rationibus improbat, et ecclesiasticam fidem, quae inter has duas haereses media est, de unitate personae et diversitate naturae Christi confirmat. Dirigit autem hoc opus Joanni Romano diacono. Et 64.1356A| quia tam philosophis ratione quam catholicis fide certa sunt quae demonstrat, nec novis, nec decurtatis (ut solet) verbis suam quasi paucis cognoscendam sententiam velat, sed elegantia puri apertique sermonis rem tractat.

Anxie te quidem, etc.] Praemittit longum, in quo scribendi causam modumque declarat, prooemium. Movet autem attentionem, non quia nova aut incredibilia, sed quia magna, et ad Deum universamque Ecclesiam pertinere, illa de quibus agit significat. Benevolentiam vero ab adversariorum persona comparat, adducens eos in odium per hoc quod praesumptionem ipsorum, et in contemptionem per hoc quod inscientiam eorumdem commemorat. A sua quoque et ab auditorum persona benevolentiam captat, cum de facto atque officio suo sine arrogantia faciens mentionem, Joannem, cui scribit, sui operis correctorem, et Symmachum, cui idem opus destinat, judicem constituens laudat. Ubi vero de quibus, et quo ordine agit, aperte et breviter exponit; auditorem 64.1356B| docilem reddit. Causa scribendi talis est. In quodam concilio cui Boetius atque Joannes intererant, cum lecta esset cujusdam episcopi epistola continens haeresim Eutychianam, cumque contentiosis confusisque clamoribus Eutychiani atque catholici adversus se disceptassent, Boetius Joannem, ut de his quae audierant cum ipso conferret, die illo diu et post diutius exspectavit. Sed tunc illius, postmodum vero suis negotiis impedientibus, ejus colloquio frui nullatenus potuit; et idcirco quae verbis praesens voluerat, litteris absens significare curavit. Quod ita ait: Anxie te quidem, desiderii passione, diuque temporis longitudine sustinui, id est longi desiderii quasi fasce gravatus exspectavi te, hac utique causa, ut ego et tu simul inter nos loqueremur de ea, quae non tam inter sapientes pugnantibus contra se rationibus vere est, quam inter insipientes eorumdem opinione praeter aliquem rationum conflictum dicitur, quaestione: quae quorumdam de se praesumentium, quo sibi apud 64.1356C| idiotas vindicant auctoritatem, fastu mota est in conventu.

Sed quoniam, etc.] Quasi: Ut de quaestione loqueremur, te quidem sustinui. Sed et tunc post exspectationem meam non sumus locuti. Nam tu occupatione tuorum negotiorum distractus es; et ad praesens non poterimus colloqui, quoniam ego quoque in crastinum, id est in futurum, implicabor negotiis ad agendum a me constitutis. Quoniam ergo occupatione tua non potuimus, mea non poterimus habere ferias inter nos colloquendi, absens mando tibi litteris quae de illa quaestione coram praesens, scilicet praesenti loquenda, tuum ad me adventum exspectando servaveram. Et quae sint illa commemorat dicens: Meministi enim, ut puto, cum epistola episcopi legeretur in concilio, recitatum esse: Eutychianos, id est Eutychis sectatores confiteri Christum consistere ex naturis ante incarnationem duabus; negare autem post incarnationem consistere 64.1356D| in duabus; catholicos vero utrique dicto fidem adhibere. Nam et confiteri eum ex duabus ante incarnationem; et aequaliter, hoc est similiter in duabus post incarnationem naturis consistere atque credi.

Cujus dicti, etc.] Quasi: Recitatum est Eutychianos confiteri Christum ex duabus, non in duabus naturis consistere. Cujus dicti profana novitate ego percussus, id est tanquam impactione subitanea, animi passione commotus, inquirebam, hoc est inquirere coepi mihi tanquam aliis loquens, et meipsum interrogans, differentias harum conjunctionum, id est compositionum rerum naturalium: quae videlicet conjunctiones tales essent, quod conjuncta consisterent ex duabus naturis, ita quod non in duabus: quae tales, quod ita ex duabus, quod etiam in duabus. Nec sine causa has differentias inquirebam. Ad has enim inquiren las, episcopi, qui recitatam in conventu epistolam scripserat, auctoritate 64.1357A| compulsus sum. Ratus scilicet multum referre, id est multum utile esse, nec inerti negligentia praetereundum. Quasi: Sed multa animi vigilantia attendendum id quod episcopus. Quasi: Cujus sententia tam auctoritate quam ratione firma controversiam omnem decidere, et deliberationibus certissima dictione finem constituere debeat scriptor epistolae. Quasi: Qui non subitaneo animi motu in transitoria verba prorumpat, sed circumspecto rationis intellectu judicium paginae semper mansurae commendet, tanquam valde necessarium, et ad conjunctionis hujus rationem intelligendam praecipuum praeterire noluisset.

Hic omnis, etc.] Quasi: Recitatum est in concilio Eutychianos confiteri Christum consistere ex duabus naturis, non in duabus: hic, id est tunc cum hoc recitatum esset, omnes strepere coeperunt, id est strepebant ipso corporis motu, testantes praecipitatae mentis insaniam, et confuso clamore dicentes: apertam 64.1357B| esse hanc differentiam, et recte dictum ex duabus, non in duabus naturis Christum consistere, et adeo apertum esse: quod cum in caeteris aliqua aperta sint, aliqua non, in ea (quae his verbis significabatur differentia, quibus dicebatur, ex duabus non in duabus) nec etiam quidquam, nedum plurimum esse caliginis, id est obscuritatis, inconditum, quod nulla ratione pateret, confusumque quod aliqua ratione esse, aliqua non esse, videretur.

Nec ullus, etc.] Quasi: Apertam esse differentiam omnes clamabant; nec ullus inventus est in tanto sine ratione garrientium tumultu, qui vel, etiam leviter, alicujus rationis imaginatione attingeret quaestionem, nedum qui divisione multiplicium expediret. Assederam ego in illo conventu ei quem maxime intueri cupiebam, Symmacho, sed longius, id est multum longe, atque ab eo aversus: quod intelligere potes, si recorderis situm in illo conventu sedentium, pluribusque inter me et illum sedentibus mihi oppositis, nec poteram, siquidem aegerrime, hoc 64.1357C| est multo affectu cuperem, vultum nutumque ipsius aspicere, ex quo vultus nutusque aspectu darentur mihi aliqua signa judicii ejus, id est mihi significaretur quid ipse de praedicta differentia judicaret.

Atque ego, etc.] Quasi: Caeteri quaestionem non attingebant, et tamen apertam differentiam esse clamabant. Atque ego quidem nihil amplius caeteris afferebam. Imo vero aliquid etiam minus, vere nihil amplius. Nam de re proposita, id est de conjunctionum praedicta differentia, aeque caeteris, id est sicut caeteri, nihil sentiebam. Minus vero, sicut dictum est, quam caeteri ipse afferebam: et quid illud sit, supponit, scilicet praesumptionem falsae scientiae. Quia non praesumebam quae nesciebam asserere. Fateor, tuli aegerrime quod de re proposita nihil sentiebam. Cumque illud quaerere ab aliis vellem, indoctorum illa quae praedicta est tumultuosa garrulitate compressus, conticui: metuens ne jure viderer insanus, si veritatem investigando contenderem haberi sanus inter furiosos, qui sine ratione quod non intellexerant, 64.1357D| imo nec intelligere poterant, asserebant.

Meditabar igitur ] Quasi: Conticui. Dehinc igitur meditabar in animo omnes, quotquot ex verbis recitatae in praedicto conventu epistolae, seu de naturis, sive de personis, sive de horum vel unitate, vel diversitate, non tam sophistica verborum multiplicitate, vel rationum secundum genera sua diversitate emerserant, quam ingeniorum corruptione atque desipientium hominum praesumptione contigerant, quaestiones. Nec deglutiebam attentionis meae neglectu quod acceperam eo, qui significatione solet contingere, primo sensu, et, ut ita dicatur, imaginario intellectu; sed id ruminabam iteratione frequentis consilii. Hinc etenim catholicorum confessione, inde vero contradicentium multitudine et auctoritate, de re manifesta deliberandum putavi, et consultis rationibus deliberationis finem quaesivi. Meo igitur animo his rationibus crebro pulsanti tandem patuere 64.1358A| fores, id est nec multitudo nec auctoritas catholicis contradicentium obstitit, et sic veritas catholicae confessionis, mihi quaerenti, hoc est, aperuit omnes nebulas, id est obscuritates Eutychiani erroris. Veritatis enim per rationes manifestatio, Eutychis et sectatorum ejus errorem, et erroris causas ostendit. Unde, id est ex qua veritatis catholicorum et erroris Eutychianorum inventione maxime subiit mihi, id est meo animo sine praemeditatione subrepsit, admirari quaenam esset haec, id est tanta audacia hominum indoctorum, qui vitium suae inscitiae conarentur obducere, id est occultare nube praesumptionis atque impudentiae, hoc est impudenti praesumptione. Cordis enim elatione de his intus praesumunt, et immoderata vocis et corporis pronuntiatione foris impudenter ostentant, quae nesciunt; unde adjungit: Cum saepe non modo ignorent id quod ab aliis proponatur, verum in hujusmodi clamosis contentionibus, quibus dictio dictione, ideoque significatio significatione confunditur, ne id quidem 64.1358B| quod ipsi loquantur intelligant.

Quasi, etc.] Sicut dictum est, praesumptionis et impudentiae nube vitium inscitiae suae conantur obducere, quasi non fiat deterior causa inscitiae, dum ipsa inscitia tegitur. Simplex etenim causa est quodlibet ignorandi, proprii negligentia studii: duplex vero est ideoque deterior, cum propriae negligentiae additur contemptus alienae doctrinae. Sed ab impudentibus illis ad te humilem transeo, cui hoc quantulumcunque, quod contra praedictum Eutychen, et etiam contra Nestorium scripsi, transmitto examinandum perpendendumque. Ordo conversus, pro perpendendum examinandum. Perpendendum videlicet eorum quae scripta sunt attento intuitu, examinandumque rationis judicio, priusquam vel Symmacho judicandum, vel aliis legendum exponam. Quod si pronuntiaveris se habere recte et orandi regula et veritatis sententia, peto ut hoc quoque sicut caetera quae tibi scribo inseras chartis, hoc est libris mei nominis. Si vero 64.1358C| vel minuendum est, quod verbis aut sensu abundet aliquid; vel addendum, quod similiter verbis aut sensu minus sit, vel aliqua mutatione similiter verborum, aut sensus variandum; postulo id quoque remitti meis exemplaribus, a quibus libri alii transcribendi sunt. Ita videlicet ut a te reverta ur absque correctione alia transcribendum. Quae ubi ad calcem, hoc est ad finem ducta; sensus: Postquam perfecte correcta, et deinceps nulla correctione mutanda constiterint, tum demum transmittani, censenda ejus, hoc est Symmachi, judicio, cujus judicio soleo quaeque censenda transmittere. Et quidem dum verbis de quibuslibet agitur: primo, cum quarumdam amplificationum adjunctionibus et crebris praeter ordinem sensuum atque verborum repetitionibus dicuntur. Deinde si ita contigerit, ut inveniat finem suum oratio, ea quae diffuse atque confuse dicta sunt, epilogi brevitate in ordinem rediguntur. Sed quoniam res nequaquam toties scribitur quoties dicitur, imo 64.1358D| a collocutione semel transfertur ad stylum, hoc est, multipliciter dicta, simpliciter scripturae mandatur: ac si dicat, breviter et ordinabiliter in scriptura quidque digeritur, ideo et in hoc opere in quo de natura atque persona contra Nestorium et Eutychen scribimus: ut ordine suo unumquodque tractetur, prius submoveantur errores Nestorii atque Eutychis. Errores dico extremi, quod est, sibique contrarii. Post vero, adjuvante Deo, omnium solo auctore, temperabo, hoc est nihil minus vel amplius quam huic nostro proposito convenit, ponens, mediocriter explanabo medietatem Christianae fidei. Ac si dicat: Non utique omnes fidei partes, sed hanc tantummodo quae inter praedictos errores extremos contrariosque media est: de personae videlicet Christi unitate, cum Eutyche contra Nestorium, et de naturarum in Christo diversitate, cum Nestorio contra Eutychen. Quoniam vero in tota illa, de qua hic agendum est, quaestione αἱρεσίων hoc est haeresum 64.1359A| sibimet contrariarum, dubitatur de naturis atque de personis. Haec scilicet naturae atque personae primitus diffinienda sunt, et a se invicem segreganda propriis differentiis, per quas intelligi possit: non tam quare his nominibus appellentur ea quibus indita sunt, quam ea ad quae philosophorum usus ipsa contraxerit: quamvis hujus nominis, quod est persona, in sequentibus quodam modo causam aperiat.

DE NATURA.

Natura igitur, etc.] Prius naturam, deinde personam, ipso tanquam noto nomine naturae diffinit. Recte utique, quia naturalium omnium, ideoque omnium personarum, quae ex naturis aliquid sunt, secundum philosophos naturae sunt esse. Omne vero esse, eo quod est, naturaliter prius est. Hic commemorandum videtur quod Marcus Tullius ait his verbis: Ipsam naturam diffinire difficile est. Partes autem ejus enumerare eas, quarum ad hanc praeceptionem indigemus, facilius est. Quod recte ait. Natura 64.1359B| enim multiplex nomen est, adeo quod, non solum multimodis, verum etiam multis significationibus de rebus diversorum in diversis facultatibus etiam generum dicitur. Nam et philosophi, et ethici, et theologici, usu plurimo ponunt hoc nomen. Ideoque et hoc loco Boetius non ipsam generaliter diffinit naturam, sed ejus quae ad suum pertinere videntur propositum partes enumerat, dicens: Natura igitur aut de solis corporibus dici potest, aut de solis substantiis, id est corporeis aut incorporeis, aut de omnibus rebus quae quocunque modo esse dicuntur. Substantias vult intelligi hic ea quae subsistunt, non substantias quibus subsistunt. Res autem quae quocunque modo esse dicuntur, et subsistentes et subsistentias, et eis accidentes, Deum quoque, et ὕλην intelligit, ut ex sequentibus patet. Caetera vero quae vel ethicae vel logicae sunt facultatis, ad hanc divisionem minime pertinere videntur. Hic diligenter est attendendum quod subsistens 64.1359C| cum subsistentia vel accidentibus nullo prorsus genere seu ratione convenit. Nam et subsistens et subsistentia dicuntur substantiae, vel subjecta, alia tamen atque alia ratione. Multo magis ergo Dei, et primordialis materiae, cum subsistentibus et subsistentiis et accidentibus nulla est generis aut rationis communio. Unde manifestum est quod nomen naturae nequaquam omnium horum generalis topica, id est locus, potest intelligi, ideoque nec omnia nominis hujus una diffinitione possunt concludi; unde ait: Cum igitur natura possit dici, quantum ad praesens opus commemorare nunc convenit, tribus modis, id est cum tria quae praedicta sunt naturae nomine tribus appellentur modis, tribus sine dubio modis diffinienda est.

Nam si de omnibus, etc.] Converso ordine quod ultimum in divisione posuerat, primum diffinit; ait enim: Si de omnibus rebus naturam dici placet (ut multis placuisse philosophis legimus), talis diffinitio dabitur, quae res omnes quae sunt possit includere. 64.1359D| Hic dicendum est quod diffinitionum aliae sunt quibus ostenditur non modo quod esse dicitur, verumetiam esse quod dicitur; aliae vero quibus tantum quod esse dicitur, et nequaquam esse quod dicitur. Hac enim diffinitione, homo est animal rationale, non solum quod res sit homo, sed etiam esse homo monstratur. Non solum enim qui est homo, est animal rationale, sed etiam hoc esse hominem est, esse videlicet animal rationale. Illa vero diffinitione qua dicitur: differentia est, qua abundat species a genere, ostenditur quae res sit differentia, non tantum ostenditur esse differentia. Res enim qua species abundat a genere, sine dubio differentia est; non tantum hoc est, eam esse differentiam, ea videlicet a genere speciem abundare. Hujusmodi diffinitionibus naturam diffinit, quibus scilicet, quae res sint naturae, non tantum esse naturae demonstrantur. Si ergo de omnibus rebus (sicut praedictum 64.1360A| est) naturam dici placet, erit hujusmodi naturae diffinitio. Natura est earum rerum, id est hae res sunt naturae, quae cum sint, quoquomodo intellectu capi possunt. Hac igitur diffinitione quae res sint naturae, non tamen eas esse naturas, monstratum est. Non enim, hoc est eas esse naturas intellectu scilicet capi posse. Quomodo vero res multiplex nomen est, quas hac diffinitione contineri vult intelligi, aperit dicens: In hac igitur diffinitione diffiniuntur et accidentia et substantiae: non quoniam (sicut dictum est) haec posse intellectu capi, sic haec esse naturas; sed quoniam haec sunt quae intellectu capi possunt, unde supponit. Haec enim omnia, id est accidentia et substantiae tam subsistentes, in quibus accidentia sunt, quam subsistentiae, quibus adsunt, intellectu capi possunt. Deinde cur adjecerit quoquomodo, et quae cum sint, explanat dicens:

Additum vero est quoquomodo, etc.] Sciendum quod animi motus, quandoque in id quod est, 64.1360B| quandoque vero in id quod non est, offendit; et ita vel quod est, vel quod non est, concipit. Sed ejus quod non est quicunque conceptus opinio dicitur: ut bicorporis Centauri, et tricorporis Chimaerae. Conceptus ejus vero quod est conceptus, secundum rei quae concipitur genus modosque concipiendi dividitur. Nativa namque per aliquam sui vel efficientem vel efficiendi proprietatem concipiuntur, ut album per albedinem, et albedo per naturam faciendi album. Nihil enim naturalium nisi per causam, et nihil mathematicorum nisi per efficiendi potestatem concipi potest. Sed sicut in sentiendis exterioribus primo haesitat sensus, deinde in id quod sibi subjectum est certus figitur: ita quoque animus illius in quod proprio motu intenditur naturam primo mixtim atque confuse cogitat; deinde ab aliis in quae simul cum ea offenderat quadam propria rationis abstractione illam separat, et ipsam sicut est fixa acie notat; 64.1360C| et in his quidem quae sentiuntur exterius hoc clarum est. Visus enim qui colorum adminiculis, seu figurarum, his subjecta corpora sentit, rubeum et subrubeum, si motu suo simul in eos offendat, primo nequaquam, deinde vix discernit. Similiter album et subalbum, et hujusmodi alios. Figuras quoque (verbi gratia) ante longiorem et parte longiorem usus tanto minus discernit, quanto murore parte alter alterum vincit. Auditus etiam φθόγγους illos, quorum proportionem partis brevissime differentia facit, aut nullatenus aut vix dividit. Omnium enim proportionalium similitudo minoribus differentiis conjunctior est, sicut majoribus dissimilitudo remotior. In his vero quae interius sentit animus, non modo rerum similitudo, verum etiam multitudo facit, ut primo id in quod agit tanquam praesagus perpendat, deinde quadam attentione magis magisque percipiat, nondum tamen ei assentiat. Et haec praesaga perpensio, vel sine assensione perceptio, quia non est ejus quod non est, non vocatur opinio: 64.1360D| sed quoniam est ejus quod est, cujus tamen veritatem nondum tenet assensio, per quamdam nominis translationem vocatur imaginatio. Imago namque res est, non tamen veritas illius cujus imago est: ideoque rei perceptio sine veritatis illius assensione recte dicitur imaginatio. Si vero id quod intra similitudinem rerum aut multitudinem primo perpendit, deinde percipit ab ipsis similibus aut aliter multis delegerit, et fixa mentis acie ipsius proprietate notata perceptioni assenserit, intellectus vocatur. Recte utique. Tunc enim vere in animo rei similitudo esse dicenda est, cum deintra caetera rem adminiculo suae proprietatis selegerit, ac per hoc praecedenti perceptioni assenserit; et natura quidem eorum quibus aliquid sunt, ficta vero eorum quibus aliquid esse finguntur adminiculis concipiuntur. Gemina vero quae sunt nativorum principia, Deus scilicet, et primordialis materia, longe aliter. Non 64.1361A| enim sunt aliquid hujusmodi subsistentiis, vel quantitatibus, vel qualitatibus quibus vel nativa vere sunt aliquid; vel quae neque sunt aliquid, neque sunt, tanquam aliquid sint finguntur. Deus enim est essentia, non est aliquid, nec esse aliquid fingitur creata subsistentia; ac per hoc nihil eorum quae subsistentias comitantur in illo esse potest. Itaque etsi magnus est, non tamen hoc est quantitate; etsi qualis est, non tamen qualitate; etsi durat, non tamen tempore. Unde humani animi motus agens in ipsum concupiendum nihil hujusmodi invenire potest quod ejus conceptui adminiculetur; ideoque ipsum comprehendere per ea quibus sit aliquid, et aliquid esse fingatur, nullatenus valet. Deintra caetera tamen, per horum omnium ab illo remotionem, ipsum selegens, et eum vere esse cum assensione percipiens, qualitercunque intelligit. Sed quoniam nulla ejus proprietate, vel quid sit genere, vel quantus mensura, vel qualis forma est, vel hujusmodi percipit, ipsum minime comprehendit. Nam intelligibilis 64.1361B| quidem est, non vero comprehensibilis. Similiter incomprehensibilem tamen intelligibilem esse primordialem materiam, in qua natura omnia ab opifice facta sunt, philosophis visum est; et sic quidem illa quae non sunt, opinione; quae vero sunt, imaginatione vel intellectu concipiuntur. Imaginatio tamen et intellectus in multis scripturis dicuntur opinio. Similiter opinio et imaginatio dicuntur intellectus. Unde et in hac diffinitione naturae, qua dixit: Natura est earum rerum quae intellectu capi possunt, tanquam natura universalius praedicavit de ea, intellectu capi posse. Nam secundum regulam dialecticorum, si vere universalis affirmative in eadem quantitate conversa falsa est, praedicatum ejusdem vere abundat subjecto. Ut omnis homo corporeus est: haec universalis affirmatio vera est. Omne corporeum homo est, falsa est. Unde manifestum est quod corporeum homine plus est, et abundat. Similiter omnis natura intellectu capi potest, haec universalis 64.1361C| affirmatio vera est. Omne quod intellectu capi potest natura est, falsa est. Unde certum est quod intellectu capi posse universalius est, quam natura. Sicut enim vere, sic et ficte, proprietatis adminicula caeterorumque sive quae sunt, sive quae fingi possunt, remotione selegens animus, aliquid quod non est capit. Ideoque quod opinatur intelligere dicitur. Quod quoniam neque est, neque aliquid est, nullo modo natura est. Idcirco cum diffinitionem naturae incoepisset ab universali, dicens: natura est earum rerum quae intellectu capi possunt, recte contra ficta, quae etiam (sicut dictum est) intellectu capi possunt, et natura non sunt, addidit, quae cum sint. Quoniam vero illa quae sunt, saepe imaginatione confusa, saepe propter adminiculum proprietatis rei ipsius in quam intenditur animus concipit, qualiter vellet accipi, quod praemiserat, intellectu capi possunt, explanavit, dicens: quoquomodo, id est sive imaginatione sive per solam caeterorum remotionem absque proprietatis rei ipsius 64.1361D| quae cogitatur conceptu, sive fixo et etiam per proprietatis conceptum integro perfectoque intellectu. Quod et ipse exponens, ait: Additum vero est quoquomodo. Quare? Quoniam Deus nativorum omnium opifex, et primordialis materia, quae Graece dicitur ὕλη, Latine silva, in qua ab opifice universa creata dicunt philosophi, non possunt intelligi integro perfectoque, hoc est integritate perfecto et perfectione integro intellectu. Integer et perfectus est intellectus, qui rem non sola caeterorum remotione, sed etiam rei ipsius aliqua proprietate cum assensione concipit. Qualiter Deus et quae dicta est primordialis materia non possunt intelligi. Quamvis enim horum conceptionem constituat et figat mentis assensio, tamen non hoc aliquibus eorum sibi notis proprietatibus facit, sed sola illorum quae caeteris rebus conveniunt remotione. Unde supponit: Sed aliquo. Quasi: Deus et materia integro perfectoque 64.1362A| intellectu intelligi non possunt, sed tamen aliquo modo videlicet caeterarum omnium rerum, id est caeteris convenientium privatione capiuntur, hoc est, cum mentis assensione percipiuntur. De imaginatione, qui est unus modus intelligendi, quo scilicet res etiam suae proprietatis nota, sed sine assensione percipitur; et de perfecto intellectu, qui et proprietate et assensione constituitur, tacet. Quoniam explanatio quae fit exemplo non omnes partes enumerat, sed paucis, et his maxime per quas caeterae intelliguntur, exemplat. Ut hoc loco satis apparet, perfectum intellectum debere vocari intellectum, cum etiam imperfecto hoc nomen conveniat.

Idcirco vero, etc.] Cur in diffinitione naturae apposuerit, quoquomodo, exposuit. Nunc vero cur adjunxerit, quae cum sint, ostendit, et ait: Idcirco vero adjunximus, quae cum sint, ut divideremus naturam ab his quae non sunt: quae tamen in hoc eum natura conveniunt, quod intellectu capi possunt. Nam, sicut praedictum est, illa etiam quae non sunt 64.1362B| intellectu capi possunt: quoniam etiam hoc ipsum nomen infinitum nihil pro sub tantia significat aliquid, sed non naturam. Pro substantia dicimus: quoniam pro qualitate significat, et quod est natura, et quod non est natura. Significat enim eamdem qualitatem quam hoc nomen infinitum aliquid, cujus sine dubio qualitas est, et quae est, et quae non est. Sensus: Aliquid et nihil apud grammaticos eamdem omnino qualitatem significant, substantiam vero omnino non eamdem. Est enim utriusque nominis hujus qualitas, quidquid eorum quae sunt est: et quidquid eorum quae non sunt fingitur qualitas. Sed hujus nominis quod est aliquid substantia est, et id quod est, et id quod fingitur, sed non est. Hujus vero quod est nihil, id solum quod fingitur, et nequaquam aliquid est. Nam etsi sit, si tamen non est aliquid aut natura aut efficientia, nihil est: ut ὕλη, quae secundum philosophos est, sed nequaquam aliquid est: quoniam neque natura est aliquid, ut 64.1362C| album est, quale qualitate; neque efficientia, ut albedo est qualitas, eo quod facit quale. In modo etiam significandi qualitatem eamdem haec nomina differunt. Nam aliquid unam alicujus eorum quae sunt vel finguntur qualitatem veram vel fictam dictionali significatione suae similiter verae vel fictae substantiae confert. Nihil vero ab ea quae non est vera, sed est ficta substantia, quamlibet veram fictamve removet qualitatem. Quod enim nihil dicitur, nulla neque verae neque fictae efficientiae qualitate affici significatur. Nullum enim fictum, id quod fingitur, est. Idcirco recte hoc infinitivo abnegativo, quod est nihil, etiam ficta qualitas ab ejusdem nominis abesse substantia significatur; unde supponit: Neque enim significat hoc nomen nihil quod aliquid, id est substantia nominis, sit aliquid ejusdem nominis qualitate; sed potius significat substantiam suam non esse aliquid ea a qua nomen est qualitate. Omnis vero, etc. Quasi: Hoc nomen nihil significat non esse, omnis vero natura est. Deberet concludere 64.1362D| syllogismum ita. Non est ergo natura quod pro substantia significat nihil. Sed quoniam his quae dicta sunt praemissis, est haec certa conclusio, tacet. Et sic de omnibus quidem rebus, id est substantiis et accidentibus, et etiam de Deo et materia, naturam dici placet, haec sit naturae diffinitio quam videlicet superius proposuimus. Sin vero prout quibusdam visum est, non de omnibus rebus, sed de solis substantiis subsistentibus, intelliget natura, dicitur, quoniam omnes substantiae subsistentes, aut corporeae sunt, aut incorporeae, dabimus diffinitionem naturae significantis substantias, id est secundum illam significationem hujus nominis qua res subsistentes significare dicitur. Quae diffinitio est hujusmodi: Natura est, vel quod facere vel quod pati possit. Haec conjunctio, vel, hoc loco subdisjunctive posita est: utrumque enim significat; unde supponit:

64.1363A| Pati quidem ac facere, etc.] Perfecta vero esset divisio, si ita dixisset, vel quod facere et non pati, vel quod pati et non facere; vel et quod pati et facere, vel quod nec facere nec pati potest. Sed diligenter attendendum est quod facere et pati multipliciter dicuntur. Nam quorumdam philosophorum usu, facere solis vitalibus convenit, id est Deo et spiritibus, et animalibus, et eorum animabus. Pati vero, solis sensibilibus: ut animalibus, et eorumdem animabus, et quibusdam spiritibus. Aliorum vero philosophorum usus, facere ac pati omnibus corporalibus et sensibilium convenit animabus. Nam et corporalia omnia, et corporalium animae quorumdam, quae per generationem vel per corruptionem fiunt, causae sunt; ideoque et ipsa facere, et quae ipsorum actus suscipiunt, pati dicuntur. Hoc igitur Boetius secutus, ait: Pati quidem ac facere, quod est, natura potest, ut omnia corporea, atque corporeorum anima. Et de corporeis quidem hoc certum est, quod et faciunt, et patiuntur; de corporeorum vero anima, quae incorporea 64.1363B| substantia est, etsi non adeo certum, tamen eam et facere et pati verum est. Haec enim in corpore praeter corporis causam, et etiam a corpore, hoc est corporis causa, et facit et patitur. Non solum enim extra corpora, sed etiam in corporibus manentes animae rationales, non corporis vi, sed rationis proprio actu intelligunt. In sentiendis vero corporibus, seu visu, seu auditu, seu gustu, seu aliis hujusmodi sensibus, etsi animae sensibilitas ista propria sit, quia tamen his sensibus non nisi corpora, nec nisi corporeis instrumentis possunt sentiri, a corpore dicitur anima habere quod sentit, et multo scripturarum usu sensus ipsi dicuntur corporei. Similiter non modo extra corpora, verum etiam in corporibus, non corporum, sed sua tantum natura animae delectationum aut tristitiarum passionibus afficiuntur. Certum est etiam quod ex corporum qualitate seu inaequalitate quaedam animae passiones contingunt, ut obri ilatio calorque febrilis. Ideoque animae propriae passiones a corporibus 64.1363C| ei esse, et etiam corporales vocantur.

Facere vero, etc.] Pati ac facere omnia corporea possunt, et corporeorum anima; facere vero tantum, et non pati, id quod est, natura potest: ut Deus caeteraque divina. Divina hoc loco dicere videtur quaeque perpetua, quae semel creata deinceps generatione seu corruptione in nullo mutantur, sicut et de aeterno principio, scilicet Deo, certum est, qui nec per generationem coepit, neque per corruptionem desinit aliquid esse. Haec igitur quia non mutantur, nequaquam patiuntur. Facit tamen ut auctor omnium Deus, caeteraque divina, vel causa, vel ministerio plurima faciunt. Nulla enim est cujuslibet agentis per actionem mutatio; idoque immutabilis Deus, et quae non mutantur perpetua faciunt tantum, nullatenus patiuntur.

Habes igitur, etc.] Secundum significationem naturae, qua de omnibus et solis substantiis naturae nomen dicitur, naturam divisione diffinivit, dicens: Naturam esse, vel quod facere, vel quod pati potest. 64.1363D| Ratio autem divisionis, sicut praedictum est, quatuor exigit partes, ita: Natura est vel quod facere et non pati, vel quod pati et non facere, vel quod et pati et facere, vel quod nec pati nec facere potest. De duabus autem divisionis hujus partibus, videlicet de eo quod et facere et pati, et quod et facere et non pati potest, exempla posuit. De eo autem quod pati et non facere, vel quod nec pati nec facere potest, nihil dicit. Ideo utique, quia nullum subsistens est, quod pati tantum et non facere, vel quod nec pati nec facere possit. Omne etenim subsistens aut temporale est, aut perpetuum, aut aeternum. Sed omne temporale, sicut dictum est, et facere et pati; omne vero perpetuum et aeternum facere et non pati potest. Quapropter caeteris duabus divisionis partibus, nullum omnino subsistens relinquitur. Breviter ergo commemoratis, secundum quam naturae significat onem ejusdem nunc dederit diffinitionem, transit ad 64.1364A| diffiniendam eamdem naturam, secundum aliam quam superius in divisione primam posuerat ipsius significationem, dicens: habes igitur diffinitionem ejus quoque significationis, id est secundum eam significationem naturae quae tantum substantiis applicatur. Qua in re quia scilicet quod ea diffinitione de natura dictum est, nonnisi substantiis convenit, in hac diffinitione naturae substantiae quoque est reddita diffinitio. Diligenter attende quod ait, naturae diffinitione diffinitam esse substantiam. Nam et ipse cur hoc dixerit, ostendit, dicens: Nam si nomen naturae substantiam monstrat, quod utique quorumdam (sicut dictum est) usus habet, cum naturam descripsimus, substantiae quoque reddita est descriptio. Quod vere et sine aliqua dubitatione fatendum esset, si naturae atque substantiae nomina in ejusdem substantiae appellatione, et ab eadem qualitate essent multivoca. Quod minime sunt. Nam etsi horum nominum eadem secundum aliquos intelligatur substantia, nunquam tamen eadem qualitas. Aliud enim est 64.1364B| esse naturam, aliud esse substantiam; sicut aliud est esse hominem, aliud esse risibilem: quamvis eadem substantia et homo sit, et risibilis. Sicut ergo alia diffinitio est hominis atque risibilis, sic naturae atque substantiae eadem diffinitio esse non potest. Cum igitur a diversis qualitatibus diversivoca nomina sint natura atque substantia, quaerendum est qua ratione horum eamdem dixerit esse diffinitionem. Cum enim quatuor sint species nominum: videlicet univoca, aequivoca, multivoca, et diversivoca; univoca quidem et multivoca una diffinitione, aequivoca vero et diversivoca, diversis diffinitionibus demonstrantur. Sed haec quae in diversivocis et diffinitionum diversitas, eorumdem unam eamdemque diffinitionem esse non prohibet. Non enim diversis tantum, sed etiam una diffinitione diversivoca declarari minime ambigit, quisquis ea quae praedicta sunt de diffinitionibus recolit. Quod videlicet aliae sunt quibus ostenditur, non modo quod esse dicitur, verumetiam esse quod 64.1364C| dicitur; aliae vero quibus tantum quod esse dicitur, et nequaquam esse quod dicitur. Si enim diversivoca primo diffinitionum genere demonstranda sunt, diversis hoc necesse est diffinitionibus fieri. Si vero altero, possunt una diffinitione monstrari. Unde quamvis natura atque substantia a diversis rationibus indita sint nomina diversa, recte tamen illorum una esse descriptio dicitur: quia scilicet id quod est natura atque substantia, non vero esse natura vel esse substantia declaratur. Et siquidem, qualiter dictum est, natura describitur, si vel de omnibus rebus, vel de solis substantiis hoc nomen dicitur. Quod si relictis incorporeis substantiis naturae nomen usque ad corporales contrahitur, ut scilicet tantum corporeae substantiae naturam habere videantur, et naturae nomine appellentur, sicut putant Aristoteles caeterique et ejusmodi, id est Aristotelicae et multimodae philosophiae sectatores: diffiniemus eam ita etiam ut hi diffinierunt qui naturam, id est naturae nomen et significationem, nonnisi in corporibus esse sua 64.1364D| opinione atque sententia posuerunt. Est autem ejus secundum hanc corporum significationem diffinitio, hoc modo: Natura est motus principium per se et non per accidens. Hic commemorandum videtur quod Aristoteles ait: sex esse species motus, [quae sunt species motus], quae sunt, generatio, corruptio, augmentum, diminutio, alteratio, secundum locum mutatio. Harum quinque, non solum corporeorum sunt, sed etiam incorporeorum. Generatio namque est ingressus in substantiam. Ideoque quidquid per creationem incipit alicujus generis esse, id recte dicitur generari: quod utique omnibus temporalibus atque perpetuis convenit. Haec enim omnia non semper fuerunt; ideoque quidquid secundum quodlibet genus sunt, per generationem hoc esse coeperunt. Quoniam vero aeterna positum lege est ut constet genitum nihil, corruptionis etiam motus creatis omnibus tam incorporalibus quam corporalibus naturaliter convenit. 64.1365A| Sicut enim omne genuinum incorruptibile, sic omne nativum est corruptibile. Augmentum quoque et diminutio, corporalibus et incorporalibus non modo subsistentibus, sed etiam subsistentiis et eis accidentibus convenit. Sunt enim augmentum et diminutio, et secundum spatii quantitatem, et secundum temporis, et secundum numeri. Quae secundum spatii quantitatem sunt, id est secundum lineam, vel superficiem, vel soliditatem, vel locum, corporalibus tamen conveniunt. Quae vero secundum temporis aut numeri quantitatem, conveniunt omnibus illis quorum sunt et tempus et numerus, quae vere sunt omnium tam incorporalium quam corporalium nativorum. Sed et alteratio non solum corporalibus, sed etiam incorporalibus substantiis convenit. Fiunt enim etiam in anima quaedam qualitates, quas Aristoteles vocat habitus, et dispositiones, atque passibiles qualitates, et passiones. Motus vero qui est secundum locum nonnisi corporeorum est. Quia namque locus, qui genere quantitas appellatur, solis 64.1365B| corporalibus convenit, eidem coaccidens locus nonnisi corporalium esse potest. Itaque natura secundum illos qui hoc nomen non nisi in corporibus posuerunt, per motum diffiniens, illum tantum qui solis corporibus convenit, localem videlicet, intelligi, cum ait: Natura est motus principium. Nam, sicut dictum est, ille solus corporum proprius est: et generaliter quidem motus localis corporalibus, ejus vero species corporum speciebus, praedicta proprietate redduntur. Unde etiam ostendens singulorum quae in diffinitione posuit causas, ait: Quod motus principium dixi. Quasi: Quod per motum naturam descripsi, hoc est, ideo scilicet feci, quoniam corpus omne secundum speciem sui cujus est elementi habet proprium motum; atque hoc exemplis declarat, dicens: Ut ignis, proprio hujus generis secundum speciem motu, movetur sursum, terra vero deorsum. Nam in sphaera mundana, ignis supremus est, et terra extrema. Propter quod si vel ignis infra supremum, 64.1365C| vel terra supra extremum locum, aliqua causa esse cogantur, sibi dimissa elementa propriis ponderositatibus pe unt, ignis quidem superiora, terra vero inferiora. Item quod proposui naturam esse principium motus, per se et non per accidens, quod scilicet in diffinitione naturae praemisso quod ipsa sit principium motus, addidi, per se et non per accidens, tale est. Quasi; Hoc quod sequitur exemplo intelligi poterit. Quoniam lectum quoque ligneum, sicut et de terra dictum est, si aliqua vi in aere sit, sibi dimissum deorsum ferri necesse est. Sed cum sit et lectus et ligneus: ligneus quidem per subsistentiam, lectus vero per accidens subsistentiae, non per accidens, quo dicitur lectus, fertur deorsum; Quasi: sed per eam cui adest subsistentiam.

Idcirco enim quia lignum est, quod est terra, etc.] Recte cum dixisset quia lignum est, addidit, quod est terra: quoniam quae specialibus subsistentiis dicuntur accidere, non tam ipsis quam ipsarum aliquibus 64.1365D| partibus, imo ideo ipsis quoniam ipsarum partibus addicuntur. Ut cum speciali subsistentiae, qua homines sumus adesse dicuntur in nobis color, sanitas, atque scientia: ideo utique haec dicuntur, quoniam ejus partibus proprietatis ratione, color scilicet corporalitati, sanitas sensibilitati, scientia rationalitati conveniunt. Similiter ergo hujus specialis subsistentiae, qua lectus est lignum, illi parti qua idem est terra convenit ferri deorsum. Ideo namque quia lectus lignum est, imo quoniam hujus speciei parte terra est, pondere et gravitate, id est pondere gravitatis diducitur. Unde manifestum est quod non per accidens deorsum fertur. Non enim quia lectus est, deorsum cadit, sed (sicut diximus) quia de terra est. Sicut enim dicitur album multum, eo quod superficies multa sit; et actio longa, eo quod tempus longum sit, id est, non quoniam albedinis aut actionis, sed potius quoniam superficiei vel temporis causam multitudo vel longitudo sequatur: ita lectus 64.1366A| deorsum cadere dicitur, non quoniam cum esse lectum, sed quoniam eum esse terram causa cadendi fit. Et si quis quaerat. Cur ergo causae hujus nomine tacito, quod est terra vel lignum, dicitur lectus cadit? Potest responderi: Quia etiam esse lectum eidem convenit causae, id est quia terrae vel ligno accidentaliter contigit, ut lectus esset. Non vero semper rerum consequentia verbis exponitur, ut scilicet in propositionibus suis causis praedicamenta reddantur: imo vero saepe fit verborum ea quae a dialecticis dicitur accidentalis et tantum vera connexio, cum scilicet causarum consequentibus praedicandis, fit suppositio rerum, sive earumdem aliis consequentibus: ut, durum est album; sive alienis econtrario causis ab his quae praedicantur, ut quoddam rationale est album, rationalitas enim, quamvis multorum causa sit, nequaquam tamen colorum est causa; sive alienarum consequentibus causarum, ut quoddam musicum est album. Nam scientia musicae, nec albedinis causa est, nec ejus sequitur causam, quam in 64.1366B| solo corpore esse certum est. Albedo enim tantum corporis affectio est, imo fit in spiritu scientia musicae, et rationalitatis in eo sequitur causam. Similiter ergo, cum dicitur lectus deorsum fertur, accidentalis connexio est, in eo utique connexionum accidentalium genere, quod et id quod praedicatur, et quo suppositio fit, ejusdem causae principio redditur, id est speciei qua lectus lignum est, vel generi quo terra est. Itaque quamvis lectus deorsum ferri vere dicatur, non tamen hujus motus principium, id est causa est esse lectum, sed potius esse terram genere, vel esse lignum hujus generis specie. Habet autem ea, quam nunc exemplavimus, naturae diffinitio, id quod motus principium est esse naturam. Unde fit ut lectum, qui deorsum ferri dicitur, dicamus esse naturaliter; lignum vero lectum esse, non naturaliter, sed potius artifici liter.

Est etiam, etc.] Hucusque naturam diffinivit, et secundum illum hujus nominis usum quo de solis corporibus, 64.1366C| et secundum illum quo de omnibus subsistentibus, et secundum illum quo de omnibus substantiis et accidentibus et etiam horum principiis, dicitur. Sed attendendum quod a principiis quae nulla creationis nativitate procedunt ab aliquo, hujus nominis appellatio est omnino remota. Nativis autem, secundum grammaticae denominationis proprietatem, qua nomen ab aliqua dictione, non sine rei significatae participatione assumitur, magis accedit, et a nativo natura vocatur, quamvis non omnibus nativis hoc nomen recte convenire intelligatur. Videtur enim id quod natura dicitur alicujus esse natura. Unde illa quae vere sunt aliqua, hoc est quae, aliis quanquam ipsa sint, vere subsistunt: non sunt aliquorum naturae, sed eorum potius aliqua sunt naturae. Non enim corpus aut spiritus, aliquorum, sed magis corporis aut spiritus, aliqua sunt naturae; et puto quod hoc nomen eorum subsistentiis, quam subsistentiarum accidentibus accommodatius convenit. 64.1366D| Quamvis enim accidentia et nativa sint, et aliquorum sint, eorum videlicet quibus insunt vel adsunt, vel quolibet modo extrinsecus affiguntur; quia tamen non sunt subsistentium esse, et ideo illorum nec accessu generatio, nec abscessu corruptio fieri potest, raro usu logicae subtilioris vocantur naturae. Quae vero in ea ratione nativa sunt, quod nativorum subsistentium esse sunt, et eis adeo insita, ut aut in eis perpetuo maneant, aut suo abscessu illa corrumpant, proprius et usu plurimo dicuntur naturae. Horum etiam, quoniam ratione quaedam praecedunt, quaedam vero sequuntur, et proprietatis ratione priorum addicta sunt potestati, non tam priora posteriorum, quam posteriora priorum appellantur naturae, ut differentiae generum. Recte utique, quoniam et nativae sunt, et aliquorum sunt, et eorum in quibus sunt accessu ipsarum generatio semper, corruptio saepe contingit; et in subsistentibus quibus insunt, generum quibus adsunt, sicut jam dictum 64.1367A| est, potestatem sequuntur. Quam hujus nominis, quod est natura, proprietatem auctor considerans ait: Est autem alia significatio naturae, ea videlicet per quam usu multorum dicimus diversam esse naturam auri atque argenti: in hoc non subsistens corporeum, id est non ipsum quod est aurum vel argentum; non ipsam quae ex genere et differentia constat, subsistentiam specialem, qua est aurum vel argentum; non generalem, quae quodam modo principium est specierum, qua utrumque horum est vel metallum, vel terra, vel corpus, vel hujusmodi alia; non aliquod eorum quae subsistentiis adsunt, et insunt subsistentibus accidentium; non denique horum aliquod aeternum principium volentes intelligi, sed potius naturae nomine monstrare cupientes, rerum quae generibus et speciebus suis sunt aliquid, vel generum ipsorum atque specierum substantialem proprietatem. Qualis est (verbi gratia) rationalitas. Haec enim neque subsistens est, neque genus, neque species, neque accidens subsistentis, neque cujuslibet 64.1367B| horum aeternum principium, sed potius specierum, quas cum genere ipsa constituit, vel generis cujus in subsistente vel subsistentis specie sequitur potestatem, consubstantialis proprietas. Haec igitur est propria naturae significatio, quae diffinietur, id est secundum quam significationem natura diffinietur, hoc modo: Natura est unamquamque rem informans specifica differentia. Secundum hanc diffinitionem, nullum principium, nullum subsistens corporeum vel incorporeum, nullum genus vel species subsistentis, nullum omnino accidens appellatur natura. Nam secundum philosophos ὕλη, quae silva dicitur, primordialis scilicet materia omnium quidem secundum illos formarum receptaculum est, nihil vero ipsa informat. Auctor quoque omnium Deus, et si a theologicis secundum aliam rationem universorum a se creatorum natura, et degentis recte creaturae rationalis forma dicatur: nequaquam tamen secundum illam rationem qua subsistentium formas 64.1367C| logici vocant, ipsas eorum quibus aliquid sunt generales, aut speciales, aut differentiales subsistentias, aut secundum quartum genus qualitatis, etiam quasdam accidentales, ipsa est forma. Subsistens vero corporeum sive incorporeum praedictas quidem, quibus est aliquid, in se formas habet: ipsum autem nihil informat. Species vero illa quae specialissima dicitur, etsi individuorum sit, aut etiam generis forma, in describendis tamen individuis vicem tenet materiae, et nullius potest esse specifica. Generalis quoque subsistentia quamvis subsistentium in quibus est forma sit, et minoris quam ipsa sit similitudinis formas constituit, tamen in diffinitionibus specierum substantiva significatione praeposita, similitudinem quamdam materiae habet, nec alicui prae se generi a quo tota substantia sui diversa sit, in diffinitionibus sine accidentali connexione addici potest: ideoque nullum recte genus ad intelligendam ipsius speciem format. Forma vero illa quae genere qualitas ab Aristotele dicitur, quoniam ratione accidentalis est, 64.1367D| specifica esse non potest. Idcirco nullum horum quae dicta sunt secundum praedictam diffinitionem natura est. Relinquitur ergo naturae nomen specificis differentiis, quae et naturae sunt, et aliquorum sunt, subsistentium videlicet, in quibus sunt et quorum formae et esse sunt, et specierum quarum partes constitutivae sunt, et generum quorum potestati ratione proprietatis addictae, eorum quoque in specierum diffinitionibus formae sunt.

Cum igitur, etc.] Quasi: Nomen naturae aut de rebus omnibus, aut de solis subsistentibus, aut de solis corporibus, aut de solis specificis differentiis dicitur. Cum igitur natura tot modis, vel diversorum usu diverso dicatur, vel etiam diffiniatur, tam catholici quam Nestorius recte constituunt, id est sine aliqua suae perceptionis haesitatione dicunt duas naturas esse in Christo, non secundum aliquam trium praemissarum diffinitionum, quibus vel res omnes, 64.1368A| vel tantum subsistentes, vel tantum corporeae diffiniuntur esse naturae; sed secundum ultimam diffinitionem, qua solis specificis differentiis naturae convenit nomen. Diligenter tamen attendendum est quod, quoniam specifica differentia cum genere constituit speciem, cujuslibet specialis subsistentia simplex esse non potest: Dei vero essentia omnino simplex est. Nulla enim ratione intelligenda est ex diversis esse composita. Unde et in primo libro recte ipse id quod est esse dicitur. Non est ergo Deus aliquid vel speciali, vel specifica subsistentia. Ideoque etsi Dei ab homine altera dicitur esse natura, nullo modo tamen intelligenda est generis forma, et quae ipsi generi forma, et quae ipsi generi in constitutione speciei juncta sit, specifica differentia. Quod igitur auctor ait, tam catholicos quam Nestorium secundum ultimam naturae diffinitionem duas in Christo constituere naturas, sic intelligendum videtur: quod quamvis non sit altera Dei, altera hominis specifica differentia; sed hoc tamen dicitur altera, 64.1368B| quod quae est hominis specifica, non est Dei; et quae est Dei non specifica, non est hominis. Qui locutionis usus saepe in humana etiam pagina invenitur. Nam Aristoteles cum in Prolegomenis Categoriarum dixisset: Diversorum generum et non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae, hoc exemplavit dicens, ut animalis, et scientiae. Et cum enumerasset quasdam differentias, quae vere sunt animalis, nullas enumeravit scientiae, nec potuit, quoniam eorum quae inabstracta, separatim tamen ab eis in quibus sunt, speculatur mathematica disciplina, nullum genus est quod dividat, nulla species quam constituat specifica forma. Non enim sunt aliquid subsistentiis mathematica inabstracta. Cum igitur (sicut dictum est) enumerasset differentias animalis, non subjunxit: Hae vero sunt scientiae; sed ait: Scientiae vero nulla est harum, qui tamen dixerat diversorum generum esse diversas, etc. Similiter hic cum auctor dixisset, quod catholici 64.1368C| atque Nestorius duas in Christo secundum ultimam diffinitionem naturas constituunt, non ait: Hae etenim sunt hominis, hae vero Dei; sed potius ait: Neque enim easdem in Deum atque hominem differentias convenire ( subaudi ) catholici Nestoriusque constituunt. Quod dicens vult intelligi: Non quod aliae sunt hominis, aliae Dei naturae specificae, sed quod quae sunt hominis, nequaquam sunt Dei; qui tamen duas naturas esse in Christo, et secundum ultimam naturae diffinitionem dixerat.

DE PERSONA.

Sed de persona, etc.] Hucusque nominis hujus, quod est natura, quantum ad hoc opus pertinebat, significationes divisit, et secundum unamquamque quid sit natura diffinivit, et ex quo sensu catholici atque Nestorius naturam velint intelligi, docuit. Nunc quibus rebus nomen personae conveniat, primo rerum ipsarum divisione vestigat; deinde ratione diffinitionis et usu, et etiam nominis ipsius interpretatione 64.1368D| declarat. Quasi: Quomodo natura diffiniatur, propter diversorum usus diversos dubium est. Sed de persona maxime dubitari potest, quaenam videlicet diffinitio ei possit aptari; et quae dubitationis sit causa, supponit.

Si enim, etc.] Natura, sicut dictum est, aut de solis specificis differentiis, aut de solis corporibus, aut de omnibus substantiis, aut de omnibus rebus dicitur. Persona vero, aut de his quibus convenit, aut de his quibus non convenit, nomen naturae praedicatur. Sed de his quibus secundum quamlibet praedictarum significationum nomen naturae praedicatur persona, aut de omnibus aut aliquibus. Sed si omnis natura habet personam, id est si de omnibus quae secundum quamlibet praedictarum, ut dictum est, significationum dicuntur natura, praedictarum persona. Sensus: Si omnis natura est persona, in dissolubilis nodus est, id est vix aut nequaquam intelligi 64.1369A| poterit quaenam discretio possit esse inter naturam et personam. Nam etsi secundum qualitates diversas diversivoca nomina sunt natura atque persona, et secundum hoc sit naturae atque personae multa discretio, et illae diffinitiones diversae quibus ostendatur, non modo quod dicitur esse natura vel persona, verum etiam esse quod dicitur: idem tamen erit quod utroque nomine appellabitur, et id nulla diffinitio ostendere poterit esse diversum, sicut id quod est, homo est risibile, et econverso, cum tamen aliud sit esse hominem, aliud esse risibilem. Aut si non aequatur persona naturae, ut de eodem haec duo nomina conversim dicantur, sed infra terminum spatiumque naturae persona subsistit, id est, si non de omnibus, sed de aliquibus naturis persona dicitur, difficile dictu est, propter diversorum usus diversos, usque ad quas naturas persona perveniat; et quo intellectu hoc sit accipiendum exponit, id est quas naturas conveniat habere personam, quas a personae vocabulo segregari; Sensus: de quibus scilicet 64.1369B| naturis praedicetur nomen personae, et de quibus non praedicetur. Nam illud quid quod forte quis cogitet, videlicet quod nomen personae de nullo prorsus cui secundum aliquam significationem nomen naturae conveniat praedicetur, nihil est. Manifestum est enim naturam subjectam esse personae, id est nec personam ullo modo posse praedicari, praeter naturam, hoc est nisi de eo quod secundum aliquam significationem naturae dicatur. Quoniam igitur neque de nullis, neque de omnibus naturis praedicatur persona, sed secundum aliquam supradictarum naturae significationum de aliquibus tantum: haec aliqua ab inquirentibus quae illa sint vestiganda sunt hoc modo: per divisionem videlicet naturalium. Nam, sicut dictum est, persona praeter naturam esse non potest, imo quidquid est persona, necesse est ut secundum aliquam naturae significationem dicat natura. Sed naturae (secundum illam diffinitionem qua dicitur esse natura earum rerum quae, cum 64.1369C| sint, quoquomodo intellectu capi possunt) aliae sunt substantiae, aliae accidentes; et videmus personam in accidentibus non posse constitui, id est nullum accidentium esse personam. Quis enim dicat esse ullam personam albedinis, vel nigredinis, vel magnitudinis? Hoc est, quis potest dicere quod albedo, vel nigredo, vel magnitudo sit persona? Ac si dicat, nullus. Haec enim quandoque sunt personarum, ideoque nunquam personae. Quidquid enim est, sive pars, sive natura, sive in quocunque genere vel ratione proprietas alicujus personae, nunquam potest esse persona.

Relinquitur ergo. ] Quasi, praeter naturam non potest esse persona; naturarum autem aliae sunt substantiae, aliae sunt accidentes. Accidentes vero non possunt esse personae. Quod quoniam ita est, relinquitur ergo ut personam in substantiis dici conveniat, hoc est solas substantias esse personas; sed non omnes. Ideoque adhuc divisione vestigat, quae substantiae sint personae. Et attende quod substantias 64.1369D| vult hoc loco intelligi, non subsistentias, sed quae subsistunt. Quod ex eis quae sequuntur apparet; ait enim: Substantiarum aliae sunt corporeae, aliae incorporeae. Corporearum vero, aliae sunt viventes, aliae minime. Viventium corporearum, hoc ita debere intelligi exemplis quae sequuntur patebit, viventium (inquam) aliae sunt sensibiles, aliae minime; sensibilium aliae sunt rationales, aliae irrationales.

Rationalium vero, etc] Attende, quod in praecedentibus subdivisionibus priorum divisionum omnium genera subintelligi voluit; in hac autem qua sequitur divisione, non modo illa quae corporea sunt, nec etiam illa tantum subsistentia quae accidentibus subjecta sunt, verum etiam incorporea subsistentia, et horum omniumque principium; ait enim: Rationalium vero alia est immutabilis atque impassibilis per naturam, ut Deus; alia per creationem quidem mutabilis atque passibilis (nisi gratia impassibilis 64.1370A| substantiae, hoc est principalis essentiae, quae Deus est, ad impassibilitatis firmitudinem permutetur), ut angelorum, hoc est coelestium spirituum natura, atque natura humanae animae. Deus enim nullo modo mutari potest, nec ullo animalis passionis affici sensu. Coelestes vero spiritus qui ei assistunt, non sunt stabiles, sed naturaliter corruptibiles, et similiter humanae animae. Quidquid enim, cum non esset, per divinam potentiam esse poterat, idem etiam per eamdem potentiam, dum est, non esse potest. Non enim immutabilis esset divina potentia, si quod coepit esse, non esse non posset: quandoquidem cum non erant, non esse poterat. Sed, sicut dictum est, aliqua mutabilium in eo quod per creationem facta sunt ita divina gratia firmat ut deinceps nequaquam mutentur, ac per hoc incorruptibilia immortaliaque dicuntur.

Ex quibus omnibus, etc.] Quasi: Naturae partes praedictis divisionibus ostendimus. Ex quibus omnibus divisionibus manifestum est, neque in non viventibus 64.1370B| corporibus posse dici personam. Nullus enim dicit esse ullam personam lapidis, neque rursus eorum viventium quae sensu carent. Nulla enim persona est arboris, neque vero ejus rei viventis atque sensibilis quae intellectu ac ratione deseritur. Nulla est enim persona equi vel bovis, caeterorumque animalium quae naturaliter muta ac sine ratione vitam solis sensibus degunt. Diligenter attende quod ait, nullam lapidis vel arboris esse personam, non modo secundum philosophorum usum, verum etiam secundum rei, qua recte persona est appellanda, proprietatem, hoc eum dixisse. Nulla namque ratione potest esse persona ex quo totum continuum vel actu vel potentia constat. Cujus rei ratio in sequentibus dicetur. Quod vero ait nullam equi vel bovis vel quorumlibet irrationalium animalium esse personam, non secundum rationis hujus qua quilibet est persona proprietatem, sed tamen secundum usum philosophorum, qui haec, cum recte possent, noluerunt tamen 64.1370C| appellare personas, dixit. Quod et ipse in sequentibus aperte dicturus est.

At hominis, etc.] Quasi: Mutorum animalium nullam usu philosophorum dicimus esse personam. At hominis dicimus esse personam; dicimus etiam Dei, dicimus angeli. Hoc est, cujuslibet coelestis spiritus, et naturaliter, et usu philosophorum dicimus esse personam.

Rursus substantiarum, etc.] Quia non omnibus, sed tantum quibusdam naturis, illis videlicet quae substantiae sunt; sed neque his omnibus, sed aliquibus convenit dici personas: divisit naturas atque substantias pluribus differentiis, et quibus secundum divisiones illas conveniat, quibusque non conveniat dici personas, etiam exemplis ostendit. Nunc rursus substantias propter idem dividit. Sed attende quod cum superius subsistentes tantum et solis naturalibus, nunc et subsistentes et subsistentiam rationalibus atque topicis differentiis dividit, et ait: Rursus substantiarum aliae sunt universales, substantialis 64.1370D| formae similitudine; aliae sunt particulares, id est individuae plenarum proprietatum dissimilitudine. Quae vero sunt universales, quaeve particulares, descriptionibus et exemplis demonstrat, dicens: Universales sunt quae plures secundum se totas, inter se suis effectibus similes, de pluribus singulis, subsistentibus inter se vere similibus, praedicantur: ut, homo, animal, lapis, lignum, caeteraque hujusmodi. Quae quantum ad subsistentias, quae horum nominum sunt qualitates, vel genera sunt, ut animal, lapis, lignum; vel species, ut homo. Nam et homo, videlicet subsistentia specialis, quae est hujus nominis qualitas una quidem conformitate, sed plures essentiae singularitate, de singulis hominibus, et animal de singulis animalibus, lapisque ac lignum de singulis lapidibus ac lignis, generaliter dicuntur. Particularia vero, id est individua, quae sua dissimilitudine ea quae similitudo substantialis facit dividua 64.1371A| partiuntur, sunt illa quae ita de uno dicuntur, quod de aliis numero ab illo uno minime praedicantur: ut Cicero, Plato, et lapis hic unde haec Achillis statua facta est, et lignum hoc unde haec mensa composita est. Attende quod quibusdam particularibus a propria qualitate sua propria nomina posita sunt, quae omnia vult intelligi, cum ait: ut Cicero, Plato. Quibusdam vero non sunt posita, sed per demonstrativum pronomen, et nomen appellativum intelliguntur, cum dicitur hic lapis, hoc lignum, et hujusmodi.

Sed in his, etc.] Quasi: Substantiarum aliae sunt universales, aliae particulares. Sed in his omnibus universalibus scilicet et particularibus, supple, si quis quaerat quibus nomen personae conveniat. Dico quod nusquam in universalibus, hoc est in nullo universalium persona dici potest, sed in singularibus tantum; atque in his non nisi actu et natura individuis. Diligenter attende quod, cum dixerit personam 64.1371B| in singularibus dici, adjecit atque individuis, innuens utique non omnem singulare individuum esse. Sicut enim omnis quidem persona individuum est, non vero omne individuum est persona: ita quoque omne individuum est singulare, non autem omne singulare est individuum. Quidquid enim est, singulare est; sed non quidquid est, individuum est. Singularium namque alia aliis sunt tota proprietate sua inter se similia, quae simul omnia conformitatis hujus ratione dicuntur unum dividuum, ut diversorum corporum diversae qualitates tota sua specie aequales; alia vero ab aliis omnibus aliqua suae proprietatis parte dissimilia, quae sola et omnia sunt hujus dissimilitudinis ratione individua, ut hic lapis, hoc lignum, hic equus, hic homo. Quorum aliquibus, sicut dictum est, personae convenit nomen; nulli vero universalium.

Generalis enim animalis, vel generalis hominis, nulla persona est; sed vel Ciceronis, vel Platonis, etc.] Attende individuorum quae ponit exempla. Non enim 64.1371C| ait, sed vel hujus lapidis, vel hujus ligni, cum tamen supra particularium, quae individua volebat intelligi, ponens exempla, dixisset, ut hic lapis, hic lignum, Hujusmodi namque individua nequaquam possunt esse personae; et quare non possunt, paulo post dicetur; sed Ciceronis, vel Platonis, vel hujusmodi singulorum individuorum, personae singulae nuncupantur.

Quocirca, etc.] Quibus rebus nomen personae conveniat, hucusque rerum ipsarum divisione vestigavit. Nunc diffinitione declarat, in qua diligenter est attendendum, quid secundum rationem, quid secundum philosophorum usum dicatur. Breviter ergo commemorans, quibus superiorum divisionum partibus nomen personae dixerit convenire, ad ipsam diffiniendam transit, et ait: Quocirca si scilicet persona in solis substantiis, id est subsistentibus est, ut utique vera ratione est, atque in his, non nisi rationalibus, ut multorum usu dicitur, substantia vero omnis tam 64.1371D| subsistens quam subsistentia quorumdam usu natura est, nec constat aliqua ratione vel usu in universalibus, sed tantum est in individuis, praemissis divisionibus reperta est personae diffinitio haec. Persona est naturae rationalis individua substantia. Secundum hanc diffinitionem, humana anima videtur esse persona. Non enim, sicut quidam dixerunt, est ἐντελέχεια, hoc est forma, sed potius substantia, id est subsistens, habens in se formas, et diversorum generum accidentia, est, et naturae rationalis. Intelligit enim atque discernit et separata a corpore et in corpore posita: usque adeo quod homo, qui ex anima constat et corpore, sicut proprio corporis statio distenditur, ita propria animae potentia discernit. Est etiam cujuslibet hominis anima sub genere spiritus, et animae specie sua, qua ab omnibus quae non sunt illa anima, dividitur proprietate individua. Sic igitur anima, quae hominis est pars constitutiva, videtur recte esse persona. Hoc tamen impossibile esse, per 64.1372A| hoc intelligitur, quod nulla persona pars potest esse personae. Omnis enim persona adeo est per se una, quod cujuslibet plena et ex omnibus quae illi conveniunt collecta proprietas, cum alterius personae similiter plena, et ex omnibus collecta proprietate de uno vere individuo praedicari non potest. Ut Platonis et Ciceronis personales proprietates, de uno individuo dici non possunt. Tota vero animae Platonis proprietas, id est quidquid de ipsa naturaliter affirmatur, de ipso Platone praedicatur. Naturaliter dicimus, quoniam quod non naturaliter de anima dicitur, non necesse est de Platone praedicari. Ut topica ratio, qua Platonis anima pars ejus vocatur, de ipso Platone minime dicitur. Dicimus etiam affirmatur, quia quod ab anima Platonis negatur, non necesse est ab ipso negari. Ut si dicatur anima esse incorporea, quo privatorio nomine corporum subsistentia, quae est corporalitas, removetur ab ea, non ideo Plato incorporeus esse dicitur. Et sic quidem humana anima secundum 64.1372B| praedictam diffinitionem videtur esse persona. Ut ergo pugnas verborum sensuum convenientia dirimat, dicendum est quod sicut individuum non modo actuali, verum etiam naturali similitudine; ita quoque individuum non modo actuali, verum etiam naturali dissimilitudine dicitur. Quidquid enim confert habitus, tollit privatio. Hoc autem clarius erit exemplis. Homo et sol a grammaticis appellativa nomina, a dialecticis vero dividua vocantur. Plato vero et ejus singularis albedo, ab ejusdem grammaticis propria, a dialecticis vero individua. Sed horum homo tam actu quam natura appellativum vel dividuum est; sol vero natura tantum, non actu. Multi namque non modo natura, verum etiam actu, et fuerunt et sunt, et futuri sunt, substantiali similitudine similiter homines. Multi quoque nunquam actu, scilicet, semper natura similiter soles. Sicut enim homo non a tota unius hominis, sic neque sol a tota hujus quae videmus solis proprietate nomen est. Sed homo quidem ab aliquibus hominum subsistentiis tam actu 64.1372C| quam natura; sol vero ab aliquibus non actu, sed sola natura inter se invicem tota substantia formae similibus nomina sunt. Fuerunt enim qui jam non sunt, et erunt qui nondum sunt, vel fuerunt, et nunc sunt tam actu quam natura homines infiniti; ideoque ipsorum formae multae similiter natura, et actu, et fuerunt, et erunt, et sunt, a quibus hic ipsarum plena inter se conformitate, vere dividuum nomen hominibus ipsis inditum est. Unus vero actu solus est sol, praeter quem nullus actu, vel fuit, vel est, vel erit. Quamvis natura et fuerunt, et sunt, et futuri sunt infiniti, ideoque infinite sola natura subsistentiae, inter se sola natura conformes, a quibus hic vere dividuum et universale nomen est. Sicut enim veri individui plena proprietate nulla pars neque actu neque natura conformis esse potest, ita secundum plenae proprietatis quamlibet partem naturalis saltem similitudo est. Unde Platonis ex omnibus quae illi conveniunt collecta proprietas nulli neque actu 64.1372D| neque natura conformis est, nec Plato per illam; albedo vero ipsius, et quaecunque pars proprietatis ejus, aut natura, et actu, aut saltem natura intelligitur esse conformis. Ideoque nulla pars proprietatis cujuslibet creaturae naturaliter est individua: quamvis ratione singularitatis individua saepe vocetur. Illa vero cujuslibet proprietas, quae naturali dissimilitudine ab omnibus quae actu vel potestate fuerunt, vel sunt, vel futura sunt, differt, non modo singularis aut particularis, sed etiam individua vere et vocatur et est. Nam individua dicuntur hujusmodi, quoniam unumquodque eorum ex talibus consistit proprietatibus, quorum omnium cogitatione facta collectio nunquam in alio quolibet alterutrius numero particularium naturali conformitate eadem erit. Hac igitur ratione Platonis tota forma, nulli neque natura conformis, vere est individua. Omnis vero pars ejus, singularis quidem est, non autem vere individua, quoniam multis est saltem natura conformis. Itaque 64.1373A| anima ejus, cujus tota forma pars est, formae Platonis, non vero nomine dicitur individua. Ideoque quamvis ipsa sit rationalis naturae substantia, nequaquam tamen potest esse persona; et generaliter, sicut dictum est, nulla cujuslibet personae pars est persona; quoniam partis ejus ex omnibus quae ipsi convenire intelliguntur collecta proprietas, naturaliter est individua. Ex his ergo intelligitur quia persona adeo est per se una, quod ejus tota proprietas nulli prorsus secundum se tota similitudine conferri potest, nulli ad constituendam personalem proprietatem conjungi.

Sed nos hac diffinitione, etc.] Hucusque et divisionibus vestigavit, et diffinitione, partim ex natura, partim ex usu sumpta, docuit quibus rebus nomen personae conveniat. Nunc hujus nominis causam, quare videlicet id, cui praedicta diffinitio convenit, nominetur persona, ostendit. Quasi: Persona est naturae rationalis individua substantia. Sed diligenter est attendendum quod hac diffinitione terminavimus, 64.1373B| non eam quam Graeci πρόσοπον, sed eam potius quam usu ὑπόστασιν dicunt. Nomen enim personae videtur aliunde quadam translatione traductum, scilicet ex his personis quae in recitandis comoediis tragoediisque repraesentabant eos qui, hoc est qualiter, secundum aetatis, aut sexus, aut conditionis differentiam et proprietatem interest, tristes aut laetos, divites aut pauperes, nobiles aut ignobiles, et hujusmodi homines. In comoediis vero et tragoediis convenienter et proprie dicta est persona a personando, circumflexa tamen penultima, secundum illam quae est dictionum accentibus regulam qua dicitur: Quod in trisyllabis et tetrasyllabis, et deinceps, si ultima correpta fuerit, penultima vero longa natura, ipsa penultima circumflectetur, caeterae vero gravabuntur. Unde hoc nomen quod est persona, minime a personando dictum videtur. Hujus enim nominis quod est sonus, prima syllaba naturaliter est correpta, ideoque acuto pronuntiatur accentu, secundum regulam 64.1373C| qua dicitur: quod in disyllabis, si prior naturaliter correpta fuerit, ipsa acuetur, altera vero gravabitur.

Quod si ] Quasi: Hoc nomen est persona a personando dicitur, quod tamen minime verum esse videtur, eo quod penultima syllaba tanquam naturaliter longa, ante correptam circumflectitur. Quod si antepenultima acuatur, secundum regulam qua dicitur: In trisyllabis et tetrasyllabis, et deinceps, si penultima correpta fuerit, antepenultima acuetur, caeterae vero gravabuntur, apertissime a sono persona dicta esse videbitur. Idcirco autem, quae in comoediis tragoediisque recitandis repraesentationem quamlibet faciebat, persona a sono dicta videbitur, quia concavitate ipsa larvae ad repraesentandam personam ante faciem positae, major necesse est sonus volvatur: quod utique conveniebat, propter eos qui in amphitheatro his quae dicebantur erant attenti. Graeci quoque has comoediarum tragoediarumque recitandarum 64.1373D| personas vocabant πρόσωπα: non quidem a sono, qui vere major fiebat larvae quae ante faciem ponebatur concavitate; sed ab eo quod larvae illae concavae ad majorem sonum faciendum ponantur in facie atque ante oculos intuentium eas, obtegant vultum loquentium inter ipsas. Quod et Graecis verbis, ait ita: Παρὰ τοῦ πρὸς τοὺς ἅπας τίθεσθαι, quod est ab ante faciem ponendo. Παρὰ namque sonat ab; πρός sonat in vel ante; ὦπας sonat faciem; τίθεσθαι ponendo; Τοῦ vero et interim τοὺς articuli sunt. Quoniam ergo πρὸς sonat in vel ante, ὦπας vero sonat faciem: πρόσωπα sine dubio sonat in facie vel ante faciem. Itaque haec duo nomina videlicet persona et πρόσωπα, recte illorum qui in amphitheatris diversos homines larvarum atque sonorum diversitate repraesentabant sunt nomina. Unum quidem a sono qui fiebat concavitate larvae ante faciem positae, id est persona; alterum vero ab ante faciem posita larva, a cujus concavitate sonus fiebat, id est πρόσωπα. 64.1374A| Sed quoniam, ut dictum est, inductis voce et forma diversis personis, histriones in tragoedia vel comoedia individuos homines, quorum intererat, repraesentabant, id est, exempli gratia, in tragoedia quidem Hecubam, vel Medeam, in comoedia vero vel Symonem, vel Chremetem: idcirco caeteros quoque homines, quorum esset, id est esse posset certa agnitio, pro sui cujusque naturali dissimilitudine, vere individua forma nuncupaverunt, id est, non naturali neque propria, sed nuncupativa et impropria appellatione nominaverunt, et Latini personam, et Graeci πρόσωπα. Longe vero melius, et secundum rei veritatem signantius, illi, id est Graeci, naturae rationabilis individuam substantiam nomine ὑποστασεως, contracta tamen ab aliis pluribus quibus hoc nomen naturaliter convenit appellatione, vocaverunt. Nos vero Latini per inopiam vocum proprie res ipsas significantium translativam retinuimus nuncupationem, eam videlicet quam illi, id est Graeci recte dicunt 64.1374B| ὑπόστασιν, nomine quod est a sono personam vocantes.

Sed peritior, etc.] Quasi: Quam nos supra diffinivimus, personam naturae rationalis individuam esse substantiam, quidam Graecorum vocant ὑπόστασιν. Sed illa quae est sermonum peritior Graecia, vocat ὑπόστασιν, non modo rationalem, verum etiam non rationalem quamlibet et individuam substantiam. Atque uti Graeca oratione utar in rebus, in his videlicet quae a Graecis diu agitata, postea Latina interpretatione translata sunt: Αἱ οὐσίαι ἐν μὲν τοῖς καθ' ὅλου εἶναι δύνανται, ἐν δὲ τοῖς κατὰ μέρος μόνοις ὑφίστανται: Id est, Essentiae in universalibus quidem esse possunt, in solis vero individuis et particularibus substant. Quae nimirum translatio verbi ad verbum facta est. Nam αἱ articulus est, οὐσίαι essentiae, ἐν in, μέν quidem, τοῖς articulus, καθ' ὄλου secundum totum: pro quo, quia omne universale totum est, ponit universalibus, εἶναι esse, δύνανται possunt, ἐν in, δὲ autem, τοῖς articulus, κατὰ μέρος secundum partem: 64.1374C| pro quo, quia omne particulare atque individuum dicitur pars, ponit individuis et particularibus, μόνοις solis, ὑφίστανται substant. Ex his itaque verbis Graecis, et ea quae secuta est Latina interpretatione, manifestum est non modo rationale, verum etiam non rationale naturae individuam substantiam, ὑπόστασιν dici. Non solum enim rationalium, sed etiam non rationalium substantiarum individuarum universalia quaedam sunt, quae ab ipsis individuis humana ratio quodammodo abstrahit, ut eorum naturam perspicere et proprietatem comprehendere possit. Vera etiam ratione intellectus universalium rerum ex quibuslibet, id est, non tam rationalibus quam irrationalibus particularibus sumptus est, id est res universales intellectus ex quibuslibet particularibus sumit.

Quocirca videlicet cum ipsae substantiae in universalibus quidem (sicut ex praedictis Graecorum verbis et Latina interpretatione intelligitur) sint, in particularibus 64.1374D| vero non dico sint; sed dico capiant substantiam, jure, etc.] Attendit quod cum superius dixerit essentias, nunc dicit substantias in particularibus esse, Quia namque et esse, et id quod est, cujusdam consortii ratione sine se esse non possunt, ut corporalitas et corpus. Actu namque corporalitas nihil est, nisi sit in corpore, et corpus non est quod vocatur, nisi in ipso sit corporalitas, quae est ejus esse: recte supposito quodlibet horum duorum nominum, hic est essentia vel substantia, sensus illius quae sequitur dictionis ad eorum quodlibet aut consequenter, aut accidentaliter redditur. Recte ergo cum dixisset essentiae in universalibus sunt, in particularibus substant, dicit etiam substantiae in universalibus sunt, in particularibus capiunt substantiam, id est substant: et est sensus: Universalia quae intellectus ex particularibus colligit, sunt, quoniam particularium illud esse dicuntur quo ipsa particularia aliquid sunt. Particularia vero non modo sunt, quod 64.1375A| utique ex hujusmodi suo esse sunt, verum etiam substant, quoniam eorum quae universalibus adsunt accidentiam, eadem in se vel extrinsecus sibi affixa recipiendo, subjecta sunt. Jure igitur subsistentias particulariter substantes, ὑποστάσεις appellaverunt. De quocunque enim dicitur est, aut est ipsa aliquorum essentia, aut est ex essentia. Quod vero aliquid substare dicitur, accidentibus debet. In se namque vel affixa sibi extrinsecus habendo accidentia, illud substat. Attende quod cum prius dixerit, essentiae in particularibus substant, deinde ex eodem sensu substantiae in particularibus capiunt substantiam, nunc idem volens intelligi, ait subsistentias particulariter substantes, cum tamen aliud sit essentia, aliud subsistentia, aliud substantia. Neque enim, ut nunc de essentia taceamus, pensius, id est certius subtiliusque juxta rerum proprietates et dictionum causas intuenti, idem videbitur esse subsistentia quod substantia. Quod ex Graecorum verborum diversitate potest intelligi. Nam quod Graeci dicunt οὐσίωσιν, 64.1375B| vel οὐσιῶσθαι, id nos substantiam vel subsistere appellamus. Quod vero illi ὑπόστασιν vel ὑφίστασθαι, id nos substantiam vel substare interpretamur. Et quare illud subsistentiam vel id substantiam dicamus, rationem subjungit. Subsistit enim illud, et quadam ratione est per se, quod non indiget accidentibus ut esse possit; imo accidentia, eo quod hac ratione subsistere et per se esse dicitur, adeo indigent, quod nisi illa adsint, nulli inesse possunt. Omne etenim accidens, alicujus subsistentiae additum est potestati; et ideo accidens vocatur, quoniam illi adest, cum alicui substantium inest: ut color adest corporalitati, ut insit corpori. Substat autem id, quod aliis, id est accidentibus quoddam subjectum, ut esse possint, subministrat: ut corpus colori. Et recte dico substat; quodammodo enim sub illis stat, dum secundum rationabilem quemdam ordinem subjectum est accidentibus, quae in se juxta subsistentias, quibus solis conveniunt, recipit.

64.1375C| Itaque, etc.] Quasi: Subsistit, quod ipsum accidentibus, ut possit esse, non indiget. Itaque genera et species, id est generales et speciales subsistentiae, subsistunt tantum, non substant vere. Neque enim accidentia generibus speciebusve contingunt. Ut quod sunt accidentibus debeant. Non enim ipsa genera vel species indigent accidentibus ut sint. Individua vero subsistunt quidem vere. Nam neque ipsa individua, sicut neque genera, neque species indigent accidentibus ut sint. Et quare individua quoque non indigent accidentibus ut sint, supponit: Informata enim sunt jam propriis et specificis differentiis per quas subsistunt. Non modo autem subsistunt, verum etiam substant individua, quoniam et accidentibus ut esse possint ministrant: dum sunt scilicet subjecta eis accidentibus, tanquam illorum, secundum rationabilem rerum creatarum ordinem, causae atque principia. Quocirca ut ex Graecae linguae copia rerum diversitas magis appareat, dicimus, 64.1375D| quod εἶναι atque οὐσιῶσθαι Graece, Latine intelligitur esse atque subsistere; ὑφίστασθαι vero intelligitur substare. Neque enim, ut Marcus Tullius figurato scommatis morsu in speciem laudis quadam urbanitate alludit, Graecia est inops verborum; sed hic quatuor nomina: essentiam, subsistentiam, substantiam, personam, totidem nominibus reddit: essentiam quidem appellans οὐσίαν; subsistentiam vero, οὐσίωσιν ; substantiam, ὑπόστασιν; personam, πρόσωπον. Ut autem ad id propter quod rerum nominumque praedictam divisionem fecimus, revertamur: ideo, sicut dictum est, Graeci quaslibet individuas substantias appellaverunt ὑποστάσεις, quoniam caeteris subsunt; et qualiter velit intelligi quod ait, subsunt, et quae sint illa caetera, eumdem repetens sensum, explanat et ait: Quasi suppositae subjectaeque sunt quibusdam quae in se vel extrinsecus affixa habere dicuntur accidentibus. Idcirco nos quoque Latini eas nuncupamus substantias, quasi 64.1376A| suppositas, imo quasi ὑποστάσεις, hoc est substantes. Cumque etiam Graeci easdem individuas substantias, quamvis non omnes, sed tantum rationales, sicut dictum est, ab ante faciem ponendo nuncupent πρόσωπα; nos quoque Latini a sono possumus nuncupare personas. Sicut igitur ex praedictis manifestum est, idem est esse οὐσίαν quod essentiam; idem est esse οὐσίωσιν quod subsistentiam; idem esse ὑπόστασιν quod substantiam; idem esse πρόσωπον quod personam.

Quare autem, etc.] Quod peritior sermonum Graecia, non modo rationalem, verum etiam irrationalem individuam substantiam vocet ὑπόστασιν, a caeteris quae aliorum nominum sunt rebus eam dividens, ipsius nominis vi et proprietate ostendit, quoniam videlicet a substando, et Graecus ὑπόστασιν, et Latinus substantiam dicat. Recte utique, quoniam sicut rationalis, ita et irrationalis ὑπόστασις sive substantia his quae in se vel affixa extrinsecus habet accidentibus substat: postea tamen idem nomen a 64.1376B| genere ad speciem Graecorum usus contraxit, rationalem tantum substantiam ὑπόστασιν nominans, cum tamen Latinorum usus nomen substantiae, juxta naturam et vim dictionis ipsius, in omnibus quae substant accidentibus adhuc retineat. Si quis autem quaerat quare Graecus nunc non dicat ὑπόστασιν de irrationalibus animalibus, sicut nos Latini de iisdem irrationalibus nomen substantiae praedicamus, respondemus quod hoc ratione est, quoniam scilicet nomen ὑπόστασις quod nunc usu, sicut diximus, nomen est melioris naturae, a genere universorum substantium contractum, applicatum est ad speciem rationabilium, ut id quod est excellentius, videlicet rationalis substantia aliqua descriptione discerneretur: tametsi non descriptione naturae secundum id quod vere est ὑφίστασθαι atque substare (secundum hoc enim quodlibet eorum quae substant accidentibus posse intelligi), at certe, hoc est certe tamen vocabulis, id est usu vocabulorum ὑποστάσεως, vel, si Latine 64.1376C| dici placet, substantiae, a non rationalibus discerneretur quibus tamen secundum naturam convenit, tam Graeci quam Latini interpretatio nominis. Sunt enim hujusmodi multa nomina quae, cum per naturam significationis suae possint plurimis convenire, usu tamen non de omnibus illis, sed tantum de quibusdam dicuntur.

Est igitur, etc.] Quasi: Hoc quoniam diximus, et apud Graecos et apud Latinos est diversitas rerum et nominum, οὐσία, οὐσίωσις, ὑπόστασις, πρόσωπον, essentia, subsistentia, substantia, persona, quae tamen de uno vel homine, vel angelo, vel Deo dicuntur; est igitur et hominis quidem essentia, id est, οὐσία ; et subsistentia, id est οὑσίωσις; et ὑπόστασις, id est substantia; et πρόσωπον, id est persona. Et unde certum sit haec esse hominis, ostendit dicens: Οὐσία quidem atque essentia, quoniam est specialis conformitatis immutabilis; οὐσίωσις vero atque subsistentia est hominis, quoniam in nullo subjecto est 64.1376D| homo, id est subsistentia, qua ipse et est et dicitur homo, non habet prae se cui adsit in eo qui ab ipsa homo est. Ὑπόστασις vero atque substantia est hominis, quoniam subest caeteris quae non sunt subsistentiae, id est quae non sunt οὐσιώσεις. Sensus: Subest accidentibus, quoniam accidentia sic in eo sunt, quod in ipso prae se cui adsint naturaliter habent. Est etiam ejusdem hominis πρόσωπον atque persona, quoniam ipse est secundum naturalem proprietatis suae dissimilitudinem individuum, et non irrationale cui per naturam convenire potest, sed rationale, ad quod usus nomen ὑποστάσεως et personae contraxit. Non solum autem homini, sed et angelo, sicut supra dictum est, nomen personae convenit: quoniam similiter est rationale individuum; et eadem ratione caetera, id est οὐσία vel essentia, οὐσίωσις vel subsistantia, ὑπόστασις vel substantia, illi conveniunt. Nam et specialis conformitatis immutabilitate quisque supernorum spirituum 64.1377A| est: et quoniam specialis ejus subsistentia non habet prae se cui adsit, in nullo subjecto est, et ea subsistit, et subest accidentibus quae in ipso aliqua naturaliter illis priora sequuntur. Sed de angelo tacet, quia non de illius, sed tantum de hominis atque Dei natura atque persona in hoc opere agitur. Ideoque cum essentiam et cum hominis esse dixisset, dixit etiam eadem esse Dei. Quod utique sunt, quamvis non omnia eadem qua sunt hominis ratione. Nam essentia, qua hominis esse dicitur, propter universalium quae de ipso praedicantur subsistentiarum immutabilem conformitatem, de Deo quoque, sed nequaquam subsistentiae suae immutabili similitudine dicitur. Non enim sunt diversae essentiae inter se substantiali conformes, quarum una de Patre, alia de Filio ejus, alia de Spiritu amborum dicatur. Sic enim essent Pater, et Filius ejus, et amborum Spiritus multi dii, et non unus singulariter et individualiter Deus; quamvis etiam de unoquoque homine dicatur est, nunquam tamen dicitur quod sit 64.1377B| ipsa essentia, quomodo multorum universalium, qua diximus similitudine, est. Dei vero non nisi una singularis et individua essentia est, quae de Patre, vel de Filio, vel de amborum Spiritu praedicatur, cum dicitur, Deus est. Ideoque dicimus non solum Deus est, verum etiam Deus est essentia; et ex hoc intellectu, ait: Deus quoque, id est, Pater, vel ejus Filius, vel amborum Spiritus, et οὐσία est, et essentia, recte utique. Sine principio enim, et sine fine, unus et individuus, et simplex Deus est. Et cum omnia quae ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt, ideo etiam a theologicis dicantur esse quoniam ipso solo auctore sunt, maxime tamen ipse est a quo omnium esse proficiscitur, hoc est, quoniam quaecunque vel subsistentiis, vel accidentibus, vel propriis effectibus, vel logicis rationibus, vel moribus, aliquid esse dicantur, ipso auctore sunt, quod esse dicuntur. Est etiam οὐσίωσις, id est subsistentia, vere. Subsistit enim per se nullo indigens. Nulli enim tanquam accidens adesse potest divina essentia. 64.1377C| Dicitur et ὑφίστασθαι, id est substare, recte utique. Quamvis enim divinae essentiae nihil ut accidens adsit in Deo, tamen substat omnibus, quorum est vera causa, verum esse et verum principium. Si enim inter creata alia aliorum, et causae, et esse, et principia, ideoque subjecta dicuntur, multo rationabilius Deus, qui non habet prae se alterius quam quae ipse est essentiae causam, sive esse, sive principium, et est omnium creatorum vera et unica causa, et verum esse, et verum principium, eisdem substare dicitur. Sunt autem tres unius quidem singularis, simplicis, individuaeque essentiae, sed proprietatibus diversi, Pater videlicet, et ejus Filius, et amborum Spiritus: quorum unusquisque omnium creatorum est et causa, et esse principium, et simul una causa unum esse principium. Unde etiam dicimus unam esse οὐσίαν vel οὐσίωσιν, id est essentiam, vel subsistentiam Deitatis, hoc est Deitatem; sed tamen tres ὑποστάσεις, id est tres substantias. Non 64.1377D| quidem quod illi qui sunt tres, diversis proprietatibus suis sint, et creatorum tres causae, vel tria principia; sed quod horum trium unusquisque et causa, et esse, et principium omnium est, et hac ratione illis omnibus substans. Sed sicut quamvis non nisi una sit trium divinitas, et una aeternitas, si tamen dicatur tres personae divinae et aeternae, recte divinitatis et aeternitatis salva singularitate, pluralitas adjectorum nominum, id est divinae et aeternae, redditur pluralitati nominum quibus in eadem orationis parte adjiciuntur, id est tres et personae, quae vere rerum et vocum numero pluralia sunt: ita quamvis non nisi una eorumdemque ratio, qua unusquisque illorum est per se, et etiam tres vi simul omnium creatorum sunt una causa, unum esse, unum principium, salva tamen hujus rationis singularitate, pluralitas horum nominum, id est, ὑποστάσεις, vel substantes, recte redditur pluralitati hujus nominis, quod est tres, 64.1378A| cui in eadem orationis parte adjiciuntur. Et quidem secundum hunc modum Latini dixere unam esse Trinitatis, hoc est, Patris, et Filii ejus, et Spiritus amborum, essentiam, tres substantias, tresque personas. Trium utique praedictorum essentiam unam singularem et individuam esse; et eosdem tres unius essentiae tres esse personas, et rerum veritas, et theologica ratio, et auctoritatis ecclesiasticae usus habet. Sed quoniam et subsistere et substare ex unius subsistentiae, diversis tamen rationibus, id quod eadem subsistentia aliquid est vere dicitur, ut homo. Subsistit enim homo: quoniam subsistentia qua est et qua dicitur homo, id est humanitas, nulli in homine in quo est tanquam accidens adest. Substat vero, quoniam eidem subsistentiae in eodem homine multorum generum accidentia adsunt, nec rerum veritate, nec usu philosophorum dicitur multae substantiae, quod per unam singularem unius speciei subsistentiam substat. Unus enim homo, una singulari humanitate plurimis eidem accidentibus substans, 64.1378B| per ipsam non nisi unus homo, et una substantia dicitur. Quae vero pluribus ejusdem speciei subsistentiis subsistere et substare dicuntur, numero plures substantiae sunt, et dicuntur. Ut pluribus humanitatibus, plures homines, et substantiae. Similiter ergo cum unusquisque trium praedictorum una sola essentia sit, et tres simul non nisi eadem sint: quamvis pluribus imo omnibus quae creata sunt, qualiter supra dictum est quoniam scilicet sunt eorum principium, substent, non tamen erunt plures substantes vel substantiae, sed unum tantum substans vel substantia: quoniam et secundum suae qua sunt essentiae unitatem, omnium sunt unum tantum principium. Si vero essent plures illorum trium essentiae, quarum una Pater, alia Filius, alia amborum Spiritus essent, sicut hominum multae unius speciei subsistentiae sunt, quarum una unus, alia alius est homo, tunc, secundum essentiarum pluralitatem, Pater, et Filius, et eorum Spiritus, essent 64.1378C| multa creatorum principia. Ideoque multi substantes illis et eorum multae substantiae, sicut, secundum subsistentiarum ejus speciei pluralitatem, plures homines plures accidentibus quae subsistentiis adsunt substantes et eorumdem substantiae. Sed quia theologica ratione Patris, et Filii et Spiritus sancti, non nisi una singulariter et individualiter essentia, ideoque non nisi rerum omnium unum possunt esse principium, qua principalitatis suae ratione rebus illis humanae philosophiae verbo subesse vel substare dici possunt, ecclesiasticus loquendi usus tres in Deo substantias dici excludit. Nisi enim hanc de Deo Patre, et Filio, et Spiritu sancto, substantiarum pluralitatem excluderet, imo reciperet quod ex illa pluralitate forte posset intelligi, scilicet quod a diversis essentiis essent, et ab una esset Pater unum principium, et ab alia Filius aliud principium, et ab alia Spiritus eorum aliud principium, recte videretur de unoquoque in illa pluralitate, qua illi essent tres substantiae, quod modo videtur in ea quae propter 64.1378D| unitatem essentiae trium est singularitate, videlicet de Deo Patre, vel de Filio, vel de Spiritu sancto, dici substantia: non idcirco quidem quod ipse supponeretur caeteris rebus, quasi subjectum videlicet, ut in ipso essent, et essentiae suae, qua ipse est, imo quae ipse est, accidentes adessent, sicut in homine ejusdem subsistentiis adsunt diversorum generum accidentia; sed potius idcirco quod idem Deus Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus, uti praeesset omnibus rebus, ita etiam subesset eisdem videlicet quasi principium, quod utique vere est, dum eis omnibus οὐσιῶσθαι vel subsistere subministrat.

Sed et hic, etc.] Quoniam loquendo de essentia, subsistentia, substantia, a proposito suo, quo naturae atque personae differentias se demonstraturum proposuerat, recessisse videtur, haec quae de illis dicta sunt, dicit ad horum differentias pertinere. Quasi: De essentia, subsistentia, substantia, multa dicta sunt; 64.1379A| sed hic omnia idcirco dicta sint, id est, volo hac intentione dicta putari, ut monstraremus differentias naturae atque personae, id est οὐσίας atque ὑποστάσεως. Quo vero nomine unumquodque, id est οὐσίαν vel ὑπόστασιν, oporteat apud Latinos appellari, videlicet an quod Graece οὐσία dicitur, Latine dicitur essentia, sive subsistentia, sive natura; et quod Graece dicitur ὑπόστασις Latine appelletur subsistens, sive substantia, sive persona, sit arbitrium ecclesiasticae locutionis, id est eorum arbitrio relinquatur qui ecclesiasticae locutionis usum noverunt. Hoc tamen interim constet indubium, quod praediximus differre, hoc est diversum esse inter naturam atque personam: quoniam scilicet secundum ultimam supradictarum naturae significationum natura est cujuslibet substantiae specificata proprietas. Alia verba ponit, quam supra posuerit; idem tamen est sensus. Superius enim ait: Natura est unamquamque rem informans specifica differentia. Sed quod ibi dixit, unamquamque rem, hic dixit, cujuslibet substantiae. 64.1379B| Hanc enim volebat intelligi aequivoco nomine quo dicebat rem. Quod vero ibi dixit specifica differentia, hic dicit, specificata proprietas, recte utique. Nam et ibi quam nominabat differentiam, paulo ante vocaverat proprietatem, dicens: Dicimus diversam esse naturam auri atque argenti, in hoc proprietatem rerum monstrare cupientes.

Persona vero, etc.] Quasi: Natura est cujuslibet substantiae specificata proprietas. Persona vero est rationabilis naturae individua substantia.

Hanc in Christo, etc.] Hucusque naturam atque personam propriis differentiis diversas esse ostendit. Nunc Nestorii et Eutychis errores ponere, et submovere ingreditur; et primo Nestorii errorem ostendit et destruit. Quasi: Persona est naturae rationabilis individua substantia. Hanc personam scilicet Nestorius opinione sua constituit esse duplicem in Christo: unam videlicet Dei, alteram hominis. Dicit enim in Christo unam personam esse, quae est Deus; alteram quae est homo: et ex his duabus Christum 64.1379C| esse conjunctum. Eo scilicet errore ad hoc dicendum traductus, quod putaverit posse dici personam in omnibus quoquomodo diffiniantur naturis, hoc est, quia putavit quod omnis natura dicatur etiam persona. Hoc enim praesumpto, quoniam duplicem naturam esse in Christo recte censebat, duplicem quoque personam in ipso esse confessus est. Qua in re eum falsum esse superius dicta diffinitio personae, quae est, naturae rationalis individua substantia, convincit. Quia non habet diffinitio pluraliter: persona est individuae substantiae, sed singulariter, individua substantia. Cum autem haec personae diffinitio eum falsum esse convincat, tum haec quae sequitur argumentatio evidenter declarat ejus errorem.

Vere. Si enim, etc.] Argumentatio hic qualitate dicitur ὑπόθεσις per quemdam quasi consensum, genere autem est syllogismus, specie vero hypotheticus. Non enim aliquo extra sumpto, partem suam confirmat, 64.1379D| sed quasi adversarii dicto sui, quod, est Christi unam non esse personam, consentiat, partem illam sumit, ut quod ex ea falsum sequatur ostendat. Quo destructo, partis suae manifesta veritate argumentationem concludit; ait ergo:

Si non est Christi una persona, sequitur, etc.] Sed quia Nestorius, qui omnem naturam putat esse personam, ex numero naturarum metitur numerum personarum, addit ante sumpto, duasque in Christo naturas esse manifestum est, hominis scilicet atque Dei; et quia nondum satis praemissum est, ut quod illaturus est necessario inferat, adhuc addit: Nec tam insipiens erit quisquam, ut qui, hoc est aliquo modo utramlibet earum, id est aliquam duarum, hominis videlicet atque Dei naturarum a ratione sejungat, dicens unam quidem illarum duarum naturarum esse personam, alteram vero non; sequitur ut duae in ipso videantur esse personae, id est ut Christus non sit una persona, 64.1380A| sed duae. Quod falsum esse, sicut praedictum est, diffinitio personae superius dicta convincit. Est enim persona, ut dictum est, naturae rationabilis individua subsistentia. Si autem Christus est duae personae, quae est igitur hominis Deique facta conjunctio? Num scilicet ita facta est, quasi, id est sicut fit cum duo corpora, id est vel duo lapides, vel duo ligna, vel lapis et lignum, vel hujusmodi alia corpora sibimet apponuntur, ut videlicet tantum locis illa corpora juncta sint, id est et ex alterius qualitate nihil perveniat in alterum? quem conjunctionis modum Graeci vocant κατὰ παράθεσιν, hoc est secundum appositionem. Nam κατὰ Graece, secundum Latine, παρὰ ad, θέσις positio. Diligenter attende quod his verbis breviter et obscure significatum est, diversos scilicet esse conjungendi quaelibet modos. Ait enim quod duo corpora ita sibi conjunguntur, quod in alteram nihil ex alterius pervenit qualitate. In quo innuit, quod etiam ita sibi invicem aliqua conjunguntur, ut in alteram ex alterius qualitate aliquid perveniat. Niger enim lapis 64.1380B| albo lapidi appositus, loco quidem alter alteri juxta est, sed neque qui niger est albi qualitate dicitur albus, neque qui est albus, nigri qualitate dicitur niger. Ligno autem ferrum vel aurum apponitur, et dicitur quidem appositionis habitu lignum ipsum ferratum vel auratum; sed nondum ferri vel auri qualitas praedicatur de ligno. Contingit tamen in hujusmodi appositionibus etiam alterius ad alterum quadam denominatione qualitatis nomen transumi, ipsam vero qualitatem nequaquam in altero fieri, ut in vestium seu armorum appositionibus. Vestis enim sorde vel pulchritudine, et armorum pictura, sordidus, aut pulcher, aut pictus, is cui haec apponuntur dicitur, cum tamen in illius substantia haec minime fiant. Est autem cum non modo nomen alterius denominatur in alterum, verum etiam reipsa qualitas alterius fit in altero: ut dulcedo vel aciditas appositorum fit in vase, vel pomi odor in manu. Sed in his omnibus attendendum est, quod non fit aliquod unum ex eo quod apponitur, et ex eo cui apponitur. Non enim 64.1380C| est aliquid unum naturaliter ex appositis sibi lapidibus, albo et nigro; neque ex ligno et ferro, vel ex ligno et auro, neque ex homine et ejus vel veste, vel armis; neque ex pomo et manu. Ex carne autem et ossibus, et quibusdam aliis fit unum corpus animalis, et ex corpore et anima unum animal. Ut ergo melius intelligi possit in qualibet persona illorum ex quibus ipsa constat compositio, altius incipiendum est. Omne quod est, aut simplex aut compositum est. Quid autem sit simplex, et quid compositum, in libro qui est de bonorum Hebdomade, dictum est. Ibi namque septimo praepositorum termino, sive regula, simplex ita diffinit: Simplex est quod esse suum et id quod est unum habet. Octavo vero termino, de eo quod est compositum, ait; Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est. Haec autem ex quo sensu accipienda sunt, dictum est; unde manifestum est unum esse aliquid in quo diversa sibi invicem conjuncta dicuntur, cui uni sunt esse omnes 64.1380D| speciales, et hae ex quibus speciales constant subsistentiae illorum quae in ipso sibi invicem conjunguntur, et praeter has illae etiam quae in eodem creantur ex habitu conjunctorum. Ut homini, qui ex corpore et spiritu sibi conjunctis unus est, sunt esse omnes corporis atque spiritus subsistentiae, et aliae quaedam quae in ipso ex eorum fiunt concursu. Idem vero homo, ex his quae subsistentiis adsunt qualitatibus, et mensuris intervallaribus, aliquid est. Et quoniam hominis ex corpore et spiritu compositio ita sit, quod nec utrumque nec alterum in eo confunditur, omnes illae quas modo diximus subsistentiae et qualitates et intervallares mensurae, imo etiam intervallarium termini, de ipso homine recte dicuntur. Haec enim spiritus corporisque conjunctio compositio est, non commistio. Non enim omnis compositio commistio est, sicut non omnis conjunctio compositio est. Omnis vero commistio compositio est. 64.1381A| Unum enim aliquid in sese mista componunt; sed vel alterius vel utriusque qualitates aliquas mixtura confundit. Ut cum album nigrumque miscentur, neque componentia neque compositum albi et nigri retinent qualitates, sed alterius speciei afficiuntur colore. Quae vero sine commistione fit compositio, ipsis componentibus suas quascunque naturas, et ut eaedem dicantur de composito, facit, sicut corporis et spiritus naturae, non modo de corpore et spiritu, verum etiam de homine vere dicuntur, et aliae quaedam quae in ipso, sicut dictum est, ex eorum fiunt ad compositionem concursu. In quo diligenter est attendendum quod etsi quandoque non ejusdem sint generis, quae sibi in compositionibus conjunguntur, semper tamen in aliquo sunt ejusdem rationis. Quamvis enim corpus et spiritus diversi generis sint, in hoc tamen sunt ejusdem rationis, quod utraque his quae praedicantur supposita sunt, ipsa vero impossibile est praedicari. Nunquam enim id quod est praedicatur, sed esse et quod illi adest, praedicabile 64.1381B| est et sine tropo, non nisi de eo quod est. Simplices quoque subsistentiae diversorum sunt generum: ut rationalitas, animatio; una tamen eorum est ratio, qua eorum quae sunt esse dicuntur; ideoque id quod est totum esse componunt. Esse vero et id quod est, nec ejusdem sunt generis, nec ejusdem sunt rationis; et idcirco illorum conjunctio compositio esse non potest. Quodam tamen rationali habitu interveniente, unum quiddam est, sive simplex, sive compositum: quod ita mens concipit, ut in eo id quod est et esse, vel quod ei adest genere et ratione, esse diversa cum assensione percipiat. Videt enim in illo uno, et ipsum esse quo id quod est sit, et etiam id quod est, quod illo esse sit. Videt et quaedam alia quae proprietatis ratione adsunt quidem ipsi esse, insunt vero, vel extrinsecus affiguntur ei quod est. In hoc igitur uno id quod est habet esse quo est, et ea quae ipsum esse quoquomodo sequuntur. Ipsum quoque esse et ea quae ipsum sequuntur habent id quod 64.1381C| est, de quo vere dicantur. Quae nisi diversa essent, habere haberique non possent. Nihil enim omnino vel esse in se, vel habere se potest, nec aliquo modo sibi conjungi; diversa igitur inter se sunt quae sibi invicem conjunguntur. Sed si omni genere omnique ratione, etsi in uno, conjunguntur, minime tamen vel in eo commisceri vel illud componere possunt. Ex his igitur apparet diversos esse modos diversa sibi invicem conjungendi; et quandoque unum esse in quo diversa sibi conjunguntur, quandoque vero non esse unum. Unum quoque in quo diversa conjunguntur, quandoque simplex esse, quandoque compositum; in eo autem quod compositum est, quandoque alterum; quandoque utrumque, quandoque neutrum componens commistione confundi; quae autem omni genere omnique ratione a se diversa sunt, nequaquam sibi; componi; compositum quoque a componentibus nunquam omni genere, nedum omni ratione posse esse diversum: imo si sine commistione est compositio, quorum sunt naturaliter generum 64.1381D| componentia, eorumdem quoque esse compositum. Sed haec omnia non nisi de rebus creatis intelligi volumus. In theologicis enim aliqua quidem similiter, aliqua vero aliter esse, sequentia nos docebunt. Non enim omnia neque nulla quae in naturalibus aut mathematicis ingelliguntur, in theologicis accipienda sentimus; ideoque subtilissimae atque exercitatissimae philosophiae esse, communes utrisque et proprias singulorum rationes notare. Et haec quidem propter imperitos, qui diversarum facultatum rationes, aut communicant proprias, aut appropriant communes, tetigimus; nunc ad propositum redeuntes, dicimus quod cum tot sint rerum sibi invicem conjungendarum modi, illam conjunctionem, quae est naturarum duarum, divinae scilicet et humanae, in Christo, inferius contra Eutychen non esse per commistionem: hic vero contra Nestorium non esse, per appositionem, ostendit. Quasi: Quaero num Dei hominisque 64.1382A| conjunctio κατὰ παράθεσιν, hoc est secundum appositionem, facta sit.

Sed si ita, id est secundum appositionem humanitas divinitati conjuncta est, etc.] Diligenter attendendum est quod cum dixerit, quae est facta hominis Deique conjunctio, nunc non dicit homo Deo, sed humanitas divinitati conjuncta est. Per quod innuit quod cum dicebat hominis Deique, volebat intelligi humanitatis divinitatisque. Recte utique quoniam et catholicos et Nestorium secundum illam naturae significationem, qua diffinitur: Natura unamquamque rem informans specifica differentia, duas in Christo naturas constituere superius dixerat. Neque vero aliter intelligi potest quae dicitur in Christo hominis Deique facta conjunctio. Est enim regula generalis, non uni tantum rerum aliquarum addicta generi, nec uni tantum facultati, sed in omni facultate et omni rerum genere per se nota et necessaria, quod videlicet quaecunque sibi invicem conjuncta sunt, inter se suis proprietatibus sunt diversa. Non igitur illi qui Deus 64.1382B| est, ille qui homo est, in Christo potest esse conjunctus. Non enim est in Christo qui homo sit; sed ipse sicut est Deus essentia, ita est homo subsistentia. Ipse vero sibi conjunctus esse non potest, quoniam non est a se sui proprietate diversus. Cum ergo dicitur hominis Deique in Christo facta conjunctio, ab eo qui est homo, ad id quo homo est, id est ad hominis naturam et subsistentiam, quae vocatur humanitas, quam et mathematica speculatio ab eo qui homo est abstrahit, concedere debet et dicentis et audientis intelligentia, et illam credere in Christo, qui solus est Deus et homo, divinitati esse conjunctam. Illud enim lectoris vigilantia debet attendere acceptis dictionum significationibus, quibus significatorum propositi conveniat ratio, et de quibus interpres id quod dictum est intelligendum explanet; verbi gratia: si quis dicat, homo est risibilis; item, homo est individuorum forma: hominis nomen quidquid in una id in altera affirmatione significat. id est, et id quod intelligitur 64.1382C| homo, et id quo esse debet homo. Quorum significatorum illud, quod primum exposuimus, grammatici vocant substantiam. Illud vero quod secundo exposuimus, cujuscunque generis sit in omni facultate, qualitatem appellant. Sed in prima affirmatione non id quo est homo, id est nominis qualitas, sed is qui ea est homo, id est substantia nominis risibilis esse proponitur. In secunda vero affirmatione non is qui est homo, sed id quo est homo, id est nominis qualitas individuorum forma dicitur. Similiter si quis dicat, animal est sensibile, animal est genus hominum: item, sensibile est corpus, sensibile est differentia; item, risibile est homo, risibile est proprium hominis; item album est corporeum, album est accidens: quamvis eisdem nominibus rerum suppositio in propositis enuntiationibus fiat, priores tamen de substantiis nominum, secundae vero de qualitatibus eorumdem intelligendae sunt. Et hujusmodi infinitae sunt orationes, quae sub eisdem nominibus non modo aequivocis aut quolibet schematis 64.1382D| genere translatis, verum etiam univocis, de aliis atque aliis debere intelligi, ipsa rerum proprietas, et orandi regula prudentem docet interpretem. Omne vero nomen, diversa significat, substantiam videlicet et qualitatem. Ut album, id quod appellatur album, quod est substantia nominis; et id quo appellatur album, quod est ejusdem nominis qualitas. Sub eodem igitur nomine quod est album, si quis dicat, album est corpus, album est accidens, rerum proprietatem secutus interpres, sicut dictum est de eo quod appellatur album, quod vere est corpus; hoc vero de eo quo appellatur album, quod vere est accidens, interpretabitur. Neque enim id quod album est accidens esse, neque id quo album est corpus esse, rerum ipsarum permittit proprietas. Similiter ergo cum dicitur hominis atque Dei in Christo facta conjunctio, non debet intelligi quod is qui homo est et is qui Deus est in Christo conjuncti sint. In eo 64.1383A| namque nihil est quod sit homo quod ei qui in illo Deus sit intelligatur conjunctum. Sed ipse Christus qui Deus est, etiam homo est, qui nulla ratione sic potest conjungi. In ipso itaque divina essentia, qua Christus est Deus, et humana subsistentia, qua ipse est homo, recte intelliguntur conjunctae, et ex sensu accipiendum est quod dicitur, hominis Deique facta conjunctio. Quod etiam ita accipiendum, auctor, sicut jam diximus, declaravit, cum eumdem sensum repetens, dixit: Sed si ita humanitas divinitati conjuncta est. Ne ergo lectorem decipere possit aliqua dictio, quae cum sensum aurium sono excitat, in quacunque oratione ponatur, offert menti quaecunque significat, rerum proprietatem, quam apud philosophos didicit recolat, et loquendi rationes quas logica ministrat attendat; atque συντάξιν ex grammaticorum, λέξιν ex dialecticorum seu sophistarum, ῥήσιν ex rhetorum locis considerans, de tot significatis id quod ad propositum pertinet, convenientium illi rationum adminiculis, eligat. Et ut de caeteris orandi 64.1383B| taceam speciebus, in affirmationibus, quae res subjecta cujus rei praedicatae suscipit nomen, inter caetera quae significantur, notare contendat, ibique mentis suae intellectum constituat. Quod quidam, qui cum nihil intelligant, omnia judicant, homines impudentissimi, desipientia sapientissimi, absque disserendi ratione disertissimi, minime cogitant attendendum. Ideoque non ex sensu mentis ejus qui loquitur verba, sed ex verbis sensum, et alium saepe quam illum cui sunt articulata, accipiunt, in his etiam quae ipsi proferunt verba non intelligentes, neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. Unde cum audiunt hominis Deique factam in Christo conjunctionem, putant quod is qui homo est et is qui Deus est in Christo dicantur conjuncti. Quemadmodum si dicantur humani spiritus, qui anima vocatur, corporisque in Christo facta conjunctio; recte intelligitur non modo id quo anima est spiritus, et quo caro est corpus, id est, spiritus corporisque naturae, verum etiam 64.1383C| ipsa anima quae est spiritus, et ipsa caro quae est corpus, esse in Christo, ibique esse conjuncta. Sed non ita potest accipi, cum dicitur hominis Deique conjunctio in Christo facta: scilicet ut is qui homo est et is qui Deus est intelligantur esse conjuncti; sed tantum divina essentia et humana subsistentia, id est divinitas et humanitas. Neque vero hae per apprehensionem. Sin ita, id est, per apprehensionem humanitas divinitati conjuncta est, nihil ( supple ) unum. Nam et ipse in sequentibus addet. Nihil (inquam) naturaliter unum, ex horum utrisque confectum est: videlicet non ex his alicujus unius constat proprietas. Quocirca nec Christi. Ac per hoc, Christus nihil est, scilicet non est aliquid naturaliter unum, quod tamen est. Nomen quippe ipsum quod est Christus, unum quiddam significat, id est, ipsum qui dicitur Christus, et ex multis collectam proprietatem, qua dicitur Christus: et hoc intelligitur ex singularitate hujus vocabuli, quod est Christus.

Ac si, ] Quasi: Vocabuli singularitas unum ostendit. 64.1383D| At qualiter unum sit videndum est. Nam simpliciter unus non est, qui secundum Nestorium, ex eo qui Deus est et ex eo qui homo est conjunctus est. Certum est autem quoniam qui Deus est, est etiam persona. Persona vero personae nisi secundum appositionem conjungi non potest. Si vero duabus personis manentibus, illa videlicet quae est Deus, et illa quae est homo, ea conjunctio naturarum, id est divinitatis et humanitatis, facta est, quale superius diximus, hoc est secundum appositionem. Quasi: quae Deo et homine manentibus personis aliter fieri non potest, nihil unum ex duobus effici potuit. Attende quod ait: Si humanitas divinitati secundum appositionem conjuncta est, nihil unum ex utrisque confectum est; et quando secundum appositionem fieri intelligenda sit, ostendit cum ait: Si duabus personis manentibus conjunctio fit earum. In quo manifeste demonstrat quod nulla est naturarum secundum appositionem 64.1384A| conjunctio, nisi earum subjecta in quibus ipsae sunt vel de quibus praedicantur sibi invicem secundum appositionem conjuncta sint. Nam in corpore animalis, carnis et ossis naturae non appositione, sed compositione conjunctae dicuntur; quoniam caro et os in ipso corpore animalis, non appositione, sed compositione conjuncta sunt. Nam quandocunque ea quae sunt aliquod subsistens componunt, et ea quibus sunt ipsa componentia totius subsistentis illius proprietatem componunt. Non autem universaliter convertitur. Saepe etenim alicujus subsistentis proprietas ex multis est naturis composita, ipsum tamen subsistens simplex ex nullis subsistentibus constat. Ut animae illa specialis subsistentia, qua ipsa est et dicitur anima, ex diversis subsistentiis constat. Item attende quod non ait: si duobus quae sunt manentibus; imo ait, si duabus personis manentibus ea conjunctio, etc. Plurima enim sunt quae personae non sunt, quorum aliqua secundum appositionem, aliqua secundum compositionem sibi invicem conjunguntur, 64.1384B| ut lapis lapidi: quandoque sola appositione, quando compositione conjungitur. Sed persona personae nunquam componitur. Omnino enim nihil unquam ex duabus personis fieri potest. Ideoque nec earum naturae naturam aliquam componere possunt. Sed secundum personarum, quae quandoque contingit, ad se invicem appositionem, earumdem quoque naturae ad sese dicuntur appositae. Si igitur Deo et homine duabus personis manentibus, naturarum Dei et hominis est ad se invicem facta in Christo secundum appositionem conjunctio non est una ex ipsis Christi facta proprietas, et quoniam nihil nisi proprietatis suae singularitate unum est, consequitur quod secundum Nestorium, qui, qualiter dictum est, Deo et homine, duabus personis manentibus, duas in Christo naturas sibi invicem non compositione, sed appositione junctas opinatur, nihil unum est Christus. Ac per hoc omnino nihil, vere. Quod enim non est unum, nec esse omnino potest; sicut etiam quod non est, 64.1384C| non est unum. Est enim philosophis multarum propositionum locus, et per se nota propositio, quod esse atque unum, universaliter convertitur. Quodcunque enim est, unum est; et quodcunque unum est, est. Verbi namque singularitatem suppositae rei singularis proprietas exigit. Sicut et pluralitatem verbi rerum suppositarum illa quae uni convenire non potest proprietatum diversitas. Ut si quis de Platone loquatur, sive unum sive multa de ipso affirmet, vel neget, verbo singulari hoc faciet. Non enim dicet, Plato egunt, sed legit. Nec Plato sunt, sed est homo albus, astrologus, et hujusmodi alia. Si vero Platonem et Ciceronem supponat, non dicet, Plato et Cicero est, sed sunt hoc vel illa. Nisi forte verbi tropo praedicati nominis singularitati singularitas ipsius verbi reddatur: ut omnia Caesar erat. Ergo quicunque dicit sunt, de pluribus; qui vero dicit est, de uno se loqui secundum praecepta grammaticorum significat. Est autem illud unum quandoque simplex, ut anima; quandoque compositum ut animal; et aliquando continuum, 64.1384D| ut corpus animalis; aliquando disgregatum, ut acervus. Tamen, sicut simplex, ita et compositum suae proprietatis singularitate est unum. Nec modo illa quae linearum suarum terminis interpositis sunt continua, ut corpus animalis, aut quolibet alio modo sine disgregatione junctissima, ut ipsum animal, absque spiritus corporisque dissolutione; verumetiam ea quae ex pluribus a se invicem disgregatis conjunguntur, ut acervus lapidum, aut hujusmodi aliquorum, chorus tritici, aut leguminum, aut hujusmodi aliorum, suae tamen proprietatis singularitate unum sunt.

Sed esse, etc.] Quodcunque est, unum est. Sed esse Christum, id est quod de Christo verbi singularitate dicatur, est, coram omnibus, et absque multiplicitate sensus manifeste ac sine falsitate alicujus admistione veraciter confitemur; et quoniam quodcunque est, unum est, et Christus est: unum igitur 64.1385A| esse proprietatis suae singularitate, dicimus Christum. Quod si ita est, ut utique est, non sunt in Christo Deus et homo duae personae, sed sicut ipse proprietatis suae singularitate unus est, ita quoque ejusdem proprietatis naturali dissimilitudine unam ejusdem Christi sine dubitatione personam esse necesse est: et vere. Si Christus, qui est et Deus et homo, qualiter diximus, unus est, non sunt in ipso Deus et homo duae personae. Nam si Deus et homo essent in illo duae personae, ipse non posset esse unus Christus. Quasi: Sed essent duo Christi, unus ille qui esset unus Deus, alter ille qui esset homo. Dicere vero duos esse Christos, unus qui Deus sit, alius qui homo sit, nihil est aliud nisi insania mentis praecipitatae, a sua quasi quadam altitudine rationis. Cur enim omnino duos illos, videlicet unum hominem, alium Deum, audeat Nestorius vocare Christos? Quasi: Nulla omnino est ratio. Atque item admirans idem repetit, ut rationem illam qua quaelibet quibus ipsa convenit possunt duo vocari, ab istis removeat. Ait 64.1385B| ergo: Vel cur eum qui Deus est vocet Christum, si eum quoque qui homo est, appellaturus est Christum, cum is qui natura Deus est, et is qui natura homo est nihil habeant naturaliter simile, et ut alio nomine idem dicatur, nihil habeant conjunctum ex Dei atque hominis facta, imo si maneant duae personae, ficta copulatione? Sensus: Cur simili nomine abutatur in diversissimis naturis? cum scilicet, si cogitur Christum diffinire, utrisque (ut ipse dicit) Christis non possit adhibere unam substantiam diffinitionis, id est substantialem, saltem secundum substantiam formae, etsi non secundum formam substantiae diffinitionem. Haec enim sola ratio qua cujuslibet nominis appellatio naturaliter est communis, si videlicet qualitas secundum quam est nomen illis quorum est nomen, tota formae substantiae est communis, ut homo vel album. Quae communio inter Deum et hominem, neque secundum aliquam subsistantiam, neque secundum aliquod accidens esse potest: quoniam 64.1385C| Deus et homo nullo genere, nullo accidente possunt esse conformes; et ita nomen hoc quod est Christus, de Deo et homine, personis videlicet tam genere quam individuali proprietate inter se diversis, univoca appellatione praedicari non potest: Vere; etenim, si Dei atque hominis diversa secundum genus substantia est, ut utique est, unumque nomen Christi, in utrisque, id est uterque appellatur, hoc nomen quod est Christus, nec conjunctio diversarum substantiarum, id est divinae essentiae et humanae subsistentiae, unam quod in principio erat personam creditur fecisse quod non erat, id est gigantem geminae substantiae, aequivocum est nomen Christi, id est nomen hoc quod est Christus, et nulla una diffinitione potest concludi; quasi: Quod non est verum. Sensus: Neque univoca, neque aequivoca appellatione duarum in Christo personarum, nomen est Christus.

Quibus autem, etc.] Hucusque dialecticis ratiocinationibus unam esse personam Christi non duas ostendit. Nunc rhetorum utens firmamento, multa 64.1385D| breviter tangit, quibus idem firmissime ostendit. Quasi duos dicere Christos, unum Deum, alterum hominem, nulla ratio habet. Auctoritas autem, qua hoc posse astrui videatur, similiter nulla est: nam quibus unquam Scripturis ad intelligendum Deum et hominem nomen Christi geminatur? Ac si dicat: nullae. Quid vero novi, hoc est, quid novum per adventum Salvatoris effectum est, si in hominis quaeque creditur a Deo facta assumptione, Deus atque homo diversae manserunt personae? Hic si quis dicat, crediturne in hac assumptione aliqua novitas facta? Respondemus: Ita utique. Nam catholicis et fidei veritas, et raritas miraculi constat, in eo quod Deus dicitur hominem assumpsisse. Hoc autem miraculum ex his est ex quibus admiratio solet contingere, videlicet ex rei magnitudine atque novitate. Quam enim magnum est, hoc quamque novum! Quasi: Nihil tam novum tamque magnum est, quam magnum 64.1386A| est atque novum id quod semel nec ullo alio saeculo possit evenire, ut scilicet natura ejus qui est solus Deus, conveniret compositione cum humana natura, quae erat ab eo diversissima; atque ita ex distantibus naturis fieret copulatione una persona. Diligenter attende quod ait, fieret copulatione una persona; et non intelligas quod naturarum copulatione fieret persona, sed quod fieret copulatione una. Non enim quod erat factus est Christus, sed quod non erat. Erat autem Deus et Filius Dei, et persona, et unus, sed sine diversarum naturarum copulatione. Si quis ergo quaerat, Christus quid factus est? nemo respondebit quod ipse sit factus Deus, vel quod sit factus Filius Dei, vel quod sit factus persona, vel quod sit factus unus; sed quod sit factus diversarum naturarum copulatione unus. Quid unus? Unum totum, unum compositum, et hujusmodi. Et haec est mirabilis novitas. Solent quidem usu nascentium, qui vocatur natura, in una persona plurima diversarum specierum conjungi: ut carnes, ossa, 64.1386B| sanguis, cholera, et hujusmodi, et cum his omnibus anima, quae tamen inter se aliquo genere et aliqua ratione conveniunt. Item subsistentiae generales et differentiales, quae partes sunt spiritalium subsistentiarum; et accidentia, quae etiam numerantur in partibus personalium proprietatum, quae inter se quandoque aliquo genere semper aliqua ratione conveniunt; sed quod omni genere omnique ratione diversa aliquod unum componerent, nulla unquam consuetudo nascentium habuit; quod tamen in ea persona quae Christus vocatur, factum est, in qua divinae essentiae conjuncta est humana subsistentia, quae ab ea non modo omni genere, verum etiam omni ratione intelligitur esse diversa: illa enim est essentia, ista est subsistentia; illa sine principio, haec ex principio; illa creator est, ista creatura aliquid est. Unde harum in Christo facta conjunctio, novitas est. Secundum Nestorii vero sententiam, qui sicut erant ante incarnationem Christi divinitas et 64.1386C| humanitas, videlicet sine aliqua sui inter se copulatione, ita Christo incarnato dicit eas manere, quid contigit novi? Ac si dicat, nihil, quod ex verbis ipsius manifestum est; inquit enim: Humanitas divinitasque servant proprias personas, id est, sicut ante incarnationem Christi, Deus et homo erant diversae personae, ita et post incarnationem. Et quasi hoc omnibus debeat esse indubium, quadam id admirationis forma confirmat, dicens: Quando enim non fuit propria divinitatis una, itemque propria humanitatis alia persona? Quasi: Quando non fuit Deus alia persona quam homo, et alia homo quam Deus? Quando vero non erit? Quasi: Semper fuit, et semper erit, alia hic ab illa; vel quid amplius? Quasi: Quid novi contigit? etc. Vel quid amplius contigit in generatione Jesu, quam in generatione cujuslibet alterius hominis, si discretis utrisque personis, id est Deo et homine, discretae etiam fuere naturae, id est divinitas et humanitas? Ita enim, qualiter dictum est, discretis videlicet manentibus personis, id est, 64.1386D| Deo et homine, illic, hoc est in generatione Jesu, nulla conjunctio naturarum, divinitatis scilicet et humanitatis, potuit esse, ut in quolibet homine, id est in cujuslibet hominis generatione; cujus hominis Deo auctore atque operante generati, cum propria, et adeo per proprietatem suam discreta persona subsistat, nulla divinitas, non dico Graece secundum munus vel muneris quemlibet usum, sed dico excellentissimae substantiae, id est essentiae est ei, hoc est, ejus humanae naturae aliqua compositione conjuncta. Deus enim, qui nusquam non est, ubique suae substantiae plenitudine totus est, ideoque in omni homine est, cui etiam ad aliquos usus Pater et Filius donant Spiritum suum. Sed nullus illorum essentia divinitatis suae humanitati qua homo est compositae Deus est. Jesus autem solus est, in quo omnis plenitudo divinitatis est: nam et sicut ubique et extra omnia, ita in ejus humano corpore atque 64.1387A| spiritu Pater, et Filius, et eorum spiritus totus est, spiritus quoque Patris, et suus ad quoscunque usus, idem Jesus vult, in ipso est. Pater quoque in ipso est personali proprietate, alius ab ipso; sicut et Spiritus sanctus in ipso, personali proprietate alius est ab ipso. Ipse vero in se esse non potest, unde cum ipse dixisset: Pater in me est, non subjunxit, et ego in me; sed potius, et ego in Patre. Sunt ergo in Filio, Pater et Spiritus sanctus, personalibus proprietatibus ibidem, sicut et ubique alii ab ipso: ipse vero, non in se, quoniam personali proprietate a seipso alius esse non potest; in corpore tamen ejus et anima, sicut dictum est, et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, totus est, et personalibus proprietatibus diversi a corpore ipsius et anima. Nam neque corpus ejus neque anima, est vel Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus. Essentia vero qua Filius cum Patre et Spiritu sancto idem singulariter et individualiter est, subsistentiis corporis ejus et animae, imo toti humanitati in ipso conjuncta est, quod in nullo homine alio factum est. 64.1387B| Unde nullus aliorum, quamvis in eorum corporibus atque animabus, imo in ipsis Pater, et Filius, et eorum Spiritus sit, quamvis etiam illis a Patre et Filio et Spiritus sanctus datus sit, et multae gratiae in eodem Spiritu, nullus unquam divinitatis essentia Deus est. Ipse vero cujus essentiae humana subsistentia conjuncta est, et Deus et homo est.

Sed fortasse Jesum, etc.] Superius cur duos Nestorius Christos, unum Deum, alterum hominem diceret, admirans quaerebat, cum neque univoca appellatione possent, neque aequivoca, praeter Scripturarum usum deberent duo Christi dici. Nunc quod nec etiam nominis translatione eosdem, id est Deum et hominem, duos dici Christos conveniat, ostendit. Quasi: Deum et hominem, quos in ipso duas dicit Nestorius esse personas, cur appellet Christos miror, cum nihil simile habeant, etc. Sed fortasse Jesum, id est personam hominis, illam videlicet personam quam in Christo hominem esse putat, idcirco vocet Christum, 64.1387C| quoniam divinitas quaedam, mira quaedam sit operata per eum. Quasi: sicut Scripturae de venturo Messia promiserant. Esto. Quasi: Concedatur hoc. Deum vero ipsum, illam videlicet personam quam in Christo putat esse Deum, cur vocet appellatione Christi? Quasi: Vocet illam quoque Christum eadem causa? Quoniam scilicet divinitas mira quaedam sit operata per eam? Ac si dicat: Non convenit. Si vero Nestorius dicat illam personam quam in Christo esse hominem putat, hac de causa recte vocari Christum, quoniam divinitas mira quaedam sit operata per eum, quaero cur non ipsa quoque elementa, id est, terram, aquam, aerem, ignem, simili vocabulo audeat appellare, per quae Deus mira quaedam quotidianis motibus, generationis, corruptionis, augmenti, diminutionis, alterationis et etiam secundum locum mutationis, operatur. An infirmabit similitudinis rationem, dicens non ad rem pertinere quod de elementis opponimus, ideo quia irrationabiles substantiae non possunt, sicut supradictum est, 64.1387D| habere personam, id est esse personae quae Christi vocabulum excipere possint? Quasi: Non valebit, quoniam et irrationabiles substantiae plurimae sunt quae et personae sunt, et per eas mira quaedam divinitas operatur, nulla tamen earum Christus vocatur. Nonne etenim in quibusdam hominibus, in se sanctis, ac quantum ad alios, divini cultus pietate conspicuis, apertus Divinitatis actus agnoscitur, quorum tamen, ac si dicat, nemo Christus vocatur? Ideoque illa persona in Christo quam putat esse hominem, non idcirco appellabitur Christus, quoniam per eum mira quaedam sit operata divinitas. Nihil enim intererit cur non sanctos quoque viros, per quos Deus mira operatur, nec eorum subsistentiis, quibus aliquid sunt, copulata divinitas eadem appellatione dignetur, ut scilicet vocentur Christi, si persona quae 64.1388A| est Christi, quae sicut semper fuit Deus, ita semper fuit persona, in assumptione humanitatis non est ex conjunctione divinitatis et humanitatis una.

Sed forsitan, etc.] Quasi: Nihil intererit cur non sanctos quoque viros, etc. Sed forsitan dicat Nestorius illos quoque, id est sanctos, per quos mira quaedam est operata Divinitas, vocari Christos: fateor, sed non veros Christos, imo ad imaginem veri Christi: et quare ad imaginem ejus, paulo post dicet. Quod si nulla una persona conjuncta est ex homine atque Deo, id est, si personae unius proprietas ex humana atque divina natura non constat, arbitrabimur omnes illos qui vocantur Christi, non ad imaginem veri Christi Christos vocari, sed ita veros Christos esse, ut arbitremur hic esse verum Christum qui creditur genitus esse de Virgine. Et quare arbitramur, supponit: Nulla quippe persona secundum Nestorium, in hoc Christo vero est adunata ex Dei atque hominis copulatione, id est hujus personae quae est Christus, qui esse coepit nunquam persona, 64.1388B| individualis proprietas minime intelligenda est ex divina et humana natura constare, sed Deum et hominem in Christo diversas esse personas. Sicut nec in eis, sanctis videlicet, qui Dei Patris, et ipsius Christi ejus Filii, Spiritu sancto sibi per gratiam dato, de venturo in carne Christo praedicabant, quorum scilicet personales proprietates nequaquam ex divina et humana natura erant compositae: sed unusquisque illorum erat persona, et Spiritus Patris et Filii, illis ab eodem Patre et a Filio datus, alia ab ipsis erat persona, ad usus diversos vere illis data, et ad hunc usum maxime, ut, sicut jam dictum est, de venturo Christo praedicarent. Propter quod, hoc est, cujus ipsorum cum Christo consortii ratione, ipsi quoque appellati sunt Christi, quia per hoc quodam modo erant ejus, quem sua praedicatione ostendebant, imago.

Jam vero, etc.] Quasi: His quae diximus patet Deum et hominem non esse in Christo duas personas. Jam vero sequitur id quod omnino indubium est, ut 64.1388C| scilicet Deo et homine in Christo secundum Nestorium manentibus diversis personis, nullo modo credatur humanitas esse assumpta a divinitate, quod tamen recte credentium fides habet. Diligenter attende quod dicitur a divinitate assumpta humanitas, et non tam ex dictionibus sensum, quam ex sensu dictiones judicaturus, quid secundum grammaticos locutio, quid secundum rhetores elocutio lectoribus intelligendum ministret, ex rerum ipsarum proprietatibus disce. Auctores enim consueverunt dictionibus sensus eisdem saepe diversos, saepe diversis eosdem proferre. Ex eodem enim intellectu dictum invenitur, et Deus assumpsit hominem, et divinitas assumpsit humanitatem, illud personae, hoc naturarum nominibus. Illa enim nomina, id est Deus, homo, a naturis quidem diversis, sed tamen personae unius sunt nomina. Haec vero, id est divinitas et humanitas, naturarum sunt nomina; sed illa, hoc est Deus et homo, quandoque ex intellectu personae, quandoque ex intellectu naturarum, utraque quandoque 64.1388D| alterum pro persona, alterum pro natura intelligenda ponuntur. Similiter et hic, id est divinitas et humanitas, aut utraque pro naturis, aut utraque pro persona, aut alterum pro persona, alterum pro natura dicitur. Nam cum dicimus, Deus assumpsit hominem, et divinitas assumpsit humanitatem, ex eodem hic dicimus sensu, et ibi Deus et hic divinitas ad intelligendam personam; hominem vero et humanitatem, ad intelligendam naturam his orationibus proferuntur. Non enim assumpsit persona personam, neque natura naturam, neque natura personam, sed tantummodo persona naturam: formam enim servi nihil nisi Christus accepit. Sed Nestorius audiens, Deus assumpsit hominem, putat intelligendum quod qui Deus erat eum qui homo est assumpserit; quod esse non potest, nam unus et 64.1389A| idem est Christus, videlicet qui et Deus erat, et homo est, qui se ipse ipsum nulla ratione assumere potuit: quia non nisi diversorum ulla potest esse assumptio. Quod si in Christo unam putat esse personam illum qui Deus erat, alteram vero esse personam illum qui homo est, atque illum qui Deus erat eum qui homo est assumpsisse, hoc quoque impossibile est. Nam sicut omnino idem, ita omnino diversum assumi non potest. Non vero sunt aliqua inter se magis diversa quam ea quae omni genere et personalibus proprietatibus diversa sunt. Non indefinite dicimus genere, sed universaliter omni genere. Nec dicimus quibuslibet proprietatibus, sed personalibus proprietatibus. Sunt enim quae differunt genere, sed non omni: ut lapis et lignum, quae tamen uno genere corpora sunt, et differunt proprietatibus, sed non personalibus, ideoque unum aliquod componere possunt: ut domum, vel hujusmodi aliud. Sunt etiam quae omni genere, ac per hoc totis proprietatibus, sed non personalibus, et idcirco in uno esse possunt: 64.1389B| ut color et superficies, quae nullo genere, nulla proprietatum naturalium parte conveniunt; et tamen in uno sunt, quoniam earum proprietates personales non sunt. Non enim color per se a superficie unus, cujus proprietas id non efficit ut cum superficie in uno esse non possit. Item sunt quaedam quae proprietatibus etiam personalibus differunt, et tamen omni genere suo et specie etiam conformia sunt: ut Plato et Cicero. Sunt etiam quae conveniunt, non dico diversarum numero naturarum suarum imaginaria vel substantiali conformitate, sed unius simplicis atque individuae essentiae singularitate. Differunt autem personalibus proprietatibus, ut Deus Pater, et ejus Filius, et utrorumque Spiritus. Sed, sicut jam diximus, non sunt horum omnium aliqua a se invicem ita diversa, sicut ea quae omni genere totisque personalibus proprietatibus differunt. Omnino enim disjuncta sunt quae aeque personis naturisque separantur, id est quae personalibus proprietatibus et 64.1389C| naturarum dissimilitudine distant, prorsus (inquam) disjuncta sunt. Nec magis, imo nec tantum homines bovesque inter se disjuncti sunt, quam divinitas humanitasque in Christo discreta est, si in assumptione qua Deus hominem creditur assumpsisse, ipsa divinitas et humanitas, id est Deus et homo, mansere personae. Homines quippe ac boves, a se invicem proprietatibus speciebusque disjuncti, una animalis, hoc est generis communitate, quae est per substantialem in ipso conformitatem, junguntur. Illis enim, hoc est hominibus et bobus, etsi secundum proprietates et species differentibus, est tamen communis secundum genus substantia. Et qualiter hoc intelligi debet, explanat aliis verbis, eumdem sensum repetens ita: Eademque universalitatis collectione natura. Quod enim dixerat substantia, hoc dicit natura, et quod dixerat communis, hoc dicit eadem; et quod dixerat secundum genus, hoc dicit universalitatis collectione. Propriore etenim Scripturarum usu, substantia, quae alio nomine dicitur subsistentia, est 64.1389D| eorum quae per eam subsistunt natura; genus vero nihil aliud putandum est, nisi subsistentiarum secundum totam eorum proprietatem, ex rebus secundum species suas differentibus similitudine comparata collectio. Qua similitudinis comparatione omnes illae subsistentiae dicuntur unum universale, unum dividuum, unum commune, unum genus, una eademque natura. Hac itaque communi natura homines, sicut dictum est, bovesque junguntur; Deo vero atque homini quid non erit disjunctum diversa ratione, si scilicet sub diversitate naturae illorum, quae certa est, quoniam essentiae Creatoris nulla rei creatae subsistentia potest substantiali similitudine esse conformis, personarum quoque discretio in Christo mansisse credatur?

Non est igitur, etc.] Quasi: Deo et homine in Christo personis manentibus, nullo modo creditur a divinitate assumpta humanitas. Non est igitur salvatum 64.1390A| genus humanum, et item aliis verbis idem dicit: Nulla in nos salus processit Christi generatione, qua a divinitate non esset assumpta humanitas. Tot; quasi: Multorum prophetarum scripturae illusere populum credentem Christi generatione in se processisse salutem. Omnis auctoritas Veteris Testamenti spernatur, per quam auctoritatem promittitur mundo salus Christi generatione. Manifestum est autem per ea quae Nestorius opinatur, eam non provenisse, si videlicet in Christo Dei et hominis eadem diversitas est in persona quae est in natura, hoc est, si in Christo Deus et homo ita sunt diversae personae, sicut in ipso divinitas et humanitas sunt diversae naturae. Eumdem quippe salvum fecit, quem non ministra originali concupiscentia, sed divina gratia praeeunte creditur assumpsisse. Attende quod ait eumdem, et quem, et non intelligas, quod eum qui homo est, Christus qui est Deus, et Filius Dei assumpserit. Hoc enim auctor hujus sui tractatus exputat disputatione: quoniam nulla ratione vel seipsum, vel aliam a seipso 64.1390B| personam assumere potuit. Sed ut ipse, qui ut natura Deus erat, et relatione Dei Patris Filius, et individuali proprietate esset etiam homo, assumpsit ea quae sunt hominis, id est humanum corpus, et humanam animam, et etiam usque ad similitudinem servi formam humanam, et hoc in seipso ab omni reatu atque vitii necessitate per gratiam munda glorificavit; et idcirco dicitur hominem et assumpsisse et salvum fecisse. Si vero quod opinatur Nestorius verum est, hoc est si manet aeque in Christo divinae atque humanae naturae personaeque discretio, nulla omnino hominis a Deo assumptio intelligi potest. Qui igitur manente hominis persona assumi non potuit, jure non videbitur per Christi generationem potuisse salvari. Non est igitur hoc quoque, quod a catholicis recte creditur et optatur, videlicet per Christi generationem humanam, hominum salvata natura; quod credi nefas est. Ex his igitur manifestum est quod in Christo non sunt duae personae Deus et homo, sed 64.1390C| ipse Christus una persona est, divina essentia vere Deus, et humana subsistentia vere homo. Sed postquam permulta sint quae hunc Nestorii sensum de diversitate personarum in Christo valeant impugnare atque perfringere, tamen de argumentorum copia haec interim libasse sufficiat.

Transeundum quippe est ad Eutychen, qui, etc.] Hucusque errorem Nestorii et posuit et destruxit, nunc errorem Eutychis similiter prius ponit, et postea destruit. Hic etenim cum esset evagatus ab orbitis veterum, hoc est cum dimisisset vestigia antiquorum, cucurrit, id est velociter incidit in errorem contrarium errori Nestorii, asserens tantum abesse a catholicae fidei veritate quod Nestorius opinatur, ut videlicet credatur, hoc est credi debeat gemina persona esse in Christo, ut ne naturam quidem duplicem esse in eo oporteat confiteri. Ait quippe Eutyches ita esse assumptum a Deo hominem, id est humanam naturam, ut scilicet ea, hoc est talis hominis cum Deo adunatio facta sit, ut natura 64.1390D| humana in eo post adunationem non manserit: hujus autem error probabitur ex eodem fonte ex quo error Nestorii, vere. Nam sicut Nestorius arbitratur non posse esse in aliquo naturam duplicem, quin persona fieret duplex: quod ideo arbitratur, quia (sicut supra dictum est) in omnibus naturis putat dici posse personam; atque ideo cum in Christo esse naturam duplicem confiteretur, duplicem etiam esse personam credidit, ita quoque Eutyches non putavit naturam duplicem esse in aliquo sine duplicatione personae; et ideo cum non confiteretur duplicem in Christo esse personam, arbitratus est consequens esse ut ejus una tantum videatur esse natura. Itaque Nestorius, tam secundum naturalium quam secundum theologicorum rationes recte tenens in Christo esse naturam duplicem, hoc est divinam et humanam, non modo falso contra philosophiae veritatem, verum etiam sacrilege contra Christianae fidei religionem, confitetur duas in eodem 64.1391A| esse personas: unam videlicet quae Deus est, alteram quae homo est. Eutyches vero recte, quantum ad rei veritatem et catholicam fidem, credens Christum esse unam tantum personam; et falso contra rationes, et impie contra religionem, credit unam quoque ipsius solam divinam scilicet esse naturam. Qui Eutyches, convictus non argumento quo quaestionis purgaretur ambiguum, sed ipsa evidentia rerum: quod recte dico, quandoquidem omnibus, absque quibuslibet extra sumptis inventis, manifestum est aliam esse naturam hominis, aliam Dei, ait se confiteri duas in Christo esse naturas, sed hoc ante adunationem divinae et humanae naturae, unam vero esse post adunationem. Quae sententia ipsius non aperte quod vult eloquitur, id est cui sensui mentis illius haec verba, videlicet ante et post sint articulata, et ex quo ipsius sensu prolata sint, certa proprietatis significatione non exprimitur. Nam et ante ex diversi praecedentis, et post ex diversi sequentis temporis intellectu, potest proferri. Ut tamen ejus 64.1391B| dementiam perscrutemur, hanc temporum diversitatem divisione exponimus, ostensuri quoniam quodlibet horum temporum quae manifestabit divisio, velit intelligi, dicendo, ante et post; tamen impossibile est eam quam ipse opinatur divinitatis humanitatisque fieri adunationem. Dicimus ergo quod adunatio haec divinae et humanae naturae in Christo, aut tempus generationis ejus, scilicet in utero Virginis facta est, quoniam tunc Verbum caro factum est; aut tempus resurrectionis, quoniam tunc anima humana, quae vera Christi morte fuerat ab ejus corpore separata, eidem conjuncta est. Sed si tempore generationis adunatio facta est, quod dicit ante adunationem factam, in Christo naturas illas, divinam scilicet et humanam, fuisse duas: ideo dicit quoniam carnem illam quam Christus assumpsit in Virgine (sicut praedictum est), evidentia rerum convictus, recte dicit a divina natura, antequam Christus illam assumeret, esse diversam. Sed de carne illa duarum 64.1391C| quas ponemus opinionum unam habere videtur. Videtur enim putare quod Valentiniani putaverunt, videlicet, etiam ante generationem Christi fuisse humanam carnem non a Maria sumptam, sed aliquo alio modo, incarnationi illius praeparatam; Mariam vero virginem appositam, ex qua caro illa, quae ex ea Virgine sumpta non esset, nasceretur; illam vero carnem quae ante generationem, sicut dictum est, fuerit, a substantia divinitatis, hoc est a divinitate, et divisam atque separatam, id est omnino diversam; cum Christus ex Virgine natus est, ita adunatam esse Deo, id est divinae naturae, ut utraque natura, videlicet divina et humana, videretur esse facta una tantum natura. Vel si haec ejus non est sententia de carne Christi, quod scilicet non a Maria sumpta sit, illa poterit esse (dicentis duas naturas esse Christi, ante adunationem, unam post adunationem, si, sicut dictum est, adunatio generatione facta est), ut videlicet corpus quidem sumpserit a Maria, quod tenet catholica fides; sed antequam illud sumeret, diversam 64.1391D| fuisse ab invicem deitatis humanitatisque naturam: sumptam vero humanam naturam, esse factam unam cum Deitate, atque omnino illam cessisse in substantiam divinitatis, hoc est in ipsam divinitatem. Quod si hanc adunationem non putat esse factam generatione, sed resurrectione, rursus id duobus supradictis modis fieri arbitrabimur, videlicet aut de Maria, aut non de Maria carne assumpta. Christo enim genito, et aut non de Maria assumente corpus, aut ab eadem assumente carnem, arbitrabimur ejus naturas, quas saepe diximus, divinam scilicet et humanam, duas quidem fuisse usque dum resurgeret; post resurrectionem vero, unam ex duabus factam, ita (sicut praedictum est) ut scilicet humana natura non manserit.

De quibus, etc.] Errorem Eutychis de unitate naturae Christi hucusque posuit. Nunc antequam illum destruat, contra illam opinionem qua putare quis potest 64.1392A| naturam humanam in Christo fuisse non a Maria sumptam disputat, et nequaquam hoc fieri potuisse demonstrat. Quasi: Aut non assumente, aut assumente Christo de Maria corpus, etc. De quibus verbis nascitur illud disjunctum, quod videlicet interrogabimus, hoc modo dicentes: Natus ex Maria Christus, aut ab ea carnem traxit, aut minime ab ea. Quod si non confitetur Eutyches ex ea Christum traxisse carnem humanam, dicat, quo homine indutus advenerit, id est cujus humana substantia factus homo apparuerit; et secundum quam divisionem hominis velit sibi dici, quoque ostendit, ipsemet dividens et dicens: Utrumne eo qui praevaricatione peccati, ab honore conditionis humanae deciderit, an alio indutus? Si dixerit quod advenerit, indutus eo de cujus semine quadam quasi generationis propagatione ductus est homo, dicat quem praeter Mariam, id est cujus alterius substantiam est vestita divinitas? Et recte quaero quem alium: nam si non ex semine Abrahae atque David, et postremo Mariae (quasi), 64.1392B| de quibus hoc promissum fuerat, fuit caro illa qua Christus de Maria natus est, ostendat ex cujus hominis carne sit derivatus. Et proprie loquor dicendo derivatus, quoniam post primum hominem, Adam videlicet, omnis caro humana, ex humana carne quadam propagatione diducitur. Mulier namque quae illi in adjutorium data est, de costa ipsius legitur fuisse formata; ex his vero et deinceps ex mare et femina, ministra originali concupiscentia, deciso utriusque corpore, quicunque praeter Christum generatur. Ipse quoque Christus, non quidem ministra originali concupiscentia, sed sola ineffabili et inscrutabili divina operante gratia, deciso hominis corpore, homo factus est. Sed si quem hominem praeter Mariam Virginem Eutyches dixerit, a quo humana generatio Salvatoris sumpta sit? Duo illi inde inferri posse videntur, quod videlicet et ipse errore suo confundetur, et illusus ipse falsae opinionis errore, videbitur ab illis qui Scripturas noverunt ascribere sua assertione 64.1392C| mendacii notam summae Divinitati, quae mentiri non potest; et recte videbitur, quandoquidem in sanctis, hoc est immutabilitate dictorum firmis divinationibus, id est prophetiis, quibus divino revelante numine plurima quae humanam latebant rationem manifesta patuerunt, promittitur Abrahae atque David, non dico ex eorum, sed dico ut ex eorum semine toti mundo salus, hoc est ille per quem fit salus, oriatur. Tunc enim non modo quod eveniat, verum etiam ut eveniat, promitti aliquid dicitur, cum promissionem ipsam rei eventus necessario sequitur. Nec dico necessarius sequitur, sed necessario sequitur. Quod utique fit, cum ab eo qui mentiri non potest, id est a Deo promittitur. Recte ergo promittitur, ut ex eorum semine, etc., cum praesertim si humana caro conceptione Salvatoris ab aliquo sumpta est, non ab alio sumi potuerit, nisi unus etiam promissione veritatis, immo veritate promissionis procreabatur, id est Abraham et David. 64.1392D| Si igitur corpus humanum non est sumptum a Maria, sed a quolibet alio homine per Mariam, tamen est procreatum quod fuerat primorum parentum praevaricatione corruptum, id est, si hoc Eutyches opinatur, superius dicto, quod est a consequentibus argumento, repellitur. Quod si non eo homine, id est non illius hominis corpore Christus indutus est, qui homo pro peccati poena mortem, hoc est pro peccato poenam mortis sustinuerit, illud eveniet ex loco proprietatis ducta ratione argument, videlicet ex nullius hominis semine talem potuisse nasci, qui fuerit sine praedicta poena mortis, quae est debita poena originalis peccati. Sensus: Nullus unquam genitus per concupiscentiam coitus, sine mortis poena esse potuit. Si igitur ex nullo poenae mortis propter originalem reatum obnoxio, talis caro sumpta est, recte infertur, quod ex nullo homine sumpta est.

Unde fit ut noviter videatur esse formata. Sed haec, etc.] Hic breviter tangendum videtur quod in ultimo 64.1393A| hujus libri capitulo de humanae naturae statu clarius intelligi poterit, quod videlicet cujuslibet subsistentiis, aliud est natura, aliud est status. Natura enim subsistentis est, qua ipsum subsistens aliquid est. Hae vero sunt substantiales formae, et quae illis in ipso subsistente adsunt qualitates et intervallares mensurae; caetera vero quae de ipso naturaliter dicuntur, quidam ejus status vocantur, eo quod nunc sic, nunc vero aliter retinens has quibus aliquid est mensuras et qualitates, et maxime subsistentias, statuatur. Nam saepe manente colore, et trium vel quatuor, vel quotlibet cubitorum lineis, semper autem veri nominis subsistentiis manentibus, homo nunc hoc, nunc illo situ, vel loco, vel habitu, vel relatione, vel tempore, vel actione, vel passione statuitur; et idem permanens, secundum extrinsecus sibi accidentia variatur. Idem enim est homo sedendo quod stando, et extra domum quod intra, et inermis quod armatus, et dominus quod servus, et mane quod vespere, et quiescendo quod agendo, et laetus quod 64.1393B| tristis. Sciendum tamen est aliqua cum sint alicujus horum generum, tamen secundum illa dicitur esse generatio, et corruptio subsistentis, ut incorporatio et animatio, quae sunt habitus genere. Cum enim corpus animatur, vel anima incorporatur, fit hac corporis et animae conjunctione generatio animalis; itemque corporis et animae disjunctione, ejusdem animalis corruptio. Unde animatio corporis et incorporatio animae subsistentiae videntur: et sunt utique, sed neque animae, neque corporis, sed illius quod ex his compositum est, animalis. Anima namque praeter sui incorporationem perfecte est anima; et corpus praeter animationem perfecte est corpus; animal vero, nec est nec potest esse animal; praeter animae incorporationem et corporis animationem; ideoque animae et corporis sunt extrinseci habitus, animalis autem suae generationis et corruptionis subsistentiae. Generationis et corruptionis dico, quoniam sunt aliae verioris nominis subsistentiae, quae 64.1393C| nunquam a subsistente recedentes, perpetuae vocantur, ut corporalitas, et illa qua anima est; et dicitur genere spiritus, quae non modo corporis et animae, verum etiam hominis sunt perpetuae subsistentiae. Sicut enim anima hominis nunquam desinit esse genere spiritus, neque corpus ejus esse genere corpus, ita homo, etsi remoto corporis habitu et animae, desinit esse homo atque animal, nunquam tamen desinit esse corpus et spiritus. Sicut autem divina potestate haec perpetua, antequam essent aliquid, his perpetuis subsistentiis, eis esse aliquid potuerint, postea vero solo auctore Deo, quod poterant esse fuerunt, et in his ipso solo continente perpetuo manserunt, ideoque necessario sic futura dicuntur, ita etiam divina potestate praedictis, atque hujusmodi aliis generationis et corruptionis habitus, et his quae illorum potestatem sequuntur, eorum subjecta aut generationis seu corruptionis suae tempus, et generari, et esse, et corrumpi potuerunt, postea vero Deo, sola voluntatis suae causa, operante generationis 64.1393D| et corruptionis motibus, diversos status habuerunt. Nam ut de caeteris taceamus, homo corporis animatione, atque animae rationalis incorporatione animal fit atque homo. Habet autem recte credentium fides, quod hanc in homine corporis animaeque compagem, sine aliqua corruptione, divina conservasset voluntas, si homo ipsius factoris sui mandata servasset. Cum vero mandati praevaricatione poenam meruit, Dei justitia ex suae voluntatis unica causa, multorum generum passionibus, et etiam corporis et animae dissolutione illum afflixit. Postea tamen placuit illi justificare peccantem, assumere dejectum, reformare corruptum; et in illa reformationis natura eumdem deinceps sine fine servare. Ante peccatum ergo fuit, et post reformationem futurus est immortalis: sed ante peccatum, quia potuit non mori; post reformationem vero, quia non poterit mori; ante peccatum tamen potuit mori, post peccatum vero 64.1394A| non potuit non mori; unde neque mori, neque non mori ante peccatum impossibile fuit. Sed, sicut dictum est, et post peccatum non potest non mori, et post perfectam reformationem non poterit mori. Unde etiam inter hominis subsistentias, quibus vere ipse est aliquid, haec post peccatum necessaria ipsius mortalitas a philosophis numerata est, et in illa qua ejusdem esse exponitur diffinitione, posita. Cum enim ab illis quaeritur quid est esse hominem, respondent, esse animal rationale mortale. Quo philosophorum usu quidam nostri temporis et Christianae professionis decepti dubitaverunt an post resurrectionem veri homines futuri sint, quod eis minime videbatur, eo quod humanae subsistentiae parte, hoc est mortalitate carituri sint. Nobis autem videtur quod neque mortalitas, neque immortalitas sunt hominis subsistentiae, sed mortalis dicitur homo, quia potestate divina dissolvi, ante peccatum potest quidem absque ulla necessitate; post peccatum vero necessario. Immortalitas quoque dicitur, quoniam eadem 64.1394B| divina potestas eum, dum sine peccato fuit, ita conservavit ut non dissolveretur; post reformationem vero ita conservabit, ut nunquam exinde dissolvatur: et ideo dicitur non posse dissolvi. Non idcirco enim dicitur non posse vel dissolvi, vel non dissolvi, quod Deus haec facere non possit, sed quod ut ita se haberet, vel ante peccatum, vel post peccatum, vel post resurrectionem, homo, divina voluntas statuit. Secundum hoc dicitur, sol non posse non moveri, cum tamen divina potestas eum, ut non moveatur, sistere possit. Et hujusmodi sunt infinita. Sunt ergo, ut de caeteris taceamus, hominis mortalitas et immortalitas, sive necessaria sive non necessaria, non subsistentiae quibus ipse sit aliquid, sed ejus in diversis temporibus, secundum divinam potentiam sive voluntatem suam, status. Non tamen diceretur ante peccatum verus homo, si poenis quae pro peccato inflictae sunt subjaceret, quamvis mori atque non mori posset. Neque vero post peccatum 64.1394C| putaretur verus homo, nisi eas usque ad animae corporisque dissolutionem sentiret. Post resurrectionem quoque corporis et animae conjunctio semper manebit. Sunt ergo mortalitas et immortalitas, quibus in diversis temporibus secundum praedictas rationes dicitur homo posse vel non posse mori vel non mori, potentiae quaedam ex eventuum consuetudine nobis notae, ideoque in argumentum veritatis humanae substantiae, secundum praedictorum temporum diversitatem, saepe sumuntur. Diligenter tamen est attendendum, quod si quis praeter humanae generationis legem sit homo, ad illius humanae substantiae veritatem probandam vel improbandam, haec mortalitatis et immortalitatis inventa non faciunt. Si quis enim dicat Christum non esse verum hominem, quia post peccatum primorum parentum nulla moriendi necessitate tenetur, aut ante resurrectionem suam non fuisse talem quales post communem omnium resurrectionem futuri sunt beati, eo quod passus est, non 64.1394D| procedit. Non enim lege peccati, hoc est ministra humana concupiscentia, ex mare et femina genitus est, ideoque nec originali reatu, nec peccandi nec patiendi ulla necessitate, nec ante nec post passionem tenetur; sed sicut voluntate caro factus est, ita voluntate et passus est, et resurrexit, et sine passione aliqua deinceps permanebit. Quoniam tamen divina dispositione omnis humana caro fit, aut ex mare et femina, aut ex mare sine femina, aut sine mare ex femina, aut sine mare et femina, oportuit ut Christus, aut non fieret, aut aliquo istorum quatuor modorum fieret caro. Cum autem trium modorum exempla ipsa faciente jam praecessissent, Adam namque neque ex mare neque ex femina, sed ex terrae limo plasmaverat; Evam vero ex mare sine femina ex costa Adae; caeteros autem quoscunque ex mare et femina; quartum qui restabat, in seipso sine mare ex femina caro factus, ostendit, quamvis quidam (sicut jam diximus) mentiti sunt carnem ejus noviter 64.1395A| fuisse formatam. Sed hoc refelli potest hac quae sequitur ratione, quoniam scilicet haec, sicut illi opinantur, noviter formata caro, aut ita visa est oculis hominum, ut putaretur esse tale corpus quod per originalem assumptionem ab homine diceretur humanum, quod tamen revera, hoc est veritate dictae originis, non esset humanum, quippe quod non dico nulli poenae, sed dico nulli originali poenae subjaceret, quod secundum hujus temporis statum probabiliter adjungimus; aut nova quaedam praeter originalem, ut dictum est, assumptionem, quae non sola opinione dicatur, sed reipsa sit vera hominis natura, ad tempus formata est; nec subjacens poenae originalis peccati, hoc est quae pro peccato primorum parentum omnibus ex eis per concupiscentiam genitis, qui etiam ideo originali tenentur reatu, inflicta est. Sensus: Haec noviter secundum aliquos formata caro Christi, aut visa est quod non fuit, videlicet esse per originalem assumptionem ab homine corpus hominis, aut sicut non fuit, nec visa est fuisse ab homine; sed si 64.1395B| visa est quod non fuit, imo si quod visa est non fuit, scilicet per assumptionem factam ab homine verum hominis corpus, Divinitas aperte arguitur mentita, quae ostenderet; quasi: Eo quod ostenderet hominibus, per eas quae solent esse hominum originaliter assumptorum proprietates, corpus quod non esset verum, qualiter dictum est, hoc est, per assumptionem factam ab homine corpus; et cum non esset ita verum, tum fallerentur hi qui secundum hoc verum esse arbitrarentur. At si nova, praeter assumptionem, veraque reipsa non ex homine sumpta caro formata est, quo, id est ad quid, et cujus utilitatis causa, tanquam rei factae ficta est, tanta, id est tot personarum, vel ab Abraham, vel ab Adam usque ad Christum generationis ejus tragoedia, hoc est rei adeo altae tanta humiliatio? ut ille cujus generatio erat sine tempore, generaretur in tempore. Ubi est, cujus videlicet utilitatis fine fuit tantus ambitus passionis, ad quam oblatus fuisse, quia voluit dicitur? Sensus: Qua utilitate 64.1395C| voluit pati? Ego quippe puto, ne in homine quidem qui potest errare, nedum in Deo qui non potest, non stulte fieri, quod inutiliter factum est. Si quis vero dicat quod haec Christi non ex homine facta incarnatio, et ejusdem voluntaria passio utiliter facta est, quaero ad quam utilitatem facta probabitur tanta humilitas Divinitatis, quod videlicet Deus aeternus, temporaliter generatus et passus sit, si homo qui periit peccato primorum parentum, temporali generatione ac passione Christi non est salvatus? Quod utique secundum aliquos non est, quoniam ab eis negatur esse Christi ea quae est secundum carnem generatione assumptus. Rursus igitur, sicut error Eutychis, quod in praecedentibus dictum est, sumpsit principium ab eodem fonte causae a quo Nestorii error, quia scilicet uterque non putat naturam duplicem esse in aliquo sine duplicatione personae, ita ad eumdem finem relabitur, ut videlicet quemadmodum secundum Nestorium, ita quoque secundum Eutychen genus humanum non sit salvatum; et unum hoc inferatur, 64.1395D| repetit dicens: Quoniam, secundum eum, si tamen haec ejus fuit opinio, non est Christi incarnatione assumptus, is qui esset aeger, id est humana substantia, quae in primis parentibus, et deinceps in omnibus ex eis per concupiscentiam generatis, originali reatu tenerentur, et originali vitio infirma, passionibus laborasset; et ideo salvatione curaque (ordo verborum conversus est, pro cura salvationeque) egeret: cura, ut hic qualiter auctorem suum coleret instrueretur, reatus certa promissione dimitteretur, concupiscentiae ardor minotaretur, postremo ex toto omnis ejus ad peccandum motus, et etiam vitium tolleretur; salvatione vero, ut pro peccato non puniretur, et non modo sine peccato, verum etiam sine inquietatione aliqua deinceps servaretur. Hanc autem sententiam, quod Christus non assumpserit corpus ex homine, videtur Eutyches traxisse ( supple ) ex verbis Evangelii Joannis, ubi legitur ipsum Dominum dixisse.

64.1396A| Non ascendit in coelum, etc.] Si tamen hujus erroris fuit, ut crederet corpus Christi non vere fuisse ex homine, sed sumptum ex terra aliunde, atque a Deo formatum in coelo, quod illi idcirco visum fuisse videtur, quoniam recte creditur Christus cum corpore in coelum ascendisse, et putat cum eo cum quo de coelo descenderat; quod tale exemplum continet, hoc est quod haec ipsius Evangelii verba significare videntur, quibus ipse Christus ait, ita: Non ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo. Quod longe aliter intelligitur: nam de Christo et omnibus salvandis hoc dictum est, et est verborum veritas irrefragabilis, si quis non nesciat eam, quae est ratione consortii capitis et membrorum, junctissimam unitatem.

Sed satis, etc.] Superius auctor, volens disputare contra opinionem illam qua forte quis putat humanam naturam in Christo fuisse non a Maria sumptam dividens ita ait: Natus ex Maria Christus, aut ab ea carnem humanam traxit, aut minime. Deinde contra illos qui putant quod a Maria minime 64.1396B| traxerit, disputavit, et per plura quae inde provenire videntur inconvenientia, opinionem illam omnino improbavit. Unde nunc ad aliam praedictae divisionis partem volens transire, et errorem Eutychis de naturarum in Christo post resurrectionem adunione destruere, ait ita: Sed satis dictum videtur de ea divisionis parte, si videlicet corpus quod Christus excepit, non credatur assumptum ex Maria. Si vero assumptum ex Maria; confirmative, pro ex dicit, si assumptum est, quasi: Quod utique est, neque sicut Eutyches ait, permansit perfecta humana divinaque natura, id tribus, etc. Disputationem suam a divisione incipit, et divinae humanaeque naturae conjunctionem in Christo, qua supra contra Nestorium non per appositionem esse, hic contra Eutychen non esse per commistionem ostendit. Commistio namque est per compositionem confusio quae non nisi in tribus modis fit. Si igitur in Christo divina humanaque natura per commistionem conjunctae 64.1396C| sunt, id non nisi tribus effici potuit modis; et quibus, divisione declarat, dicens: Aut enim divinitas translata est in humanitatem, aut humanitas in divinitatem, aut utraeque ita in se temperatae sunt atque commistae, ut neutra substantia teneret propriam formam. Hic dicendum videtur, quod eorum quae vere miscentur corporum naturae, non nisi per denominationem dicuntur misceri; per subjectorum tamen corporum misturam, recte et absque denominationis tropo dicuntur confundi. Ut albedo et nigredo nequaquam miscentur, quoniam incorporales sunt, albi tamen atque nigri permistione confunduntur. Igitur sola illa quae sunt, misceri; illa vero quibus sunt, confundi contingere. Unde manifestum est quod divinitas et humanitas quae de Christo vere praedicantur, in ipsorum non dico non recte, sed nec etiam denominative, dici possunt in se permistae; neque vero Dei atque hominis in eodem aliqua permistione confusae, quoniam ipse quidem Deus et homo est, qui sibi ipsi, etiamsi secundum se totum 64.1396D| corporeus esset, permisceri non posset. Omnis enim permistio diversorum est. Sed neque in illo sunt unus qui Deus sit, et alter qui sit homo: quorum, etiamsi fieri posset, permistione divinitas et humanitas dicerentur denominative permisceri et recte confundi, quasi tamen in illo sint unum quid quod sit Deus, et aliud quod sit homo. Sic in quolibet homine est quiddam quod est anima, et aliud quod est corpus, de quorum videlicet Dei et hominis in Christo permistione disputans, dicat: aut Deus in homine translatus est, aut homo in Deum, aut utrique in se ita temperati atque commisti, ut neuter propriam formam retineat. Sic denominative de divinitate et humanitate loquitur dicens, aut divinitas in humanitatem translata est, etc.

Sed si divinitas, etc.] Si assumptum est ex Maria corpus Christi, neque post resurrectionem permansit perfecta humana divinaque natura, quibus hoc 64.1397A| fieri modis, si verum esset, contingere deberet juxta illorum quae vere permisceri, aut in se confundi solent rationem, divisit. Nunc eo ordine quo modos illos enumeraverit, a divina et humana natura, quae in Christo vere et perfecte sunt, diversis rationibus removet. Quasi: Si non permansit in Christo perfecta humana divinaque natura, aut divinitas in humanitatem, etc. Sed si divinitas translata est in humanitatem, hoc est si Christus, antequam de Maria corpus assumeret, erat sine initio Deus, quando surrexit conversione divinitatis in naturam corporis, desiit esse Deus, factum est in illa translatione quiddam quod credi nefas est, ut videlicet humanitate, hoc est humana natura permanente in substantia immutabili, divinitas, hoc est divina essentia verteretur, quod quam absurdum sit et rationi contrarium, declarat dicens: et quod existeret, hoc est existere deberet, naturaliter possibile atque mutabile, idipsum remoto omni sophistico loco, actu rei permaneret immutabile; id vero quod recte creditur naturaliter 64.1397B| immutabile atque impassibile verteretur in rem mutabilem. Hoc igitur, in hoc autem, ut videlicet immutabile fiat mutabile, et mutabile fiat immutabile, nulla nisi forte sophistica ratione contingit.

Sed humana, etc.] Quod divinitas in humanitatem transferri non potuit, ostendit; nunc quod nec humanitas in divinitatem, ingreditur demonstrare. Quasi: Divinitas in humanitatem non est translata. Sed humana natura in divinitatem esse conversa forsitan videatur, id est videri potest ex verbis Athanasii, qui cum dixisset de Christo quod, licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus, et explanans qualiter unus subjecisset, unus autem non conversione divinitatis in carnem, addidit, sed assumptione humanitatis in Deum. Tanquam volens intelligi, quod divinitas quidem in Christo sicut erat, sine initio manserit; humanitas vero in divinitatem saltem post resurrectionem conversa sit. Quem sensum confirmare videntur etiam Hilarii verba dicentis: 64.1397C| Christus ante passionem partim homo, partim Deus, in passione totus homo, post resurrectionem totus Deus. Unde et in Germaniae partibus, quidam volens astruere quod non modo Christi, verum etiam omnium salvandorum humana substantia, a Deo post resurrectionem desinens esse humana, fiet divina: ut sicut Deus ubique totus est, ita quoque unusquisque beatorum ubique totus sit, inter multa sacrae Scripturae verba quibus hunc errorem suum astruere posse sibi visum est, praedicta Athanasii verba in ejusdem opinionis argumentum adduxit. Hic tamen, si proprii nominis sui titulo haeretici quaesisset honorem, ecclesiasticae auctoritatis sententia fieri posset insignis: sed quia tacito nomine suo haeresis novae zizania generoso semini verbi divini occultus sator, non tam litteris quam lituris injecit, ipse quidem ignotus hominibus indemnisque manebit. Verba vero Athanasii, non eo quo hujus erroris auctor vult intelligi sensu, accipienda sunt: cum enim vir sanae fidei dixisset, non conversione divinitatis in carnem, 64.1397D| minime subjunxit, sed conversione, imo sed assumptione humanitatis in Deum. Utique vere atque circumspecte: conversio namque demutat substantiam; assumptio vero non demutat. Sed est assumptio dejecti, ut videlicet quod vilicavit dejectio, gloriosum reddat assumptio. Sic igitur humana in Christo natura recte intelligitur non absumpta conversione, sed assumpta glorificatione in Deum. Secundum hanc rationem illa quae modo commemoravimus Hilarii verba intelligenda videntur. Qui enim et antequam in cruce pateretur, et dum pateretur, et de morte suscitatus vere Deus et homo erat et est, ante passionem partim homo, partim Deus, fuisse dicitur, quia tunc et humana prout, volebat infirmitate jejunans esuriebat, ambulans lassabatur, et hujusmodi aliis nostrae necessitatis infirmitatibus vere laborabat, et divina prout conveniebat potestate mercenarios de templo ejiciebat, infirmos sanabat, peccata dimittebat, 64.1398A| mortuos suscitabat. Dum vero a suo discipulo tradebatur, a ministris principum tenebatur, a principibus judicabatur, inter latrones occidebatur, fero nihil divinae tunc potestatis ostendens, sed tantum illa quae nostrae sunt infirmitatis sustinens, quasi totus videbatur homo. Cum autem resurgens ex mortuis, jam non moritur, nec mors illi ultra dominabitur, abstinens a cibo, atque comedens sine esurie, clauso exiens sepulcro, clausis januis intrans, totum quod vivit, Deo vivens, nihil eorum quae nostrae infirmitatis sunt, sed tantum ea quae sunt divinae glorificationis ostendens, quasi totus est Deus, qui tamen humanae subsistentiae veritate verus est homo, et veritate divinae essentiae, verus Deus. Non igitur Athanasii seu Hilarii verba eo sensu accipienda sunt, ut intelligatur Christus praedictis temporibus essendi vices in se alternasse, sed alterutrius substantiae proprietatibus quod erat exeruisse. Itaque quamvis humana natura in Deum assumpta sit, non tamen est in divinitatem conversa. Hoc vero, ut aliquo 64.1398B| tempore sit in divinitatem conversa, qui, id est quomodo fieri potest? Quasi: Nullo modo. Et hoc volens ostendere, partes hominis, quas Christus, cum fieret homo, assumpsit, enumerat; et quod in divinitatem converti non potuerunt, demonstrat. Ait ergo: Divinitas, hoc est Deus Filius Dei, Christus videlicet, in ea qua ipse factus est homo, generatione sua, scilicet et humanam, hoc est rationalem animam et corpus suscepit. Supple: Quorum neutrum in divinitatem potuit verti. Etsi enim res in rem verti ac transmutari potest, non tamen omnis in omnem. Quae autem, et in quam, et quare possit aut non possit, primum divisione, dein exemplis aperit, dicens: Nam cum aliae substantiarum subsistentium sint corporeae, aliae incorporeae, generaliter dicimus, quod neque corporea in incorpoream, neque incorporea in eam quae est corpus, mutari potest. Nec vero illa quae sunt incorporea, mutant in se invicem proprias, sive substantiales, sive accidentales formas. 64.1398C| Vere. Sola enim illa mutati transformarique, hoc est transformatione mutari, vel mutatione transformari in se invicem possunt, quae habent commune subjectum unius rei, scilicet materiae. Quasi: Quod non habent incorporalia cum corporalibus nec corporalia inter se. Sicut enim praedicturus est, nullo materiae nititur fundamento incorporeorum natura: sola autem et omnia corpora habent naturae suae subjectam materiam, ideoque non nisi corpora in se mutari possunt. Nec tamen haec omnia, sed ea tantum quae in se non modo facere, vel pati, sed et facere et pati possunt. Id vero, quod scilicet non omnia quae unius materiae habent commune subjectum, sed et ea quae et facere et pati, et non dico in quaelibet alia, sed in se invicem possunt, probabitur hoc modo, id est his quae sequuntur exemplis.

Neque enim. ] Quasi: Vere non omnia, etc. Aes enim non potest naturae consuetudine permutari in lapidem, quamvis lapis in aes mutari possit. Lapis 64.1398D| namque pati potest, non tamen aere faciente, sed igne: lapis enim solutus calore in aes vertitur. Itaque ignis in lapidem facit, sed non ab eo patitur; lapis patitur, sed non ab aere; aes vero nec in lapidem facit, nec a lapide patitur. Ac per hoc, non nisi faciendi et patiendi vicem reddunt, quod esset et facere et pati in se. Neque vero idem, videlicet aes, permutari potest in herbam. Nam herba quidem et facit et patitur, sed non in aes vel ab aere; et aes similiter et facit et patitur, sed non in herbam vel ab herba.

Nec quodlibet, etc.] Quasi: Aes nec in lapidem nec in herbam potest mutari, nec quodlibet aliud corpus in quodlibet aliud transfigurari potest, et omnino nulla res in aliam, nisi et eadem sit materia rerum in se transeuntium, et etiam a se facere et pati possint. Hoc autem in duabus novissimis rebus manifeste exemplat, dicens: Ut cum vinum atque aquae miscentur, utraque sunt talia, quae communicent sibi actum passionemque, hoc est, quae et in se invicem 64.1399A| agant, et a se invicem patiantur. Vere. Potest enim qualitas aquae aliquid pati a qualitate vini; potest item, hoc est, similiter qualitas vini aliquid pati a qualitate aquae. Quod ait qualitatem pati, denominatio est: quia namque id quod quale est adeo patitur, ut qualitas ejus ab ipso recedat, qualitas ipsa pati dicitur. Fit autem haec passio, vel in altero tantum, vel in utroque: sed si in altero tantum, id quod passum est corruptum dicitur, non immistum; si vero in utroque, utrumque vocatur immistum. Quod qualiter contingat, eisdem vini et aquae exemplis demonstrat, dicens:

Atque idcirco, etc.] Quasi: Potest vini qualitas, etc. Atque idcirco, si aquae quidem fuit multum, vini vero fuerit paululum, vinum et aqua non dicuntur immista, sed alterum, id est vinum dicitur corruptum qualitate alterius, id est aquae. Hoc enim manifestum est, quod si quis fundat vinum, quod paululum est, in mare, quod videlicet multum est, vinum non mistum est mari, sed est corruptum in 64.1399B| mari: quia mare pristinam sui retinet qualitatem et nomen, vinum autem nec nomen retinet vini, nec qualitatem; et qua de causa hoc fiat, subjungit dicens: Idcirco utique quoniam qualitas aquae pro multitudine sui in quo est corporis nihil passa est a qualitate vini, sed econtra potius ea quae dicta est sui corporis multitudine, commutavit in se propriam qualitatem vini: et sic quidem eorum quae in se invicem et pati et facere possint, alterum corruptum dicitur, non immistum. Si vero naturae, quae a se facere et pati possunt, sint mediocres, et qualiter hoc sit dividens, ostendit cum addit: sibique aequales, vel paulo inaequales, illae vere miscentur; et tanquam diffiniens quid sit misceri, adjungit: et mediocribus inter se qualitatibus temperantur. Atque haec quidem, id est vel alterius corruptio vel utriusque commistio, fuerit in corporibus, neque vero his omnibus, sed aliquibus, videlicet his tantum quae, ut dictum est, a seipsis et facere et pati possunt, 64.1399C| communi etiam, sicut dictum est, atque genere eadem materia, qualitatibus eorum quae corrumpenda sunt vel immiscenda, subjecta. Generaliter enim omne corpus quod vere secundum omnia quae in ipso sunt subsistit, in generatione et secundum aliqua in corruptione, videtur habere, et habet revera communem materiam, non modo ὕλην, quam Plato silvam nominat, quae quidem secundum philosophos est, sed non est aliquid, verum etiam illam quae non suo nomine dicitur esse, sed secundum suam subsistentiam perpetuam dicitur aliquid esse. Quibus solis nomen materiae recte convenit. Nihil enim vere et suo nomine materia vocatur, nisi ὕλη quae est, sed non aliquid est; et corpus quod non est, sed aliquid est. Illa itaque omni corporum et eorum quae sunt in corporibus est materia; hoc vero omnium quae primam ac perpetuam subsistentiam ejus in ipsa sequuntur. Sed quod haec materia communis et eadem omnium corporum dicitur, non est intelligendum ipsius singularitate, sed una potius 64.1399D| diversarum numero substantiarum conformitate, ut quod auctor dicit, communis et eadem, intelligatur communitate substantialis similitudinis eadem. Sunt ergo diversa corpora illorum quae post primam subsistentiam in se recipiunt una conformitate materiam, et facit unum in alio, et patitur ab alio. Sed, sicut jam saepe dictum est, non omne ab omni, vel in omni, vel facere aliquid, vel pati potest. Diligenter attende quod, cum facere solis vitalibus, pati vero solis sensibilibus convenit, tamen insensibilia et invitabilia dicit facere et pati, non utique praeter usum Scripturarum, in quibus saepe legitur, quoniam causae faciunt, et quae illarum actus suscipiunt patiuntur, maxime si ejus quod actum suscipere dicitur aliqua fiat mutatio.

Corporea vero, etc.] Quod corpora quaedam sibi invicem miscentur, aut altero manente alterum in eo corrumpitur, et exemplis et ratione monstravit. 64.1400A| Nunc quod neque incorporea inter se, neque corporea in corporea permutari possunt, ostendit dicens: Corporea vero in incorporea nulla ratione poterunt permutari, et quod permutandi ratio desit illis, subjungit: quoniam scilicet corporea et incorporea nulla sibi communi materia subjecta participant, quae quidem suae subsistentiae genere, quam utroque aliquid sit, maneat, sed alterius alterum, vel alterutrius utrumque qualitatibus susceptis, in alterutra permutetur.

Omnis enim, etc.] Quasi: Corporibus et incorporalibus nulla est communis materia. Vere utique, quoniam nulla omnino est incorporeorum materia. Quod ait ita: Omnis enim natura incorporeae substantiae talis est, quod nullo fundamento materiae nititur. Nam nec etiam ὕλη potes eorum esse materia. Nullum vero corpus est cui, hoc est cujus naturae non sit subjecta materia; nam ὕλη quidem corporibus, corporum vero naturis caeteris a prima subsistentia, ipsa corpora.

64.1400B| Quod cum ita sit, etc.] Breviter quae dixerat in unum conducens, concludit, quod corporea et incorporea permutari non possunt. Ait ergo: Quod cum ita sit, cumque ne ea quidem quae naturaliter habent communem materiam in se transeant, nisi illis adsit potestas in se et a se faciendi et patiendi, multo magis in se non permutabuntur illa quibus non modo communis materia non est, sed etiam quare non possit esse communis; manifestum est, quoniam scilicet cum alia res nititur fundamento materiae, ut corpus, alia omnino non egeat, id est, nec etiam potest egere subjecto materiae, ut incorporeum. Cum igitur materiae fundamentum, cui innititur corpus, incorporeum habere non possit, non potest fieri ut corpus permutetur in incorporalem speciem. Unde, ac si dicat: manifestum est quoniam corpus, quod Deus Filius Dei, Christus scilicet, assumpsit, non potuit effici secundum essentiam Deus.

Nec vero, etc.] Probavit quod Christi corpus in divinitatem 64.1400C| verti non potuit; modo vult probare quod nec anima ejus in eamdem potuit permutari. Quam probationem ex ejusdem rationis loco deducit, per quam idem etiam de corpore demonstravit: quoniam videlicet nulla est incorporalibus communis materia. Quasi: Non potest fieri ut corpus in incorporalem speciem permutetur. Nec vero fieri potest ut incorporalia permutentur in sese commistione aliqua, videlicet sive illa qua manente altero alterum corrumpatur (sicut supra de vino et mari dictum est), sive illa qua utrumque mutetur, sicut de vino et aqua dictum est. Et quare non possint permutari in sese incorporea, ex hujus quae sequitur maximae propositionis loco certum poterit esse. Quorum enim nulla est communis materia, nec in se queunt verti ac permutari. Non autem potest esse communis, quae omnino non est. Certum vero est quoniam nulla omnino, sicut praedictum est, est in corporalibus rebus materia. Manifestum igitur est quod non poterunt in se invicem permutari. Recole, si didicisti 64.1400D| argumentationis necessariae artem, et vide cujus generis atque figurae syllogismo propositum probat. Nunc enim propositionem maximam quae est: Quorum nulla est communis materia, non poterunt se invicem permutari, certum reddidit, quod nulla incorporea in sese permutantur; quo certissime sumpto, assumit: Sed anima et Deus sunt incorporeae substantiae, et hoc esse recte creduntur; quod quoniam probatione non indiget, quanquam Ἄνθρωπομορφῖται corporalem imaginati sunt Deum, infert dicens: Non est igitur humana anima permutata in divinitatem, a qua, sicut supradictum est, est assumpta.

Quod si, etc.] Hic tandem totam ratiocinationem in id quod proposuerat, videlicet quod humana natura non est in divinitatem conversa, concludit, et breviter in unum conducens, quod supra de corpore, nunc de anima necessaria ratione intulerat, ait: Quod si neque corpus neque anima Christi potuit 64.1401A| verti in divinitatem, ut utique, sicut ostensum est, non potuit, nullo modo fieri potuit ut humanitas, id est humana natura, quae per has intelligitur partes, converteretur in Deum.

Multo minus vero, etc.] Si divina et humana natura in Christo per mistionem conjunctae sunt, id non nisi tribus modis posse fieri superius dixit: videlicet, si aut divinitas in humanitatem, aut humanitas in divinitatem transferretur, aut utraeque in se ita commiscerentur, ut neutra substantia propriam formam retineret. Quod autem divinitas in humanitatem, vel humanitas in divinitatem transferri non possit, manifestis rationibus docuit. Si vero altera in alteram transire posse non creditur, multo minus credi potest earumdem translationem illo factam modo esse, quem praedicta divisio tertium explicavit: videlicet ut utraque, id est divinitas et humanitas, in sese confunderentur, quoniam, sicut superius demonstratum est, neque incorporalitas, hoc est incorporeum transire potest ad corpus, ut scilicet 64.1401B| fiat corpus; neque rursus econverso corpus transire potest ad incorporalitatem, ut fiat incorporeum; et hic quoque saepe jam dictam repetit rationem, dicens: Quandoquidem his, hoc est corpori et incorporeo, nulla communis materia est subjecta, quae secundum suae perpetuae subsistentiae genus esse aliquid retinens, alterutris, id est alterutrius qualitatibus, permutetur.

At hi, etc.] Errorem Eutychis hucusque destruxit, nunc eumdem breviter commemorat, ut in quo catholici cum eo conveniunt, et in quo, differunt, adducta in unum et veritatis illorum, et figmenti ejus comparatione, melius pateat; quasi: Divinitas et humanitas in sese transire non possunt. At hi, id est Eutychiani, aiunt ita: Ex duabus quidem naturis Christum consistere, in duabus vero minime; et ex quo sensu hoc dicant, aperit dicens: Hoc scilicet intendentes, quoniam quod consistit ex naturis ante conjunctionem duabus, ita potest conjunctione fieri 64.1401C| unum, ut illa ex quibus dicitur constare, non maneant; et exemplum quo id ostendere volunt, supponit: Veluti cum mel aquae junctum confunditur, neutrum manet, id est neque mel retinet esse mel, neque aqua esse aqua; sed alterum alterius copulatione corruptum, quiddam quasi nescio cujus nominis tertium fecit. Quod ac si dicat, neque est mel, neque aqua, sed ex his quiddam unum. Atque ita, hoc est secundum hanc rationem, illud quidem quod ex melle atque aqua tertium fit, dicitur ab illis ex utrisque constare, in utrisque vero negatur; et quare in utrisque negatur, supponit: Non enim poterit illud tertium in utrisque constare, quandoquidem natura utrorumque non permanet. Sed ex utrisque, aiunt, recte dicitur. Ex utrisque enim constare potest, licet ea ex quibus conjungitur, alterutra qualitate non maneant. Itemque idem aliis ex parte repetit verbis, ne quasi alieni sensus pravus interpres, vel tacendo rationes praeteriisse, vel decurtatis et inconvenientibus invertisse forte dicatur. 64.1401D| Dicit igitur: In utrisque vero, aiunt, naturis hujusmodi unum constare non poterit, quoniam ea quae in se transfusa sunt non manent, ac cum non maneant non sunt, ideoque ab hoc nomine aliena, non recte dici possunt, utraque in quibus constare videatur, cum tamen non constet, sed ex utrisque vere constet, tamen illis utrisque transfusis in se invicem mutatione qualitatum, imo mutatis qualitatibus utrorumque eorumdem in se invicem transfusione. Catholici vero partim dicunt, partim contradicunt quod opinantur Eutychiani, utrumque enim rationabiliter confitentur: nam confitentur Christum consistere et ex utrisque naturis et in utrisque. Sed qua ratione hoc dicatur, paulo posterius explicabo.

Nunc illud, etc.] Sicut illas quibus errorem suum Eutyches posse astruere sibi videbatur rationes recapitulavit, ita quoque suas quibus eumdem errorem 64.1402A| destruxit, recapitulat et ait: Nunc illud est manifestum, convictam esse sententiam Eutychis eo nomine, id est ea omnibus nota ratione, quod videlicet cum non nisi tribus modis fieri possit, ut ex duabus naturis una subsistat, scilicet aut divinitas translata sit in humanitatem, aut humanitas in divinitatem, aut utraque in se invicem permista sint, nullum horum modum fieri potuisse, superius dicta argumentatione declaratur. Nunc restat id quod supra promisimus nos paulo post explicaturos, scilicet, ut doceamus quemadmodum catholica fides dicat Christum consistere et ex utrisque naturis et in utrisque.

Ex utrisque naturis, etc.] Supra, cum contra Nestorium disputans diceret, Dei hominisque conjunctionem non fieri κατὰ παράθεσιν, hoc est secundum appositionem, dictum fuisse recordor, diversos esse modos diversa sibi invicem conjungendi. Et alia quidem per apprehensionem, ex quibus non fit unum, alia vero per compositionem, ex quibus unum aliquid 64.1402B| fit, conjungi. Quae vero per compositionem, alia per commistionem alterius vel utriusque, alia sine commistione. Unde manifestum est quoniam omne compositum ex utrisque componentibus, aut ejus proprietas ex utrorumque componentium naturis consistere dicitur. Sed hoc multipliciter, sicut subdivisio praedicta declarat, quod ita ait: Ex utrisque naturis aliquid consistere, duo significat: unum quidem, cum dicimus aliquid jungi ex duabus naturis per confusionem, quod est ita, sicut ex melle atque aqua aliquid jungitur. Id autem conjunctum tale est, ut in eo ex quolibet modo confusis composito, scilicet vel si una natura vertatur in alteram, vel si utraeque in se invicem misceantur, nullo modo tamen utraque permaneant.

Alter vero modus est, etc.] Sed interponit quod secundum hunc modum Eutyches ait, Christum consistere ex utrisque naturis; dein dicit: Alter vero modus est consistendi aliquid ex utrisque naturis, 64.1402C| quod videlicet illud aliquid compositione unum ita junctum est ex duabus naturis, ut illa tamen ex quibus junctum esse dicitur maneant, nec aliquo modo in alterutra vertantur, scilicet nec unum in alterum, nec in se invicem utraque. Et hoc humanae fabricae convenienti exemplo declarat ita: Ut cum dicimus coronam ex auro gemmisque compositam. Quod exemplum recte ad id propter quod inductum est facit: hic enim, hoc est in corona, neque aurum in gemmas translatum est, neque gemma in aurum conversa; sed utraque permanent quod erant antequam fieret ex eis corona. Quod intelligitur ex eo quod subjungit, nec derelinquunt propriam formam: vel aurum illam qua erat aurum, vel gemma illam qua erat gemma. Sic et in omnibus non modo humano ministerio, verum etiam naturaliter Deo operante sine componentis alicujus confusione compositis, componentia sunt quod erant, atque de ipsis compositis praedicantur: sive similis alia cum aliis, sive per se alia, sive alii quaecunque componentium sunt 64.1402D| veri nominis subsistentiae, et earum illa propria quae illius cujus sunt generis omnibus semperque conveniunt; nec tantum dum manent in illius compositionis habitu componentia, sed etiam antequam ipsa jam existentia componantur, et postquam a se invicem fuerunt dissoluta. Nam quicunque nondum generatus, futurus est homo, jam est corpus, ut Antichristus. Quicunque vero jam dissolutis anima et corpore non est homo, adhuc est et corpus et spiritus. Quod probatur per illa corporis atque spiritus propria, quae solis his generalibus, a quibus haec nomina sunt indita, conveniunt subsistentiis; quae vero de nondum conceptis et de jam dissolutis dicuntur, ut de Antichristo, quod est in lumbis paternis, et de Phaetonte, quod est situs in sepulcro, quae neque de illo, neque de isto dicentur, nisi et ille jam esset, et iste adhuc esset genere corpus. Etsi enim a se invicem partes dissolutione recedunt, non tamen ab eo cujus sunt 64.1403A| partes, si non integritate compositi, saltem numero sui. Talia ergo ex aliquibus constantia, non solum ex illis, sed et in illis constare dicimus, ex quibus consistere praedicantur. Tunc enim, hoc est, si in ipsa compositione non corrumpuntur, sed retinent esse quod erant, possumus dicere coronam in gemmis auroque consistere. Gemmae enim sunt gemmae, atque aurum est aurum: in quibus, quasi dicat, in sua substantia permanentibus corona consistat. Quod non ita dicere possemus, si vel alterum, vel utrumque in compositione corrumperetur. Nam in priore compositionis modo, non est mel atque aqua, in quibus constet illud quod ex utrisque compositione jungitur.

Cum igitur, etc.] Quasi: Cum utraque componentia manent, tunc et in his ex quibus constat compositum consistere dicitur. Igitur cum fides catholica confiteatur utrasque naturas, divinam scilicet et humanam, manere in Christo, easdemque persistere sine aliqua corruptione perfectas, quod est nec alteram transmutari in alteram, jure dicit Christum 64.1403B| consistere, et in utrisque naturis et ex utrisque. Et sicut supra Eutychis verba cum illis quae ei videbantur rationibus repetebat, ut melius ejus error pateret, ita et catholicorum verba cum eorum rationibus repetit, ut et ipsa a fidelibus teneantur indubia. Ait ergo: In utrisque quidem naturis Christum consistere, fides catholica dicit, quia manent utraeque; ex utrisque vero, quia Christi quae erat ab aeterno persona, et sine aliqua compositione una fit, non quidem quod erat, id est persona vel una, sed quod non erat, id est utrarumque naturarum adunatione una: naturarum dico, non illa adunatione corruptarum, sed sine aliqua corruptione manentium. Ex hoc autem manifestum est quod cum Eutychis perfidia et fides catholica dicat Christum ex utrisque naturis junctum esse, non tamen secundum eam significationem hoc fides catholica tenet secundum quam Eutyches pronuntiat; vere: nam ille, hoc est Eutyches, sumit talem significationem conjunctionis, cum dicitur ex utraque 64.1403C| natura, ut non confiteatur Christum in utrisque consistere; et quare non confiteatur in utrisque, subjungit: neque enim confitetur utrasque manere. Catholicus vero sumit eam significationem consistendi ex utrisque, quae sit prima illi significationi, eamque conservet, quae in utrisque consistere confitetur. Patet igitur, quoniam hoc quod dicitur ex utrisque consistere aequivocum est, ac potius amphibolum, et gemina significatione, ad quam rationabiliter verborum se σύνθεσις habet, diversa designans; et quae diversa, divisione ostendit, dicens: Una quidem significatione designans non manere substantias, id est, ita ex utrisque consistere, ut non maneant substantiae, ex quibus illud quod copulatum est dicatur esse conjunctum; alio autem modo significans ita ex utrisque conjunctum, ut utraque permaneant.

Hoc igitur expedito, etc.] Hucusque Nestorii et Eutychis errores sibi invicem contrarios et docuit et submovit. Nunc quod inter eos fides catholica medium teneat, ponit. Quasi: Ex utrisque consistere, 64.1403D| aequivocum vel ambiguum est. Expedito igitur, id est divisione soluto hoc modo aequivocationis atque ambiguitatis, nihil est ultra quod ab Eutyche vel quolibet alio possit opponi, quin sit id quod firma veraque (ordo conversus, pro vera firmaque): vera, quoniam res ita se habet; firma, quoniam argumentis probata fides catholica continet, videlicet Christum eumdem esse hominem humanae substantiae integritate perfectum, eumdem veritate divinae essentiae Deum, et hoc quidem contra Eutychen cum Nestorio, eumdemque qui homo sit, sicut supra dictum est, perfectus atque essentia verus Deus, unum esse personali proprietate Deum, essentiae quidem veritate, ac Dei Filium proprietate. Nec, sicut minus intelligentibus forte videtur, astrui quaternitatem Trinitatis, dum homo, hoc est humana natura, additur supra perfectum Deum, sed unam individuali proprietate personam, eamdemque, quae sicut Pater, vel ejus Filius, 64.1404A| vel ejus Spiritus sanctus sine initio fuerat, personam non aliam explere, hoc est plenum reddere numerum Trinitatis; et ita eamdem, ut cum humanitas passa sit, id est cum non divinae, sed humanae naturae conveniat passio, et secundum eam tantum passus sit Christus, vere tamen dicatur Deus esse passus. Quod nequaquam diceretur, si Deus et homo κατὰ παράθεσιν, hoc est secundum appositionem sibi invicem juncti essent in Christo. Sed quoniam, teste sacra Scriptura, sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus, hoc est quoniam de uno singulariter et individualiter Christo divina et humana natura, his quae ab eisdem sunt indita Christo nominibus, videlicet Deus et homo, ita vere et sine translationis alicujus schemate praedicantur, sicut de quolibet homine natura animae et carnis, his quibus ab eisdem naturis homo appellationem habet nominibus, scilicet anima et caro dicuntur, supposito eodem Christo, quovis istorum praedicatorum nominum, alterum, et quidquid 64.1404B| naturae per illud alterum significatae causam naturaliter comitatur, poterit praedicari. Nam et cum homo sit anima et corpus, hoc ejus, id est hominis nomine, quod est animal vel rationale eodem supposito, poterunt vere praedicari. Non modo illa quae sunt propria animarum, verum etiam illa quae sunt propria corporum, ut octo animae intraverunt in arcam. Hic enim hoc plurali nomine, quod est animae, non animas hominum, sed ipsos homines auctor supposuit; et quod non animabus, sed solis corporibus convenit, intrare videlicet, praedicavit. Similiter potest dici, quoddam rationale est album, ut hoc nomine, quod est rationale, quod ab animae potentia non modo ipsius animae, sed etiam hominis nomen est, homo ipse intelligatur suppositus; et tamen ad hanc suppositionem, albedo quae non animae, sed corporis qualitas est vere praedicata. Item hoc hominis nomine, quod est corpus vel album, eodem homine subjecto, possunt vere praedicari de ipso non modo corporum, 64.1404C| verum etiam animarum propria: ut rationale vel musicum, vel hujusmodi alia. Et generaliter quotiescunque unum multis secundum eamdem facultatem appellatur nominibus, quolibet eorum, facta suppositione rei cujus sunt nomina, vere possunt caetera praedicari. Sed non omnia praedicata his quibus fit suppositio connexionis consequentiam redderet: sciendum namque connexionis praedicativarum alias quidem consequentes, alias vero accidentales esse: consequentes sunt, ut corporeum est coloratum; accidentales, ut corporeum est rationale. Corporalitati namque color debetur, non potentia discernendi, quae sicut color solis corporibus, ita solis spiritibus convenit; sed quoniam in uno corpus et spiritum esse contingit, de illo uno quaecunque sunt naturaliter corporis atque spiritus, sicut jam saepe dictum, vere poterunt praedicari. Nec ullo modo connexionis veritatem praedicta accidentalitas poterit impedire, si et quod praedicatur, et quo suppositio fit, illi uni secundum eamdem rationem conveniant. 64.1404D| Secundum eamdem rationem dicimus, ne forte quis audiens de eo quod corpus est dici, album est corpus, album est contrarium nigro, putet posse dici, corpus est contrarium corpori. Quamvis enim et corpus, et album, et contrarium, ejusdem rei sint nomina, non tamen secundum eamdem rationem, quoniam corpus et album a naturis, contrarium vero a disserendi ratione idem appellant. Ideoque de illo contrarium non vere poterit praedicari, nisi eo nomine quod illi a causa contrarietatis impositum est supponatur. Ita album est contrarium, vel hujusmodi alio nomine cujuslibet rei a causa suae contrarietatis imposito. Non enim sibi contrariae, nisi forte per denominationis tropum albedo et nigredo dicuntur, sed causae contrarietatis albi et nigri, quae vere contraria sunt sibi invicem. Diligenter tamen est attendendum, quod cum dicitur album est accidens, nequaquam album ex albedinis causa, 64.1405A| sed albedo ipsa accidens appellatur. Unde manifestum est, quod disserendi ratione vere de aliquo praedicare non possumus, nisi subjecto praedicatum quadam rerum significatarum consequentia connectatur. Ideoque connexio qua dicitur, Deus passus est, quamvis accidentalis sit, vera tamen est, non quod ipsa Deitas aliqua conversione sui facta sit humanitas (inconvertibilis, hoc est et omnino incommutabilis est), sed quod a Deitate, hoc est a Deo fuerit assumpta, ac per hoc in Filio Dei Christo videlicet vere conjuncta, cujus conjunctionis ratione recte fit non modo in naturalibus, verum etiam in theologicis accidentalis, et tamen vera dictionum connexio: quam quia Nestorius vere fieri posse non putat, cum jam hoc exemplaverit, hac accidentali et vera connexione, quae est, Deus est passus, in qua scilicet Christi persona, hoc suo a divinitatis essentia nomine, quod est Deus, supposita, praedicatur passio, quae non divinitatis, sed animalis sensibilitatis est propria, item exemplat, id est, alia accidentali, 64.1405B| et tamen vera connexione, in qua eadem Christi persona, illo suo ab humanitatis subsistentia nomine, quod est homo, subjecta, praedicatur esse Filium Dei: quod non est secundum humanam generationem, sed secundum divinam. Dicit itaque, qui homo est, appellatur Dei Filius: et hoc non substantia divinitatis, quae humanitatis in ipsam conversione provenerit, sed manente substantia humanitatis, quae, etsi non est in divinitatem conversa, tamen est divinitati naturali unitate conjuncta. Et cum haec, id est divinitas et humanitas discernantur permisceanturque intelligentia, cujus potestas est et conjuncta dividere et divisa conjungere, tamen unus idemque personali proprietate, et homo sit sine humanae naturae corruptione perfectus, et sine divinae naturae aliqua transformatione, Deus verus. Deus quidem, eo quod ipse sit ex Dei Patris substantia, hoc est ex Deo Patre, secundum substantiam non creatus, sed genitus; homo vero eo quod 64.1405C| ex Maria Virgine, secundum substantiam corporis, quod sumpsit ex ea, et secundum animam, quam accepit in ea, sit procreatus.

Itemque, etc.] Quod vere, quamvis accidentaliter dicatur, Deus est passus, homo est Dei Filius, dixit, et opinionem qua forte quis hoc verum esse concederet, removit dicens: Non quo ipsa divinitus humanitas facta sit, et non substantia divinitatis, sed humanitatis. Item dicit, accidentaliter quidem, sed vere, quod qui homo est, Deus est; et quare hoc sit, supponit: Eo quod scilicet homo fuerit a Deo Filio Dei, id est Christo assumptus: hoc est quod supra dixerat de humanitate ita, sed quod a Deitate fuit assumpta; et econverso qui Deus est, homo est. Et quare hoc, subjungit: Quoniam homine, hoc est humana natura, tanquam bene habente habitu vestitus sit; hoc est quod superius dixerat: Quia tamen divinitati substantia humanitatis naturali unitate conjuncta est; cumque in eadem persona aliud sit divinitas, quae suscepit; aliud humanitas, quam suscepit; 64.1405D| idem tamen, id est eadem persona, Christus videlicet Deus est atque homo; hoc est quod praedixerat: Et cum haec ista intelligentia ita discernantur permisceanturque, tamen unus idemque, et homo sit perfectus, et Deus. Attende quod ait, divinitas quae suscepit, et intellige quod Christus, qui ante susceptionem hanc Deus erat, suscepit, ideoque dictum esse, divinitas suscepit, quia non natura, sed persona suscepit naturam.

Nam si, etc.] Quod dixerat, qui homo Deus, et qui Deus homo, et eas quas supposuerat rationes, videlicet eo quod homo fuerat assumptus a Deo, et quoniam Deus homine vestitus, adhuc contra Nestorianos, et quod cum in eadem persona aliud sit divinitas, aliud humanitas, idem tamen Deus atque homo est, adhuc contra Eutychianos inculcat. Sed oblitus recolat, aut nescius discat, quoniam qui loquitur, non modo illorum de quibus loquitur, verum etiam 64.1406A| loquendi rationes prae mente debet habere, et secundum eas verba formare. Nam, ut de caeteris quae ad exponendum susceptae non faciunt paginae, taceamus, in praedicativis enuntiationibus, non tam supposituri aliquid praedicamus, quam praedicaturi supponimus. Prius enim de quo aliquid enuntiemus eligimus, deinde de ipso, vel affirmamus aliquid, vel negamus. In quo etiam, quia omnis dictio diversa significat, quid et de quo diligens auditor attendit. Verbi gratia, cum hoc nomen quod est corpus subjicimus, quia et id quod est, et id quo est corpus designat, supponimus eo sive subsistentiae, sive quod ea subsistit; vel alicujus substantiae partem, quae corpus est, vel id, vel corpus, cujus ipsum pars est. Itaque de Christo aliquid praedicaturi, aliquod nominum ejus, quo ipsum supponamus, prius eligimus; ut cogitantes eum hominem, hoc nomine quod est homo, illum supponimus, et divinitatem, quae est ejusdem essentia, de illo praedicamus. Recte utique. Nam si eum prius subjiciendi ratione hominem 64.1406B| intelligas, vere dici potest quod idem homo est atque Deus, id est, idem qui homo est Deus est, quoniam homo ex natura, Deus vero similiter quidem ex natura, sed quod simul cum humana natura qua homo est, est etiam divina, qua Deus est, contingit assumptione, qua, cum Deus esset, humanam naturam assumpsit. Si vero eumdem Christum prius ratione ipsum subjiciendi Deum intelligas, idem Deus est atque homo, id est, idem qui Deus est homo est: quoniam natura Deus est, homo vero similiter quidem natura, sed quod simul cum divina natura qua Deus est, est etiam humana qua homo est, contingit assumptione, qua, cum esset Deus, humanam naturam assumpsit. Fitque in eo gemina sine aliqua confusione natura, geminaque (si mavis dici) substantia, quoniam, sicut dictum est, et homo est, et Deus, unaque vere individuali proprietate persona, quoniam idem homo atque Deus. Mediaque est via catholicae fidei inter duas haereses Nestorii et Eutychis: 64.1406C| sicut virtutes quoque vitiorum inter se contrariorum medium tenent. Omnis enim virtus consistit locata in decore, hoc est, locata decora in medio rerum. Et recte dicitur virtus locata in medio rerum, nam si quidem fiat aliquid, vel ultra vel infra quam oportuerit, disceditur a virtute. Sic largitas media est inter prodigal tatem et avaritiam: largitas enim dat danda, retinet non danda; prodigalitas vero, ultra quam oporteat facit, dans danda et non danda; et avaritia infra quam oporteat, retinens danda et non danda; et hujusmodi plurima sunt. Igitur virtus tenet medietatem, et ad ejus similitudmem praedicta catholicorum fides praedictarum haeresium media est.

Quocirca si quatuor haec, etc . . . . restat ut ea sit vera, etc.] Hic est ordo verborum. De natura vero et de persona, item una et duabus inter se combinatis, quatuor specierum divisio nascitur, quarum primam Nestorius, secundam Eutyches, tertiam catholicis, quartam nulli Christo convenire contendunt. Sed 64.1406D| Nestorii et Eutychis opiniones argumentis supra destruxit, contra illam quam nulli adhuc dixerunt, nulla argumenta adduxit, catholicorum veram sententiam submotis erroribus, sicut in prologo suo promiserat, ad ultimum posuit; quae omnia brevi recapitulatione commemorans, ait: Quatuor haec nec ultra secundum rerum consuetudinem esse possunt, quod videlicet personis naturisque propositis, aut diversae naturae, diversaeque personae sunt: ut Plato et Cicero diversae personae sunt earumque personae diversae, aut una persona est, unaque natura: ut Deus Pater una persona est, unaque ejus natura; aut diversae naturae et una persona: ut Plato una persona est, sed ejus diversae naturae sunt, illae scilicet quae sunt animae et corporis; aut una natura, personaeque diversae: ut Pater, et Filius, et amborum Spiritus, diversae personae sunt; sed eorum non nisi una natura. Cum ergo haec est personarum naturarumque 64.1407A| unius vel diversarum vera perfectaque divisio, propositis ad agendum de ipsis Christo atque natura, necesse est ut in Christo aut duae naturae sint, divina et humana, duaeque personae, una Deus, altera homo, ut Nestorius ait; aut una persona Christus, unaque natura, quae provenit humana in divinam conversa, ut Eutyches ait; aut duae naturae, divina et humana, sed una persona Christus, qui unus est Deus et homo, ut catholica fides credit; aut una natura, duaeque personae, quod nullus adhuc dixit. Et duas quidem esse naturas duasque personas in ea responsione quae contra Nestorium dicta est, convicimus; unam vero personam unamque naturam esse non posse, Eutyche hoc esse proponente monstravimus. Neque tamen quisquam hucusque exstitit tam amens, ut crederet in eo esse unam quidem naturam, sed geminas personas. Si autem quatuor haec nec ultra esse possunt, ut in Christo, aut duae, etc.; cumque duas quidem convicerimus, etc.; restat ut ea sit vera fides, quam catholica pronuntiat, 64.1407B| videlicet in Christo geminam esse substantiam, hoc est divinam essentiam et humanam subsistentiam, sed ipsum esse unam personam. Quia vero paulo ante, cum errorem Eutychis exponeremus, diximus Eutychen confiteri duas quidem in Christo ante adunatio em fuisse naturas, divinam et humanam, unam vero, divinam scilicet, esse post adunationem; cumque interpretaremur hunc errorem celare multiplicitate dictionum istarum, ante, post, duplicem sententiam, ut videlicet haec adunatio, aut generatione, id est tempore generationis ejus fieret, cum corpus hominis hoc humanum minime sumeretur ex Maria, aut sumptum quidem ex Maria per resurrectionem, id est tempore resurrectionis fieret adunatio, de utrisque quidem partibus idonee, ut arbitror, disputatum est, et quod haec adunatio, nullo tempore, nulla omnino ratione fieri potuit, demonstratum est.

Nunc quaerendum, etc.] Quod in prologi sui praefatione 64.1407C| promisit, hucusque partitionis suae servato ordine exsecutus est, hoc est, primum Nestorii et Eutychis, inter se invicem contrarios posuit et submovit errores, deinde quid catholica fides medium teneat docuit. Solent autem philosophi, si qua tractatibus suis viderint necessaria, vel quae forte inquisitione digna ex verbis suis posse emergere senserint, aut ante liminaribus paginis tanquam prolegomena praeponere, aut omnibus expositis, aut etiam epilogorum brevibus recapitulationibus Trinitatis, postponere. Quod quoniam expositi operis auctor, et ex plurimorum tractatuum lectionibus, et mentis propriae consulta ratione didicerat, voluit ea quae suae disputationi quodammodo utilia visa sunt, et ejus tamen seriem ibi tractata turbarent, calce perfecti operis tangere, et sic, quoniam pernecessaria sunt, memoriae commendare. Haec autem sunt humanae naturae status diversi, videlicet et antequam peccaret homo, et postquam peccavit, et is qui ei si non peccasset daretur in praemium. Quoniam ergo 64.1407D| his quae dictae sunt ratiocinationibus clarum est, Christum unam personam esse, et in ipso sine confusione aliqua divinae naturae humanam esse conjunctam, recte quaeritur in quo humanae naturae statu Christus factus est homo. Hanc itaque quaestionem primo argumentis quatenus videatur in dubitationem adducit, postea dubitationem statuum divisione decutit. Ait ergo: Nunc quasi expositis et destructis erroribus Nestorii et Eutychis, ostensa catholicorum fide, unam esse personam Christi, sed ejusdem geminam esse naturam confitentium, quaerendum est quomodo fieri potuerit ut duae naturae adeo diversae, quod nullo inter se genere, nulla ratione conformes, divina scilicet et humana, miscerentur, hoc est, conjunctione quadam sine confusione sui convenirent in unam substantiam, ut videlicet in uno subsistente simul essent, et de illo uno et simul et divisim vere praedicarentur, sicut de 64.1408A| quolibet homine, animae corporisque naturae, quarum quaedam aliquo genere, omnes simul aliqua ratione conveniunt.

Verumtamen, etc.] Quasi: Nunc quaerendum est quomodo, etc. Verumtamen nunc etiam rationabiliter post illa quae dicta sunt, est et alia quaestio quae ex his quae praedicta sunt potest inferri ab his qui non credunt Christi corpus humanum sumptum esse ex Maria; sed alias, hoc est alio tempore atque alibi, sive in coelo, ut opinantur Valentiniani, sive in alio loco fuisse a caeteris corporibus sequestratum praeparatumque incarnationi Christi, quod in adunatione, id est quod facta divinae humanaeque naturae adunatione, videretur nasci ac proferri ex utero Mariae. Quae quaestio talis est; aiunt enim ita: Si corpus Christi ex homine sumptum est, sicut vos Catholici creditis, homo vero omnis, sicut vos dicitis et verum esse, ex prima, hoc est primorum parentum praevaricatione, non solum tenebatur peccato, ut actu ipso faceret quod non licet fieri, et morte, 64.1408B| ut necessario dissolveretur; verum etiam erat quadam necessitate implicitus affectibus peccatorum, id est peccandi cupiditatibus, ea quae illi fuit poena peccati primorum parentum: ut cum morte (sicut dictum est) teneretur obstrictus, tamen esset reus etiam voluntate peccandi, cur, id est qua ratione poterit astrui quod in Christo, quem ex hujusmodi homine corpus assumpsisse dicitis neque peccatum alicujus actus fuit, neque etiam voluntas ulla peccandi? quod secundum consequentiam aliorum qui ex peccatoribus nati sunt, debere esse videretur, et omnino. Quasi: Illi qui Christi corpus humanum ex Maria sumptum esse non credunt, ita quaerunt, et revera talis quaestio habet dubitationem omnino animadvertendam, ut quemadmodum ambiguitas argumentis adducta videtur, ita quoque argumentis purgetur. Quibus vero argumentis videri potest adducta, et jam tetigit, et adhuc inculcat, cum ait: Si enim Christi corpus assumptum est ex carne humana, 64.1408C| ut utique est, dubitari potest quaenam videatur esse caro quae assumpta est, videlicet an talis qualis Adam fuit post peccatum, an talis qualis fuit ipse ante peccatum. Et quidem talis assumpta videtur, qualis Adam fuit post precatum. Eum quasi medicina egentem salvum fecit, quem etiam assumpsit, id est, corpus quod de massa peccatorum sola gratia separatum assumpsit, ab omni reatu atque vitii necessitate liberatum, cum humana, quam similiter, hoc est per solam gratiam assumpsit anima, eadem gratia glorificavit. Sin vero talem hominem, hoc est humanam naturam, talem assumpsit qualis Adam fuit ante peccatum (quod utique facere potuit, quoniam etsi de peccatoribus, et per peccatum genitis, non tamen per peccatum hoc est ministra originali concupiscentia corpus humanum assumpsit), videtur quidem assumpsisse integram humanam naturam, sed tamen talem quae penitus non egeret medicina, qua diceretur salvanda sive salvata. Si autem concedatur talem assumpsisse qualis Adam 64.1408D| fuit ante peccatum, quaeritur quomodo fieri potest ut talem hominem, hoc est humanam naturam assumpserit qualis Adam fuit ante peccatum. Cum tunc in Adam esse potuerit, et effectu monstrata est fuisse peccandi voluntas atque affectio. Unde factum est, id est ex qua voluntate actus processit, ut scilicet non modo in re de qua non habuerat praeceptum delinqueret, verum etiam praetergressis divinis praeceptis, quibus dictum est ei: De ligno scientiae boni et mali ne comedas, inobedientiae delictis teneretur astrictus. In Christo vero nec etiam voluntas ulla peccandi creditur fuisse, nedum actus ipse peccati, nec debet credi, cum praesertim si tale corpus assumpsit Christus quale corpus fuit Adae ante peccatum, non debuerit aliqua necessitate esse mortalis: quoniam Adam quoque, si non peccasset, creditur quod nulla ratione mortem sensisset. Est enim sine dubio poena peccati necessitas moriendi, 64.1409A| dicente Domino: In quacunque hora comederis, morieris. Cum igitur Christus non peccaverit, quod utique non fecit, si corpus Adae quale erat antequam Adam peccaret assumpsit, quaerendum est cur mortem senserit. Quod si talem statum hominis, hoc est humanam naturam in tali statu suscepit qualis status Adae, id est in quali statu Adam fuit post peccatum, videtur sicut Adae, ita et Christo non defuisse necessitas ut et delictis subjiceretur, et passionibus confunderetur invitus, obductisque necessariae ignorantiae poenae judiciis, hoc est recti rerum examinis regulis, bonum a malo non sincera rationis integritate discerneret, quoniam certum est quod Adam delicti praevaricatione, id est eo quod delinquendo praevaricavit, imo praevaricatione deliquit, has omnes, videlicet et delinquendi, et patiendi, et ignorandi poenas suscepit.

Contra quos, etc.] Quasi: illi qui Christi corpus humanum ex Maria sumptum esse non crederent, quales sunt Valentiniani, ita quaerere his argumentis 64.1409B| partem suam confirmare, et catholicorum partem infirmare posse videntur. Contra quos respondendum est ita, tres videlicet hominum, id est humanae naturae status intelligi posse. Superius di tum fuisse recordor, quod cujuslibet subsistentis aliud est natura, aliud est status, et quod natura sit, id quod ipsum subsistens est aliquid. Caetera vero quae de ipso extrinsecus illi affixa dicuntur, ejusdem status vocantur, eo quod nunc sic, nunc vero aliter retinens, ea quibus est aliquid, et maxime perpetuas subsistentias, divina voluntate statuatur. Ut ergo de caeteris subsistentibus aut statibus taceamus, hominem et ejus illos status quorum cognitio praesenti facit disputationi, consideremus. Itaque homo, qui ex quo coepit, nunquam desiit perpetuis subsistentiis esse corpus et spiritus, habitu conjunctionis ipsorum, qui generationis et corruptionis animalis subsistentia vocatur, divina potestate atque voluntate ita statutus est, ut primo posse, deinde non 64.1409C| posse dissolvi et non dissolvi recte dicatur, non quod Deus ulla unquam ratione incipiat seu desinat posse, potestas enim ejus est potestas aeterna, sed quod omnium quae suae subjecta sunt potestati, alia mutanda, alia non mutanda, sola aeternae voluntatis suae causa constituit. Ex hoc igitur statuto, conjunctione corporis et animae rationalis factus homo, potuit dissolvi et non dissolvi. In quo statu Dei mandata, quibus obediendo praemia, non obediendo poenas mereretur, accepit: et obediendo quidem, non posse dissolvi vel peccare, imo glorificari meruisset, qui est alius status; non obediendo vero, meruit non posse non dissolvi, vel non peccare, sed omnino confundi, qui est tertius status. Hos ergo hominum, id est Adae, et deinceps ex eo per concupiscentiae peccatum originale generatorum, tres intelligimus status, quos ipse auctor exponit dicens: Unum quidem posse intelligi, qui fuit primi parentis Adae, videlicet ante inobedientiae ipsius delictum, in quo statu tametsi ab eo Adam aberat mors, id est 64.1409D| corporis et animae dissolutio, nec adhuc polluerat se ullo delicto quo meruisset puniri, poterat tamen in eo esse voluntas peccandi, ac per hoc, quasi dicat, erat in ipso potestas moriendi. Alter vero status est in quo ab hac peccandi voluntate et moriendi potestate mutari potuisset, si voluisset in praeceptis Dei manere firmiter, ut scilicet animus ejus ad transgrediendum nullius tentationis impulsu etiam vacillaret; vere utique: tunc enim foret addendum id, ut non modo non peccaret aut peccare vellet, sed ne posset quidem aut peccare aut velle delinquere, ac per hoc, quasi dicat, nec mori nec passionibus affici posset. Quod tamen sane intelligendum est, non quod scilicet Deus, cujus est potestas aeterna, sicut jam diximus, desinat unquam posse quod potuit, sed quod ut sic esset, si non peccaret homo, divina voluntas constituit. Nam potestati delinquendi, qua etiam qui assistunt ei non sunt stabiles, praesto 64.1410A| est potestas puniendi, qua et in angelis suis reperit pravitatem. Tertius status est post delictum, in quo mors illum subsecuta est, et ex divinae voluntatis constitutione necessario, et similiter peccatum ipsum voluntasque peccandi. Hi sunt igitur tres secundum ea quae dicta sunt hominum status. Quorum statuum haec quae dicturi sumus sunt loca summitatum atque contrariorum, id est contrariarum sibi invicem extremitatum, is videlicet status, qui praemium esset, si in praeceptis Dei Adam manere voluisset, et is qui poenae fuit, quoniam in praeceptis manere noluit; et vere hi duo quodammodo loca supra contrariarum inter se invicem summitatum: in illo enim qui, qualiter dictum est, praemium esset, nec mors esset dissolutionis, nec peccatum transgressionis, nec etiam voluntas ulla peccati; in hoc vero qui est post delictum, et mors est et peccatum, et omnis affectio delinquendi, omniaque (ut breviter dicam) per originale vitium prona in perniciem, et adeo infirma quod nec etiam quidquam opis in se habentia, ut 64.1410B| post lapsum in sua posset resurgere. Ille vero medius, in quo scilicet praesentia quidem mortis, vel peccati aberat, potestas vero utriusque, id est peccati et mortis constabat, inter utrumque praedictum statum collocatus est.

Ex his igitur, etc.] Hucusque divisit status Adae, vel eorum qui humanae generationis lege, hoc est per originalis concupiscentiae peccatum propagati sunt. Quorum omnium in Christo, qui quidem ex peccatoribus, sed non lege peccati corpus assumpserit, aliquid fuisse nunc ingreditur dicere: sed omnino nihil ex necessitate, cui caeteros addicit peccatum generationis eorum, imo omnia ex sola voluntate. Hoc autem ideo dicit, ut eorum qui Christi corpus ex Maria sumptum esse non credunt, praedicta argumenta, consequentiae suae rationem in Christo minime facere debere intelligant; qui non nesciunt quod, quamvis aliquae sint rationes quae in quarumlibet rerum seu facultatum generibus recipiuntur, sunt 64.1410C| tamen aliquae quae certis addictae generibus, ultra illa sua sive universalitate, sive probabilitate, sive etiam necessitate non faciunt. Quasi: Hi sunt tres hominum status; ex his igitur tribus statibus Christus, qui non humana lege factus est homo, corporeae naturae suae quodammodo indidit, non omnes, sed singulas, hoc est aliquas causas, et quas et ex quibus ostendit dicens: Nam quod assumpsit mortale corpus, quod utique ideo fecit ut a genere humano mortem fugaret, ponendum est in eo statu, id est secundum hoc factum esse putandum est, quod post Adae praevaricationem, eidem Adae et toto humano generi ex eo per concupiscentiam propagato, poenaliter, hoc est ut in eo esset mors proprii poena peccati, inflictum est. Quod vero non fuit in eo, Christo scilicet, voluntas ulla peccati, quantum quidem ab hoc quod ipse est Deus, ab illo hujusmodi volunta naturaliter aberat, sed quantum ad gratiam qua factus est homo, ex eo sumptum est statu, id est secundum illum hoc ei datum est statum, qui 64.1410D| esse potuisset, nisi voluntatem suam Adam insidiantis sibi, id est diaboli fraudibus applicasset. Et haec quidem in Christo secundum illos fuerunt status, qui sibi invicem contrarii summitatum loca sunt. Restat igitur tertius status, id est medius, ille scilicet qui eo tempore fuit, cum nec mors aderat, et adesse poterat, non modo mors, sed et mortis praecursoria causa, hoc est voluntas delinquendi. In hoc igitur statu Adam talis fuit, ut manducaret ac biberet, ut accepta digereret, ut liberetur in somnum, et hujusmodi alia faceret quae ei non defuerunt humana quidem, id est humanae vitae illius, qua in animam viventem factus fuerat, deputata, sed concessa, et talia quae nullam poenam mortis tanquam peccato inferrent. Quae omnia Christum habuisse dubium non est: nam etsi factus fuit Christus in animam vivificantem, tamen sicut Adam factus, ut dictum est, in animam viventem, et manducavit et bibit et 64.1411A| in caeteris quae humana statu primo exigebat natura, humani corporis officio absque necessitate alicujus indigentia functus est. Neque enim etiam in Adam tanta indigentia tunc fuisse credenda est, quanta fuit post peccatum: ut scilicet, nisi manducasset, vivere non potuisset; sed talis potius, quod si quidem ex omni ligno escam sumeret, semper vivere potuisset, hisque, hoc est haec sumendo non mori: et idcirco, ut videlicet his semper vivere potuisset, Paradisi fructibus explebat eam quae dicta est indigentiam. Non enim etiam in hoc poenali statu omnia quibus indigere dicimur, talia sunt, ut quamvis in hac vita degentibus quodammodo adminiculentur, sine illis tamen mori necesse sit, qualia sunt vestimenta, vehicula et multifariae qualitatis hujusmodi plurima, sine quibus quidem vivere possumus, et tunc his indigemus. Multo magis ergo in illo statu qui fuit ante peccatum, Adam etiam sine escis vivere poterat, et tamen his indigebat. Quam, hoc est cujusmodi indigentiam in Christo fuisse secundum statum illum 64.1411B| qui fuit Adae ante peccatum, nullus ignorat; sed hoc sola ejus potestate, non aliqua praeter ipsius voluntatem necessitate. Ex his manifeste intelligi potest qua ratione, quamvis ex homine corpus Christi sumptum sit, atque omnis homo ex prima praevaricatione et peccato et morte teneretur, non fuerit tamen in eo peccatum, neque voluntas ulla peccandi: et cum ipse non peccaverit, tamen mortem, quae peccati poena est, senserit, quia videlicet non humanae generationis lege, hoc est, per peccatum concupiscentiae, sed sola voluntate factus homo, quae voluit de praedictis humanae naturae statibus, ut nos de necessitatibus nostris erueret, liber ab omni hujusmodi necessitate suscepit. Ideoque ratio regulae, quae propria est generis praevaricatorum, extra genus illud in argumentum adducta, non facit. Itaque secundum illum statum, qui futurus erat praemium obedientis, immunis ab omni peccato, secundum illum statum, qui poenalis est inobedientis, passiones multas, et usque ad mortem recte sustinuit, et secundum 64.1411C| illum in quo Adam ante peccatum, Paradisi 64.1412A| fructibus illam quae dicta est indigentiam explebat, potestate, non necessitate, humani corporis officio functus est: et haec ipsa quidem indigentia ante resurrectionem in eo fuit; post resurrectionem vero talis exstitit, ut illud corpus humanum, secundum haec quae ipse ad humanos usus habere voluerat, ita mutaretur, sicut corpus Adae praeter vinculum praevaricationis mutari potuisset, essetque in eo id quod ipse Dominus Jesus Christus docuit nos, non modo exteriori verborum sono clamare, verum etiam intimi affectus votis optare, ut videlicet voluntas ejus, remoto indigentiae omnis impedimento, fiat et in terra, hoc est in hominibus, sicut in coelo, hoc est in angelis; et ut regnum ejus, quo carni spiritus in omnibus imperet, adveniat, et nos liberet a quocunque hujus saeculi malo. Haec enim, quasi, hoc docuit ipse Christus optare, et nos utique (ut docuit) ita faciamus; haec enim omnia deprecatur illa humani generis, non quidem omnium, sed fideliter hoc recta fide credentium, beatissima immutatio, id est 64.1412B| ipsi immutandi haec omnia deprecantur.

Haec sunt, o Joannes, quae ad te dirigenda scripsi de credulitate meae fidei, id est de his quae recte credenda credo. Qua in re. ] Quasi: Quoniam haec ad te direxi, volo, ut si qua aliter quam convenit a me dicta cognoveris, corrigas. Nam si quid a me dictum est perperam, hoc est perverse, non ita sum amator mei, ut ea quae semel sine ratione effuderim, contendam anteferre cujuslibet meliori sententiae; nec debeo contendere, et tanquam sint mea defendere. Si enim nihil boni ex nobis est, id est si nulla res est quae nobis auctoribus bona sit (ut utique non est), nihil est quod debeamus amare in sententiis tanquam nostris. Quod si cuncta sunt bona ex illo, hoc est illo solo auctore qui solus non extrinsecus accidente bonitate, sed veritate essentiae suae est bonus, illud potius bonum credendum est, quod incommutabilis bonitas, id est Deus, qui incommutabiliter bonus est, et omnium bonorum causa, incommutabili proposito suae voluntatis perscribit.