Jump to content

Commentaria in Abacuc (Hieronymus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Abacuc
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus XXV

HieStr.CoInAb2 25 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

587-588 Primum, Chromati, episcoporum doctissime, scire nos convenit, corrupte apud Graecos et Latinos nomen Ambacum prophetae legi, qui apud Hebraeos dicitur Abacuc, et interpretatur amplexus: sive ut significantius vertamus in Graecum, περίληψις, id est amplexatio. Deinde ubi Septuaginta translatores et Symmachus et Theodotio λῆμμα, id est, assumptionem interpretati sunt, in Hebraeo poni MASSA ( ), quod Aquila vertit in pondus: super quo in Naum propheta plenius disputavimus. Massa autem numquam praefertur in titulo, nisi cum grave, et ponderis laborisque plenum est quod videtur. Unde necesse est, praesentem prophetiam aliquid habere austeritatis, ut sicut in Naum pondus, quod videbatur adversus Niniven Assyriorum urbem, grave erat: ita et in hoc quaeratur, cui pondus sit quod prophetae revelatur aspectui. Quatuor autem prophetae in duodecim prophetarum volumine sunt, e quibus tres in principio λῆμμα, id est, pondus, titulum habent: Naum, Abacuc, et Malachias. Porro Zacharias in medio et circa finem duos hujuscemodi ponit titulos, e 589-590 quibus unus est: Onus verbi Domini in terra Hadrac, et Damasci requiei ejus (Zach. IX, 1): alter in fine, Onus verbi Domini super Israel (Ibid. XI, 1). De Naum, orationibus tuis jam liber editus est: de Zacharia et Malachia, si vita comes fuerit, disseretur. Nunc Abacuc habemus in manibus, qui vel ex eo quod amabilis Domini est, vocatur amplexatio: vel quod in certamen et luctam, et (ut ita dicam) amplexum cum Deo congreditur, amplexantis, id est, luctantis sortitus est nomen. Nullus enim tam audaci voce ausus est Deum ad disceptationem justitiae provocare et dicere ei: Cur in rebus humanis, et in mundi istius πολιτείᾳ tanta rerum versatur iniquitas? Vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre? Lacerata est lex, et non pervenit ad finem usque judicium: quia impius praevalet adversus justum: ideo egreditur judicium perversum (Abac. I, 2). Vides quod temeraria vox sit et quodammodo blasphemantis, sic Creatorem suum ad judicium provocare; et vas fragile adversum figulum (Isai. XLV, Jerem. XVIII, et Rom. IX), cur tale vel tale factum sit, disputare? Necnon et hoc animadvertendum, quod assumptio vel pondus, quae gravia esse jam diximus, prophetae visio est, et adversum Montani dogma perversum intelligit quod videt: nec ut amens loquitur, nec in morem insanientium feminarum dat sine mente sonum. Unde et apostolus jubet, ut si prophetantibus aliis, alii fuerit revelatum, taceant qui prius loquebantur (II Cor. XIV, 33). Et statim: Non est enim, inquit, Deus dissensionis, sed pacis. Ex quo intelligitur, cum quis voluntate reticet, et alteri locum dat ad loquendum, posse et loqui et tacere cum velit. Qui autem in ecstasi, id est invitus loquitur, nec tacere nec loqui in sua potestate habet. Illud quoque disce (quia semel a me violenter exigis, ut quasi gradus quosdam, et scalas ad altiora nitenti, historiam tibi interpreter), prophetiam esse contra Babylonem, et Nabuchodonosor regem Chaldaeorum: ut quomodo prior propheta Naum, quem Abacuc sequitur, vaticinium habuit contra Niniven et Assyrios, qui vastaverunt decem tribus, quae vocabantur Israel: ita Abacuc prophetiam habeat adversus Babylonem et Nabuchodonosor, a quibus Juda et Jerusalem templumque subversa sunt. Et ut scias eo tempore fuisse Abacuc, quo jam duae tribus quae vocabantur Judas, ductae erant in captivitatem, Daniel docere te poterit, ad quem in lacum leonum Abacuc cum prandio mittitur (Dan. XVII): quamquam apud Hebraeos haec ipsa non legatur historia. Igitur sive quis recipit Scripturam illam, sive non recipit, utrumque pro nobis est: aut enim recipit, et jam post factam rem liber Abacuc texitur: aut non recipit, et quasi propheta scribit quae ventura cognoscit.

LIBER PRIMUS.

(CAP. I) (Cap. I.--Vers. 1, 2.) Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Quare ostendisti mihi iniquitatem et dolorem [Vulg. laborem], videre praedam et injustitiam contra me? LXX: Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Quare mihi ostendisti labores et dolores, videre miseriam et impietatem? Interim secundum litteram causatur adversum Deum propheta, cur Nabuchodonosor templum vastet, 591 et Judam: cur Jerusalem quondam urbs Domini destruatur? Quare clamet populus, et non exaudiatur? vociferetur ad Dominum oppressus a Chaldaeis, et non salvetur? Quare etiam ipse propheta, vel populus ex cujus persona nunc loquitur, ad hoc vixerit, et hucusque perductus sit, ut iniquitatem hostium et suum videat laborem? Cur injustitia praevaleat adversum se? Et hoc dicit prae mentis angustia, nesciens aurum in igne conflari, et tres pueros de camino puriores exisse, quam intraverunt (Dan. III). Sed et generaliter accipere possumus, quod ex persona humanae impatientiae videns propheta peccatores abundantes, et in saeculo possidere divitias, filios eorum quasi novellam plantationem in adolescentia sua, et filias ornatas quasi similitudinem templi, cellaria eorum plena eructantia ex hoc in illud, oves eorum fetosas et multiplicatas in viis suis, et caetera quae in centesimo quadragesimo tertio psalmo plenius scribuntur in querulam vocem et plenam doloris erumpat. Quare respicis contemptores, et taces, conculcante impio justiorem se: et facis homines quasi pisces maris, et quasi reptilia non habentia ducem? Tale quid et in septuagesimo secundo psalmo legimus: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei (Psal. LXXII, 2), et reliqua. Et rursum in eodem psalmo: Et si est scientia in excelso. Ecce enim peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias, et reliqua usque, manus meas. Haec autem loquuntur nescientes judicia Dei investigabilia (Rom. XI), et profundum divitiarum sapientiae et scientiae ejus, quod non ita videat Deus ut videt homo. Homo tantum praesentia respicit: Deus futura et aeterna cognoscit (I Reg. XVIII). Et quomodo si aegrotus et aestuans febribus aquam frigidam postulet, et dicat ad medicum: Vim patior, crucior, uror, exanimor: usquequo, medice, clamabo, et non exaudies? Et respondeat ei sapientissimus et clementissimus medicus: Scio quo tempore debeam dare quod postulas: non misereor modo, quia misericordia ista crudelitas est, 592 et voluntas tua contra te petit. Ita et Dominus Deus noster sciens clementiae suae pondera atque mensuras, interdum non exaudit clamantem, ut eum probet, et magis provocet ad rogandum, et quasi igne excoctum justiorem et puriorem faciat. Quod intelligens apostolus secundum id quod misericordiam est consecutus a Domino, ait: Non deficiamus in tribulationibus (Ephes. III, 13); et benedicit Deum omni tempore (Psal. XXXIII); et scit quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Mat. X, 22). Et gloriatur in labore et dolore. Et cum Jeremia dicit: Tribulationem, et miseriam invocabo. Ut quomodo alius invocat Deum: sic sanctus vir et bellator invictus, ad exercendum se et probandum, tribulationem et miseriam venire desideret. (Vers. 3, 4.) Et factum est judicium et contradictio potentior: propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium: quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. LXX: Contra me factum est judicium, et judex accipit: propterea lacerata est lex, et non pervenit ad finem judicium: quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. Adhuc propheta vel populus loquitur ad Dominum, quod non veritate adversus se, sed potentia judicatum sit, et nihil ex lege et justitia sustinuerit. Unde et ipsum judicium non habuerit finem suum. Finis autem judicii est judicare juste. Et hoc quare loqui audeat, in consequentibus monstrat, dicens: Quia impius Nabuchodonosor praevaluit adversus justum Judam (IV Reg. XXII), et hanc esse causam, quod dixerit judicium non pervenisse ad finem; quia iniquum sit et perversum, ut Josias rex justus a rege Aegyptio trucidetur (IV Reg. XXIII); ut Daniel, Ananias, Misael, et Azarias, serviant (Dan. III); et imperet Babylonius imperator, et inter scorta et concubinas suas Balthasar potet in phialis Dei (Dan. V). Haec propheta de suorum temporum statu (sequimur enim quia semel voluisti et historiae vilitatem). Caeterum juxta LXX communis ad Deum querela sanctorum est, quare contra eos injustum judicium fiat, 593 et innoxium in persecutionibus sanguinem fundant: ac [ Al. at] si quando ante tribunal steterint judicium saecularium, judex, acceptis muneribus, condemnet insontem, et reum liberet. Quod quidem non solum de judicibus saeculi, sed interdum de Ecclesiarum quoque principibus dici potest, quod propter munera lacerent legem, et non perducant usque ad finem judicium, et impius praevaleat adversus justum: et magis in judicio peccatum divitis, quam pauperis veritas defendatur. Unde querimonia est, judicium exire perversum: sed non debemus super hac rerum inaequalitate turbari, videntes et in principio mundi ab impio Cain interfectum Abel justum (Genes. IV), et postea exsulante Jacob, regnare in domo patris Esau (Gen. XXVIII), et Aegyptii luto et latere affligunt filios Israel: et Dominus contra quem nunc querela dirigitur, crucifigitur a Judaeis (Joan. XIX), et Barabbas latro eligitur (Joan. XVIII). Dies me deficiet, si voluero enumerare quomodo in isto saeculo, impiis praevalentibus, opprimantur justi. (Vers. 5.) Aspicite in gentibus et videte, et admiramini, et obstupescite, quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur. LXX: Videte contemptores et respicite, et admiramini mirabilia et disperdimini: quia opus ego operor in diebus vestris, quod non credetis, si quis narraverit. Symmachus pro eo quod diximus: quia opus factum est in diebus vestris, interpretatus est, quia opus fiet in diebus vestris: caetera similiter. Rursum in principio capituli, ubi in Hebraico scriptum est RAU BAGGOIM ( ), et nos transtulimus, aspicite in gentibus, et LXX posuerunt, videte contemptores, excepto Aquila et Symmacho et Theodotione, qui cum nostra interpretatione concordant, in alia quadam editione ἀνωνύμῃ reperi videbitis calumniatores, et in alia similiter absque auctoris titulo, videbitis declinantes. Igitur ad superiores querelas causantis prophetae et dicentis: Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? et reliqua usque ad finem hujus exordii, vox Domini respondentis inducitur, ut hanc iniquitatem quam in solo Israel fieri putat, cernat in gentibus: et quod Chaldaeis, non ut 594 propheta arbitrabatur, Judas tantum et Jerusalem traditi sint; sed omnes per circuitum nationes: et tantum eum esse valiturum, ruiturumque postea, ut si quis praedixerit quod futurum est, pro rei magnitudine videatur incredulum. Sed et hoc quod LXX et caeteri interpretes ediderunt: Videte contemptores, sive videbitis calumniatores et declinantes, cum sensu hujus loci congruit, et ex ipso sermone arguuntur audaciae, et contemptus in Dominum: ex quorum persona propheta clamaverat, quare ausi sint Dei comtemnere majestatem, et temerarie loqui, et quantum in se est, Dei providentiam calumniari, et declinare a Domino coarguentes eum iniquitatis. Videbitis ergo contemptores, et tunc admirabimini, et omnem vestram querelam pro nihilo computabitis, cum perspexeritis me facere in diebus vestris; ne forte dicatis: Quid ad nos pertinet de futuro? Opus quod tam grande erit, et vestram omnem opprimet causationem: ut si quis nunc futurum esse praedixerit, fidem non facile accommodetis. Quod autem hoc opus sit, in consequentibus demonstratur. (Vers. 6 seqq.) Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua: horribilis et terribilis est: ex semetipsa judicium, et onus ejus egredietur. Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis, et diffundentur equites ejus: equites namque ejus de longe venient: volabunt quasi aquila festinans ad comedendum: omnes ad praedam venient, facies eorum ventus urens: et congregabit quasi arenam captivitatem, et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam: tunc mutabitur spiritus, et pertransibit et corruet: haec est fortitudo ejus Dei sui. LXX: Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos gentem amaram et velocem, quae ambulat super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua: terribilis et illustris est: ex semetipsa judicium ejus erit, et assumptio ejus ex se egredietur: Et exsilient super pardos equi ejus, et velociores erunt lupis Arabiae, et equitabunt equites ejus, et impetu venient 595 de longinquo: et volabunt quasi aquila prompta ad comedendum, consummatio in impios veniet resistentes faciebus eorum ex adverso, et congregabit quasi arenam captivitatem: et ipse in regibus delectabitur, et tyranni ludibria ejus: et ipse in omnem munitionem illudet, et mittet aggerem, et obtinebit eam: tunc mutabit spiritum, et pertransiet, et propitiabitur: haec est fortitudo Dei mei. Quod vobis dixeram: Aspicite in gentibus, et videte, et miramini, et obstupescite: quia opus fiet in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur, hoc est quod sequens sermo describit: Ecce ego suscitabo Nabuchodonosor, et Chaldaeos, gentem pugnacissimam et velocem, cujus roboris, et ad bellandum audaciae, omnes pene Graeci, qui barbaras historias conscripserunt, testes sunt. Haec non est contenta finibus suis, sed huc illucque discurrens super terrae latitudinem pervagatur. Et hoc est opus ejus, non ut terram vomere exerceat; sed ut rapto vivat et gladio, et ut possideat urbes non suas: antequam manum inferat, antequam prorumpat ad bellum, terrorem portat in vultu. Quod autem ait: Ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur, pro quo interpretatus est Symmachus: ipsa sibi judicabit, et decreto suo egredietur, vel ita intelligendum est, de sua gente constituet principes, et potestas ejus, et gladius aliarum gentium satellites non habebit, vel certe quomodo fecit, fiet ei, et sic vastabitur, ut ipsa vastavit. Equi quoque et equites, qui de longe venient, tam pernices ad persequendum et cuncta populanda erunt, ut pardos superent, et lupos vespertinos. Siquidem lupi saeviores esse dicuntur nocte vicina, et tota die fame ad rabiem concitati. Volabunt ergo equites non ad pugnandum, quia nullus resistet; sed ad discurrendum ut aquila, cui in volatilibus omnia subjacent, festinans ad devorandum. Et quomodo ad flatum venti urentis virentia cuncta arescunt, ita ad aspectum eorum omnia vastabuntur, tantusque erit numerus captivorum et praedae, ut per ὑπερβολὴν, etiam arenae possit aequari. Ipse quoque, id est, Nabuchodonosor, in universo orbe regnabit, et ante currum suum triumphans de regibus, eos habebit irrisui, et inter delicias computabit: 596 tantaeque potentiae et superbiae erit, ut naturam superare contendat, et urbes munitissimas robore sui exercitus capere. Veniet enim Tyrum, et jacto in mari aggere, peninsulam faciet de insula, et introitum inter fluctus maris in urbem terra praebebit. Quam ob causam et super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam, id est, munitionem, sive Tyrum; quod quidem in Ezechiele perspicue demonstratur, ubi dicitur: Nabuchodonosor, rex Babylonis, subjugavit exercitum suum opere magno adversum Tyrum. Omne caput calvum, et omnis humerus depilatus, et merces non data est ei, et exercitui ejus contra Tyrum, et operi in quo servivit adversum eam (Ezech. XXIX, 19). Cum autem comportaverit aggerem, et nihil viribus ejus obvium fuerit, tunc mutabitur spiritus ejus in superbiam: et Deum esse se credens, imaginem auream statuet in Babylone, quam universas gentes adorare compellet. Quod cum fecerit, transibit in bestiae figuram, et postea corruet: pro quo Aquila et Symmachus transtulerunt καὶ πλημμελήσει, id est, et delinquet: hanc habente Scriptura sancta consuetudinem, ut VASAM ( ), id est, delinquet, ponat pro eo quod est, desinet esse quod fuerat. Tale quid et nos habemus in linguae nostrae idiomate, dicentes: Vapulavit exercitus, pro eo quod est, interfectus et caesus est: Et, peccavit vinea et ager, pro eo quod est, vindemia et fruges non habuere proventum. Quod autem in fine capituli dicitur: Haec est fortitudo ejus Dei sui, εἰρωνικῶς est legendum, ut sit sensus: Haec est fortitudo ejus, quam dedit ei Bel deus suus. Ad cujus cultum omnes nationes etiam per Scripturam et comminationem mortis saevissimo imperio compellebat. Haec juxta Hebraicum: nunc veniamus ad LXX, ut, propositis singulis sententiis, interpretationem allegoricam coaptemus. Ecce ego suscitabo Chaldaeos gentem amaram et velocem, quae ambulat super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. Comminatur Deus adversum contemptores et calumniantes providentiam suam, suscitaturum se Chaldaeos, qui interpretatur quasi daemonia; vel angelos pessimos significans, qui ministrant 597 furori ejus et irae, et tribulationi quam infert in peccatores: vel animas hominum pessimorum, per quas [ Al. quos] merentes cruciat. Hi autem Chaldaei, gens amara est et velox, non parcens et cito explens quod sibi fuerit imperatum. Et ambulat super latitudinem terrae. Lata enim et spatiosa via est quae ducit ad mortem [Matt. VII, 13]: per quam ambulabat et ille dives in Evangelio, qui fulgebat in purpura (Luc. XVI), et illi de quibus dicitur: Qui dormiunt super lectos eburneos, et deliciis affluunt in stratis suis. Qui comedunt vitulos de armentis lactentes, et bibunt defoecatum vinum, et primis unguntur unguentis (Amos. VI, 4): qui quia in lata ambulant via, latitudo terrae appellantur, quae Chaldaeorum vestigiis premitur. Noluerunt enim ambulare per arctam et angustam viam, quae ducit ad vitam, et per quam ambulabat Paulus glorificans [ Al. glorians] Deum in tribulatione et angustia (I Cor. VI, 12). Ambulant autem Chaldaei super latitudinem terrae, ut possideant tabernacula non sua. Omnis enim rationabilis anima licet per vitium et culpam suam hospitium facta sit Chaldaeorum, tamen per naturam tabernaculum Dei est. Et quamquam in Evangelio pessimus daemon loquatur: Vadam in domum meam unde exivi (Matt. XII, 44), non est ei credendum; siquidem nulla rationabilis creatura ad hoc facta est, ut habitaculum daemonis sit. Sequitur: Terribilis et illustris est: ex ipso judicium ejus erit, et assumptio ejus ab eo egredietur. Terribilis est Chaldaeus propter multa variaque supplicia quae infert in contemptores; illustris, quia assumit sibi divinitatis gloriam. Et per oracula sua et falsa responsa, et curationes morborum, quos ipse immiserat, apud imperitos et contemptores Dei videtur illustris. Erit enim contemptoris judicium atque supplicium ex eo, hoc est, ex semetipso, sive ex Chaldaeo. Ipsi enim secundum apostolum tradentur ad poenam, ut discant non blasphemare (I Tim. I): a quo qui egerit poenitentiam, et ad Deum conversus fuerit, egredietur, cum prius manibus illius teneretur, et esset Chaldaei assumptio. Si quando viderimus multo aliquem tempore servisse diabolo, et postea ad 598 Deum esse conversum, dicamus de eo: Et assumptio ejus egressa est ab eo. Quicumque enim egerint poenitentiam, et dereliquerint daemones, quibus quasi equi prius ad sedendum terga praebebant; et velocitate pardorum et luporum vespere equites suos abjecerint et eliserint, et vacuo levique dorso ad eum portandum venerint, qui super pullum asinae mansuetus et pauper ascendit (Joan. XII), hi quasi de longe properantes, et non contenti cursu et impetu assument volatum, et venient quasi aquila, ut sermonis Dei vescantur carnibus, et famem tanti temporis saturent. In eo enim quod dicitur, καὶ ἐξιππάζονται οἱ ἱππεῖς αὐτοῦ, et LXX transtulerunt: Et equitabuntur equites ejus, juxta sensum quem supra posuimus, interpretatus est Symmachus, effundentur equites ejus, id est, corruent et allidentur in terram. Lupi autem Arabiae, id est vesperi et Occidentis hi recte vocantur, quibus conversatio pessima occubuit, et ante in caligine constituti, toto gradu vesperam derelinquunt, quam cum reliquerint, et volaverint prompti, ut comedant carnes verbi Dei, tunc consummatio veniet in impios, id est, in Chaldaeos qui resistebant vultibus poenitentium ne reverterentur ad Dominum suum. Quamobrem consummatio in impios veniet, resistentes vultibus eorum ex adverso. Cum autem illi fuerint consummati, et de manibus eorum erepta captivitas, tunc sermo divinus congregabit quasi arenam Chaldaicae captivitatis, et delectabitur in regibus, et tyranni ludicra ejus erunt, videns potentissimum quondam diabolum, et regna ejus (quae Salvatori quoque ostendens, ait (Matth. IV, 9): Haec omnia dabo tibi, si procidens adoraveris me ) ejus adventu esse destructa; deliciae enim prudentiae sunt, et voluptas sapientiae, cum stultitia destruitur, et tyrannorum quondam potentia superata atque dejecta, vertitur in derisum. Neque enim solus draco formatus est ut lusui haberetur a Domino, qui est principium plasmationis ejus, factus angelis ludicrum. Neque illum solum dabit Deus, quasi passerem parvulo; sed 599 si quis etiam alius crudelis, et mentis tyrannicae fuerit, tradetur sermoni Dei in derisum. Et ipse ait, in omnem munitionem illudet. Quae autem est alia munitio, nisi illa de qua loquitur Apostolus: Arma enim militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, cogitationes destruentia, et omnem altitudinem elevantem se adversus scientiam Dei (II Cor. X, 4, 5). Si quae igitur fuerint, vel in sermonibus, qui promittunt altitudinem et magnitudinem se habere contrariam veritati, munitiones, vel in omni gloria atque divitiis et fortitudine, quae laudatur in saeculo, omnia destruentur, et sermo Dei universae munitioni illudet. Et mittet aggerem, et obtinebit eam per aggerem, et terrena quae profert, arguens eam fragilitatis in his quibus sibi videbatur prius aliquid habere fortitudinis. Cum autem hoc fuerit expletum, tunc spiritus convertetur, et nequaquam puniet ut ante punierat, sed pertransiens peccatores rogabit pro eis, et reconciliabit eos pristino Domino: in quibus omnibus ostenditur fortitudo, quae [ Al. qui] tanta perfecerit, Dei nostri. Cernitis quam confragosa loca sint, et adversa historiae veritati. Et quomodo ea quae secundum litteram super Chaldaeis interpretati sumus, nunc juxta tropologiam videantur sonare clementiam et libertatem eorum qui de Chaldaeorum manibus evaserint. Historia stricta est, et evagandi non habet facultatem. Tropologia libera, et his tantum legibus circumscripta, ut pietatem sequatur intelligentiae, sermonisque contextum, nec in rebus multum inter se contrariis violenta sit copulandis. (Vers. 12.) Numquid non tu a principio, Domine Deus meus, sancte meus? et non moriemur? Domine, in judicium posuisti eum, et fortem ut corriperes, fundasti eum? LXX: Nonne tu a principio, Domine Deus meus, sancte meus? et non moriemur? Domine, in judicium [Al. judicio] posuisti eum: et plasmavit me, ut arguam in disciplina ejus. Symmachus manifestius: Nonne tu a principio, Domine Deus meus, sancte meus, ut non moreremur? Domine, ad judicandum posuisti eum, fortem ad corripiendum constituisti illum. Ad prophetae querimoniam dicentis: Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? responderat Deus, dicens: Aspicite in gentibus et videte: et post praefationem intulerat: 600 Ecce ego suscitabo Chaldaeos gentem amaram et velocem. Omnique descriptione completa, vel de Nabuchodonosor, vel de diabolo in fine memorat: Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet, haec est fortitudo ejus Dei sui. Quod propheta audiens et intelligens, idcirco Nabuchodonosor contra Judam, sive diabolum contra credentes accipere potestatem, ut corripiat eos, et post correptionem ipse quoque puniatur in fine, respondit Domino: Ergone tu es, Domine Deus meus, sancte meus (haec autem loquitur blandientis et poenitentis affectu), qui a principio nos creasti? cujus misericordia hucusque subsistimus? Non enim sciebam tantum posse adversarios nostros, nec noveram Nabuchodonosor, vel diabolum mundi hujus, et cunctarum accepisse gentium potestatem. Quantum igitur ad vires ejus, nullus nostrum ei potest resistere. Quantum autem ad misericordiam tuam, tuum est omne quod vivimus, quod non ab eo interfecti sumus, et ad mortis opera perducti. Tu enim, Domine, ad judicandum posuisti eum, ut ipse sit inimicus et ultor, et ut per illum corripias quicumque peccaverit tibi. Sed quia semel Chaldaeos super daemonibus interpretati sumus, et Nabuchodonosor super rege eorum diabolo, debemus descriptionem diaboli et potentiam ejus breviter perstringere, ut juste propheta dicat: Domine, in judicium posuisti eum, et fortem ut corriperes fundasti eum. Suscitatur adversum incredulos et contemptores natio daemonum, amara ad puniendum, et ubique praesens. Ambulat quoque ubicumque terrarum est latitudo, ut possideat homines, in quibus Christus habitare debuerat. Horribilis atque terribilis est, et difficile ab aliquo superari potest, nec ante frangitur, nisi cum magnitudine peccatorum et iniquitatis suae pondere praegravata ad consummationem venerit. Equi ejus et equites in similitudinem pardorum et luporum semper sanguinem sitient, et desiderabunt praedas, simulabunt absentiam, et dum non sperantur, cito de longe venient. Volabunt quasi aquila, quae exaltans volatum, ponere vult inter sidera coeli nidum suum, et semper festinat ad praedam. Et in Ezechiele sub figura Nabuchodonosor et regis Aegyptii super diabolo describitur. 601 Nullus est daemonum qui parcat: omnes ad praedam festini venient: ante faciem eorum ventus urens: quidquid aspexerint, quidquid vultui eorum obvium fuerit, urere desiderabunt et perdere. Rex autem potentissimus erit in medio captivorum, et eorum numerum quasi arenam maris a satellitibus suis hinc inde suscipiet, et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt. Multos enim sanctos sua supplantatione decipiet, et eos qui sibi videbantur potentissimi, et tyrannidem exercere contra daemones, et ejicere illos de corporibus obsessis, subjiciet servituti suae, et risui deputabit. Ipse vero fortissimus, coacta manu, et perditorum exercitu congregato, de omni munitione ridebit, et quidquid forte fuerit, nitetur evertere. Comportabit enim aggerem, id est, circumdabit opera terrena: et cum terra fuerit aggesta, facile omnem capiet munitionem. Post tantam autem victoriam mutabitur spiritus ejus, et pertransibit os ejus usque ad coelum, et Deum se faciens, blasphemare incipiet Creatorem suum. Quod cum fecerit, corruet, et ruina ejus ostendet quam fortis divinitas illius fuerit, et idolorum simulatio sub quorum imaginibus suo cultui homines subjugabat. Audiens igitur haec propheta quod tantus talisque sit rex mundi hujus, ut congreget captivitatem quasi arenam maris, et triumphet de regibus; et tyranni ridiculi ejus sint, et de omni munitione rideat, et comportet primum aggerem, et postea capiat eam; et tantae superbiae sit, ut contra Creatorem suum audeat resistere, et se facere quasi deum, qui prius audacter loquebatur ad Dominum; et se, vel suum populum, sive eos ex quorum persona querebatur, justos esse memorarat: nunc in blandimentorum verba prorumpit et ait: Ergone tu a principio es, Domine Deus meus, sancte meus? quodque non morimur, nec capimur a tanto hoste, tuae clementiae est. Tu enim, Domine, constituisti eum quasi carnificem; et fortem fecisti eum, ita ut aut nullus aut rarus ejus possit resistere fortitudini. Porro secundum LXX hoc quod in fine dicitur: 602 Et plasmavit me, ut arguerem in disciplina ejus, ad personam prophetae referri potest, ut sit sensus: Ego autem propterea inspiratus sum in prophetam, ut arguam delinquentes, et doceam Domini disciplinam. Quidam de [ Al. a] Domino dici putant, qui a Patre idcirco plasmatus sit, et corpus assumpserit, ut doctrina Dei Patris homines erudiat. Sed hoc quam discordet a contextu superiorum, et totius loci continentia, non tam mei erit judicii, quam lectoris. (Vers. 13, 14.) Mundi sunt oculi tui, ne videas [Al. videant] malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare non respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se: et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem? LXX: Mundus oculus, ne videat mala: et aspicere super dolorem non poteris. Quare aspicis super contemptores, tacebis cum devoraverit impius justiorem se? Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptilia non habentia ducem. Tale quid et Jeremias ad Deum loquitur: Justus es, Domine, confiteor: verumtamen judicia loquar ad te: Quid est quod via impiorum prosperatur, abundant omnes qui praevaricantur et delinquunt? Plantasti eos et radicati sunt, genuerunt filios, et fecerunt fructum: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum (Jer. XII, 1, 2). Ergo et Abacuc in eadem sententia: Mundi sunt, inquit, Domine, oculi tui; et scio quoniam malum injustumque non libenter aspicias, nec potest quisquam de tua dubitare justitia. Verumtamen cur pateris Babylonios tanta crudelitate jactari, et ab impio Nabuchodonosor justum opprimi Israel: non quod perfecte justus sit [ Al. perfectus sit] qui opprimitur, sed quod opprimente se justior sit. Et quomodo pisces qui non habent principem, et irrationabilia jumenta, et multitudo reptilium absque providentia, subjacet fortiori, et quicumque plus valuerit viribus, dominatur in alterum: sic inter homines, animal rationale, et ad similitudinem tuam conditum, non valebit ratio, non merita; sed vires corporis, et irrationabilis fortitudo. Si autem voluerimus generaliter intelligere, super providentia, quaerente propheta: Cur 603 diabolus tantum valeat in saeculo, et dominante Deo alter exercet tyrannidem? Istiusmodi sensus erit, et cum superioribus haec expositio jungetur: Novi, Domine Deus meus, sancte meus, quia, te providente et defendente, non morimur; et scio quia propterea posuisti adversarium, ut ipso quasi carnifice, corriperes et non occideres peccatores. Novi quia nihil tibi placeat injustum, et oculi tui ab omni iniquitate sint puri, nec videre possis dolores eorum, qui injustitiae sunt subjecti. Verumtamen causam invenire non possum, cur Abel justum Cain occidat injustus (Genes. IV), et taceas? Cur saeviente ceto, et omnia devorante, non solum minores pisciculi, sed ipse quoque tuus devoretur Jonas (Jonae II)? Quare impius vincit, et justus vincitur? Nec hoc dico quod noverim quemquam justificari in conspectu tuo, et absque peccato esse, et humanae fragilitatis ignarus sim; sed quomodo Sodoma et Gomorrha comparatione Jerusalem justae sunt. Et Publicanus in Evangelio Pharisaei collatione fit justior (Luc. XVIII): ita et iste qui opprimitur a diabolo, peccator quidem est; sed opprimente se justior est. Quare igitur non est mensura, nec pondus, ut si semel justus opprimitur et subjicitur, non impio, sed justiori se subjiciatur? Dicam quidquam sine te fieri, et te nolente, tantum posse impium? hoc sentire blasphemum est. Cum itaque tu sis universitatis rector et Dominus, tu necesse est facias quod sine te fieri non potest. Et haec dicit non quod ipse propheta sic sentiat ut supra testatus sum; sed quod impatientiam humanam in sua persona exprimat: sicut frequenter videmus Apostolum varias hominum in se recipere sententias, et nunc dicere: Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, 604 et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Et quasi incipiens sit: Fratres ego non arbitror me comprehendisse: et ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (Philipp. III, 13). Ac rursum quasi perfectus sit: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus (I Cor. XIII, 9), cum utique non sit unius atque ejusdem, dicere se ex parte cognoscere, et esse perfectum. Ac ne forsitan putes non Apostolicae consuetudinis, sed nostri hoc esse argumenti quod ipse loquitur ad Corinthios: Haec autem, fratres, transfiguravi me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis (I Cor. IV, 6). Alioquin quomodo potest sic habere Deus homines quasi pisces maris, et velut reptilia quae non habent principem: cum angeli singulorum quotidie videant faciem Patris qui in coelis est (Matth. XVIII): et circumdet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiat eos (Psal. XXXIII). Sicut igitur in hominibus etiam per singulos Dei currit providentia, sic in caeteris animalibus generalem quidem dispensationem et ordinem, cursumque rerum intelligere possumus. Verbi gratia, quomodo nascatur piscium multitudo, et vivat in aquis, quomodo reptilia et quadrupedia oriantur in terra, et quibus alantur cibis. Caeterum absurdum est ad hoc Dei deducere majestatem, ut sciat per momenta singula quot nascantur culices, quotve moriantur, quae cimicum et pulicum et muscarum sit in terra multitudo, quanti pisces in aqua natent, et qui de minoribus majorum praedae cedere debeant. Non simus tam fatui adulatores Dei, ut dum potentiam ejus etiam ad ima detrahimus, in nos ipsos injuriosi simus, eamdem rationabilium quam irrationabilium providentiam esse dicentes. Ex quo liber ille apocryphus stultitiae condemnandus est, in quo scriptum est, quemdam angelum nomine Tyri praeesse reptilibus: 605 et in hanc similitudinem piscibus quoque et arboribus, et bestiis universis proprios in custodiam angelos assignatos. (Vers. 15 seqq.) Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum: super hoc laetabitur et exsulabit. Propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus: propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non cessat [Vulg. parcet ]. LXX: Consummationem in hamo sublevavit, et attraxit eum in reti suo, et congregavit eum in sagenis suis: propter hoc laetabitur et gaudebit: propterea immolabit [Al. immolavit] sagenae suae, et incendet reti suo, quia in ipsis incrassavit partem suam, et escae ejus electae: propterea expandit rete suum, et semper interficere gentes non cessat. Quia supra pisces nominaverat, dicens: Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile, quod significantius dicitur in Hebraeo REMES ( ), id est, κινούμενον, omne videlicet quod moveri potest, idcirco μεταφορὰν piscium servat in caeteris, ut quomodo piscator mittit hamum, et rete et sagenam, ut quod hamus non potuit rete comprehendat, quod evaserit rete sagenis latioribus circumdetur: ita et rex Babylonius cuncta vastaverit, et universum hominum genus suam praedam fecerit (Dan. III). Porro quod ait: Laetabitur atque gaudebit, et immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo, idolum significat quod fecit in campo Dura [ Al. Duram] et simulacrum Belis, cui quasi grandi sagenae immolavit pinguissimas victimas, totas quas vicerat nationes ad cultum ejus cogens. In ipsis quippe, 606 hoc est, in idolis suis incrassatum esse se credens, et suam partem, id est, omnes se habere divitias, quasi grandes pisces etiam principes quosque atque reges suo subjugavit imperio, quas escas electas vocat. Et quia semel piscatione opulentissima saturatus est, et sagenam suam, id est, suum replevit exercitum, propterea gentes interficere, id est, semper pugnare, et jugulare non cessat. Porro secundum Septuaginta, impius diabolus (qui opprimit justum, et habet homines quasi pisces maris, et vastat cuncta quasi reptilia non habentia ducem) misit hamum suum contrarium ei hamo, a quo per apostolum Petrum primus captus est piscis, in cujus ore inventus est stater (Matth. XVII). Et adhaesit hamo ejus Adam, et attraxit eum foras de paradiso rete suo: et cooperuit illum sagenis suis, variis et multiplicibus dolis atque fallaciis. Idcirco laetabitur, et decipulas suas plus arbitrabitur esse quam praeceptum Domini. Et immolabit non hamo (qui perversus sermo intelligitur, et adhuc in principio constitutus), sed reti suo, quia pinguissimas in ipso hostias comprehendit. Et: Per unum hominem peccatores constituti sunt plurimi (Rom. V, 19), et in Adam omnes mortui sumus (I Cor. XV), et universi deinceps sancti cum illo pariter de paradiso ejecti. Unde et cibi ejus electi sunt: ut, secundum Psalmistam: Quaerat a Deo escam sibi (Psal. CIII, 21), prophetas subvertere volens et apostolos. Et quia primum decepit hominem, quotidie universum humanum genus interficere non cessat. Potest autem et de haereticorum accipi perversa multiplicique 607 doctrina, quod et ipsi hamo suo, et rete suo, et sagenis suis plurimos pisces capiant, et multa reptilia comprehendant, et idcirco laetentur, et sermonem suum quo decipere et persuadere potuerunt, quasi Deum adorent, et illum colant, illum exspoliant: ipsi omni arte deserviant, per quem sciant a se tantas victimas interfectas, et tantos potentium atque sanctorum esse deceptos, quos pinguem partem et electas escas Scriptura nunc nominat. Propterea in similitudinem bestiarum, quae gustatum semel sanguinem semper sitiunt, expandunt rete suum, et hoc omne eorum studium est, ut non paucos, sicut in principio, sed plures interficiant. Non ambigit de interfectione multarum gentium, qui tantam haereseon et perversarum doctrinarum multitudinem diaboli viderit hamo, rete, sagenisque comprehensam: et tamen capturae eorum finis interitus est. (CAP. II) (Cap. II.--Vers. 1.) Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem, et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me. LXX: Super custodiam meam stabo, et ascendam super petram, et contemplabor ut videam quid loquatur in [Al. ad] me, et quid respondeam ad correptionem meam. Symmachus manifestius est persecutus: Quasi custos super speculam stabo, et stabo velut inclusus, et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam, et contradicam adversum arguentem me. Pro munitione et petra, in cujus locum Symmachus interpretatus est conclusum, in Hebraeo ponitur MASUR ( ), quod Theodotio gyrum, Aquila et quinta editio circinum transtulerunt. Primae causationi responderat Dominus: Aspicite in gentibus, et videte, et admiramini, et obstupescite. Ad quam propheta quasi superioris dicti agens poenitentiam, temperaverat quidem quaestionem, dicens: Domine Deus meus, sancte meus, et non moriemur (Supra I, 12). Sed nihilominus cum veneratione et laudibus Dei ipsum fuerat sciscitatus: Mundi sunt oculi tui ut non videas malum, et respicere ad iniquitatem nescis (Ibid., 13). Quare non respicis super iniqua agentes, et taces, devorante impio justiorem se? Et quae esset justi devoratio, 608 exsecutus in partibus est: ut fierent homines quasi pisces maris, et quasi reptilia. Et quod hamo, et sagena, et rete suo omnes ad interitum traherentur, et non esset finis interfectionis eorum. Itaque quia propheta est, et propterea quaerit, et dubitare se dicit, ut quod illi responderetur, respondeatur omnibus: Stabo, inquit, in specula mea, id est, in prophetiae meae sublimitate, et videbo post captivitatem populi, et eversionem civitatis et templi, et deinceps quid sequatur. Vel certe ita: Custodiam omni diligentia cor meum, et stabo super Christum petram. Et hoc gyro et circino quasi muro sepiar, ne ad me leo rugiens possit irrumpere, et videbo quid mihi post secundam quaestionem respondeat Deus: et postquam mihi responderit, et me corripuerit male fuisse conquestum, quid ego quoque ei debeam respondere. Eleganter autem et miro sensu humanam describit impatientiam, quam in disceptationibus semper habere consuevimus: ut antequam nobis ex adverso aliquis respondeat, et sciamus in quo nos arguerit, ad respondendum paremur. Ex quo ostenditur responsionem non rationis esse, sed contentionis. Si enim esset ratio, responsio debuerat exspectari, et sic videre utrum respondere deberet, an consentire rationabili responsioni. Sed et hoc notandum ex eo quod dixerat, Ut videam quid loquatur in me, propheticam Visionem et eloquium Dei non extrinsecus ad prophetas fieri, sed intrinsecus et interiori homini respondere. Unde et Zacharias: Et angelus, inquit, qui loquebatur in me (Zach. I, 9). Et in Psalmis: Audiam quid loquatur in me Dominus (Psal. LXXXIV, 9). (Vers. 2 seqq.) Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum, quia adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum: quia veniens veniet, et non tardabit: ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso. Justus autem in fide sua vivet. LXX: Et respondit ad me Dominus, et dixit: Scribe visionem, et manifeste in buxum [Al. buxo] ut persequatur qui legit ea: quia adhuc visio [Al. visioni] in tempus, et orietur in finem, et non in 609 vacuum. Si defecerit, sustine eum, quia veniens veniet, et non tardabit: si retraxerit se, non placebit animae meae in eo. Justus autem ex fide mea vivet. Pro tabulis et buxo, quod Hebraice dicitur ALLUOTH [ Al. LUTH] ( ), Symmachus interpretatus est paginas. Et ubi Septuaginta posuerunt: Justus autem ex fide mea vivet, omnes aequaliter transtulerunt, ex fide sua vivet. Denique Symmachus significantius intepretans ait: Justus autem per fidem propriam suam vivet, quod Graece dicitur, ὁ δίκαιος τῇ ἑαυτοῦ πίστει ζήσει: BAEMUNATHO ( ) quippe, quod interpretatur in fide sua, si JOD et non VAU litteram haberet in fine, ut Septuaginta putaverunt, et legeretur BAEMUNATHI ( ), recte transtulissent, in fide mea. Nunc autem similitudo litterae VAU et JOD, quae mensura tantum inter se distant, causa erroris fuit. Hoc quare dictum sit, sequens disputatio comprehendit. Juxta repromissionem quae ad sanctum virum in Isaia fit, dicens: Adhuc loquente te, dicam, ecce adsum (Isai. LXV, 24), nunc quoque prophetae respondit Dominus, et praecepit ut scribat visionem, et digerat [ Al. dirigat] eam super tabulas, id est, manifestius scribat. Tabulas autem puto illas, de quibus et apostolus loquitur ad Corinthios: Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris: quae cognoscitur et legitur ab omnibus hominibus: manifestati, quoniam estis epistola Christi, ministrata [Al. manifestata] a nobis, et scripta non atramento, sed spiritu Dei viventis, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 23). Sed et Salomon tale quid significat in Proverbiis dicens: Describe eam super latitudinem cordis tui (Prov. III, 3). Scribere autem jubetur planius, ut possit lector currere, et nullo impedimento velocitas ejus, et legendi cupido teneatur. Et hoc praecipit, quia adhuc visio procul est, et in tempore constituto. Et cum finis rerum advenerit, tunc etiam ille veniet, et probabitur prophetia vera opere completa. Quod si forte pro cupiditate tua, o lector, et videndae visionis ardore, paululum tibi visum fuerit moram facere quod promissum est, noli desperare venturum; sed exspecta patienter: me enim habes, qui tibi polliceor et dico: Veniens veniet, et non tardabit. Si quis autem incredulus est hujus sponsionis meae, 610 et me dicente, veniens veniet, et non tardabit, coeperit ambigere, et in se tacitus fluctuare, putans non esse venturum quod moratur ad tempus; hic meae animae displicebit, juxta illud: Neomenias et sabbata vestra odit anima mea (Isai. I, 13). Quod autem animam suam Deus dixit, pro mente et cogitatione debemus accipere, ut sit intellectus: meo sensui displicebit. Sicut autem displicebit ille qui, me promittente, dubitaverit venturum esse quod spondeo; ita justus qui crediderit promissioni meae, vivet in fide sua. His quasi lineis capituli hujus pictura descripta est. Quod autem dicit, hujuscemodi est, ita dumtaxat ut et translationem Septuaginta misceamus. Scribe in corde tuo, et quasi parvuli qui prima elementa accipiunt litterarum, curvos apices et trementem manum in buxo erudiunt, et ad recte scribendum meditatione consuescunt; ita tu quoque qui ex persona ambigentis locutus es populi, in tabulis cordis tui et in buxo pectoris scribe quod dico. Visio enim est quae promittitur jubeturque describi, et scribi manifestius, ut nullo involvatur nubilo, et nullis aenigmatum obscuretur ambagibus: manifesta spes manifestam habeat sponsionem. Hoc autem, o propheta, praecipio, non quod tu nescias (non enim esses propheta, si ignorares), sed ut quod tu manifestius scripseris, lector absque impedimento et difficultate possit legere atque percurrere; quod Septuaginta transtulerunt: ὅπως διώκῃ ὁ ἀναγινώσκων, id est, ut persequatur qui legit; juxta illum sensum, qui ad Timotheum scribitur: Persequer justitiam, et pietatem et fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem (I Tim. VI, 11). Et ad Romanos: Hospitalitatem sectantes (Rom. XII, 13). Et ad Corinthios: Persequimini charitatem (I Cor. XIV, 1). Ipsa autem visio de qua tibi dixi: scribe visionem, et manifesta in buxo, ut possit persequi qui legit, adhuc in tempore constituto est, de quo Salvator ait: Tempore acceptabili [Al. accepto] exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tibi (Isai. XLIX, 8). Et orietur in consummatione mundi, et in extrema diei hora, de qua loquitur et Joannes: Filioli, nunc hora novissima est (I Joan. II, 18). Et non frustra veniet: salvabit enim multos, et cum reliquiis Israelitici populi 611 multitudinem gentium congregabit. Quod si paululum se subtraxerit, et votis tuis, lector, qui legere juberis in buxo, et in tabulis, quas propheta descripsit, venire tardius visio coeperit, exspecta eam: quia veniens veniet, et non tardabit. Si autem dubitaverit fides tua, et putaveris non evenire quod spondeo, habebis pro grandi poena quod meae animae displicebis. Justus autem qui credit verbis meis, et de his non ambigit quae polliceor, habebit praemium vitam sempiternam. Nec statim debes arguere vel in te interficiendo, vel in illo vivificando, quod apud me acceptio personarum sit, quia ipse vivificationis suae causa est, qui ex fide sua vivit: sicut tu ex eo quod te subtraxisti, et credere noluisti, displicuisti animae meae. Manifeste autem in his de adventu Christi prophetia est. Unde et proposita quaestio solvitur, quod donec ille veniat, iniquitas dominetur in mundo, et judicium non perveniat ad finem: et verus Nabuchodonosor capiat rete suo et sagena homines quasi pisciculos, et rationabile [ Al. rationale] animal quasi reptile, non habens principem. Porro quod pro visione interpretati sumus, quia adhuc visus procul: et si moram fecerit, exspecta illum, id est, visum: non putet aliquis errore deceptus pro visione quae est generis feminini, visum posuisse, qui est generis masculini, et minus usitatum est in Latino. Siquidem HAZON ( ), quod Aquila interpretatur ὁραματισμὸν, apud Hebraeos genere masculino visus dicitur, et usque ad finem sub eodem genere visionis, id est, visus, masculina declinatio conservatur. Septuaginta autem dicentes, scribe visionem: et postea, si defecerit, sustine eum: quia veniens veniet, et non tardabit: si subtraxerit se, non placebit animae meae in eo, primum interpretati sunt visionem genere feminino, quae apud Hebraeos, ut diximus, masculini est. Deinde secundum Hebraicum genus, ubi declinatur masculine, sustine eum, et non placebit animae meae in eo, ipsi quoque masculino genere declinaverunt. Cum utique 612 debuerint juxta id quod primum interpretati sunt visionem, etiam in reliquis femininum genus ponere visionis, ut dicerent, exspecta eam: quia veniens veniet: quod si se subtraxerit, non placebit animae meae in ea, id est, in visione. Hoc propterea, ne quod sciebamus, videremur tacere. Caeterum non ignoro secundum interpretationem eorum posse et ita accipi: Scribe visionem in qua Christus repromittitur, et prophetiae tuae vel in buxo, vel in tabulis, vel, ut Symmachus transtulit, paginis, hunc texe sermonem, quod tempore constituto, et in consummatione mundi veniat Filius meus, qui salvet oves perditas domus Israel, et alias quoque oves antiquis ovibus copulet, et unum efficiens gregem jungat duas virgas, quas Ezechiel, id est, virtus Dei, sociatas et sibi invicem cohaerentes tenet in prophetali manu (Ezec. VII). Quod si paululum, o propheta, vel tu, popule (ex cujus persona dubitare visus est et propheta meus), se subtraxerit Christus, et visus fuerit retardare, exspecta illum, veniens enim veniet, et non tardabit; et caetera quae jam supra exposuimus. Porro quod Apostolus LXX magis testimonio abusus est, ad Romanos scribens: Justus autem ex fide mea vivet (Rom. I, 17), et non eo quod habetur in Hebraico, causa perspicua est. Scribebat enim Romanis, qui Scripturas Hebraicas nesciebant: nec erat ei cura de verbis, cum sensus esset in tuto, et damnum ex eo praesens disputatio non haberet. Alioquin ubicumque diversus est sensus, et aliter scriptum est in Hebraico, aliter in LXX, nota eum uti his testimoniis quae a Gamaliele doctore legis didicerat. (Vers. 5 seqq.) Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur, qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur. Et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam aenigmatum ejus, et dicetur: Vae ei qui multiplicat non sua: usquequo aggravat contra se densum lutum? numquid non 613 repente consurgent qui mordeant te: et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis, et iniquitatem terrae, civitatis et omnium habitantium in ea. LXX: Qui autem arrogans est et contemptor, vir superbus, nihil perducit ad finem: qui dilatavit sicut infernus animam suam, et iste quasi mors, non adimpletur. Et congregabit ad se omnes gentes, et accipiet ad se omnes populos: nonne universa haec adversum eum parabolam sument, et propositionem ad narrationem ejus, et dicent: Vae qui multiplicat sibi quae non sunt sua: usquequo aggravat torquem suam graviter, quia subito consurgent mordentes eum, et vigilabunt insidiatores tui, et eris in rapinam illis? Quia tu exspoliasti gentes multas, exspoliabunt te omnes reliqui populi propter sanguinem hominum et impietates terrae, et civitatis, et omnium habitatorum ejus. Cum haec de Christi adventu sint repromissa, sive, ut quibusdam placet, de visionis fine, et de completione auxilii Dei: quod qui crediderit esse venturum, vivet ex fide sua: qui vero incredulus fuerit, Domini animae displicebit: Nabuchodonosor rex Babylonius decipietur superbia sua. Et quomodo vinum contra potantem facit, et postquam surrexerit, neque pes, neque mens suum officium tenent; omnisque laetitia, et mentis exhilaratio vertitur in ruinam: sic vir superbus non decorabitur, nec voluntatem suam perducet ad finem, et juxta Symmachum οὐκ εὐπορήσει, hoc est, in rerum omnium erit penuria. Qui, quasi mors et infernus, non saturatur occisis: et omnes gentes cunctosque populos suo imperio subjugans, finem avaritiae non putavit. Nonne cum inebriatus fuerit poculo Domini, et meraco calice consopitus, omnes super eum per comparationem loquentur, πρόβλημα? Vae ei qui totum orbem vastans, non saturatur rapinis, nec desinit exspoliare jam nudos, et ad hoc tantum saevit, ut devoret, et iniquitatis et praedarum onere quasi gravissima torque se deprimat. Simulque considera quam eleganter multiplicatas divitias densum appellaverit lutum. Numquid 614 non repente consurgent Medi atque Persae, qui Babyloniorum imperium destruentes, mordeant eum primum, et postea lacerent: fiatque eis Nabuchodonosor in rapinam, et vastator totius orbis exspolietur a reliquis populis, qui manum et crudelitatem illius evadere potuerunt? Hoc autem ei fiet propter sanguinem hominis, id est, Judae, et iniquitatem terrae, videlicet Israel, et civitatis, haud dubium quin Jerusalem et omnium habitantium in ea generaliter populum significans. Discutiamus et Septuaginta. Omnia quae de Babylone et Nabuchodonosor diximus, referri possunt ad mundum istum, et ad diabolum, qui vere arrogans et superbus, et aliquid esse se credens, nihil perducet [ Al. perducit] ad finem. Siquidem conatus ejus et omnis labor habebit interitum: qui in similitudinem inferni, et mortis, non saturatur occisis, et omnium gentium deceptione laetatur, et ad se populos congregat. Qui cum eum viderint missum in Abyssum, et tartaro traditum, ea quae in prophetis parabolice, et αἰνιγματωδῶς legerant, videntes esse completa, et interpretantes super eo, consona voce memorabunt: Vae diabolo, qui multiplicavit sibi non sua. Vae perdici, quae congregavit quae non peperit. Usquequo? vel increpantium est vox ista, vel judicii diem demonstrantium. Et aggravans torquem suam infinito pondere. Et pulchre, quia arrogans et superbus est (superbia autem proprie in extensione colli et cervicis erectione monstratur), torques gravissima sit, ut curvet quod fuerat erectum. Et istud eveniet quia subito consurgent qui mordeant eum, vel angeli, cum quibus diabolus tradetur in poenam, vel qui ab eo tenti fuerant, agentes postea poenitentiam: et ad Christi vexilla conversi, mordebunt eum, juxta illud quod alibi dicitur: Viri pacifici tui posuerunt insidias tibi (Jerem. XXVIII). Denique sequitur: Et evigilabunt insidiatores tui, id est, quos ante consopieras, quos inebriaveras, illorum insidiis subjacebis, vastantium regnum tuum, et eos qui captivi fuerunt in Christi turmas redigentium. Tu enim depraedatus es gentes multas, et Judaicum populum 615 ornatu et vestibus, quas ei dederam, spoliasti: idcirco omnes reliqui populi, qui tuo imperio non subjecerint [ Al. subjecere] cervicem, spoliabunt te, et nudum facient. Quia et tu interfecisti gentes plurimas, et fudisti sanguinem earum. Sed et terrae impietas, id est, Judaicae, et civitatis Jerusalem, et omnium habitatorum ejus (qui dixerunt adversum Creatorem suum: Crucifige, crucifige eum: sanguis ejus super nos et super filios nostros [Joan. XIX, 6], revertetur in caput tuum, et exspoliationis tuae causae erunt. Potest autem hoc ipsum et de Antichristo interpretari, qui intantum erit arrogans et superbus, ut in templo Dei sessurus sit, faciens se Deum. Et, quasi infernus et mors, tantos interficiet, et ad se congregabit, ut, si fieri possit, decipiat etiam electos Dei (Marc. XIII). Congregabit quoque ad se omnes gentes, et universos populos in suum ducet errorem. Qui cum postea interfectum illum spiritu oris Christi viderint, intelligent vera esse quae de eo ante praedicta sunt, et dicent omnia quae sequuntur, eadem intelligentia, qua exposuimus super diabolum. Quod autem dicit, exspoliabunt te omnes reliqui populi propter sanguinem hominum, et impietatem terrae, et civitatis, et omnium habitantium in ea, reliquos populos sanctos intelligamus, qui Antichristo non servierunt, a quibus exspoliabitur impius propter impietatem quam exercuit in universam terram, et vastationem civitatis Ecclesiae, et persecutionem omnium, qui habitaverunt in ea. Tanta enim vastitas, et tanta impietas in fine rerum, Antichristo saeviente, grassabitur in Ecclesiis, et multiplicata iniquitate multorum, intantum refrigescet charitas (Mat. XXIV), ut Dominus qui cordis arcana cognoscit, et quod futurum est, non ignorat, dixerit: Putas, veniens Filius hominis inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8)? Possumus quoque secundum Joannem apostolum (qui scribit: Sicut audistis quia Antichristus veniet, nunc autem Antichristi multi sunt (I Joan. II, 18): unde et cognoscimus quoniam novissima hora est) omnes haereticos, et universum dogma perversum arrogantium sibi scientiam, et simplicitatem Ecclesiae contemnentium, qui nihil perducunt ad finem, sed delectantur mortibus plurimorum, arrogantes 616 et superbos dicere, et totam continentiam capituli super eorum intelligentiam temperare: qui vere multiplicant sibi non sua, et quasi gravissimum lutum et ponderosam torquem, qua pertrahantur ad poenas, sibi congregantes, spoliant gentes multas, et effundunt sanguinem hominum, et impietatem exercent in Ecclesiam et in omnes habitatores ejus. Sed reliqui populi, Ecclesiastici videlicet viri, qui non fuerint eorum errore decepti, subito consurgent, et evigilabunt quasi de gravi somno, et mordebunt eos, et insidiabuntur illis, et habebunt eos in praedam. Quidam putant hoc quod dicitur: Vae qui multiplicant sibi quae non sunt sua, et caetera, de divitibus posse accipi, qui possessionum terminos dilatant, et ea quae non sunt hominis, hominis arbitrantes, congregant sibi, a quibus subito relinquentur. Quod autem non sit hominis, id est, animalis rationabilis, terrena possessio, et Dominus demonstrat, dicens: Si in alieno non fuistis fideles, quod vestrum est, quis dabit vobis (Luc. XVI)? totumque capituli textum super hac persona edisserunt. Sed nescio an possint quaestionis et solutionis propheticae ordinem servare. (Vers. 9.) Vae qui congregat avaritiam malam domui suae: ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali: cogitasti confusionem domui tuae: concidisti populos multos, et peccavit anima tua. Quia lapis de pariete clamabit, et lignum quod inter juncturas aedificiorum est, respondebit. LXX: O qui multiplicat avaritiam malam domui suae, ut ponat in excelso nidum suum, et eruatur de manu malorum, cogitasti confusionem domui tuae: consumpsisti populos multos: et peccavit anima tua; propter quod lapis de pariete clamabit, et scarabaeus de ligno loquetur ea. Adhuc ad ipsum sermo est, qui sibi coacervet mala, et divitiarum multitudinem non intelligat causam esse ruinae suae domus; simulque per metaphoram superbiae arguitur, quod ad a vium similitudinem in excelso posuerit nidum suum, et arbitratus sit erui se de manu mali, id est, numquam venire in hostium potestatem: quod superbiae consilium, et arrogans cogitatio finem habuit ignominiam. Interfecisti populos multos, et in aliis occidendis contra animam 617 tuam desaevisti, et in tanta [ Al. in tantum] crudelitate bacchatus es, ut, si dici potest, lapides civitatis et ligna parietum quos subvertisti, tuam ferociam clamitent. Tale quid et Dominus in Evangelio contra Pharisaeos objurgantes, quare non increparet pueros acclamantes sibi: Osanna in excelsis filio David, benedictus qui venit in nomine Domini, Osanna in excelsis. Non legistis, inquit, quia scriptum est (Psal. VIII, 3): Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Et si isti tacuerint, lapides clamabunt (Matth. XXI, 9, 16). Licet enim plerique ita intelligendum putent: si Judaei lacuerint, multitudo me gentium confitebitur: tamen haec est expressior et verior intelligentia: etiamsi homines tacerent [ Al. taceant], et signorum meorum multitudinem lingua invidens non loquatur, tamen lapides ipsi, et fundamenta murorum, et parietum aedificatio meam poterunt magnitudinem personare. Quod ut significantius fiat, ponamus litteraturae quoque saecularis exempla. Crispus ( Sallustius ) loquitur in historiis: « Saguntini fide atque aerumnis inclyti, prae mortalibus, studio majore quam opibus, quippe apud quos [ Al. queis] etiam tum semiruta moenia, domus intectae, parietesque templorum ambusti, manus Punicas ostentabant. » Simile quid et Tullius ad Caesarem pro Marcello: « Parietes, medius fidius! (ut mihi videtur) hujus curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore futura sit illa auctoritas in his majorum suorum et suis sedibus. » Porro quod nos interpretati sumus: Et lignum quod inter juncturas aedificiorum est, respondebit: pro quo Septuaginta posuerunt: Et scarabaeus de ligno loquetur ea, manifestius more suo transtulit Symmachus, καὶ συνδεσμὸς οἰκοδομῆς ξύλινος ἀποφθέγξεται αὐτὰ, id est, et junctura aedificii lignea loquetur ea. Theodotio quoque, καὶ συνδεσμὸς ξύλου φθέγξεται αὐτά: necnon et quinta editio, καὶ συνδεσμὸς ξύλου φθέγξεται αὐτά: quae et ipsae interpretationes cum Symmachi et nostra interpretatione concordant; quod enim lingua Hebraica dicitur CHAPHIS ( ), lignum significat, quod ad continendos parietes in medio structurae ponitur; et vulgo apud Graecos appellatur ἱμάντωσις. Hoc est ergo juxta historiam quod prophetalis sermo 618 significat: lapides parietum qui a te destructi sunt, et ligna eorum ambusta tuam crudelitatem sonabunt. Reperi, exceptis quinque editionibus, id est, Aquilae, Symmachi, Septuaginta, Theodotionis, et quinta, in duodecim prophetis et duas alias editiones, in quarum una scriptum est: Quia lapis de [Al. in) pariete clamabit quasi vermis in ligno loquens: et in altera: Lapis enim de pariete vociferabitur, et σκώληξ de ligno loquetur ea. Sed et Aquila aliud quiddam quam nos diximus posuit, καὶ μάζα, id est, et massa de ligno respondebit. Quorum interpretatio quid sibi velit, in Septuaginta translatorum expositione dicemus, in quibus pro vae, o positum est, et dirigitur sermo vel ad diabolum vel Antichristum, vel ad haereticos, qui multiplicant sibi avaritiam malam. Mala autem dicitur avaritia, ad distinctionem bonae, ut sit bona avaritia doctoris Ecclesiastici, qui numquam satiatur multitudine sectatorum, et quanto plures habuerit discipulos, tanto magis ad doctrinae studium concitetur. Vae ergo ei qui multiplicat sibi avaritiam pessimam, ut congreget domui suae conventicula perversa, et ponat in alto nidum suum, ut eruatur de manu malorum. Pollicentur enim et diabolus et Antichristus et haeretici, eos qui suum dogma suscipiant, fore in coelestibus possessuros regna coelorum, et gehennae incendia non sensuros. Et cum haec repromiserint, consilium ipsorum ad perfectum venire non poterit: sed erit consilium confusionis et ignominiae domus [ Al. domui] eorum, postquam quae fuerant repromissa, falsa ipse rerum finis ostenderit, cum [ Al. tunc] probabitur confusionis esse consilium, non salutis. Iste, ut diximus, perversitatis doctor consumpsit populos multos, et quanto plures habuit in comitatu suo, tanto magis deliquit contra animam suam. Denique Ecclesiae ejus lapides, et κάνθαρος, id est, scarabaeus de ligno, clamabunt contra avaritiam superbi, eo quod omnes gentes sua persuasione deceperit. Lapides, stolida corda credentium doctrinis haereticorum possumus intelligere, et scarabaeum de ligno, magistros quosque perversos, qui turpis lucri gratia 619 assumentes praedicationem crucis, loquuntur ex utero. Deus enim eorum venter est, et omnia ciborum causa faciunt, qui rediguntur in stercus (quia scarabaeus vel cantharus vermis est stercoris); et ad hoc tantum assumunt crucem, ut avaritiam et superbiam magistri sui diaboli doceant ore vipereo. Si quando videris haereticorum quempiam, quasi recondita et occulta mysteria contra Ecclesiam loqui, et domum diaboli domui praeferre Christi, dicito: Lapis de pariete clamat, et cantharus de ligno loquitur. Legi in cujusdam volumine, propterea cantharum super haereticis intelligi, quia dogmata habeant stercori comparanda. Unde et Apostolus, doctrinae veteris errorem dicit se reputasse in scybala, id est, in stercora (Philipp. III). Non quod Lex vetus, ut Manichaei arbitrantur, ad comparationem Evangelii scybala computetur (quod impium est dicere, cum unius Dei utrumque sit Testamentum), sed quod doctrinae Pharisaeorum, et praecepta hominum, et Deuterosis ( δευτερώσεις) Judaeorum stercora dicantur ab Apostolo. Scio quemdam de fratribus, lapidem, qui de pariete clamaverit, intellexisse Dominum Salvatorem, et scarabaeum de ligno loquentem, latronem qui Dominum blasphemaverit: quod licet pie possit intelligi: tamen quomodo cum universo prophetiae contextu possit aptari, non invenio. Sunt nonnulli qui putent cantharum de ligno loquentem, et ad Salvatoris personam referri posse, quod impium esse ex ordine ipso sermonis apparet. Cantharus enim de ligno loquetur ea, non intelligitur in bonam, sed in malam partem, id est, loquetur avaritiam pessimam multiplicantis adversus domum suam, et confusionem diaboli, et caetera quae de iniquitate ejus et scelere praecesserunt. Quod autem ait Aquila, et massa de ligno respondebit, Massam referimus ad illum sensum, quem Dominus posuit in Evangelio: Cavete vobis a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 11). Cumque dubitarent apostoli, et quidnam esset, scire non possent, Evangelista interpretatus est, dicens: Dixerat autem eis de doctrina Pharisaeorum. Recte igitur doctrina haereticorum de ligno loquitur: aliter enim persuadere non possunt, nisi gloriam ligni suae perversitati praeferant. Necnon et illud quod dixeramus: Quia lapis de pariete 620 clamabit, sicut vermis in ligno loquens [Al. loquitur ], vel lapis de pariete vociferabitur, et σκώληξ de ligno loquetur ea, quidam e nostris vermem in ligno loquentem illum esse aiunt, qui dicit in psalmo: Ego autem sum vermis et non homo (Ps. XXI, 7); et avem vocalem ad ejusdem personam referunt, qui ait: Factus sum quasi passer solitarius in tecto (Psal. CI, 8), et caetera his similia. (Vers. 12 seqq.) Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate: numquid non haec sunt a Domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient: quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini quasi aquae operientes mare. LXX: Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitatibus: nonne haec sunt a Domino omnipotente? et defecerunt populi multi in igne, et gentes multae coangustatae sunt: quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini, quasi aquam ad operiendum maria. Nulli dubium est quin juxta litteram adhuc contra Nabuchodonosor loquatur sermo propheticus; et plangat eum quod aedificet Babylonem in sanguinibus, et plurimorum ruinis ac mortibus illius moenia construat. Qui quia hoc fecerit urbi, quam in sanguinibus construxerat, postea quae a Domino inferantur, auscultat. Sequitur enim: Numquid non haec a Domino sunt exercituum? id est, quae dicuntur. Laborabunt populi in multo igne, et gentes in vacuum, id est, incensa Babylone, frustra populi laborabunt, et nitentur in nihilum, et deficient populi gentis Chaldaicae. Quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini, id est, cum Babylon fuerit eversa, manifesta fiet omnibus potentia virtutis Dei, quasi aquae operientes mare: sic gloria Domini terra universa complebitur, sicut aquae alveum et fundum contegunt maris. Haec ut diximus, juxta litteram. Caeterum perspicuum est, quod et diabolus, et Antichristus, et haereticorum perversa doctrina aedificent civitatem in sanguinibus, id est, Ecclesiam suam in eorum quos deceperunt, interitu, et praeparent urbem in iniquitatibus, loquentes contra Deum iniquitatem, et ponentes in excelso os suum. Quod cum fecerint, manifeste ostenditur, quia ex semetipsis aedificent civitatem in sanguinibus, et praeparent eam in iniquitatibus. Sequitur enim: Non sunt haec a Domino omnipotente? id est, talis 621 aedificatio non est a Domino sabaoth, quem nunc LXX interpretati sunt, omnipotentem. Deficient enim multi populi, et quamvis infinitae gentes in eorum ducantur errorem, tamen vel lassabuntur, quod magis significat ὀλιγοψύχησαν: vel certe coarctabuntur in angustum, et Ecclesiae multitudini non poterunt comparari. Illis quippe in igne deficientibus (quod sentitur, aut diaboli principis sui igne consumptis, aut certe succensis igne Domini, de quo ait: Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat (Luc. XII, 49), et de priore cursu retractis, et agentibus poenitentiam, et coeptum iter deserentibus, quod sonat ὀλιγοψυκία), replebitur universa terra gloria Domini, quando ad praedicationem apostolorum in universum orbem exierit sonus eorum, sicut aquae operientes mare (Psal. XVIII), id est, ut omnem salsuginem, et amaritudinem saeculi, quam terra biberat, pluente desuper diabolo, aquae Domini operiant; et efficiant maris locum et amaritudinis pristinae non apparere. Unde et in psalmo dicitur, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Potest autem (quamquam non conveniat ordini lectionis, nec ad praesentem Scripturae textum faciat) et super Jerusalem intelligi civitatem plenam sanguine prophetarum, de qua Scriptura commemorat (Matth. XXIII), quod redundaverit in ea sanctorum sanguis a porta usque ad portam. Et quae dicit in Domini passione: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Ibid., XXVII, 25). Et ad quam Deus loquitur in Isaia: Cum levaveritis manus ad me, non exaudiam vos: manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isai. I, 15). Haec aedificata est in iniquitatibus: in qua juxta eumdem prophetam justitia dormivit. Nec est aedificatio ejus a Domino sabaoth. Unde defecerunt populi multi in igne: et gentes multae lassatae sunt eo tempore quo Vespasiani et Titi circumdata est exercitibus, et ad diem solemnem Paschae venientes, urbe quasi carcere sunt reclusi: 622 et fame et penuria defecerunt, et usque ad extremas ruinas Hadriani eos perduxit obsidio [ Al. obsidium]. Subversa autem civitate sanguinum, et urbe iniquitatum, et populis igne consumptis, et gentibus quae ad auxilium eorum venerant, huc illucque dispersis, et dimittentibus lassas manus, repleta est universa terra gloria Christi, et quasi aquis, ita sermonibus et doctrina ejus universus mundus coopertus est. (Vers. 15 seqq.) Vae qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem ejus. Repletus est ignominia pro gloria: bibe tu quoque, et consopire: circumdabit te calix dexterae Domini, et vomitus ignominiae super gloriam tuam: quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas jumentorum [Vulg. animalium] deterrebit eos, de sanguinibus hominum et iniquitate terrae, et civitatis, et omnium [Al. hominum] habitantium in ea. LXX: Vae qui propinat proximo suo subversione turbida, et inebrians, ut aspiciat in speluncis eorum: saturitatem ignominiae de gloria bibe et tu: et commovere, circumdedit te calix dexterae Domini, et congregata est ignominia super gloriam tuam: quia impietas Libani operiet te, et miseria bestiarum terrebit te: propter sanguinem hominum, et impietates terrae et civitatis, et omnium habitantium in ea. Pro subversione turbida, Symmachus interpretatus est, καὶ ἀφιὼν ἀκρίτως τὸν θυμὸν ἑαυτοῦ, id est, et emittens absque judicio furorem suum. Theodotio ἀπὸ χύσεώς σου, quod interpretatur ab effusione tua. Quinta editio ἐξ ἀπροσδοκήτου ἀνατροπῆς τῆς ὀργῆς σου, quod significat, de subversione insperata irae tuae. Aquila, ἐξ ἐπιτρίψεως χόλου σου, quod possumus vertere, de emissione furoris tui. In alia editione reperi, οὐαὶ τῷ ποτίζοντι τὸν ἑταῖρον αὐτοῦ ἀέλλην πετομένην, quod ipsum in lingua nostra sonat: Vae qui potum dat amico suo turbinem volantem. Sed et alibi translatum legi: Vae qui potum dat proximo suo ἔκστασιν ὀχλουμένην, id est, amentiam turbidam. Hoc propterea ut verbum Hebraicum MASPHA ( ), quod transtulerunt LXX subversionem, sciri 623 possit quanta apud omnes editiones varietate discordet. Igitur adhuc contra Nabuchodonosor invectio est, quod oblitus conditionis suae, et quasi ignorans se esse hominem, alteri homini fel et amaritudinem propinarit. Possumus autem eum vel regem intelligere Judaeae, vel generaliter omnes homines quod inebriaverit eos malis, ut videret Sedeciae et captivorum omnium nuditatem. Pro quo interpretatus est Symmachus et quinta editio, ut videret ignominias eorum. Dicuntur autem haec per metaphoram ebrii hominis, et nuditate turpati, quod Nabuchodonosor omnes inebriaverit calice furoris sui, cunctosque exspoliatos viderit et captivos, et illi qui quondam gloriosi fuerant, in ultimam redacti sint servitutem: hoc enim est quod ait: Repletus est ignominia pro gloria, ut subaudiatur amicus, et proximus, sive consors regni, qui tuum, o Nabuchodonosor, calicem bibit. Unde quia inebriasti plurimos, tu quoque bibe de calice Domini et consopire: circumdaberis suppliciis dexterae Domini, et cum ignominia vomitus tui omnia quae absorbueras, egeres, et de sublimi gloria ad ultima deduceris mala. Quia iniquitas Libani operiet te; superbia, inquit, tua et eversio templi, et rapina sanctuarii te depopulabitur atque vastabit. Et quia semel nominaverat montem Libanum, sub ejusdem translatione victimas, et sacrificia, vel certe multitudinem populorum, quae interfecta est in Jerusalem, animalibus vel bestiis comparat, dicens: Et vastitas animalium opprimet te. Hoc autem omne patieris, quia vastasti Judam, subvertisti terram repromissionis, et civitatem Jerusalem omnesque habitatores ejus. Adivi Liddae quemdam de Hebraeis, qui sapiens apud illos, et δευτερῶτης vocabatur, narrantem hujuscemodi fabulam: Sedecias, inquit, a Nabuchodonosor rege caecatus in Reblatha, hoc est, Antiochiae, variisque irrisus modis, ductus est Babylonem (IV Reg. 25; Jerem. 39). Ubi cum quadam die Nabuchodonosor convivii festa celebraret, jussit ei dare potionem, qua hausta, venter potantis solveretur in fluxum: ac subito introductum ante ora epulantium, compulsumque vi ventris pollutum esse 624 stercore, et hoc esse quod nunc hic Scriptura dicat: Vae qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem ejus, et ignominiam pro gloria: quod scilicet ille qui rex potentissimus fuerat ad tale dedecus per eum sit deductus. Unde et comminatur ei Deus quod et ipse bibiturus sit hujuscemodi potionem, et passurus omnia, quae passus est Sedecias. Hoc quam ridiculum sit, me tacente, cognoscitis. Si enim quod sequitur: Bibe tu quoque, et consopire, et circumdabit te calix dexterae Domini, et vomitus ignominiae super gloriam tuam, non de calice intelligunt, sed de malis, quae bibiturus est Nabuchodonosor: ergo et ille calix quo Sedeciae propinatum est, mala sunt intelligenda, non, ut illi volunt, καθαρτικόν. Sin autem dicunt vere factum, et temperatam hujuscemodi potionem, ut supra retuli: ergo et calix iste quem bibiturus est Nabuchodonosor, καθαρτικῷ aestimandus est plenus, ut Deus sabaoth et Dominus omnipotens pro vindicta magna Nabuchodonosor propinet καθαρτικὸν, et faciat eum suo stercore pollui. Hoc adversus Judaicam traditionem. Veniamus autem ad intelligentiam spiritualem. Vae tibi, diabole, sive Antichriste, vel haereticorum dogma perversum, qui doctrinis tuis et potione turbida inebrias [ Al. inebrians et subvertens et das] populos deceptorum, et subvertis priorem fidem, dans eis potionem, non de Siloa, non de Jordane, non de fontibus Israel, sed de torrente Cedron, et de flumine Aegypti, de quo Jeremias dicit: Quid tibi et viae Aegypti, ut bibas aquam Geon (Jerem. II, 18)? pro quo in Hebraeo scriptum est SIOR ( ), id est, turbidam atque coenosam: quamvis enim de paradiso Scripturarum flumina Aegypti exire credantur: tamen quia conculcantur pedibus Pharaonis, perdiderunt splendorem suum, et violata luto Aegyptio, versa sunt in torrentes, de quibus sanctus quod evaserit, gratulatur dicens: Torrentem pertransivit anima nostra (Ps. CXXIII, 5). Quod si quis opposuerit torrentem Corath, de quo bibit Elias (III Reg. 17): et torrentem alium, de quo Dominus bibit in via (ita enim scriptum est: De torrente in via bibet [Ps. CIX, 7] ), hoc dicendum, quia quicumque in Aegypto fuerit, et in via hujus saeculi, quamvis Moyses et Aaron, quamvis 625 Jeremias sit et Elias, tamen necesse est eum de tentationibus Aegypti et solitudinis bibere, unde et Domini sermo qui ob hoc carnem assumpserat, ut biberet de torrente, considerans majestatem suam dixit: Pater, si possibile est, transeat calix iste a me (Mat. XXVI, 39). Rursum videns se esse in Aegypto, et aquas non posse mundari, nisi ipse potasset, ait: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Haec propterea, quia diabolus subversione et poculo turbido ac perversis quibusque doctrinis inebriet proximos, id est, rationale animal, et faciat eos quos deceperit, respicere ad speluncas suas. Ecclesiae enim dogmata libera sunt: die gratulantur et lumine. Qui autem inebriantur, nocte inebriantur (I Thess. V, 7): et qui eos inebriant, non ducunt in atria Domini, quae nulla tectorum premuntur umbra, sed in speluncas. Fecerunt enim domum Patris quae fuerat domus orationis, speluncas latronum (Matth. XXI), pollicentes initiationes quasdam et mysteria, et recondita solumque haereticis nota secreta, de quibus loquitur et Isaias: Et manufacta omnia abscondent, inferentes in speluncas et in scissuras petrarum et foramina terrae (Isai. II, 18, 19). Non ingrediamur ergo in speluncas haereticorum, nec abscondamur ibi, ubi impius Saul stercora doctrinarum suarum egerere consuevit (I Reg. XXIV): sed magis ascendamus ad speluncam excelsam montis Sina, ubi et Elias vidit Dominum (I Reg. XIX), et Moyses posteriora ejus ante conspexit (Exod. XXXIII). Et Isaias de Domino clamitans: Hic habitabit, ait, in spelunca excelsa (Isai. XXXII, 16). Si quis autem non habet poculum turbidum et doctrinam haereticam, et magister Ecclesiae est, et omnia facit turpis lucri gratia, et vendit columbas in templo, hoc est dona sancti Spiritus, et in cathedra sacerdotali liberas suffocat aves, iste non facit quidem domum orationis speluncam latronum, sed facit domum Patris domum negotiationis. Post haec sequitur: Saturitatem ignominiae pro gloria bibe tu, et commovere, id est, o diabole, o dogma perversum, o haeretice, qui te putabas calicem esse aureum, quo inebriantur omnes gentes, ut viderent speluncas et secreta tua, pro gloriae magnitudine replere saturitate ignominiae, et reputare in vas fictile opera manuum figuli: bibe et tu de calice Domini, de quo in psalmo 626 dicitur: Calix in manu Domini, vini meri plenus mixto, et inclinavit ex hoc in illud: verumtamen faex ejus non est exinanita (Psal. LXXIV, 9). Et a priori sententia commovere, et noli putare firma esse et stabilia, in quibus primum stare cupiebas: quia circumdedit te calix dexterae ( Al. dextera) Domini. Porro quia propinasti proximo tuo subversione turbida, congregabitur ignominia super te, et super gloriam tuam, quam primum te habere credebas: istudque patieris, quia impietas Libani operiet te, secundum illud quod dicitur: Et oratio ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII, 7). Libanus enim mons juxta Graecum sermonem ὁμώνυμος est thuri: thus autem σύμβολον est spiritualis thymiamatis, quod est cultus Dei. Idcirco haereticorum perversa oratio et non Evangelica simplicitate directa, eis vertetur in peccatum, et impietas cultus Dei operiet eos. Unde sequitur: Et miseria bestiarum terrebit te propter sanguinem hominum, et impietates terrae, et civitatis, et omnium habitantium in ea. Et est sensus: Eos quos tuis fraudibus decepisti, et de ovibus Christi fecisti esse bestias tuas, cum videris in miseria, et pro errore sustinere supplicia: tunc terreberis, tunc jacebis. Ac ne arbitreris me, quia Libanum et ejus bestias nominavi, de brutis animalibus, et non de hominibus loqui, manifestius tibi dico: Sustinebis haec, quia multorum hominum fudisti sanguinem, quos Deo perire fecisti. Et exercuisti impietatem in terra viventium, in terra mansuetorum, et impietas tua in civitate quoque Domini desaevit, id est, in Ecclesia ejus; multosque qui habitabant in ea, impietatis tuae fecisti esse participes. Hoc sub persona haereticorum dictum sit. Caeterum si volumus de Antichristo intelligere; sive de diabolo qui operaturus est in Antichristo, et iste calice suo, quo Christi cupiet subvertere disciplinam, inebriabit plurimos, ut ebrii inegrediantur speluncas ejus: sed postquam finis advenerit, pro ea gloria qua se magnificaverat, implebitur ignominia. Implebitur autem, quia bibet suppliciorum calicem, et commovebitur, nequaquam firmus in malitia sua, sed trepidus, et sero poenitens. Circumdabit enim eum calix dexterae Domini, qui est Dominus atque Salvator, quando interfecerit eum spiritu oris sui, et destruxerit 627 illuminatione adventus sui. Tunc omnis ignominia quam sibi cogitationibus, factis, sermonibus congregavit, veniet super gloriam ejus: ut quantum ante putabatur inclytus, tantum postea ignominia plenus sit. Blasphemavit enim in Deum, et impietas quam exercuit in Libano, operiet eum, et multorum hominum furor, qui adversum Dei Ecclesiam debacchati sunt, ipsi imputabitur: nec poterit elevare cervicem, sed terrore deprimetur in terram. Multos enim homines interfecit, et totum orbem, id est, Ecclesiam Christi et habitatores ejus sua impietate vastavit. Sciendum igitur et hoc capitulum, quod nunc exposuimus, id est: Vae qui potum dat proximo suo subversione turbida; et priora tria in quibus dictum est: Vae qui multiplicat sibi quae non sunt sua, et: Vae qui congregat avaritiam malam domui suae, et: Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et juxta historiam, et juxta anagogen, vel adversum Nabuchodonosor, vel adversus diabolum et Antichristum et haereticos posse aequaliter accipi. (Vers. 18.) Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta. LXX: Quid prodest sculptile, quia sculpserunt illud; formaverunt illud conflatile, imaginem falsam? quia confidit fictor in figmento suo, ut faciat idola muta. Consequenter superioribus ( Al. in superioribus) de Nabuchodonosor dicitur, quod fabricatus sit statuam idoli Bel, et posuerit eam in campo Dura: sive, ut in Hebraeo scriptum est, Dora super quo plenius in Daniele legimus (Dan. III). Miratur itaque Scriptura regis amentiam et stultitiam, quia ipse jusserit statuam auream fieri, et fictor confidat in simulacro quod finxit: quod quidem possumus et generaliter contra omnes idolorum accipere cultores. Nec putemus unum esse quod sculpitur, et conflatur. Sculpturam quippe possumus in lapidibus et in marmoribus accipere: conflatura vero in his metallis intelligitur, quae solvi possunt atque conflari; verbi gratia, auro, argento, aere, plumbo, stannoque. Hoc dictum sit, ut juxta tropologiam scire possimus quid sit inter sculptile atque conflatile. 628 Legimus in Deuteronomio: Maledictus omnis qui fecerit sculptile et conflatile, opus manuum artificis, et posuerit illud in abscondito (Deut. XXVII, 15). Sculptile et conflatile reor, dogmata esse perversa, quae ab his a quibus facta sunt, adorantur. Vide Arium sculpsisse sibi idolum creaturae, et adorasse quod sculpsit. Cerne Eunomium conflasse imaginem falsam, et conflationi suae curvare cervicem. Signanterque Scriptura: Et ponet, inquit, illud in abscondito. Habent enim et ipsi orgia sua, et quasi pro perfectis quibusque discipulis tradunt abscondita sacramenta, quae si ad lucem processerint, statim quod ficta sunt, arguuntur. Nihil igitur eis proderit sculptura et conflatio sua. Sculptura, quae refertur ad lapides, in his dogmatibus intelligitur, quae stultitiam prima fronte demonstrant. Conflatio est ibi, ubi aliqua videtur esse ratio sapientiae saecularis, et velut quodam auro, ita disciplinis philosophorum et splendore eloquentiae idolum conflatum est. Nihil ergo proderit figmentum fictori suo. Et mutum surdumque simulacrum adoratorem suum audire non poterit. Si quando videris aliquem nolle credere veritati, et ostensa suorum dogmatum falsitate, in coepto studio perseverare, congrue poteris dicere: Sperat in figmento suo, et facit simulacra muta vel surda: κωφὰ quippe apud Graecos utrumque significat: quamquam Symmachus ἄλαλα interpretans, muta magis videatur intellexisse quam surda. Nec moveat quempiam illud ἰδίωμα Scripturarum, de quo saepe diximus: Quis, putas, fidelis et sapiens dispensator (Luc. XII, 42)? Et in alio loco: Quis sapiens et intelliget [Al. intelligit] haec (Ps. CVI, 43)? eo quod quis, vel quid, pro raro accipiatur: cum possimus et de alio loco pro impossibili hoc ipsum accipere: Quis nos separabit a charitate Christi: tribulatio, an angustia (Rom. VIII, 35)? et caetera. Et de praesenti capitulo: Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus? In utroque enim impossibilitas demonstratur, quod nec Apostoli charitatem ulla tribulatio et angustia dividere possit a Christo, nec in idolis sit ulla utilitas. (Vers. 19, 20) . Vae qui dicit ligno, expergiscere; surge, lapidi tacenti (Al. jacenti): numquid ipse docere poterit? 629 Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus. Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis terra. LXX: Vae qui dicit ligno, evigila et exsurge: et lapidi, elevare; et ipsum est imago, et est productio auri et argenti, et omnis spiritus non est in eo. Dominus autem in templo sancto suo: revereatur a facie ejus omnis terra. Et hoc similiter vel adversum Nabuchodonosor, vel adversum omnes qui venerantur idola, accipi potest. Et describitur error humanus, quod argentum, aurum, gemmas et sericum, quibus vel obvoluta, vel operta sunt idola, prae fulgore materiae deos aestimant, cum formam quidem potuerit artifex dare: animam autem, qua vegetantur artus, nequiverit. Et econtrario Dominus dicitur in templo sancto suo (Psal. X): non in templo manufacto, sed vel in coelis, vel in unoquoque sanctorum, juxta apostolum dicentem: An nescitis, quoniam templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Et alibi: Corpora vestra templum Dei sunt (I Cor. VI, 19); vel in Filio, sicut ipse ait: Pater in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10). Aut certe juxta illud, quod coelos et terras, maria et universum mundum (Virg. VI Aeneid.): Spiritus intus alit; totamque infusa per artus, Mens agitat molem, et magno se corpore miscet: mundus omnis qui coelo constat, et terra, et coelorum circulis clauditur, Dei domus esse perhibetur. Unde et Apostolus confidenter: In ipso enim, ait, vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Quod si quis opposuerit, quomodo spiritus in idolis non esse dicatur, cum omnibus simulacris assideant immundi spiritus, discat Scripturae sanctae consuetudinem, numquam spiritum perversum absolute, sed cum additamento aliquo spiritum nuncupari: sicut ibi: Spiritu fornicationis seducti sunt (Osee IV, 12). Et in Evangelio: Cum autem spiritus immundus exierit de homine (Luc. XI, 24), et caetera his similia. Spiritus autem ubicumque solus et absolute sine aliquo additamento legitur, semper refertur ad bonam partem, id est, ad Spiritum sanctum, ut est illud Apostoli: Qui seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam (Galat. VI, 8). Et alibi: Fructus 630 autem Spiritus est charitas, gaudium, pax (Galat. V, 22); et in alio loco: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis (Ibid., 16). Neque hoc dicimus, quod non et Spiritus sanctus cum additamento ponatur: vocatur enim et Spiritus sanctus, et spiritus principalis, et spiritus rectus, et spiritus Dei, et caetera his similia; sed quod Spiritus sanctus, et cum additamento et solus saepe ponatur; spiritus autem perversus nusquam nisi cum additamento lectus sit. Sed et illud dici potest (si quis contentiose spiritum perversum in hoc loco voluerit accipere), quod aliud sit; Omnis spiritus non est in eo; aliud si dixisset: Omnis spiritus non est circa eum: potest enim assidere simulacris; caeterum intrinsecus esse non potest. Unde et Aquila significantius vertit Hebraicum dicens: Et spiritus ejus non est in visceribus, sive in medio ejus. Propterea sciendum in quibusdam Hebraicis voluminibus non esse additum, omnis; sed absolute, spiritum legi. Quod si quis ratione superatus in bonam partem acceperit spiritum, et quaesierit, cur si de Spiritu sancto dictum sit, cum additamento legatur: Et omnis spiritus non est in eo? sciat omnem spiritum, diversas gratias intelligi Spiritus sancti: ut sit sensus: Nihil in se gratiae, nihil poterit habere virtutis. Quod quidem et juxta tropologiam magis intelligitur, quod in universis idolis haereticorum et figmentis diaboli, nulla sit gratia Spiritus sancti; sed imaginem divinitatis et pulchritudinem dogmatum praeferre videantur, cum in illis nihil spirans sit et vitale. Dicamus et illud, ne lectorem videamur celasse quod novimus, spiritum et ventum apud Hebraeos eodem appellari vocabulo, id est, RUA ( ), et pro sensu loci, vel spiritum accipi solere, vel ventum. Ergo et in hoc loco, spiritum vel pro vento accipere possumus, quod nihil spiret in idolis; vel pro anima, quod simulacra inanimata sint. Quod autem spiritus accipiatur pro anima, manifeste significat Salvatoris oratio: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46). Neque enim Jesus aut perversum spiritum (quod cogitare quoque nefas est), aut Spiritum sanctum, qui et ipse Deus est, Patri poterat commendare, et non potius animam suam, de qua dixerat: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 36, et Marc. XIV). Et: Nemo potest eripere animam meam a me: sed voluntate mea depono animam meam, et sponte mea rursum assumo eam (Joan. X, 17, 18). LIBER SECUNDUS. 631-632 Alterum, mi Cromati, papa venerabilis, in Abacuc librum scribimus, proprium Cantico ejus opusculum dedicantes, sermonemque epicum et Psalterii, id est, lyrico more compositum, totis viribus aggredientes. Sibilet igitur excetra, et Sardanapalus insultet, turpior vitiis quam nomine ( ex Cicerone ): nos coeptum carpamus iter; et orationibus tuis, qui carnem virtute superasti, manifestissimam de Christo prophetiam in octavo propheta, id est, in resurrectionis Dominicae numero disseramus.

Oratio Abacuc prophetae pro ignorationibus. LXX: Oratio Abacuc prophetae cum cantico. Aquila et Symmachus et quinta editio, sicut nos, pro ignorationibus transtulerunt: solus Theodotio ὑπὲρ τῶν ἐκουσιασμῶν; id est, pro voluntariis, et pro his qui sponte delinquunt. Hoc propterea ut intelligamus (exceptis Septuaginta) nullum, orationem cum Cantico transtulisse. Nam et in Hebraico habet AL SEGIONOTH ( ) quod dicitur, ἐπὶ ἀγνοημάτων, et nos transtulimus, pro ignorationibus. Est autem sensus, quia supra temere dixerat: Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Ac deinde in secunda querimonia: Quare non respicis super iniqua agentes, et taces, devorante impio justiorem se? Ad hoc ( Al. quod) audierat: Scribe visum, et explana eum super tabulas. Et post caetera: Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso: Justus autem in (Al. ex) fide sua vivet. Et didicerat vel Nabuchodonosor, vel diabolum, vel Antichristum positum in judicio peccatorum, et fortem ad corripiendas gentes: nunc agit poenitentiam, et plangit quod temere sit locutus: petitque veniam, ut misericordiam consequatur, quia ignorans fecit. Unde et David: Delicta, inquit, juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris (Psal. XXIV, 7). Sunt qui putent orationem esse prophetae, ut in adventu Christi error auferatur hominum: unde et prophetae nomen sit titulo praenotatum, quod prophetico spiritu oret tolli caliginem, et reddi lucem; auferri imaginem, et tribui veritatem. Quod autem prophetia sit, et totus Cantici textus ostendit, et maxime illud: In medio duorum animalium cognosceris. Et: Cum appropinquaverint anni, notus eris. Et de judicio: Cum turbata fuerit anima mea in ira, misericordiae recordaberis. Et rursum de adventu Christi: Deus a Theman veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso. Necnon in futurum: Pavebunt tabernacula terrae Madian, et ascendens super equos tuos, et extendens extendes arcum tuum super regna. Si autem aliquis quaesierit, quare solus Theodotio, pro spontaneis, transtulerit, possumus dicere, vel 633 confessionem prophetae, quod non aliqua necessitate, sed sponte peccaverit, male sentiens de judicio Dei; vel certe futuram gentium fidem demonstrari, quod priorem errorem voluntarie relinquentes, in eum crediturae sint, qui in Cantico repromittitur. Legimus in psalmo decimo sexto: Oratio David. Et in alio similiter: Oratio David. Et in octogesimo nono: Oratio Moysi hominis Dei. Et in centesimo primo: Oratio pauperis cum anxiatus fuerit, et coram Domino effuderit precem suam. Et sicubi alibi nomen orationis infertur: attamen nullo loco cum Cantico legitur. Et nescio, an decens sit orare cum Cantico, nisi forte juxta Septuaginta orare dicimus prophetam pro adventu Christi, et hoc ipsum cum delectatione, et psalmis et Cantico prophetare, ut et in eo quod oratio est, deprecetur Patrem, et in eo quod Canticum, Patris, qui miserit Filium, et Filii qui venerit, laus dicatur. Haec de titulo Cantici. Videamus nunc quae dicantur in Cantico.

(CAP. III) (Cap. III.--Vers. 1.) Domine, audivi auditionem tuam, et timui: Domine, opus tuum in medio annorum vivifica illud. LXX: Domine, audivi auditum tuum, et timui: Domine, ÷ consideravi ⁑ opera tua, ÷ et obstupui ⁑ in medio duorum animalium cognosceris. Pro eo quod nos et Aquila et Theodotio transtulimus, vivifica illud, Symmachus interpretatus est, revivifica illud. Quod autem Septuaginta dixerunt, consideravi et obstupui, nec in Hebraeo habetur, nec apud quempiam aliorum Interpretum, ut sublatis his, quae in Hebraico non habentur, possit legi juxta Septuaginta: Domine, opera tua in medio duorum animalium cognosceris: quod quia ἀδιανόητον videbatur, superiora conjuncta sunt. Legimus autem in Hebraeo ADONAI, id est, Domine, PHALACH, opus tuum, BACEREB, in medio, SANIM, annorum, HEIEU, vivifica illud. Hoc propterea ut quae superflua sunt, in Septuaginta manifeste addita cognoscamus. Hebraei juxta historiam hunc locum ita explanant: Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Audivi, inquit, poenas quas Nabuchodonosor et diabolo praeparasti, in quibus dixisti ei: Vae qui multiplicat non sua (Supra, II, 6). 634 Et secundo: Vae qui congregat avaritiam malam domui suae (Vers. 9). Et tertio: Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate (Vers. 12). Et quarto: Vae qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians. Et quinto: Vae qui dicit ligno, expergiscere: surge, lapidi tacenti. Et sicut timore perterritus sum, quod draco magnus tantis vulneribus confodiendus sit, sic deprecor, Domine, ut quod promisisti, expleas, et finito tempore, reddas Christum tuum. Tu enim dixisti, quia adhuc visus procul et apparebit in fine, et non mentietur. Vivifica ergo quod pollicitus es, hoc est, tuum imple promissum; non moriatur irritus sermo tuus, sed opere compleatur. Quod quidem juxta nos, et de resurrectione Salvatoris intelligi potest: ut ille qui pro nobis mortuus est, consurgat a mortuis, et vivificetur. Juxta Septuaginta autem multo alter est sensus, et debemus etiam Vulgatae editionis explanationem ponere. Domine, audivi in Scripturis sermonem tuum, et te mihi dante auriculam, juxta illud quod loquitur Isaias: Addidit mihi auriculam ad audiendum (Isai. L, 5); ita audivi, ut tu vis audiri sermonem tuum. Et opera tua diligentius contemplatus (ne mihi diceretur: Opera autem Domini non respiciunt, et opera manuum ejus non considerant), ex creaturis intellexi Creatorem, et per singula quae fecisti, et quae quotidie operaris in universo mundo, totus obstupui, et sensu humanitatis amisso, in sanctam amentiam sum conversus. Vel certe admiratione turbatus, in laudes tuas trepidus erumpo dicens: In medio duorum animalium cognosceris. Quod multi putant de Filio intelligi, et Spiritu sancto, eo quod Pater per Filium intelligatur et Spiritum. Quae quidem et duo Seraphim in Isaia (Cap. VI), et duo Cherubim, scribi interpretantur in Exodo (Cap. XXV), quae contra se respiciunt [ Al. respiciant et habeant et velantes], et in medio habent oraculum; et in Isaia (Cap. VI), velantia caput et pedes Domini, in praesenti tantum saeculo volent, et alter ad alterum mysterium inclament Trinitatis: et mittatur unus de seraphim, quod interpretatur ardens, et veniat in terram et mundet prophetae labia, et dicat: Ignem veni mittere super terram, et 635 quam volo ut ardeat (Luc. XII, 49). Hoc aestimant alii, et ad hanc interpretationem multis Scripturarum utuntur testimoniis. Porro simplex interpretatio, et opinio vulgi de Salvatore intelligit, quod inter duos latrones crucifixus agnitus sit (Marc. XV, et Joan. XIX). Qui autem melius, hoc dicunt, quod in prima Ecclesia quae de circumcisione fuit, et de praeputio congregata, duobus populis se hinc inde cingentibus, intellectus sit Salvator et creditus. Sunt qui duo animalia, duo intelligant Testamenta, novum et vetus, quae vere animantia sint atque vitalia, quae spirent, et in quorum medio Dominus cognoscatur. In medio annorum notum facies. LXX: Cum appropinquaverint anni, cognosceris. Cum venerit, inquit, tempus, et opere promissa compleveris, monstrabis, vera esse quae pollicitus es. Sive cum appropinquaverit consummatio, et in extrema hora ad destruenda peccata venerit Filius tuus, manifestius cognosceris. Sequitur:

Cum advenerit tempus, demonstraberis, cum turbata fuerit anima mea. Quod, exceptis Septuaginta, nec in Hebraico, nec apud quemquam aliorum habetur interpretum. Et est sensus: Cum venerit tempus, de quo dicitur: Tempore acceptabili exaudivi te, tempus adventus Domini Jesu Christi (II Cor. VI, 2): tunc, o Deus Pater, cognoscetur nomen tuum, quod ante occultum fuit hominibus, de quo dicit Dominus in Evangelio: Pater, revelavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6). Quod autem infertur: Cum turbata fuerit anima mea, apud LXX interpretum editionem cum posterioribus copulatur, ut possit legi: Cum turbata fuerit anima mea in ira, et hucusque distinctio: deinceps inferatur, misericordiae recordaberis; quod scilicet prophetae sufficiat pro poena sola conturbatio, et ad iram Dei anima illius conturbata, nequaquam inferatur supplicium, sed iram excludat misericordia. Habet autem et ira Dei mensuras: quantum, et quanto tempore, et ob quas causas, et quibus inseratur, juxta illud quod scriptum est: Cibabis nos pane lacrymarum, et potabis nos lacrymis in mensura (Ps. LXXIX, 6). Quod si propheta turbatur ad iram Dei, et qui turbatus est, 636 impetrat misericordiam, quid nos sperare, immo timere debemus, quorum omnia opera Dei digna sunt ira? Quod autem sequitur juxta Hebraicum.

Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Non debemus putare, oblivisci Deum, et post iram suae misericordiae recordari; sed quod nos eum in poena positi putemus oblivisci, juxta illud: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem (Ps. XII, 1)? Nam et si quando tentationibus, quasi fluctibus operimur, et rapida daemonum adversus nos procella desaevit, velut ad dormientem loquimur: Exsurge, quid dormitas, Domine? Simulque Dei cerne clementiam: non dixit, cum intuleris supplicia, misericordiae recordaberis; sed cum iratus fueris. Qui autem irascitur, interdum non percutit, sed tantummodo comminatur. Quod et apostolus sentiens ait: Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et iniquitatem hominum (Rom. I, 18). Ubi autem revelatur, non infertur, non percutit; sed revelatur ut terreat, et territis non inferatur.

(Vers. 3.) Deus ab Austro veniet, et Sanctus de monte Pharan. Semper. LXX: Deus a Theman veniet, et Sanctus de monte umbroso et condenso. Diapsalma. Aquila et Symmachus, et quinta editio ipsum Hebraicum posuerunt THEMAN ( ): solus Theodotio quid significaret Theman, interpretatus est, dicens ELOIM, ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharan, in finem. Ex quo intelligimus a solis Septuaginta positum, de monte umbroso et condenso. Sed et hoc quod Septuaginta transtulerunt, διάψαλμα, et nos posuimus, semper; Symmachus interpretatus est, in aeternum: Theodotio, in finem: quinta editio ipsum Hebraicum SELA ( ). Deus ergo ab Austro veniet, id est, a meridie, a clara luce, et ab his, qui appellantur filii dierum. Unde et in Cantico canticorum, aquilonem sponsus abigit, et austrum vocat dicens: Exsurge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata mea (Cant. IV, 16). Deus semper in meridie est: Ubi, inquit, pascis? ubi cubas? in meridie (Ibid., I, 6). Et ad Abraham quando erat sub quercu, non venit Deus nisi in meridie (Genes. XVIII et XLIII). Et 637 Joseph qui in typo praecessit Salvatoris, convivium fratribus facit meridie. Agnitio ergo Dei Patris his qui digni sunt, venit in pleno lumine. Et agnitio Sancti, id est, Filii Dei, venit de monte umbroso et condenso. Mons umbrosus atque condensus, vel ipse Pater intelligitur, plenus virtutibus omnique sapientia, et majestate sua cuncta protegens, et extendens alas, et confovens pullos suos: vel certe paradisus et coelestia plena angelis, plena virtutibus, plena arboribus uberrimis. Atque utinam et mihi contingat, ut ad vocem meam et ad expositionem Deus veniat in claro lumine, et Filius ejus, de quo scriptum est: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XX, 26), de sublimitate eloquii umbrosi et condensi, et Scripturarum testimoniis hinc inde contexti, et Patre simul Filioque veniente, fiat eorum auditor habitaculum, et compleatur Scriptura, dicens: Ego et Pater meus veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Sed quia pro monte umbroso et condenso, in Hebraeo scriptum est mons Pharan, et Pharan interpretatur os videntis: pulchre juxta interpretationem nostram, de eruditi sermone viri venit notitia Filii, et non qualicumque sermone, sed de eo qui plenus est lumine, plenus oculis, ut manifestus et purus ad aures audientium deferatur. Quod autem ait de monte, sublimia dogmata intellige. Audivi ego Hebraeum istum locum ita disserere: Quod Bethleem sita sit ad Austrum, in qua natus est Dominus atque Salvator, et ipsum esse de quo nunc dicatur: Dominus ab Austro veniet, hoc est nascetur in Bethleem, et inde consurget. Et quia ipse qui natus est in Bethleem, Legem quondam dedit in monte Sinai, ipse est Sanctus qui venit de monte Pharan: Pharan quippe vicinus est locus monti Sina. Et quod infertur, diapsalma, id est, semper, habere sensum: ipse qui natus est in Bethleem, et qui in Sina, id est, in monte Pharan, Legem dedit, semper in universis beneficiis, praeteritis et praesentibus, et futuris auctor est et largitor. De diapsalmate, quod Hebraice dicitur SELA, in Psalterio plenius disputatum est. Simulque 638 cerne juxta Septuaginta, quod diapsalma non ponatur, nisi in Psalterio, et in praesenti loco. Ex quo intelligimus recte a Septuaginta orationis Canticum praenotatum. (Vers. 4.) Operuit coelos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. Splendor ejus ut lux erit: cornua in manibus ejus. Ibi abscondita est fortitudo ejus. LXX: Operuit coelos virtus ejus, et laudis ejus plena est terra, et splendor ejus quasi lux erit: cornua in manibus ejus, et posuit dilectionem robustam fortitudinis suae. Pro eo quod Septuaginta interpretati sunt, et posuit dilectionem robustam fortitudinis suae: et nos diximus, ibi abscondita est fortitudo ejus: Aquila transtulit, et posuit absconsionem fortitudinis suae: Symmachus, et posuit absconditam fortitudinem suam; solus Theodotio nostrae translationi congruens, ait: et ibi absconsio fortitudinis ejus. Verbum enim SAM ( ) pro qualitate loci, et posuit intelligitur, et ibi: magisque in praesenti loco ibi legendum est, quam posuit, ut sit sensus et ordo sententiae: Cornua in manibus ejus, et subaudiatur, ibi, id est, in cornibus abscondita est fortitudo ejus. Manifestum est autem juxta Hebraicum quod in adventu Christi cuncta repleta sint gloria, secundum illud quod in Evangelio dicitur: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Et alibi: Pacem fecit in coelis et in terra per sanguinem crucis, et sedit in dextera magnitudinis: velociter enim currit sermo ejus. Et alibi: Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra (Ps. CXLVII, 1)! Et rursum in Psalmo decimo octavo: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae [Al. terminos terrae] verba eorum (Ps. XVIII, 5). Splendor quoque ejus, quasi sol justitiae, clara luce radiavit; et cornua in manibus ejus, vexilla et tropaea crucis, et in ipsis cornibus abscondita est fortitudo ejus: Cum enim esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est aequalem se esse Deo; sed exinanivit se formam servi accipiens: factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 6 seqq). In cruce ergo paulisper abscondita est fortitudo ejus, quando dicebat ad Patrem: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matt. XXVI, 38, 39): Et: Pater, 639 si possibile est, transeat iste calix a me (Luc. XXIII, 13). Et in ipsa cruce: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Porro juxta Septuaginta in eo quod dictum est: Operuit coelos virtus ejus, nosse debemus minus esse quod operitur, ab eo quod operit: si tamen totum operiatur, et non ex parte, quod opertum est. Cum ergo virtus Dei operiat coelos, major est coelis virtus ejus, qua operiuntur coeli. Coelos autem eos esse qui portent imaginem supercoelestis, et qui enarrent gloriam Dei, crebro legimus. Virtutem quoque Dei Dominum Salvatorem, apostolus probat: Christus Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I, 30). Haec virtus omnium specialium [ Al. spiritualium] virtutum quasi mater est: verbi gratia, appellatur virtus, sapientia, fortitudo, justitia, temperantia, veritas, sanctitas, redemptio: Christus autem factus est nobis a Deo sapientia, et justitia, et sanctificatio, et redemptio. Hae igitur speciales virtutes, in quibus Christus ostenditur (secundum profectum eorum, qui eum vel sapientiam recipiunt, vel fortitudinem, vel justitiam, et caetera hujuscemodi), continentur in generali virtute Dei, hoc est, in Domino Salvatore: atque in hunc modum et de terra intelligimus, quod qui primum propter imaginem terreni terra vocabantur, et dicebatur ad eos: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19), in adventu Salvatoris laude Domini repleantur. Cum autem et coeli virtute Dei operti fuerint (protecti videlicet et ex omni parte vestiti), et universa terra repleta laude Dei, tunc splendor ejus ut lux erit. Imaginem autem Dei et splendorem gloriae ejus, esse Deum Salvatorem, apostolus non tacet: Qui postquam nobis apparuit splendor gloriae Dei, reversus est ad pristinam majestatem (Hebr. I). Etsi enim noveramus Christum secundum carnem: sed jam non novimus eum juxta carnem (II Cor. V, 16), verum juxta spiritum; quia, Quod factum est, in ipso vita erat, et vita erat lux hominum (Joan. I, 3, 4). Quod et manifestius in Evangelio Salvator ostendens ait: Pater, glorifica me gloria, quam habui apud te, priusquam mundus fieret (Joan. XVII, 5); ut post ascensionem ad coelos, sit splendor quod lux, hoc est, id incipiat Filius esse quod Pater est. Quod autem sequitur: Cornua in manibus ejus, moris est Scripturarum, ut semper cornua pro regnis ponant. Nam et illud quod Anna loquitur in primo Regnorum libro: 640 Exaltavit cornu Christi sui (I Reg. II, 10), magnificentiam regni Salvatoris significat. Et in Daniele, decem cornua decem regna demonstrant (Dan. VII). Sic autem nunc dicitur: Cornua in manibus ejus, quomodo et alibi scriptum legimus: Cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1): pro eo quod est, mens et principale cordis viri sancti (qui pergit ad regna coelorum, qui adhuc positus in terra, regnat corpori absque peccatis) non vagatur extrinsecus; sed in Dei tutela situs est. Quia vero et in Hebraeo, et in caeteris editionibus non habet scriptum: Cornua in manibus ejus, sed in manu ejus, quod dicitur JADO ( ), manum Dei fortem atque robustam intelligamus Filium ejus. Et in hac manu omnia regna coelorum, eorumque qui ad coelos nituntur ascendere, posita esse dicamus: quod et Isaias sonat, dicens: Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi (Isai. V, 1), pro eo quod est, in regno. Ob hanc puto causam nullum cornutum animal inter immunda poni in Levitico, et idipsum significare unicornem in Psalmis (XLIX et XCI), sive ῥινοκερότα ; et illud: In te inimicos nostros ventilabimus cornu (Ps. XLIII, 7). Quod autem juxta LXX legimus: et posuit dilectionem fortis virtutis suae, etiam hoc de Christo intelligendum est, quod Deus Pater idcirco cooperuerit coelos virtute sua, et terram repleverit laude, et splendorem suum fecerit esse ut lumen, et regnum posuerit in manu Filii sui, ut faceret dilectum suum ab hominibus diligi, et diligi non leviter, sed vehementer et fortiter, ut qui eum fortiter dilexissent, et haererent in dilectione ejus, nemo tolleret eos de manu illius. Econtrario diabolus facit amare nos mundum, et pro dilectione virtutis diligere vitia, et non leviter, sed fortiter, ita ut de nobis possit dici: Et posuit diabolus dilectionem fortem vitiorum suorum. (Vers. 5.) Ante faciem ejus ibit mors: et egredietur diabolus ante pedes ejus. LXX: Ante faciem ejus ibit verbum, et egredietur in campum post pedes ejus. Pro eo quod nos transtulimus mortem, in Hebraeo tres litterae positae sunt, DALETH, BETH, RES, absque ulla vocali, quae si legantur DABAR ( ), verbum significant; si DEBER, pestem, quae Graece dicitur λοιμός. Denique et Aquila ita interpretatus est, Ante faciem ejus ibit pestis; Symmachus, Ante faciem ejus praecedet mors; quinta editio, Ante faciem ejus ambulabit mors; 641 soli LXX et Theodotio sermonem pro morte interpretati sunt. Necnon in consequenti versiculo, ubi diximus: Egredietur diabolus ante pedes ejus, et LXX aliter transtulerunt, juxta quos postea disputabimus: Aquila pro diabolo transtulit, volatile; Symmachus autem et Theodotio, et quinta editio, volucrem, quod Hebraice dicitur RESEPH ( ). Tradunt autem Hebraei, quomodo in Evangelio princeps daemonum dicitur esse Beelzebub (Matth. XII): ita Reseph daemonis esse nomen, qui principatum teneat inter alios, et propter nimiam velocitatem atque in diversa discursum, avis et volatile nuncupetur: ipsumque esse qui in paradiso sub figura serpentis mulieri sit locutus, et ex maledictione, qua a Deo condemnatus est, accepisse nomen: siquidem RESEPH, reptans ventre interpretatur. Hoc est ergo quod dicitur: statim cum venerit Dominus et in Jordane fuerit baptizatus, et ad columbae descensum vox Patris intonuerit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matt. III, 17), exeunti de aquis occurret diabolus; et ante pedes illius stabit mors, et coluber antiquus, qui quadraginta diebus tentavit eum in solitudine. Si autem juxta LXX legerimus, ante faciem ejus ibit verbum, et egredietur in campos post pedes ejus, hoc significat, quod sermo Dei ante visitationem ejus, quae nunc allegorice facies dicitur, praecedat et praeparet corda credentium: ut prava in rectum, et inaequalia sternat in planum: et auditoris anima quasi consectus ager, sementem possit recipere spiritualem. (Vers. 6.) Stetit, et mensus est terram: aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes saeculi: incurvati sunt colles mundi, ab itineribus aeternitatis ejus. LXX: Stetit, et commota est terra: aspexit [Al. respexit], et distabuerunt gentes: contriti sunt montes violentia: tabuerunt colles saeculi itineris sempiterni ejus. Stans Salvator et cuncta perspiciens, et oculo suo universitatem mundi metiens, gentium multitudinem dissipavit: quibus dissipatis et dissolutis contriti sunt montes hujus saeculi, et incurvati sunt colles hujus mundi. Sunt enim et alii montes et colles, quos salit et transilit sponsus in Cantico 642 canticorum (Cap. 2), de quibus et in secundo graduum psalmo dicitur: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi (Psal. CXX, 1). Montes autem saeculi ipsi sunt qui et montes tenebrosi; de quibus Jeremias praecepit, ne impingantur pedes nostri super eos (Jerem. XXXI). Isti sunt colles in quibus regnabat Saul, quando interficiebat sacerdotes Dei (I Reg. XXII): Gabaa quippe collis interpretatur. Et eleganter incurvati sunt, inquit, colles mundi. Ante adventum quippe Salvatoris erecta cervice gradiebantur, et superbiam eorum humiliare nemo poterat. Contriti autem sunt et incurvati ab itineribus aeternitatis ejus, id est, Dei, quia aeternitas illius ad nos venire dignata est, sive quod semper a principio mundi usque ad incarnationem suam venerit ad sanctos, et factus sit in singulorum manu sermo Dei, atque in universis vincentibus ipse superarit, et aeternum ejus iter incurvaverit, colles montesque contriverit. Haec per metaphoram juxta Hebraicum dicta sint. Porro secundum LXX postquam faciem Dei sermo praecesserit, et egressus fuerit in plana, Deus Pater venit illuc, ubi ei ad sermonem suum regio praeparata est, et venit post pedes sermonis sui, et stat; numquam ante praecedens, sed semper exspectans, ut ille sibi muniat viam. Ubi autem steterit juxta pedes sermonis sui, ibi statim terra, opera videlicet carnis et corporum non valentia sustinere Dei praesentiam, commoventur. Cumque commota fuerint, virtus sermonis et praesentia Dei respicit cunctas animae gentes, quas cogitationes et multiplices in diversa sententias possumus intelligere, quae illico dissolvuntur ac tabescunt. Si quid etiam adversum scientiam Dei se exaltaverat in terra, et sensum occupaverat audientis, hoc praecedente sermone, et adventu Dei, confringetur atque conteretur. Montibus autem confractis contritisque ad aspectum Dei, colles liquido consumentur, et redigentur ad nihilum. Non enim sunt montes Dei, sed montes saeculi. Sempiternum enim iter Dei respiciens ad ea quae suus sermo praecedit, et fortius collibus saeculi, consumet et destruet eos. Possunt autem montes et 643 daemones intelligi, qui versantur in haereticis, et elevant se contra scientiam Dei: colles quoque aliae daemonum fortitudines, quae faciunt homines corporum pulchritudinem, dignitates, divitias, nobilitatem generis, caeteraque mundi bona admirari. Licet videre post adventum sermonis Dei, et Dei Patris praesentiam, quomodo humanae animae commoveantur, et omne quod terrenum est, dissolvatur, et cogitationes pristinae redigantur ad nihilum. Tunc destruuntur daemones, tunc saeculi altitudines ad nihilum deducuntur, et omnis haereticorum scientia, quae primum tumebat, ad Dei sermonis adventum humiliatur, conteritur atque consumitur. Et quod prius pulchrum et maximum videbatur, quasi despectum abjicitur et parvum. Et hoc fit propter adventum Dei et hospitium Christi, juxta quod alibi scriptum est: Inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero Deus eorum, et ipsi erunt mihi populus (Lev. XXVI, 12). (Vers. 7.) Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae, turbabuntur pelles terrae Madian. LXX: Pro laboribus vidi tabernacula Aethiopum: pavebunt et tabernacula terrae Madian. Aethiopes tetri [ Al. teterrimi] et amantes tenebras, et ab omni luce alieni, qui draconis carne vescuntur (de quo scriptum est: Dedisti eum escam populis Aethiopibus (Ps. LXXIII, 14] ), daemones intelliguntur, quorum fit tabernaculum quicumque in hoc saeculo propter honores et divitias laborarit: quod significanter sub uno verbo iniquitatis ostenditur, « Omnis enim dives, aut iniquus, aut haeres iniqui est. » Vide homines maria transire: ante potentum excubare fores: pati omnia quae servorum conditio vix patitur, ut divitias congregent, ut aliquam accipiant dignitatem: et postquam hoc fuerint consecuti, tradere se luxuriae et voluptatibus et omni iniquitati, ut quod avaritia congregavit, luxuria consumat. Isti ergo pro laboribus suis efficiuntur hospitium daemonum, et qui templum Dei esse debebant, fiunt tabernaculum Aethiopum. Sed et hoc quod sequitur: Turbabuntur pelles terrae Madian, sive pavebunt et tabernacula terrae Madian, eosdem intellige tabernacula Aethiopum, et tabernacula terrae Madian. Postquam enim ditati fuerint, et per fas ac nefas ad altissimum gradum conscenderint, 644 tunc conscientia peccatorum suorum, semper mortem, semper judicium formidabunt, et ad levem febriculam, quasi latrones in carcere, ita de aeternis suppliciis suspirabunt. Madian autem in lingua nostra sonat ex judicio, id est, condemnationem, et ostenditur quod metu judicii aeternarumque poenarum semper in formidine sint, et cruciatus quos sentiunt se [ Al. se sciunt] mereri, pavore quotidiano sustineant. (Vers. 8, 9.) Numquid in fluminibus iratus es, Domine: aut in fluminibus furor tuus, vel in mari indignatio tua? quia ascendens [Al. qui ascendisti] super equos tuos, et quadrigae tuae salvatio. Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus quae locutus es. Semper. LXX: Numquid in fluminibus iratus es, Domine: aut in fluminibus furor tuus, vel in mari impetus tuus? Qui [Al. Quia] ascendens super equos tuos, et equitatio tua salus: intendens, extendens arcum tuum super sceptra, dicit Dominus. Diapsalma. Ubi Septuaginta diapsalma, et Aquila semper, caeteri ut supra similiter transtulerunt. Et quia ad tropologicam interpretationem festinat oratio, breviter secundum litteram sensum capituli comprehendens, pergam ad reliqua. Sicut Jordanem, et mare siccasti Rubrum, pro nobis dimicans; non enim fluminibus et mari iratus es, aut quidquam insensibilia offensionis contrahere potuerunt: ita nunc quadrigas conscendens tuas, arcumque corripiens, salutem dabis populo tuo, et juramenta quae jurasti patribus nostris et tribubus, explebis in sempiternum. Quod autem dicit: Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus, vel in mari impetus tuus? dicit ambigue, et interrogantis magis eloquio quam probantis. Sunt enim et bona flumina, sunt et mala. Est mare pessimum, et est mare optimum. Bonorum fluminum illud exemplum est: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 4). Et quod qui de aqua Domini biberit, fluent de ventre ejus flumina aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). Malorum illud quod Pharao loquitur in Ezechiele: Mea sunt flumina, et ego feci illa (Ezec. XXIX, 9), in quibus draco habitat, et multa his similia. Quod autem mare in bonam partem accipiatur, psalmus vicesimus tertius testimonio est, in quo 645 tropologice de Ecclesia dicitur sub οἰκουμένῃ, id est, orbe terrarum: Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum, et omnes qui habitant in eo: ipse super mare fundavit eum, et super flumina praeparavit illum, id est, orbem. Quod autem a Domino fundatur super flumina, et praeparatur super mare, utique in bonam partem accipitur. Necnon et illud quod de vinea dicitur quae translata est de Aegypto: Extendisti propagines ejus usque ad mare, et usque ad flumina flagella ejus (Psal. LXXIX, 12), usque ad mare puto quod in bonam partem possit accipi. Et dicimus verba divina quae manifestiora sunt, et quasi potum sitientibus praebent, haec dici flumina: ea autem quae plena sunt sacramentis, et in profundo posita (de quibus dicit Apostolus: O profundum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI, 33)! et Propheta consonat: De profundis clamavi ad te, Domine (Psal. CXXIX), mare in Scripturis appellari. Hoc de eo quod possit et mare in meliori parte sentiri. Quod autem accipiatur et in contrario, multa testimonia sunt, de quibus illud et in Psalmis est: Hoc mare magnum et spatiosum: ibi naves pertransibunt, animalia parva cum magnis. Draco iste quem formasti ad illudendum ei (Psal. CIII, 25, 26). Et de Evangelio quando Salvator increpuit ventos et mare et dixit ei: Tace et obmutesce (Mar. IV, 39). Quod enim increpatur, malum est, juxta illud Zachariae: Increpet Dominus in te, diabole (Zach. III, 2). Et ad Timotheum: Argue, consolare, et increpa (II Tim. IV, 2). Propheta itaque sciscitante: Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus, vel in mari impetus tuus? nos dicamus si Aegypti flumina sunt, et mare rubrum atque sanguineum; irascitur Dominus et percutit ea, et toto impetu fertur in gurgites, elevantes se contra scientiam Dei. Unde mare vidit et fugit (Psal. CXIII), praesentiam Dei ferre non sustinens. Et Jordanis reversus est retrorsum, cedens gloriae populi transeuntis, qui et ab Elia scinditur et ab Elisaeo. Ut autem manifestius loquar, haereticorum eloquentiam quae contra veritatem et Ecclesiam fluit, intellige flumina, quibus irascitur Dominus. Animas vero eorum qui circumferuntur omni vento doctrinae, et semper malitia fluctuant, 646 et salsis gurgitibus obruuntur, animadverte mare super quod impetus Domini fit, et sentiat ejus adventum, et sciat quibus terminis et obice concludatur, et audiat: In te conterentur fluctus tui. Quod si bona sunt flumina et bonum mare, lavatur in illis Jesus, et Ecclesiam suam super hujuscemodi mare collocat. Post haec sequitur: Qui ascendens super equos tuos, et equitatio tua salus. Quaero equos super quos ascendat Dominus, et puto non esse alios nisi sanctorum animas, super quas ascendit sermo divinus, ut et ipsas salvet, et alios per eas. Ponamus equorum exempla. Sponsus loquitur in Cantico canticorum: Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavit te, proxima mea (Cant. I, 8). Non quod Christus Ecclesiam, vel sermo Dei animam quam sponsam suam vocat, quadrigis comparet Pharaonis; sed quod omnis anima quamvis sancta sit atque perfecta, ad Deum comparata, quasi currus Pharaonis sit, et jumentum. Unde et Moyses loquitur ad Dominum: Ego autem sum ἄλογος, id est, irrationalis (Exod. IV, 10). Et David: Ut jumentum factus sum apud te (Psal. LXXII, 23). Non quod absolute jumentum sit; sed quod apud Deum jumentum sit. His equis illi contrarii sunt quos habet Pharao, et de quibus dicitur: Equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 2): hujuscemodi equitatio non salus est, sed perditio. Quaeramus et alios equos, quibus ascendit Dominus: In quarto Regnorum libro legimus, surrexisse mane ministrum Elisaei, et egressum vidisse exercitum ambientem civitatis muros, et equos et currus (IV Reg. VI). Et postquam ad preces prophetae aperti sunt oculi ejus: Aspexit, inquit, et ecce mons plenus equis, et quadrigae igneae in circuitu Elisaei. Diligenter attende quod equi videantur et currus, et tamen in tantis millibus equorum et curruum nullus ascensor: horum equorum ille erat auriga et ille rector de quo Psalmista canit: Qui sedes super Cherubim ostendere (Psal. LXXIX, 2). Talibus equis talique curru et Elias raptus ad coelum est (IV Reg. II). Si quis autem de Zacharia vult discere qui sint equi rufi, et qui nigri, et qui varii, et qui albi egredientes de myrtetis, et de montibus in profundo positis, 647 sive, ut in Septuaginta scriptum est, aereis, in ipso propheta, si Dominus vitae spatium dederit, conabimur explanare (Zach. I). Vidit et Joannes equos candidos, et sessores eorum (Apoc. VI): e quibus corpora in gloria resurgentium puto esse equos candidos; sessores autem sanctorum animas. Si quis vero peccator est, et mei similis, sedebit in equo nigro, et dicetur de eo: Dormitaverunt omnes, qui ascenderunt equos (Psal. LXXV, 7). De talibus equis scriptum est: Fallax equus ad salutem (Psal. XXXII, 14): caro enim concupiscit adversus spiritum, et sapientia ejus inimica est Deo. Hoc dictum sit de his qui corpora diligunt, et in nigris sedent equis. Nos autem animas nostras in equos, et in currus Domini praeparemus, qui ascendit in Paulo, ascendit in Petro, et in hujuscemodi curribus equitans, totum lustravit orbem. Intendens quoque arcum sive sagittas suas, sceptra, id est, regna adversum quae Jeremias missus est, eradicavit, destruxit et perdidit (Jerem. XVIII): fecitque ut non regnaret peccatum in mortali nostro corpore. Sceptra autem, id est, regna diaboli, quae ostendit et Domino, intellige diversa peccata, avaritiam, luxuriam, iracundiam, detractionem, furta, perjuria, adversum quae sermo Dei sedens in equis, et in curribus suis intendit fulgoris sui contorta spicula, et interim non emittit, ut qui ad extentum arcum territus fuerit, emissionem non sentiat sagittarum. Et hoc facit semper, quod Aquila interpretatus est, pro diapsalmate. Semper enim sedet [ Al. sedit] in sanctis suis, semper armatus est. Et acutas sagittas in linguis eorum praeparans equitat, et huc illucque discurrit in orbis salutem. (Vers. 10.) Fluvios scindes terrae. LXX: Fluviis scindetur terra. Quia suscitavit Dominus arcum suum, ut tribubus juramenta redderet quae locutus est, consequenter dicitur, fluvios scindes terrae, id est, reges terrae adversum populum tuum dimicantes, divides atque disperges. Juxta Septuaginta autem, qui dixerunt: Fluviis scindetur terra, primum ponamus exemplum, ut hoc quasi gradu ad altiora veniamus. Legimus in his qui de mirabilibus confecerunt volumina, et qui Olympiadas Graeciae ad nostram usque memoriam perduxerunt, exponentes quid in singulis annis novi 648 acciderit in mundo, quod inter caetera terrae motu eruperint flumina, quae ante non fuerant, et rursum alia absorpta sint, et pessum ierint: quod scilicet omnes terrarum venae, quasi in humano corpore sanguinem, ita in se habeant latentes aquas, quae terrae concussione rumpantur, et manent in flumina. Hoc si intelleximus, videamus animam humanam habere in se naturaliter aquas et fluvios, et per socordiam nostram, eos esse absconditos, et non fluere. Cum autem ad praedicationem sermonis Dei concussa fuerit, et de priori statu mota, tunc erumpere quod latebat, et in refectionem potantium [ Al. potentium] fluere. Hoc ipsum reor et illud significare in Genesi quod fodiuntur putei a servis Isaac, quos ab Abraham factos Philisthiim terra obruerant (Genes. XXVI). Quamdiu vivit Abraham, putei illius non clauduntur: illo autem mortuo, et puteis obturatis, si servi fodiunt, contradicunt Philisthiim, et jurgium est. Si vero ipse veniat Isaac, et fodiat puteum, et inveniat aquam, Philisthiim non valent contradicere. Vide Petrum et Paulum, et de puteis Christi fluviisque non ambiges. Cerne omnes apostolos, et jam non quatuor flumina, sed duodecim fluvios intelliges exire de paradiso Scripturarum. Isti fluvii antequam terra commoveretur, latebant, et cum essent in terrae venis, sitientibus pocula non praebebant. Postquam vero ad adventum Christi orbis et omnis terra concussa est, subito proruperunt, et tunc completum est: Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim, terram fructiferam in salsuginem, a malitia habitantium in ea (Ps. XXXIII). Posuit desertum in paludes aquarum, et terram sine aqua in fontes aquarum: et habitare fecit ibi esurientes, et constituerunt civitatem ad habitandum. Postquam enim Dominus venit in mundum, et completum est illud quod dixit in Evangelio: In judicium ego in mundum istum veni ut qui non videbant, viderent, et qui videbant, caeci fierent (Joan. IX, 39): tunc terra Israel de qua fluvii ante manabant, et irrigabant universum Judaeae populum, aruit, et fontes illius obturati sunt. Universus autem orbis qui erat desertus et sterilis, et aquas praedicationis Dominicae non habebat, versus est in paludes 649 aquarum: et quot doctores emisit, tot habuit et fontes. Nec sufficit eis, fontibus videlicet atque fluminibus, irrigare orbis populos; sed in unaquaque provincia eos qui esuriebant et patiebantur famem sermonis Dei, in unum populum congregantes, exstruxerunt Ecclesiam, quae dicitur civitas ad inhabitandum, et quam laetificat impetus fluminis. (Vers. 11 seqq.) Viderunt te, et doluerunt montes: gurges aquarum transiit: dedit abyssus vocem suam: altitudo manus suas levavit: sol et luna steterunt in habitaculo suo: in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastae tuae. In fremitu conculcabis terram: in furore obstupefacies gentes: egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo: percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum usque ad collum. Semper. Solam nostram editionem posuimus, ut juxta eam, id est, juxta Hebraicum, texentes consequentiam loci, postea LXX commatice per capitula disseramus. Viderunt te, Deus, et doluerunt montes: excelsa scilicet regna, et sublimes hujus saeculi potestates, et quadrigae quatuor in Zacharia, quae egrediuntur de montibus aereis (Zacch. VI): hae te viderunt et intremuerunt. Et gurges aquarum transiit: hoc est, omnis eorum impetus, et persecutio, qua vexabant populum tuum, postquam te viderunt, transiit. Tunc abyssus, hoc est, inferi laudaverunt te: tunc etiam superi, id est, angeli in plausum suis manibus concreparunt, ut victorem veluti gestu quodam et tripudio elevatarum manuum demonstrarent. Sol tuus et luna, et omnis splendor, quo prius illuxeras populo tuo, et malorum postea pondere, universa fuerant tenebrarum horrore cooperta, receperunt lumen suum, et pristinum habuere fulgorem. Sagittae tuae et fulgurans hasta tua, id est, plagae tuae, et eruditio tua, lumen tuo populo praebuerunt. Denique in luce sagittarum tuarum, et in splendore hastae tuae, quae eos ad hoc corripuit, ut emendaret, ambulavit populus tuus in fremitu tuo. Quando ergo populi tui vindicabis injuriam, terrena regna calcabis, et omnes gentes admirari facies, quia egressus es in salutem 650 populi tui, et venisti ad eos cum Christo tuo: licet in Hebraico scriptum sit: Egressus es in salutem populi tui cum Jesu Christo tuo: sive cum Salvatore Christo tuo: Jesus enim Salvator interpretatur. Veniente autem Jesu Christo Filio tuo, percussisti Antichristum de domo impii, hoc est, in hoc saeculo, quod in maligno positum est: sive ipsum diabolum percussisti, qui impietatis caput est, et denudasti fundamentum ejus usque ad collum, id est, abscondita ejus aperta fecisti, non ad breve tempus, sed in perpetuum: hoc enim significat SELA, id est, semper. LXX: Videbunt te, et dolebunt, sive parturient populi; ὠδινήσουσι quippe utrumque significat. Consequenter rupta terra, et fluviis manantibus, populi qui de fluminibus Dei biberant, videbunt Deum, atque parturient. Ex hoc enim ipso quod vident Deum, statim Dei verbo concipiunt et dicunt: A timore tuo, Domine, in utero suscepimus, et parturivimus et peperimus: spiritum salutis tuae faciemus super terram (Isai. XXVI, 17, 18). Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Isti itaque populi loti a fluminibus, non jam viderunt, sed visuri sunt Deum: et cum viderint, concipient, ut possint fructus parere doctrinarum. Sed quia dicuntur populi, et populorum non est videre faciem Dei, licet in futurum extendatur oratio, videbunt et parient: tamen juxta tropologiam magis Hebraicum sequendum est, ubi dicitur: Viderunt te, et pepererunt montes: montium enim est videre Deum et parere filios, quos de Dei concepere sermone.

LXX: Disperge aquas itineris. Diversae aquae sunt: aliae sempiternae, aliae breves. De sempiternis aquis, et quae fluunt de fontibus Israel, dictum est: Fluminibus scindetur terra. De subitis, et ad tempus currentibus: Omnes torrentes vadunt in mare. Talium enim aquarum finis perditio est. Deus ergo omnes aquas quae a perversis dogmatibus conculcatae sunt, disperget, cum dissipaverit consilia principum, et sapientiam mundi hujus. Si quando videris ad breve aliquam haeresim floruisse, et postea Dei gratia dissipatam, dicito esse 651 completum: disperges aquas itineris. Potest autem hoc quod dicitur, itineris, subaudiri diabolici, ut sit sensus: Aquas quas diabolus conculcavit, et quae multis in se praebuerunt iter, id est, multis patuerunt erroribus, dividet Dominus atque disperget. Unde et caeteri interpretes, furorem volentes haereticum describere, transtulerunt: Illisio, vel impetus aquarum transiet. Feruntur enim prono eloquentiae cursu et praecipites, ut quemcumque obvium et levem invenerint, secum trahant.

LXX: Dedit abyssus vocem suam altitudinem phantasiae. Abyssus saepe in bonam partem: saepe in malam, interdum indifferenter accipitur. In bonam partem: Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Et: Abyssus abyssum invocat (Psal. XLI, 8), et reliqua. In malam: Viderunt te aquae, Deus (Psal. LXXVI, 17), et reliqua. Sed et daemones deprecantur, ne mittantur in abyssos (Luc. VIII), et in Genesi: Abyssus super quam tenebrae erant (Genes. I, 2), nescio an in bonam partem possit accipi. Indifferenter autem ibi ponitur: Rupti sunt fontes abyssi, et cataractae coeli apertae sunt (Ibid., VII, 11). Et illud in centesimo quadragesimo octavo psalmo: Dracones et omnes abyssi: ignis et grando et spiritus procellarum, nisi forte ex eo quod inter dracones, et ignem et grandinem ponitur, in malam partem trahendum sit. Quod nescio utrum possit dicere, qui eam viderit cum caeteris in laudem Domini concrepare. Si igitur in bonam partem acceperimus abyssum, dicamus, dispersis aquis itineris pessimi [ Al. pessimis], viderunt te sapientes tui, et altitudinem scientiae, quam habebant ex tuo aspectu mutuantes (quia viderunt te et parturierunt montes), quidquid de te prius opinati sunt, in vocis suae laudibus protulerunt. Et pulchre opinationem phantasiae, altitudinem vocat, juxta Jesum filium Sirach, qui ait: Abyssum et sapientiam quis investigabit (Eccl. I, 2)? Unde et de monte modico (Psal. XLI), id est, assumptione humani corporis, quam Daniel lapidem abscissum de monte sine manibus, id est, sine opere nuptiali, vocat (Dan. II), Christus abyssus invocat Patrem alteram abyssum, in voce cataractarum suarum (Psal. XLI), ut det evangelizantibus verbum virtute multa. Vel certe abyssus novum Testamentum, in testimonium montis modici, a quo vulneratus est princeps Tyri, invocat 652 abyssum veteris Testamenti, ut per cataractas Christi, id est, apostolos, firmior fiat praedicatio. Si quis autem voluerit hoc quod dicitur: Dedit abyssus vocem suam, altitudinem phantasiae suae (Isai. XIV), in malam partem accipere, illo utetur argumento, quod post dispersas aquas itineris, quae utique in malam partem acceptae sunt, et hoc recte in contrarium sentiatur. Simulque cerne quod non dixerit altitudinem suam; sed, altitudinem phantasiae suae, id est, umbrae et imaginis. Videntur enim habere altitudinem et scientiam Scripturarum; sed omnis eorum altitudo, veritati comparata, phantasia est, et frustra extollit vocem, quia aquae itineris jam dispersae sunt. Quaeramus in Scripturis sicubi phantasiam in bonam partem invenire possimus, et cum vel raro vel numquam fuerit inventa, firmius abyssum, et phantasiam ejus in malam partem interpretabimur.

LXX: Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo. Si simplicem interpretationem sequimur, ex praesentibus verbis profectus solis demonstratur et lunae: quod, juxta Isaiam, in futuro saeculo septuplum sol luceat, et luna solis fulgeat claritate (Isai. XXX, 26). Quia enim creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII), quae nunc vanitati subjecta est, propter eum qui subjecit eam in spem libertatis, cum in consummatione mundi omnis creatura fuerit liberata, liberabitur et sol et luna, et in suo stabunt ordine. Quod si voluerimus, solem justitiae Christum accipere, in cujus pennis sanitas est, et lunam, quae hujus solis splendore illuminantur, Ecclesiam: non difficile est dicere, quod lux vera, et lux hominum et splendor gloriae Dei, et splendor lucis aeternae eam illuminet: quae nunc in isto saeculo juxta prospera atque pressuras crescat atque decrescat. Cum autem sol fuerit elevatus, et juxta Apostolum, exaltaverit eum Deus, et donaverit ei nomen super omne nomen (Philipp. II): tunc etiam Ecclesia, quae in praesenti saeculo tenere suum ordinem non potest, ad ordinem debitum revertetur, et nequaquam mutabitur; sed fixo stabit gradu, et audiet cum Moyse: Tu autem hic sta mecum (Exod. XXXIV, 2).

LXX: In luce [Al. lumine ] jacula tua ibunt, in splendore coruscationis armorum tuorum. 653 Jacula Dei, id est, sagittae euntes atque pergentes, non ad hoc mittuntur ut interimant, sed ut illuminent. Ad harum sagittarum jaculorumque distinctionem, Christus electum jaculum dicitur per Isaiam vociferans: Posuit me ut jaculum electum, et in pharetra sua abscondit me, et dixit mihi: Magnum est tibi hoc, vocari te servum meum (Isai. XLIX, 2, 3). Haec sagitta plures habebit [ Al. habet] sagittas, quas mittat in universum orbem. Unde et sponsa electo jaculo vulnerata dicit: Vulnerata charitate ego (Cant. IV, 9): juxta quod et nos possumus dicere: vulneratus castitate ego, vulneratus sapientia ego. Quo sapientiae jaculo vulnerata et Regina Austri non erat in se, et obstupefacta plus invenerat in vero Salomone, quam ei fama narraverat (III Reg. X). Hae igitur sagittae quae mittuntur in lucem, pergunt etiam in splendore coruscationis armorum ejus, id est, Dei. Quicumque enim armatus fuerit, ut stet contra versutias diaboli, et accinctus armatura Apostoli (Ephes. VI), venient ad illum jacula lucis, ut ad ipsum possit dici: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Si quis autem peccator est, et ingemiscit quod habitet in tabernaculis Cedar, mittuntur ei sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIX), ut primum compungatur sermonibus Dei, et dicat: Versatus sum in miseria, cum infigitur mihi spina (Psal. XXXI). Et postquam compunctus fuerit, tunc ei desolatorius per Seraphim, id est, ardentem sermonem Dei, carbo mittatur, qui non solum labia, quae Isaias tantum habebat immunda (Isai. VI), sed et omnes partes membrorum ejus excoquat, et ad solitudinem peccatorum reducat.

LXX: In comminatione imminues terram, et in furore detrahes gentes. Potest hoc in consummatione mundi accipi, quando, frequentibus bellis interfecta multitudine, rari homines reperientur, et hi qui noluerunt esse de populo Dei, sed gentes et ethnici permanserint, furore Domini deducantur ad tartarum. Sed melius est, ut imminutam comminatione terram, interpretemur opera terrena, et eos qui constituti in Ecclesia, peccatores non exspectant, ut furore Domini corripiantur; sed audientes in Scripturis, quae supplicia impendeant peccatoribus, agunt poenitentiam, et paulatim imminuunt terram suam, ad 654 coelumque proficiunt. Si quis nostrum comminationem Domini reformidat, huic terra imminuitur: qui autem perseverat in gentium numero, et non vult esse de his quorum terra decrescit, nec de populo Dei, de quo dicitur: Videbunt te, et parturient populi, iste cum gentibus detrahetur in poenam.

LXX: Egressus es in salutem populi tui, ut salvares christos tuos. Primum videamus quot sunt genera christorum, et postea tractabimus, quomodo egressus sit Dominus in salutem christorum suorum. Christi in veteri Testamento dicebantur et patriarchae, de quibus scriptum est in Psalmis: Corripuit reges pro eis: nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Ps. CIV, 14, 15). Et in primo Paralipomenon libro, omnes qui de Aegypto egressi sunt christi vocantur. Chrisma quoque in Exodo (Cap. XXX) sacerdotale conficitur, quo postea sacerdotes in Levitico (Cap. VIII) referuntur uncti. Est et aliud unguentum quo reges unguntur in regno, quod in duo scinditur. Si enim David est et Salomon, id est, fortis manu, et pacificus (I Reg. XVI), cornu ungitur. Si vero Jehu et Azael sunt, perfunduntur lenticula (IV Reg. IX et XIX): vas autem fictile sic vocatur, id est, φακός. Sed et Cyrus, Persarum rex atque Medorum, qui de captivitate populum relaxavit (licet multi errent, et de Domino Salvatore scriptum putent), audit per Isaiam: Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus tenui dexteram, ut audirent coram eo gentes (Isai. XLV, 1), etc. Et ad extremum dicitur: Tu autem non cognovisti me, quod de Salvatore nefas est intelligere. Est unguentum propheticum, quo praecipitur Eliae, ut Elisaeum ungat in prophetam (III Reg. XIX). Et super omnia unguentorum genera, est unguentum spirituale quod vocatur oleum exsultationis, quo ungitur Salvator, et dicitur ad eum: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis [Al. suis ] (Ps. XLIV, 8). Participes autem eos puto, ad quos loquitur et Joannes: Et vos unguentum habetis a sancto (I Joan. II, 20). Et post modicum: Haec scripsi vobis de his qui seducunt vos: et chrisma quod accepistis ab eo, maneat in vobis: et non necesse habetis ut aliquis doceat vos; sed ipsum chrisma docebit vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et sicut vos docuit, manete in eo (Ibid., 26, 27). Ac ne forte qui 655 chrisma baptismi perdiderunt, desperent de chrismate reparando, scriptum est in Levitico: Quod leprosus extra castra projectus cum ad sacerdotem venerit, et lepra ipsius fuerit emundata, mittat sibi sacerdos oleum in manu sinistra, et intincto digito septies aspergat oleum coram Domino, et tangat eodem oleo auriculam ejus qui leprosus fuerat, et dextram manum, et dextrum pedem, et quod remanserit de unguento totum mittat in caput ejus (Levit. XIV). Cumque omnia haec rite compleverit: tunc immolet holocaustum pro eo, et ipse christus vocetur Dei. Volo aliquid dicere; sed timeo ne negligentibus occasionem ruinae tribuam: quod in Scripturis sanctis idem homo frequenter unctus inveniatur. Denique David tertio unctus est (II Reg. VI et XIX): quod nos non intelligamus super eo qui peccaverit; et iterum ungitur (sufficit enim leproso ut post primum unguentum perditum, ungatur secundo), sed super eo qui per dies singulos proficit, et semper ejus augetur unctio [ Al. unguentum], et de leprosi oleo migrat ad oleum populi atque sanctorum, et de oleo populi ad oleum pervenit sacerdotum, et a sacerdotibus transcendit ad chrisma pontificis, a pontifice quoque ad regem, a rege ad patriarchas, et a patriarchis pergit ad Christum, et ungitur oleo exsultationis (Ps. XLIV, 8), quo qui fuerit linitus, unus cum Deo efficitur spiritus, et ubi Pater et Filius est, ibi etiam ille erit. Verum hoc rarum est, et sunt vota credentium. Caeterum nescio an sequatur effectus. Dicitur enim: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, prae participibus tuis, hoc est, eo oleo, quod hi qui tui participes sunt, aut raro, aut numquam poterunt invenire. In horum igitur christorum salutem egressus est Deus de loco suo, sicut et Michaeas loquitur: Et egredietur de loco suo ut salvet (Mich. I, 3). Quia enim hi qui indigebant salute ad eum intrare noluerunt, ipse egressus est de majestate sua et de loco suo, ut eos qui foris erant duceret in terram mansuetorum regionemque viventium, de qua Adam fuerat expulsus: de qua egressus Cain inhabitavit in terra Naid (Gen. III et IV, sec. LXX). Sciendum autem ut supra diximus, quod ubi posuerunt LXX plurali numero, ut salvares christos tuos, ibi esse 656 in Hebraico LAJESUA ETH MESSIACH ( ), quod Aquila transtulit, in salutem cum Christo tuo, non quod Deus egressus sit, ut salvaret populum, et salvaret Christum suum; sed quod in salutem populi venerit cum Christo suo, juxta illud Evangelii: Pater in me, et ego in Patre; et Pater in me manens ipse facit opera sua (Joan. XIV, 10). Sed et quinta editio similiter transtulit: Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. Theodotio autem vere quasi pauper et Ebionita, sed et Symmachus ejusdem dogmatis, pauperem sensum secuti, Judaice transtulerunt: Egressus es in salutem populi tui, ut salvares Christum tuum. Et: Egressus es salvare populum tuum, salvare Christum tuum. Rem incredibilem dicturus sum, sed tamen veram. Isti semichristiani Judaice transtulerunt: et Judaeus Aquila interpretatus est, ut Christianus. Sexta editio prodens manifestissime sacramentum, ita vertit ex Hebraeo: Egressus es, ut salvares populum tuum per Jesum Christum tuum, quod Graece dicitur ἐξῆλθες τοῦ σῶσαι τὸν λαόν σου διὰ Ἰησοῦν τὸν Χριστόν σου. Cui sensui potest illud adaptari, quod egressus sit Pater cum Filio de templo et de caeremoniis Judaeorum, dicens: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII, 35); et venerit ad salutem gentium, ut salvaret credentes per Jesum Christum Filium suum.

LXX: Misisti in caput impiorum mortem. Non putemus de hac dici morte communi qua omnes morimur, et mortuus est Abraham, et appositus est ad patres suos (Genes. XXV); et prophetae, et ipse Christus est mortuus (Joan. XIX), sed mors missa est in iniquos (I Reg. II, 6); ut qui prius vivebant iniquitati, mortui peccato, viverent justitiae (I Pet. II). Quod quidem et Anna in oratione sua significat: Dominus occidit et vivificat. Occidit enim peccatores, mittens in capita impiorum mortem, ut vivificet justitiae. Dicam aliquid audacius: Christus ad hoc venit in mundum, ut in capita iniquorum mitteret mortem. Et sicut ipse peccato mortuus est semel (I Pet. III): sic et illi morerentur iniquitati; et qui facti fuerant participes mortis hujus, vitae quoque participes fierent. Juxta Hebraicum autem ubi scriptum est: Percussisti caput de domo impii, caput, ut dixi, principem hujus mundi accipiamus: 657 et domum ipsius, mundum, omnemque animam peccatoris, in qua diabolus habebat hospitium. Idcirco autem percutitur caput in domo impii, ut, illo percusso atque ejecto, fiat domus Dei, et habitet ibi justitia, et inambulet in ea. Et hoc dignum est sentire de Deo, qui egressus est in salutem populi sui cum Christo suo, ut, percusso hujuscemodi capite, ille fiat in nobis caput, qui est omnis viri caput et Ecclesiae suae. Si quis ergo impii se adhuc sentit domum, Filii Dei deprecetur adventum, ut conteratur in se impii caput.

LXX: Suscitasti vincula usque ad collum in finem. Suscitavit Dominus vincula charitatis, ut priori onere deposito, et gravissimo jugo quo premebamur abjecto, leve Christi susciperemus jugum; et in curru illius positi, aurigam optimum portaremus. Quod quidem et Theodotio in bonam partem accipiens ait: Ornasti fundamentum usque ad collum. Quinta editio: Denudasti, sive, evacuasti fundamentum usque ad collum, sela, id est, semper. Quia enim fundamentum Christi, quod erat in anima singulorum, allophyli terra obruerant, egeritur congesta humus, et nudatur optimum fundamentum, et ornatur, ut quod latebat, appareat et suam recipiat claritatem, et hoc fit in sempiternum, quod Hebraice dicitur SELA. Simulque considera quod ipsi LXX, rerum necessitate compulsi, qui semper sela interpretabantur diapsalma, nunc transtulerunt, in finem.

(Vers. 14 seqq.) Maledixisti sceptris ejus, copiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me. Exsultatio eorum sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito. Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. Audivi, et conturbatus est venter meus: ad vocem contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis meae [Vulg. tacet meae], ut ascendam ad populum accinctum nostrum. Et nunc tantum Hebraicum disserimus [ Al. posuimus], ut separatim de editione Septuaginta disseramus, multum enim ab omnium translatione discordat: Maledixisti, inquit, sceptris, id est, regnis ejus: haud dubium quin impii, de quo supra dixerat: Percussisti caput de domo impii: denudasti fundamentum usque ad collum. Intelligimus autem impium, vel Nabuchodonosor, vel omnem adversarium 658 populi Dei. Et non solum sceptris ejus, sed etiam capiti bellatorum quos percusseras, qui venerunt ut turbo, ut dispergerent me, id est, ut everterent Israel, et in diversum captivum deducerent. Ita autem exsultabant devorantes pauperem, et subjectum sibi Israel, quasi hoc in abscondito facerent, et nos, ignorante te, devorarent. Venisti itaque ad praelium pro populo tuo, et quadrigas tuas immittens in aquas, hoc est, in gentes multas, fecisti eis viam in luto aquarum multarum, id est, ut conculces eos, et quasi lutum equorum tuorum et curruum ungula et rota conteras. Quod autem sequitur: Audivi, et conturbatus est venter meus: ad vocem (ut subaudiatur, tuam) contremuerunt labia mea, ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum, hic est sensus: Nunc libenter omnes patimur angustias, et ad comminationem tuam totis visceribus contremiscimus. Nunc tremunt labia mea, et pavor mentis trepidae in ore signatur, et non solum istud, sed etiam aliud ultro appeto et ultro desidero: ingrediatur putredo in ossibus meis [ Al. ossa mea], et subter me scateat; hoc est, libenter patior quod passus est Job, non solum carnes meas, sed medullas quoque ossium cupio tabefieri, et stratum meum putredine corporis et innumeris scatere vermibus, ut postquam hic pro peccatis meis haec sustinuero, requiescam in die amara, in die tribulationis, in die necessitatis et angustiae. Et ascendam ad populum accinctum nostrum, fortem videlicet, bellatorem atque pugnacem. Et pulchre, ascendam: ad accinctum enim populum semper ascenditur. Eleganterque nostrum: qui enim tribulatus est, et pressuras libenter sustinuit, et praesentibus malis futura praemia compensavit, nostrum audacter loquitur, ut juxta Abraham, Isaac et Jacob, et ipse dormiat in senectute bona plenus dierum, et apponatur ad patres suos. Quod si quis dixerit: Ecce in historiae expositione dum nescis, allegoriae clausus es retibus, et tropologiam historiae miscuisti. Audiat non semper metaphoram historiae, allegoriam consonare: quia frequenter historia ipsa metaphorice texitur, et sub imagine mulieris, vel unius viri de toto populo 659 praedicatur. Et nunc ergo possumus dicere ex persona populi: Libenter captivitatem subeo, aequo animo angustias sustineo, et gravissimo Babyloniorum premor jugo, et quidquid ultimae et durae necessitatis est, gaudens patiar ( Al. patior): tantum ut eo tempore requiescam quo maledices sceptris impii, et equi tui calcabunt lutum aquarum multarum, ut postea cum sanctis tuis Zorobabel et Jesu filio Josedec, et Esdra sacerdote, et Nehemia in terram repromissionis revertar. Hucusque ne omnino praetermittere historiam videremur, quodammodo vim fecimus intellectui, et in captivitatem traximus sententias non sequentes: nunc ad Septuaginta translatores, et ad expositionem tropologicam revertamur. LXX: Divisisti in stupore capita potentium. Sicut Ecclesiae et omnis viri Christus est caput (I Cor. XI), ita cunctorum daemonum qui in hoc saeculo debacchantur, caput est Beelzebub princeps daemoniorum, et singulae eorum turmae habent capita et principes suos. Verbi gratia, spiritus fornicationum habent praepositum suum, spiritus avaritiae habent ἄρχοντα suum, spiritus vanae gloriae, spiritus mendacii, spiritus infidelitatis habent praesides malitiae suae. Deus itaque clementissimus qui miserat in capita iniquorum mortem, qui suscitaverat vincula usque ad collum, in finem dividit etiam capita potentium in stupore, ut primum principes separet a subjectis, et quasi corpus decollet a capite, et ubi caput pessimum fuerat, ibi caput optimum reponatur. Ponamus exemplum, ut quod dicimus manifestius fiat: si quando tyrannus obtruncatur, imagines quoque ejus deponuntur, et statuae; et vultu tantummodo commutato, ablatoque capite, ejus qui vicerit, facies superponitur, ut manente corpore, capitibusquepraecisis, caput aliud commutetur. Hoc mihi intelligere libet de haereticorum conciliabulis, quod capitibus herese ωn a caeteris populis separatis, in loco eorum caput esse Christus incipiat. Simulque considera Scripturae sanctae significantiam, 660 quod non dixerit, praecidisti, vel succidisti capita potentium, sed divisisti: quod enim dividitur, non tam amputatur et perditur, quam separatur in partes. Ut quomodo in fabricatione turris (Genes. XI), lingua quae male unita fuerat, separata est, et pessimum foedus utili divisione conscissum: sic et capita haec quae cum corporibus suis ( Al. sive) inter se videbantur habere consensum (plura enim haereticorum capita sunt, quae cum diversos oculos habeant, tamen in una, ut ita dicam, lingua blasphemiae adversum Ecclesiam latrant), dividerentur in partes, et a deceptis corporibus separata, bono capiti locum facerent. Possumus hoc versiculo uti, si quando reges et duces eorum Christianum viderimus sanguinem fundere, et postea ultionem Domini consecutam. Quod dudum in Juliano, et ante eum in Maximiano, et supra in Valeriano, Decio, Domitiano, Nerone perspeximus; et dicere ad Dominum cum exsultatione et oratione in Cantico: Divisisti in stupore capita potentium, hoc est, in stupore credentium, vel in stupore cunctarum nationum, quae eos non putabant tam cito posse concidere. Dum adhuc essem puer, et in grammaticae ludo exercerer, omnesque urbes victimarum sanguine polluerentur, ac subito in ipso persecutionis ardore Juliani nuntiatus esset interitus, eleganter unus de ethnicis: « Quomodo, inquit, Christiani dicunt, Deum suum esse patientem, et ἀνεξίκακον? nihil iracundius, nihil hoc furore praesentius: ne modico quidem spatio indignationem suam differre potuit. » Hoc ille ludens dixerit. Caeterum Ecclesia Christi cum exsultatione cantavit: Divisisti in stupore capita potentium. Loquar et ego aliquid huic simile: Divide, Domine, in stupore omnium, Achab, et Jezabel (III Reg. XXI et XVIII). Non quidem ego Elias; sed tamen illi Achab et Jezabel interfecerunt Naboth, et tulerunt vineam ejus, et hortum suae fecerunt luxuriae (IV Reg. IX et X). Inveniatur aliquis servus tuus Abdias, qui pascat pauperem tuum atque mendicum, 661 fornicariae sanguis detur canibus; Achab impius et avarus jaculo Domini trucidetur.

LXX: Commovebuntur in ea [Al. eo], aperient frenos suos sicut comedens pauper in absconso [Al. abscondito ]. Capita cum divisa fuerint a corporibus suis, et divisa non aliter nisi in stupore, quod Graece dicitur ἐν ἐκστάσει: unde secundum eam declinatur et dicitur, ἐν αὐτῇ, hoc est, in ea, aperient etiam frenos suos, sive eorum (utrumque enim intelligi potest) ut illud imperium quo prius dominabantur in subjectis sibi corporibus, relaxantes dent locum meliori equiti, et meliori aurigae. Et hoc faciant quasi comedentes pauperes [ Al. comedens pauper] in abscondito, non habentes libertatem, nec ciborum aliquam abundantiam, sed escas modicas, quibus vescentes abscondite nullum vellent videre quod faciunt. Potest et aliter interpretari: Capita cum divisa fuerint in stupore, quasi a caetero corpore decollata, aperient os suum, quod quasi chamo condemnationis fuerat infrenatum, et in similitudinem vescentium illisis in se dentibus concrepabunt, volentia rursum comedere, sed vim devorandi non habentia. Intellige quomodo post adventum Christi capita daemonum a nationibus, quae sibi prius subjectae fuerant separata, velint rursum antiquam exercere potentiam. Sed quia amputata sunt a corporibus, plenam vescendi non habeant libertatem: comedunt quasi pauperes, et non solum pauperes sunt, sed pauperes in abscondito. Pauperes sunt, quia pristinas divitias perdiderunt: comedunt abscondite, quia semper sedent in insidiis, ut in occultis interficiant innocentem. Haec capita eosdem habent dentes quos et sagittas. Et quamvis ante dixerit, Super sidera coeli ascendam, ponam in excelsum nidum meum, et universum orbem quasi ova continebo in manu mea, tamen detrahentur de sublimibus, et perdentia supellectilem pristinam, omnemque substantiam domus suae, vix quasi pauperes clam comedere et mordere tentabunt. Scio multum Hebraicum ab his quae dicta sunt, discrepare; sed facere quid possum, cui semel propositum est et ipsum Hebraicum, et vulgatas in toto orbe scripturas interpretari?

LXX: Et superduxisti in mari equos tuos conturbantes aquas multas. Postquam 662 miserat Deus in capita iniquorum mortem, et conciderat capita potentium in stupore, et confregerat ea in mari (scriptum est enim in Psalmis: Tu confregisti capita draconis [Psal. LXXIII, 4] ) principibus interfectis, sive confractis, et victo forti venitur ad domum ejus, et universa illius vasa diripiuntur (Marc. XIII). Vasa autem et domum fortis et supellectilem principis, quid aliud possumus interpretari, nisi mare hujus saeculi, in quo habitat draco? Superinducit ergo Deus, egregius eques et auriga praecipuus, equos suos, angelos videlicet, sublimesque virtutes super mare hujus saeculi, ut turbent aquas multas, daemonia et contrarias potestates. Quod si voluerimus de adventu Christi interpretari, juxta illud quod in Apocalypsi (Cap. 19) scribitur, quod sermo Dei sedeat in equo albo et omnis exercitus in equis albis sequatur eum, videbimus quomodo Christus ascenderit in apostolis suis, dicens eis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi; et: Euntes, ite, baptizate omnes gentes, et reliqua (Matth. XXVIII). Et postea conscenderit in uno equo candido, quem alium non puto esse, nisi apostolum Paulum, super quem equitans, omnem orbem circuierit. Ascendit autem sermo Dei in equis suis, ut turbarentur aquae multae, hoc est, vel populi multi, qui ante in mari erant, et draconi tenebantur obnoxii ( Lata enim et spatiosa via est quae ducit ad mortem (Matth. VII, 13), et turbarentur, primum errorem pristinum deserentes: deinde conturbati venientem equitem susciperent). Vel certe de quibus supra diximus, daemonum catervae nequaquam ita dominarentur in mari; sed turbatae cederent, et equitis praeliantis vulnera formidarent. Atque utinam et in me ascendat verbum Dei, et per lanceam oris mei interficiat eum qui regnat in aquis multis, ut ad regis interitum, aquae quae illis subjectae fuerant conturbatae, praebeant colla equiti meo, et redacti in unam quadrigam, efficiamur Domini Cherubim, quod interpretatur scientiae multitudo. Numquam enim auriga, sic compositus, et sic fertur ornatus, ut in his qui scientiae multitudine et habenis inter se sapientiae copulantur.

LXX: Custodivi, et extimuit venter meus a voce orationis labiorum meorum: et ingressus est tremor in ossa mea, et 663 subter me conturbata est fortitudo mea. Sive ut alibi scriptum reperimus ἡ ἕξις μου, quod nos possumus dicere, habitudo mea: diversa quippe exemplaria reperiuntur. Possunt autem haec et ex persona prophetae dici superioribus cohaerentia: Quia misisti, o Domine, in capita iniquorum mortem, et suscitasti vincula usque ad collum, et divisisti in stupore capita potentium, et induxisti in mare equos tuos conturbantes aquas multas: propterea ego omni custodia servavi cor meum, et contremuerunt viscera mea, et tota mea, vel fortitudo, vel habitudo turbata est, ne similia sustinerem. Potest quoque et quasi suum habere principium, narrante propheta timorem suum, et quomodo formidarit ne peccaverit [ Al. peccaret] in aliquo, et ad vocem orationis labiorum suorum commonitus, tantum timuerit Deum, ut ingressus sit tremor in ossa ejus: et sub excelsa manu Domini positus, omni animae suae fortitudine, vel habitu [ Al. habitudine] conturbatus sit. Quod autem ait: Ingressus est tremor in ossa mea, ἐμφατικώτερον accipiendum, ut videamus magnitudinem timoris Dei penetrantis universitatem animae, et totum hominem commoventis, ne quidquam faceret quod displiceret Deo. Et quia allegorice juxta membra corporis, animae quoque membra Scriptura commemorat, ventrem paventem, eam virtutem accipiamus animae, quae spirituales cibos recipiat, et labia, quibus secum mens loquitur, et ossa robusta et solida dogmata, quibus tota animae compago solidatur. Haec a me breviter dicta sunt. Si quis autem his sagaciora et veriora repererit, illius magis explanationi praebete consensum.

LXX: Requiescam in die tribulationis meae: ut ascendam ad populum peregrinationis meae. Quia omni custodia servavi cor meum, et extimuit venter meus a voce orationis labiorum meorum, et ingressus est tremor in ossa mea, et subter me conturbata est fortitudo vel habitudo mea, et propter tantam custodiam a peccatis alienus effectus sum: idcirco nunc confidenter dico: Requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum peregrinationis meae, id est, qui aeque ut ego in 664 hoc mundo peregrinatus est. Ascendam autem deorsum positus, et quasi de valle ad sublimiora nitens tota aviditate contendam, ut tempore quo caeteri in tribulatione sunt et angustia, mihi cura sit de ascensu, quomodo cum populo peregrinationis meae requiescam in altioribus locis. Diem autem tribulationis puto consummationem esse mundi, de quo et Isaias ait: Dies Domini insanabilis, furoris et irae, ponere orbem terrae universum in desertum, et peccatores perdere (Isai. XIV).

(Vers. 17.) Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis: mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in praesepibus. LXX: Quia ficus non afferet fructum, et non erunt germina [Al. genimina] in vineis: mentietur opus olivae, et campi non facient escas: defecerunt, eo quod comederent oves, et non sunt boves in praesepibus. Juxta Hebraicum in quo supra diximus: Ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis: ut ascendam ad populum accinctum nostrum [Al. meum ]: ita quae praecesserunt, copulabuntur sequentibus: Ideo tribulationem ad praesens volui sustinere, et postea ad populum fortem ascendere, quia veniet dies tribulationis et necessitatis, et caeteris in angustia constitutis, ego in tua majestate laetabor: Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis: mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum, et caetera. Quae quia non multum distant a LXX, cum interpretatione eorum pariter disseramus. Cum venerit dies tribulationis, et ego ascendero ad populum qui mecum aliquando peregrinatus est: vel certe cum venerit dies eversionis Judaicae, et populi prioris, et derelicta fuerit filia Sion, sicut tabernaculum in vinea, et sicut casula, in cucumerario, et sicut civitas, quae expugnatur, ego qui de pereunte electus sum populo (de quo dictum est (Isai, I, 9): Nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha, similes essemus ), copulabo me discipulis Christi: quos quia in monte docet, turbis et debilibus deorsum relictis, ego ad montana conscendam. Ficus enim non dedit fructum, ad quam venit in Evangelio esuriens Dominus, et non invenit in 665 ea poma, et maledixit ei, dicens: Non afferes fructum usque in saeculum (Mat. XXI, 19). Et diligenter considera quid dixerit: Non afferes fructum in saeculum, non ait, usque in saecula saeculorum: sed cum saeculum istud pertransierit, et intraverit plenitudo gentium, tunc etiam haec ficus afferet fructus suos, et omnis Israel salvabitur. Haec est ficus ad quam tertio venit paterfamilias, et quasi non facientem fructus vult subvertere: pro qua agricola, cui commissa fuerat, deprecatur, ut det ei spatium, et dicit: Domine, dimitte eam et istum adhuc annum, donec fodiam circa eam, et mittam stercus, et siquidem fecerit fructum: sin autem, tunc succides eam (Luc. XIII). Agricola iste vel Gabriel est, vel Michael, cui commissus est populus Judaeorum, qui Dominum deprecatur in passione, et dicit: Domine, da ei spatium poenitentiae, et noli eos subvertere, et siquidem fecerint fructum: sin autem, tunc subvertes eos. Si fecerint, inquit, fructum, non dixit quid sustinerint; neque dixit, si fecerint fructum, permanebunt ut erant; sed si fecerint fructum, suspensa sententia est, ut subaudiatur, transferes eos in Ecclesiam gentium, et in alteram vineam transplantabis. Venit Dominus tertio, et non invenit in eis fructum. Dedit primum Legem per Moysen: secundo locutus est per prophetas: tertio ipse descendit. Et post passionem, datis ad poenitentiam quadraginta quatuor annis, quia non fecerunt fructum, quarto subversi sunt. Quod tamen nostrae intelligentiae derelinquitur. In parabola enim non scribitur, quid postea fecerit paterfamilias; sed quid tantum agricola deprecatus sit. Ex quo animadvertimus, eos qui de hac ficu fecerint fructus, ad populum gentium esse translatos, ad quem ascendit et propheta, dicens: Requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum peregrinationis meae. Eos autem qui non fecerunt fructus, et permanserunt in duritia sua, esse subversos. Hoc ipsum significat et Joannis vox in Evangelio: Ecce securis ad radices arborum [Al. arboris] posita est. Omnis arbor quae non fecerit fructum [Al. facit fructum bonum] excidetur et in ignem mittetur (Matt. III, 10; Luc. III, 9). Diximus de ficu, monstrantes, 666 eam esse populum Judaeorum: dicamus et de vinea, quod quidem facile intelliget qui Isaiam legerit: Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi (Isai. V, 1). Et postea: Et exspectavi ut faceret fructum: fecit autem spinas, et non judicium, sed clamorem. Et in Jeremia: Ego autem plantavi te vineam fructiferam totam veram: quomodo versa es in amaritudinem vitis alienae (Jer. II, 21)? Et manifestius in Psalmis: Vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam (Ps. LXXIX, 9). Haec igitur vinea ad quam paterfamilias saepe miserat servos (Matth. XXI), ut acciperet de ea vinum, quod laetificat cor hominis, quia versa est in amaritudinem, et novissime etiam patrisfamiliae filium ausa est interficere, non uvas faciens, sed spinas, et non judicium, sed clamorem: Crucifige, crucifige eum! Et: Non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX, 6, 15). Propterea exterminavit illam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam (Psal. LXXIX, 14). Olivam quoque populum synagogae liquido comprobabit, qui in Apostolo fractos olivae ramos legerit (Rom. XI), et nos de oleastro insertos, ut in ramis intelligamus, multitudinem Judaicam fuisse succisam, in radicibus apostolorum electionem esse servatam, in quibus nos inserti manebimus, si fecerimus fructum, et dicetur de nobis: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII, 4). Multi putant ficum, et vineam et olivam in mysterio accipi Trinitatis, quod ficus propter pomorum dulcedinem Spiritus sanctus intelligatur. Vinea ipse Dominus noster Jesus Christus, qui dicit in Evangelio: Ego sum vitis (Joan. XV, 1). Oliva autem, Deus Pater omnipotens, a quo cuncta illuminentur, et de quo egrediatur lux, et ad quem possumus dicere: O oliva, in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10), id est, in Filio videbimus Spiritum sanctum. Ad has fructuosas arbores, et uberrimam vineam, veniunt infructuosa ligna in Judicum libro (Cap. IX), et rogant ut regnent super se. Sed numquam super ligna silvarum, quae debentur incendio, regnat oliva, ficus, et vinea: sed magis imperat eis rhamnus plena sentibus, et hericio similis, qui habitat in Babylone, et semper versatur in foveis. Quae arbuscula non solum spinas habet, sed et ignem, vulnerans et comburens quidquid 667 attigerit. Denique egressus est ignis, et consumpsit ligna silvarum. Ut autem scias secundum superiorem intelligentiam, in qua de synagoga dictum accepimus: Ficus non faciet fructum, et non erunt genimina in vineis, non de fructibus dici, sed de operibus bonis. In oliva manifeste aenigma aperitur, et dicitur: Mentietur opus olivae. Fructus enim quos afferre debuerant, in operibus demonstrantur: mentietur autem opus olivae, aliud promittentis, et aliud facientis, dicentes ad Moysen: Omnia quaecumque dixerit Dominus, faciemus (Exod. XXIV, 7); et nolentes in eum credere, qui a Moyse praedicatus est. Campi quoque non facient fructum. Considera quod Jerusalem, quae quondam sita erat in montibus, et montes in circuitu ejus (Ps. CXXIV, 2), et fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1), nunc humilis appelletur atque campestris, quae non solum homines, id est, rationabilia non alit animalia; sed nec pecora quidem et boves, de quibus et Salomon loquitur in Proverbiis: Adhibe curam his quae in campo sunt regionibus, et attonde herbam, et congrega fenum ut habeas oves ad vescendum. Boves quoque non erunt in praesepibus: quia ubi plena sunt praesepia, manifesta est fortitudo bovis (Prov. XIV, 4). Bos operarius est: bos Domini sustentans jugum: bos in cujus vestigium qui severit, beatus est. Omnia haec auferentur a populo, quia inique egit in Deum Creatorem suum. Quod si volueris ( Al. nolueris) diem tribulationis diem consummationis accipere, ad eos referes omnia qui dicunt se esse de Ecclesia, et non habent opera justitiae. Et ficus, et vinea et oliva, mysterium videlicet Trinitatis, non afferent in eis fructum suum, et non solum frumenta et escas rationabilium; sed nec cibum quidem habent in campis suis pecorum et jumentorum, et praesepia eorum vacua sunt, et pro excelsis montibus in planis humilibusque versantur. (Vers. 18, 19.) Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum. Et super excelsa mea deducet me 668 victor in Psalmis canentem. LXX: Ego autem in Domino exsultabo: gaudebo super Deo salutari [Al. Salvatore] meo, Dominus Deus fortitudo mea, et ponet pedes meos in consummationem: super excelsa imponet me, ut vincam in Cantico ejus. Ficu et vinea et oliva, juxta quod exposui, non facientibus fructum suum, et Judaeorum agris non afferentibus cibos, abscissis quoque de ovili pecoribus, et armentis de praesepibus, postquam audierunt a Domino: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38), populo etiam captivitati tradito, et in toto orbe disperso, propheta de populo Judaeorum, qui interpretatur amplexatio (eo quod amaverit Dominum, et adhaeserit ei, illique se junxerit) ex persona apostolorum et populi credentis in Christo loquitur: Ego vero in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Pro quo LXX transtulerunt τῷ Σωτῆρί μου, id est, Salvatore meo. Idipsum et Gabriele interpretante: Et vocabitur Jesus, ipse enim salvabit populum suum (Matth. II, 21). Deus Dominus fortitudo mea: nullam enim aliam, nisi in Christo habebo virtutem et cunctas legis justitias, quisquilias computabo. Et ponet pedes meos quasi cervorum, ut calcem super aspidem et basiliscum, et quasi puer parvulus mittam manum in foramen, et extraham serpentem, ludamque ( Al. Judam) de colubro: Similis enim est fratruelis meus capreae, aut hinnulo cervorum (Cant. II, 9). Et quia ipse est cervus, mihi quoque donavit, ut cervus essem, sublimis cornibus, findens ungulas, cibos ruminans, et ad odorem meum serpentes fugans: de quo dicitur in decimo septimo Psalmo: Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa ponet me. Et in vicesimo octavo: Vox Domini perficientis cervos. Ponet ergo pedes meos inter caeteros cervos suos, et ad coelestia perducet me, ut inter angelos canam gloriam Domini, et super terram pacem hominibus bonae voluntatis annuntiem. Canam autem victoriam ejus et triumphum et tropaeum crucis. Hoc juxta Hebraicum et quintam editionem, ad tempus Judaicae eversionis, et ad adventum Domini cuncta referamus. Si autem voluerimus de consummatione 669 mundi accipere, sic exponendum est: quomodo in Exodo (Cap. IX) quando percussa est Aegyptus, et percussit Deus vineas eorum, et ficus eorum, et occidit primitiva hominum, et jumentorum in grandine, et Aegyptias fruges, bruchus, locustaque consumpsit: ficus in Aegypto non attulit fructum, nec erant genimina in vineis eorum, mentiebatur (sicubi tamen poterat reperiri in Aegypto) opus olivae, et campi eorum non dabant escas [ Al. fructum]: et deficiebant, eo quod non haberent cibos pecora eorum, et non erant boves in praesepibus. Populus autem Israel exsultabat in Domino, et gaudebat in Deo salutari suo: sic in consummatione mundi, quando, multiplicata iniquitate, refrixerit charitas (Matth. XXIV), et ficus non attulerit fructus, et vineae non habuerint uvas, et mentitum fuerit opus olivae, et campi non germina verint cibos, et caetera quae sequuntur: tunc quicumque 670 justus et electione Dei dignus fuerit inventus, loquetur exsultans. Ego autem in Domino exsultabo, gaudebo in Deo salutari meo, Dominus fortitudo mea. Et quasi positus a Deo super consummationem saeculi, ut postea ad superiora conscendat, et a Deo educatur ad summum, dicet: Et ponet pedes meos in consummationem, super excelsa imponet me: ut cum ab ἀγωνοθέτῃ Jesu, qui primus in agone superavit, praemium fuerit cantantibus positum: ego vincam in carmine ejus, et manus meae componant citharam, et psalterium, et omne organorum genus, scribamque panegyricum triumphanti. Et qui in principio locutus sum: Usquequo clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? et de justitia ejus judicioque causatus sum: postea laudabo aequitatem ejus, et cantores caeteros meo carmine superabo.