Migne Patrologia Latina Tomus 17
Ambros.CoInEpA2 17 Ambrosiaster366-384 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
111 PROLOGUS.
Praecepto Domini admonitus Apostolus resedit apud Corinthios annum unum et menses sex, docens inter eos verbum Dei. Hinc est unde magna cum fiducia et charitatis affectu agit cum eis, aliquando commonens, aliquando arguens, aliquando blandiens, ut filios. Nam multae causae sunt, propter quas scribit ad eos. Quarum prima haec est, quod more haereticorum dissentientes ab invicem, hominibus devoti, Paulini, et Petriani, et Apolloniaci dici volebant, non christiani: quod valde exprobrat Apostolus. Erant tamen inter eos, qui ab his dissentirent, Christo soli dicati. Secunda haec est, quia eloquentia delectari coeperant et terrena philosophia; ut sub nomine Christi, iis imbuerentur, quae contraria sunt fidei. Tertia, eo quod inflati essent, quod non iret ad illos Apostolus. Quarta, propter fornicatorem, quem inter se esse patiebantur. Quinta, ut commoneret de praeterita epistola, quam ante hanc quae prima dicitur, scripserat. Sexta, quia invicem sibi injurias et fraudes facere coeperant, et infidelium potius examina requirebant. Septima causa est, in qua designat licere sibi sumptus accipere, sed contemnere; ne forma esset rapacibus pseudoapostolis. Octava vero est, ut respondeat epistolae illorum; perturbari enim coeperant ab haereticis de matrimoniis. Nona est, in qua declarat sic debere unumquemque manere, ut credidit. Decima autem de virginibus, eo quod nihil sit sibi praeceptum. Et reliquae sunt causae, quae in corpore videbuntur.
CAPUT PRIMUM.
(Vers. 1.) Paulus vocatus apostolus Christi Jesu per voluntatatem Dei. Ad Romanos aliter coepit; quia altera causa est: his vero apostolum se esse Christi Jesu Dei voluntate scribit; quia omnia quae egit, Filii Dei egit voluntate, qui dixit ad eum: Vade, ego longe ad gentes mittam te (Act. XXII, 21). Hinc vocatus est Apostolus, hoc est, Dei voluntate missus ad gentes. Per quod etiam tangit illos, quos neque Christus miserat, neque verum erat, quod dicebant. Deum enim et Christum ideo frequenter nominat, ut Christum Deum non ipsum Patrem ostendat, sed esse Christum Filium, esse et Deum Patrem, non unionem; cum ostenditur Filium dici. Multae enim sectae emerserant, quae Evangelium Christi pro sensus sui arbitrio asserebant, ex quibus rami aridi exstant nunc usque, quarum assertores Ecclesias evertebant. Hinc Apostolus omnia, quae haeresibus contraria sunt, ponit: ac se verum praedicatorem per id quod a Christo Dei voluntate missus est, asseverat.
(Vers. 2.) Et Sosthenes frater. Etiam istum sua commendat societate. 112 Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu. Propterea Ecclesiae scribit, quia adhuc singulis Ecclesiis rectores non erant constituti. Et cum in multis arguat eos, ait: Sanctificatis in Christo Jesu. Sed ideo quia regenerati in Christo sanctificati sunt: post autem coeperant male conversari; ut ostenderet omnem Ecclesiam sanctificatam fuisse in Christo, sed quosdam illorum prava doctrina pseudoapostolorum aversos a traditione veritatis.
Vocatis sanctis. Hoc est, vocati estis, ut sancti sitis: quod est, ut non recedatis a regula sanctificationis. Cum omnibus qui invocant nomen Domini Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. Id est, cum Judaeis veris jungit et gentes, quia salus ex Judaeis est; ut in omni loco ubi gentes, quae invocant nomen Domini nostri Jesu Christi: et ubi Judaei supra memorati sunt, similiter sunt omnes unum. Pseudoapostoli enim, qui nomen Christi per prudentiam mundi praedicabant, id est, admixta philosophia, veterem legem et prophetas reprobabant; negabant enim Christum vere crucifixum, sed tantum visum crucifigi, sicut Marcion et Manichaeus. Unde Apostolus: Nos autem, inquit, praedicamus Christum crucifixum (I Cor. I. 23). Neque carnis resurrectionem fatebantur, quod propheta Esaias clamat, dicens: Qui in monumentis sunt resurgent (Esai. XXVI, 19).
(Vers. 3.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Ne, quia dixerat: Qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi; Patris aut nomen aut donum tacuisse videretur, et suspicionem forte aut occasionem daret unionis; docet quidem Christum rite in vocandum, sed omnem gratiam esse Patris; ut et duos, qui unum sunt per divinitatem, ostenderet, et Patris auctoritatem praeferret.
(Vers. 4.) Gratias ago Deo meo semper pro vobis. Quamquam omnibus in Ecclesia scribat, sed ita significat, cum aliquando corripit, aliquando laudat, ut unusquisque cum epistola legitur, intelligat quid pro se, quid adversum se dicatur. In una enim plebe duobus populis scribit, ut cum arguit, qui male versantur, sciant sibi haec scripta: similiter et cum laudat, sciat qui in regula manet, ad se haec dici. Ideoque inquit:
Gratias ago Deo meo semper pro vobis super gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu. Datam dicit gratiam a Deo in Christo Jesu, quae gratia sic data est in Christo Jesu; quia hoc constitutum est a Deo, ut qui credit in Christum, salvus sit sine opere: sola fide gratis accipit remissionem peccatorum.
(Vers. 5.) Quia in omnibus ditati estis in ipso, in omni verbo, et in omni scientia. Hoc significat, quia in accepta gratia, et in verbo veritatis doctrinae scientiam spiritalem assecuti permanserunt; ideoque gratias agit in his Deo.
113 (Vers. 6.) Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis. Testimonium Christi confirmatum est in his; quia roborati in fide, nihil de hominibus sperabant: sed omnis spes illorum in Christo erat, nullis voluptatis illecebris capti.
(Vers. 7.) Ita ut vobis in nullo desit aliqua gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi. Manifestum est hunc exspectare diem judicii, qui circumspectus sollicitus est. Futurum judicium Dei dicit, in quo Dominus noster revelabitur, tam fidis, quam infidis, ut cognoscant increduli ac sciant verum esse, quod credere noluerunt, et pereant: fidi vero gaudeant plus boni invenientes, quam putaverant.
(Vers. 8.) Qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in adventu Domini nostri Jesu Christi. Alacri animo confisus de spe illorum securus est; quia inviolati usque ad futurum judicium erunt. Qui enim inter tot discrimina sensuum, et perturbationes diversitatum immutari minime potuerunt; procul dubio in eodem mansuros se ostendunt. Cum hos laudat, illos qui in errore pseudoapostolorum depravati fuerant, invitat: dum enim horum fidem praedicat, illos ad poenitentiam vocat.
(Vers. 9.) Fidelis est Deus, per quem vocati estis, in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. Quis ambigat de promissis et fide Dei, quia non erit aliter quam dixit, filios nos adoptatos sibi credentes in Christum? Hoc enim nobis donat, quod credimus; ut quia credimus Christum Filium esse Dei, hoc nos esse incipiamus, mansuri in eadem dignitate, sicut manet Christus, quem credimus Filium Dei. Societas enim fraternitas est, ut quomodo fidem Dei incolumem in hac causa nobis futuram ostendit: ita nos non diffidentes et perfidi inveniamur, sed perseverantes in adoptione.
(Vers. 10.) Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes. Omnes nunc orat, ut unum sentiant, hoc utique in quo renati Dei filii appellati sunt. Ad omnem Ecclesiam modo loquitur; ut ii qui dissentire coeperant, reverterentur ad coeptam fidem, quam videbant in his laudari, qui in illa perseverabant.
Et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia. Perfectos vult eos esse in eodem sensu, quem illis tradiderat, ut non discreparent. Ad illorum enim exemplum, quos supra laudat, hos provocat; ut hoc sentiant ac defendant.
(Vers. 11.) Perlatum est enim mihi de vobis, fratres, ab iis qui sunt Chloes, quod contentiones inter vos sint. Quamvis eversi fuerant, tamen fratres illos appellat; sicut et in Esaia propheta dicit Deus ad illos, qui secum erant, ut eis qui pseudoprophetis credebant, dicerent: Fratres nostri eritis vos (Esai. LXVI, 5); ut per id non dissentirent ab his, quasi fratres. Quod autem dicit: Ab iis qui sunt Chloes; aliquibus videntur homines esse manentes et fructificantes in fide Dei: aliquibus videntur locus esse, ut puta si dicatur: Ab iis qui sunt Antiochiae: aliquibus autem videtur feminam fuisse Deo devotam, cum qua multi essent colentes Deum, quibus fides non negaretur; ut quod deferrent de Corinthiis, verum esset, quod contentiones essent inter eos. Contentiones inter eos esse dixit, ut ostenderet diversitatem mentis illorum de disciplina Dominica. Et quae esset, subjecit, dicens:
(Vers. 12.). Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Errorem ostendit, sed auctorum nomina non prodidit; nec enim in loco stabant, sed circumibant ad eversionem simplicium. Nam hos quos nominat, sine dubio boni erant doctores; sed sub eorum specie falsos apostolos tangit. Si enim in his gloriandum negat, quanto magis in malis doctoribus, quorum doctrinam pravam in subjectis significat! Inter eos tamen hos perseverantes designat, qui dicebant se Christi esse, non hominis, quos superius laudat.
(Vers. 13.) Divisus est Christus. Divisum dicit Christum; quia gloriam ejus homines sibi partiti sunt. Sicut haeretici, qui se aut Photinianos, aut Arianos, aut Cataphrygas, aut Novatianos, aut Donatianos, aut Manichaeos vocari non horrent; 114 ita et Corinthii diversorum haereticorum nominibus subjici coeperant, ut viderentur loco Christi homines venerari: qui dum diversa de Christo accipiunt, dividunt Christum. Unus enim hominem tantum accipit Christum, alter Deum purum sine homine vel corpore fatetur, alius dicit per prophetas praedictum Christum, alter negat prophetas de Christo locutos. Cum ergo Christus unus sit Deus et homo, isti sibi alius aliud ejus vindicantes, dividunt Christum; et quia sub nomine suo Ecclesias faciunt multas, adjecit:
Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? Ideo a se coepit, ne forte putaretur aliorum ideo refutare personas, ut suam commendaret. Si enim Christus pro nobis, inquit, mortuus est, quomodo gratiam ejus et beneficium hominibus imputamus ad ejus injuriam?
Aut in nomine Pauli baptizati estis? Si credentes autem, inquit, in Christum baptizamur, ut in nomine ejus justificemur, quid est ut fidei hujus homines nobis auctores faciamus, immemores coeptae credulitatis?
(Vers. 14-16.) Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium; ne quis dicat quod in nomine meo baptizavi. Baptizavi autem et Stephanae domum: caeterorum nescio si quem alium baptizaverim. Gratias agit Deo, quia non multos ex illis baptizavit; ne quia error sub hac re coeperat, ex nomine ejus error esset in plurimis, per hoc arguendos et baptizantes et baptizatos, qui ad injuriam Salvatoris baptismatis ejus gratiam hominibus deputabant, illis dissimulantibus gloriae causa Sic enim erant, sicut nunc Novatiani et Donatiani, qui baptismum sibi vindicant, a nostris baptizatos reprobantes: et baptizati ab his gloriantur in personis eorum. Denique Christi nomine abdicato Novatianos et Donatianos vocari se gloriantur. Crispus ergo et Caius Corinthii sunt, quos ad testimonium nominat; quia sic baptizati sunt ab Apostolo, ut nullam illi gloriam ex hac causa dandam assererent. Stephanae autem domus primitiae sunt Achaiae, sicut in postrema parte epistolae significat, quibus testimonium dat, quo in ministerium sanctis se constituerant.
(Vers. 17.) Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Quoniam majus est evangelizare, quam baptizare; ideo non se missum baptizare dicit, sed evangelizare: quia in episcopo omnium ordinationum dignitas est; caput est enim caeterorum membrorum. Per quod etiam illos humiliat, quibus illi multum dabant, propterea quod ab illis fuerant baptizati (Act. X, 48); ut ex eo scirent non magnum esse baptizare, quia non omnis qui baptizat, idoneus est et evangelizare. Verba enim solemnia sunt, quae dicuntur in baptismate. Denique apostolus Petrus credentem Cornelium cum suis jussit baptizari, nec dignatus est, ministris astantibus, hoc opus facere; si enim defuissent, ipse hoc egisset, necessitate compulsus. Quanto ergo melior his sit, quos illi venerabantur, ostendit: et non tamen hoc nomini suo decerni permisit, sciens periculosum esse gloriam Dei nomini hominis vindicare; est enim quasi idololatria.
Non in sapientia Verbi, ut non evacuetur crux Christi. Quia praedicatio christiana non indiget pompa et cultu sermonis, ideoque piscatores homines imperiti electi sunt, qui evangelizarent; ut doctrinae veritas ipsa se commendaret, teste virtute; ne hominum versutia et calliditate humanae sapientiae acceptabilis videretur, non veritate, sicut disciplinae ab hominibus inventae, in quibus non ratio, non virtus, sed verborum quaeritur compositio: ac per hoc gloriam suam quaerit, qui fidem Christi verbis exornare vult. Obscurat enim illam splendore verborum, ut non illa, sed ipse laudetur; sicut et pseudoapostoli, ne stulti viderentur prudentibus mundi, in sapientia hominum Christum praedicabant duplici genere; ut eloquentiae studerent, et ea quae mundus in nobis stulta judicat, evitarent: ut neque incarnatum Dei Filium, et de Virgine natum docerent, neque carnis futuram resurrectionem; quia mundi istud sapientia et ratio stultum judicat: ac per hoc Apostolus non se in sapientia hominum dicit Christum praedicare; ne evacuetur, inquit, crux Christi; quia qui in sapientia hominis Christum 115 annuntiat, negat veritatem praedicationis, sicut supra memoravi.
(Vers. 18.) Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est. Manifestum est, quia quibus crux Christi stultitia est, in perditione sunt, inferni enim morte non sunt erepti.
(Vers. 19.) His autem qui salvi fiunt, virtus Dei est. Non est obscurum quia iis, qui credunt, Dei virtus est; credunt enim non infirmitatem esse crucem Christi, sed virtutem, intelligentes mortem victam esse in cruce: cujus signum qui habent, salvi sunt; quia ab illa teneri non possunt.
Scriptum est enim, in Esaia: Perdam sapientiam sapientium et intellectum prudentium reprobabo (Esai. XXIX, 14). Perdit sapientiam sapientium, dum quae illa negat posse fieri, facit: et reprobat intellectum prudentium, quando Deum, quem incuriosum dicunt, aggressum probat ea quae stulta putant, ut Dei Filius incarnatus de Virgine crucifigeretur pro humana salute; quod factum vere testatur virtute, non verbis.
(Vers. 20.) Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? His dictis tam in Judaeos quam in gentiles invehitur; quia et Judaeorum scribae et Legis doctores Deum Filium habere stultum putant credi. Simili modo et gentes istud risui deputant. Sed Judaei, quia hoc non tam aperte in Lege significatum est, diffidunt: gentiles vero, quia mundi ratio non istud recipit; nihil enim dicit posse fieri sine commixtione, et stultum judicant. Conquisitor tamen saeculi hic est, qui constellationibus agimundum, et duodecim signis ortus et occasus fieri decernit calculis, nihil omnino sine horum motu putans posse fieri.
Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Stulta est facta sapientia hujus mundi; putans enim se sapere, inventa est imprudens. Quod enim impossibile judicabat possibile declaratum est, Deum incuriosum existimans. Est aliquid hac asseveratione stultius, ut fecisse dicatur mundum, et curam ejus non agere? Ut quid fecit, si non ad illum pertinet, quod fecit? Sed quia vident quosdam feliciter mundo frui, quosdam deprimi, et bene agentes despici, malevolos gloriari; idcirco incuriosum Deum esse crediderunt. Qui incuriosum Deum dicit, non negat malevolum aut injustum; aut enim judicaturus est mundum, et injustus est, dissimulans de bonis, et patiens fieri mala. Si igitur animadvertant seposito odio divinae legis, possunt videre causam istam a nobis terminari, qui Dei judicium exspectamus, in quo vi depressi exaltabuntur, et violenti humiliabuntur; quia non est personarum acceptio apud Deum (Rom. II, 11).
(Vers. 21.) Nam quoniam in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Non cognovit mundus, id est, homines, Deum in sapientia ejus; quia unicam majestatem ejus figmentis dederunt vel elementis, dissimulantes de eo, per sapientiam carnis putantes haec debere coli, quae videntur. Propterea placuit Deo praedicationem ordinare, quae illis stultitia videretur; ut credentes quae illi diffidunt, salvi fierent, illis damnatis. Vicissitudo ergo haec est, per quam Dei consilio falsum a vero damnatur.
(Vers. 22.) Quoniam Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt. Judaei signa petunt; quia non diffidunt potuisse fieri, sed an factum sit, quaerunt; scientes virgam Aaron aridam germinasse, et fructum tulisse (Num. XVII, 8): et Jonam a ceto glutitum, in ventre ejus tribus diebus et tribus noctibus fuisse, et vivum ejectum esse (Jonae II, 1). Illud tamen praecipue quaerunt, ut aliquid tale videant, quale est illud, quod vidit Moyses, Deum, in igne; unde dicunt: Nos scimus quod Moysi locutus est Deus (Joan. IX, 29); cum majus sit, mortuum Lazarum fetidum quarto die vivum de monumento exisse (Joan. XI, 44). Graeci vero sapientiam quaerunt; quia nolunt audire, praeterquam quae mundi ratione possibilia sunt.
(Vers. 23.) Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Scandalum est Judaeis, dum audiunt Christum Filium Dei se profitentem, et sabbatum evacuantem: Gentibus autem stultitia; quia ea audiunt praedicari, quae dum rationi mundanae non congruunt, insensata videntur, ut partus Virginis, et resurrectio mortuorum.
116 (Vers. 25.) Ipsis vero vocatis Judaeis atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Suadente virtute, quae potior verbis est, credentes in Christum intelligunt, Judaei primum qui signum quaerebant, Christum Dei esse virtutem; et Graeci similiter vident Christum Dei esse sapientiam: illam autem mundanam, quam prius putabant prudentiam, maximam esse stultitiam. Virtus ergo Dei est; quia per ipsum omnia fecit Pater Deus: sapientia autem idcirco, quia per ipsum cognitus est Deus. Nec enim posset cognosci Deus, nisi per eum qui esset de eo; quia Nemo novit neque vidit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27).
Quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Stultum Dei, inquit, non quia vere stultum est, sed quia ab hominibus, dum rationi mundanae non convenit, stultum putatur, cum sit ratio spiritalis: ac per hoc sapientius dignoscitur esse hominibus; quia spiritalia plus sapiunt quam carnalia. Non enim spiritalia per carnalia sunt, sed carnalia constant per spiritalia; ideoque subjecta sunt carnalia spiritalibus.
Et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Sine dubio coelestia vincunt terrena. Quamobrem infirmum Dei non est infirmum; quia infirmitas Christi magna victoria est. Vicit enim, cum victus videretur, sicut ait in psalmo quinquagesimo: Et vincas cum judicaris (Psal. L, 6). Victor enim existit, qui injuste occiditur, reum constituens a quo occiditur.
(Vers. 26.) Intuemini enim, fratres, vocationem vestram; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles. Manifestum est quia pauci sint, qui mundi rationibus inflati magis quam eruditi sunt, hoc est, qui stellarum motus inspiciunt et discernunt. Ipsos autem dicit et fortes secundum carnem, quos et prudentes. Et ideo fortes, quia passionem crucis Christi infirmam asserunt; iniquitas enim fortis, et vincere sibi videtur ad tempus. Ipsi etiam nobiles, per quos superstitionis suae originem antiquitatis assignant, nos novellos dicentes. Non ergo hanc asseverationem elegit Deus, quae in paucis est.
(Vers. 27.) Sed stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes. Stulta mundi sunt Virginem peperisse, et Dei Filium crucifixum: credi enim stultum hoc putat: ideo Deus ut hunc confundat, hos elegit, qui hoc credunt, quod hic stultum judicat. Confunduntur enim sapientes, dum quae pauci negant, multos vident fateri; non est enim ambiguum multorum sententias paucorum anteponi sententiis.
Et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Idem sensus est; quia quod pauci infirmum putant, hi qui se prudentes existimant in saeculo, diffidentes de spe, a multis virtus asseritur; quia plures credunt, quam non credunt, ad illorum ruborem. Vident etenim infirma Christi nominata, daemoniis imperare, prodigia facere: infirma autem sunt mundo injuriae, et passio Salvatoris nescienti haec ad virtutem proficere; quia ideo ista pati se permisit, ut vinceret mortem. Injuste enim pati, et posse resistere et nolle, gloria est patientis, et damnatio occidentis.
(Vers. 28.) Et ignobilia hujus mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret. Ignobilia ergo et contemptibilia elegit: non quia vere ignobilia et contemptibilia sunt, sed sic judicantur a mundo; quia spernunt rationes mundanas, credendo in Christum, ut ea quae sunt vere ignobilia et contemptibilia destrueret; quia ipsi magis judicandi et condemnandi sunt, qui judicant. Asseverationem enim illorum error invenit, nec fuit ab initio: nostra autem disciplina ab initio est. Destruitur ergo, dum sine testimonio nudis verbis asseritur: nostra vero non verbis solis, sed et teste virtute probatur.
(Vers. 29.) Ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Id est, ut sapientia carnis erubescat in errore suo, judice Deo; sensus enim carnis est diffidere Dei potentia virginem peperisse, etc., quia hoc mundi ratio, qui carnis cognatus est, non recipit.
(Vers. 30.) Ex ipso enim vos estis in Christo Jesu. Ex ipso, id est, ex Deo, qui est omnipotens, esse nos in fide Christi; Dei enim propositum est, ut veritatem ejus et misericordiam 117 per Christum disceremus. Veritas est mysterium Trinitatis: misericordia vero; quia cum essemus captivi, redemit nos.
(Vers. 31.) Qui factus est sapientiae nobis a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio. Ad confirmationem credentium, Christum Dei voluntate dicit egisse, quae gessit; ut sciamus vere nos sapientiam didicisse, et sanctificatos esse, et justificatos, et redemptos a Deo per Christum; nemo enim redimit, nisi quod suum fuerat. Sive ergo quod redempti sumus, sive quod sanctificati, id est, ab opere carnis et idolorum immunditia purgati, sive quod justificati (justum est enim Creatorem colere, caeteris spretis), sive quod sapientes per id quod mundanos didicimus imperitos, totum hoc Dei beneficium est per Christum. Redemptio tamen nostra haec est; obtulit enim se Christus diabolo cupienti, ut peccati in se contradictionem auferret, et sic captivos ejus erueret.
Ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Hoc scriptum est in Hieremia propheta (Jerem. IX, 24). Dignum est quod ait propheta, ut in Deo gloriemur; quia non poterit confundi, qui gloriatur in Domino; opera enim ejus, et magnificentia in rebus gestis apparent. Ideoque confundantur, inquit, in idolis suis, qui non pluunt, nec fecerunt coelum et terram: simili modo et qui in hominibus gloriantur, quos sciunt utique nullius esse virtutis; quare et ait Scriptura: Vana spes est in homine (Jerem. XVII, 5).
CAPUT II.
(Vers. 1, 2.) Et ego cum venissem ad vos, fratres, veni non cum eminentia sermonis aut sapientiae praedicans vobis mysterium Dei. Neque enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. Quoniam superius gradatim formam disciplinae nostrae ostendit, nunc se non aliter illis tradidisse probat, quam quae ostendit; quia et in humilitate sermonis, et in stultitia praedicationis, sicut mundo videtur, locutus est illis de Christo mysterium. Quod ideo mysterium vocat, quia quod incarnatum est, occultum erat a saeculis, apud Deum, Deus Verbum. Haereticos autem esse in quibus gloriabantur, quia et per eloquentiam, pravam doctrinam commendabant, et prudentiam mundi sectantes, crucem Christi evacuabant, erubescentes stulti appellari a mundo; ut neque natum Christum ex Virgine praedicarent, neque vere crucifixum docerent; quia stultum videtur Dei Filium natum hominem fateri et crucifixum. Hos et apostolus Joannes designat dicens: Qui negat Christum in carne venisse, antichristus est; et qui negat Filium, nec Patrem habet (I Joan. II, 23, 24); quia ipsum Patrem sibi Filium appellatum dicebant; ex quibus Marcion traxit errorem. Quae arguit, clausa videntur; quia non illa manifestat, sed intelligi vult ex eo, quod prudentia mundi invenitur, quae est religioni inimica. Quae autem sunt, quae corripit, ex ejus judicio vult disci; ut quaeque nostra deridet velut stulta, ea se omnia in Corinthiis reprehendere ostendat. Corpus enim ipsum memorat, ut ex eo membrorum ejus ratio dignoscatur: Corinthiis tamen manifesta erant; quia causas in quibus arguebantur, non ignorabant.
(Vers. 3.) Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos. Christum enim in stultitia humanae sapientiae praedicans, odium sibi et persecutiones provocabat, quasi rem vanam annuntians, et inimicam Judaeis atque gentibus.
(Vers. 4.) Et sermo meus, et praedicatio mea non in persuasione humanae sapientiae. Ostendit non se ut hominum favorem acquireret, humanae sapientiae placuisse, neque verborum arti studuisse, sed fidem auctori exhibuisse, qui doctrinam suam non ornatu traditionis humanae acceptabilem voluit esse verborum strepitu, sed ipsis rebus; quia res ante verba sunt.
Sed in ostensione spiritus et virtutis Dei. Quia ut verbis quae infirma juxta virtutem sunt, res fatuae comptae prudentes videntur; Deus praedicationem suam non testimonio verborum voluit commendari, sed virtutis; ut verbi stultitia indicata, factis se sapientiam demonstraret spiritali ratione fundata.
(Vers. 5, 6.) Ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute 118 Dei; sapientiam autem loquimur inter perfectos; hoc est, inter eos qui crucem Christi virtutis testimonio sapientiam fatentur. Hi enim sapientes et perfecti sunt, qui fidem non magis verbis habent, quam rebus.
Sapientiam autem non hujus saeculi. Recte ait, sapientiam non hujus saeculi, sed futuri, in quo veritas Dei negantibus apparebit; hoc enim saeculum rationem hanc non capit infirmitate cogitationis terrenae.
Neque principum hujus saeculi, qui destruuntur. Manifestum est non esse sapientiam hanc principum hujus mundi, quia destruuntur ab illa. Christianitas enim errores, quos hi inseruerunt, excidit, id est, idololatriam, avaritiam et caetera vitia, sicut dicit Joannes apostolus (I Joan. III, 8). Propter hoc venit Filius Dei, ut solveret opera diaboli.
(Vers. 7.) Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est. Occultum sensum manifestare se missum testatur, quem neque principes, neque potestates scirent, neque mundus audierat; ac per hoc stultum putari, quia incognitum est: esse autem rationale et salutare teste virtute, cui omnis intentio cedit ratiocinationis humanae. Abscondita est ergo Dei sapientia, dum non in verbis, sed in virtute est; non humana ratione possibilis, sed spiritus efficacia credibilis.
Quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram. Usque adeo vera sapientia, et cum Deo semper fuisse declaratur; ut ante saecula praedestinata in gloriam nostram dicatur, qui credimus. Praescius enim Deus errores futuros in mundo, quem erat facturus, hoc decrevit ad confusionem illorum, qui sibi stultitiam sapientiam facturi erant: ad nostram autem gloriam, qui credituri eramus, et credimus.
(Vers. 8.) Quam nemo principum hujus saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent. Principes hujus saeculi non solum homines accipiendos Judaeorum ac Romanorum: sed et hos principes ac potestates, quos supra dixit, ad quos vere pertinet dictum hoc, adversus quos nobis colluctatio est spiritalis nequitiae in coelestibus; quia consilio ac voluntate illorum crucifixus est Christus (Ephes. VI, 12). Denique post tentationes diabolus recessit, ait, usque ad tempus (Luc. IV, 13). Et ipse Dominus: Princeps, inquit, hujus mundi venit, et in me invenit nihil (Joan. XIV, 30). Principes ergo hujus saeculi per ignorantiam Dominum majestatis crucifixerunt; nam Judaeorum principes, quomodo principes hujus saeculi possunt intelligi, qui erant subjecti regno Romano? Et neque Romanorum principes crucifixerunt Christum; quippe cum dixerit Pilatus: Nullam causam mortis invenio in eo (Joan. XIX, 4). Unde et manus lavit, dicens Judaeis: Innocens ego sum a sanguine justi hujus, vos videritis (Matth. XXVII, 24). Hi ergo principes crucifixerunt Christum Dominum, quos triumphavit libere in semetipso (Coloss. II, 15); quamvis dicat Marcus evangelista de daemonibus: Sciebant enim Christum ipsum esse Jesum (Marc. I, 34). Scierunt quidem ipsum esse, sed qui in Lege promissus erat: mysterium tamen ejus, quo Filius Dei est, nesciebant. Hoc etiam et Petrus apostolus ad populum Judaicum dixit: Scio, fratres, quia per ignorantiam egistis hoc malum, et sicut principes vestri (Actor. III, 17), non tamen saeculi. Si ergo per ignorantiam servi occiderunt Dominum, peccatum eis ascribi non debet. Sed non licet hoc ignorare. Et quamvis Dominum esse nescierint, nescii tamen non erant quia rem impiam faciebant. Dominus tamen majestatis crucifixus dicitur, cum mori nesciat: sed quia Verbum caro factum est, id est, Dei Filius incarnatus homo factus est, ipsi ascripta est mors; quia Judaei non utique carnem persecuti sunt, sed eum qui operabatur per carnem; ac per hoc quamvis Dominus majestatis mortem ignoret, quantum tamen ad Judaeorum votum pertinet, et ad principum hujus saeculi, Dominum occiderunt in carne.
(Vers. 9.) Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus eum. Hoc est scriptum est in Apocalypsi Heliae in apocryphis. Per hoc exemplum inopinatam rem factam dicit, et quae non solum in humanum sensum non caderet, sed et coelestes potentias lateret, Dei scilicet Filium 119 incarnatum; ut quod supra dixerat, firmaret, quia si principes hujus saeculi Deum hominem factum non intellexerunt, quanto magis homines! Sed si verba offendiculum vel scandalum faciebant; virtutibus tamen et signis fides non debuerat denegari. Infirmitati enim et ignorantiae humanae virtus debuerat praeponi, et credi quod humanae rationi impossibile videbatur; ideoque diligentibus Deum, id est, credentibus praeparavit donum hoc.
(Vers. 10.) Nobis vero revelavit Deus per Spiritum suum. Et quia principes saeculi hoc ignorabant, Deus hoc per Spiritum suum revelavit credentibus; quia res Dei non potest sine Spiritu Dei addisci. Nam non solum hominibus sacramentum istud missum se dicit declarare, sed et principibus et potestatibus in coelestibus, qui Dominum crucifixerunt; ut hoc praedicante in terris, discant qui sunt in carnalibus coelis, qui degunt sub elementis firmamenti. Hic ergo singularis apostolus est, qui hanc gratiam consecutus est; quia Trinitatis mysterium a nullo sic potuit explanari: unde et vas electionis divino judicio vocitatus est (Act. IX, 15).
Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quia enim de Deo est hic Spiritus, omnia novit. Dei profunda autem ideo ait, quia omnem virtutem et praescientiam ejus novit: quod omnino creaturae impossibile est.
(Vers. 11.) Quis enim scit hominum ea, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Manifestum est cogitationes nostras a nullo sciri, nisi ab animo nostro, quem spiritum dixit. Denique in Evangelio inter caetera sic ait: Et spiritus ejus reversus est ad illam (Luc. VIII, 55).
Sic et quae Dei sunt, nemo novit, nisi Spiritus Dei. Hic Spiritus Dei docuit nos, quod scit naturaliter, non doctus; et docuit nos de mysterio Christi; quia non solum Spiritus Dei est, sed et Christi.
(Vers. 12.) Nos non autem spiritum hujus mundi accepimus; sed Spiritum qui ex Deo est. Hinc scimus quia Spiritum, qui de Deo est, accepimus, quia mundi spiritus non potest scire, quae ab hoc nobis insinuata sunt. Spiritus tamen mundi hic est, per quem arripiuntur fanatici, qui sine Deo sunt; est enim inter mundanos spiritus potior; unde solet conjecturis, quae mundi sunt divinare, quem pythonem appellant. Hic est qui per verisimilia fallitur et fallit: hic est qui per Sibyllam locutus est, sensum nostrum secutus, locum volens inter coelestes habere.
Ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Quia enim Dei Spiritus datus est nobis, scimus quae a Deo donata sunt nobis. Non enim haec possemus scire, si mundi spiritum haberemus; quia non potest mundi scire spiritus. Sensum enim Dei nemo novit, nisi qui de Deo est, Spiritus Dei; inferiora enim non possunt superiorum scire consilium, neque creatura conditoris sui dignoscere voluntatem.
(Vers. 13, 14.) Quae et loquimur. Ut hinc manifestum sit scire nos quae a Deo nobis donata sunt; quia haec et loquimur, ut et alii discant per doctrinam spiritalem. Praedicatoribus enim, id est, apostolis insinuata divinitus sunt, quae traderent populis, et addiscerent principes hujus saeculi quid admisissent mali.
Non in doctrina verborum humanae sapientiae, sed in doctrina spiritus; verba enim humanae sapientiae hunc sensum non vident, neque litteraturae studiis apprehenditur: sed per fidem spiritali ratione concipitur, dicente Esaia propheta: Nisi credideritis, neque intelligetis (Esai. VII, 9). Naturali enim magis lege, quam cursu siderum, et calculis signorum, quae in firmamento denotantur, addiscitur. Denique credentes non humanis verbis, sed naturae suae vident congruere, quod credunt; opus enim agnoscit opificem: ideoque Evangelium animis nostris loquitur spiritalia, excitans illos ad cognitionem sui Creatoris.
Spiritalibus spiritalia comparantes. Hoc est, iis qui mundanam prudentiam refutant, spiritalem efficaciam tradere, quae mysterio fidei continetur, ad illuminandum sensus benevolorum hominum; credentes enim quae mundi sapientia stulta judicat, spiritales sunt.
Animalis autem homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei nescit; stultitia enim est illi. Pecoribus enim similis 120 sensum suum in terram deprimit; ideoque non assequitur nisi quae videt: nec putat aliquid posse fieri, quam quomodo scit. Ideo quidquid aliter audit, quam novit, stultum judicat; nihil enim existimat posse fieri sine commixtione. Unde ridet audiens Deum Filium genuisse, quem scit simplicem et incorporeum: et Virginem peperisse, et resoluta corpora rursum revocari ad vitam; cum haec magis ad laudem Dei proficiant, ut credatur fecisse, cujus operis ratio investigari non possit; Deus est enim, qui fecit. Imbecillitas enim humana stultum putat, quod scientia sua non concludit; cum hoc magis stultum deberet habere, et illud prudens, quod quia Dei factum dicitur, non potest comprehendi.
Et non potest scire; quoniam spiritaliter judicatur. Humanam traditionem sequentes, dum unius Dei fidem abnegant, spiritualiter factum est, quod ratione carnis inflati putant fieri non posse: et sic reprobi annotati, spiritaliter condemnati sunt.
(Vers. 15.) Spiritalis vero dijudicat omnia, et ipse a nemine judicatur. Quoniam vera ratio spiritualium est, id est, credentium; hoc enim quis nuncupatur, quod credit: ideo ipsi omnia judicant. Ipsorum enim exemplo infidelitas dijudicabitur: ipsi autem a nemine judicabuntur. Quis enim condemnet vera dicentem? Cum enim constet omnes inimicos fidei falsa tenere pro veris, accusatio illorum in irritum jam deducta est, veri judicio condemnata; quia qui non crediderit, inquit Dominus, jam judicatus est (Joan. III, 18).
(Vers. 16.) Quis enim cognovit sensum Domini? quis instruxit eum (Esai. XL, 13)? Sensus Dei est, quod haec spiritaliter jussit fieri, per quae mundi sapientia stulta probaretur, negans posse fieri quod factum est. Quem sensum nullus est, qui cognoverit, et displiceat illi, ut emendet consilium Dei; quia qui cognovit, laudat potentiam Dei, quem qui omnia negat posse, nec mundum credit fecisse. Quid enim magnum est, ut de se credatur generasse, qui non ambigitur cuncta ex nihilo fecisse? quippe cum dicat Salvator: Apud Deum autem omnia possibilia sunt (Matth. XIX, 26).
Nos autem sensum Domini habemus. Hoc dicit, quia credentes participes sumus ejusdem divinae sententiae.
CAPUT III.
(Vers. 1.) Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Nunc his loquitur, qui propterea quod saeculi adhuc voluptatibus serviebant, carnales erant. Quamvis jam baptizati essent, et Spiritum sanctum accepissent; tamen quia post baptismum statim ad veterem hominem fuerant reversi, cui abrenuntiaverant, dicuntur carnales. Spiritus enim sanctus tunc permanet in eo, cui se infuderat, si permaneat in proposito regenerationis: si quominus, abscedit; ita tamen ut si se reformaverit homo, redeat ad illum. Semper enim paratus ad bonum est, diligens poenitentiam.
Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Quamvis renati essent in Christo, tamen non fuit dignum tradi spiritualia; accepta enim fide, quae est velut semen spiritale, nullum fructum Deo dignum fecerunt, ut perfectionis verba mererentur addiscere: sed quasi parvuli imperfectionis sensibus studebant. Apostolus autem vir divinus, et medicus spiritalis, unicuique secundum vires suas tradebat; ne per imperfectionem et imperitiam quis de rebus spiritalibus scandalum pateretur.
(Vers. 2.) Nondum enim poteratis. Ostendit aperte non illos debuisse audire, quae confirmatis dicenda sunt.
Sed neque nunc potestis; adhuc enim carnales estis. Hic valde arguit temeritatem illorum, qui querebantur dudum se non audisse spiritalia; cum adhuc indigni essent audire. Pseudoapostoli enim promiscue omnibus uno atque eodem genere tradebant, nullius personam discernentes; ut acceptabiles fierent per hypocrisin commendati: cum constet Dominum et auctorem nostrum Christum aliter populis, aliter discipulis interfatum, et inter ipsos apostolos fuisse distantiam; tribus etenim discipulis gloriam suam in monte ostendit, dicens illis ut tacerent visum, quamdiu a mortuis resurgeret (Matth. XVII, 9).
121 (Vers. 3.) Cum enim in vobis aemulationes et contentiones sint, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Indignitatis causam ostendit; quia qui de homine sperat auxilium, carnalis est. Qui autem. spreta humanitate, de Deo sperat, spiritalis est; quia Deus spiritus est.
(Vers. 4.) Cum enim quis dicat: Ego sum Pauli; alius autem: Ego Apollo; nonne homines estis? Sicut enim gloriantes in Deo, et de ipso omnem gratiam sperantes, dii dicuntur, a Deo adoptati; ita et in homine gloriantes, et homines et carnales dicuntur, sententia Dei conclusi, qui ait: Ego dixi, dii estis; vos autem sicut homines moriemini (Psal. LXXXI, 6). A sua ergo persona incipit; ne forte putaretur per invidiam magis personas illorum destruere, ostendens magnum errorem et ad Dei contumeliam pertinere, quando Deo praedicato, gloria datur hominibus. Quid ergo minus est a gentilitate, dum adhuc aliquid de hominibus speratur?
(Vers. 5.) Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri ejus, cui credidistis. Ut quia ministri sunt, spes in his non sit, sed in Deo, cujus ministri sunt. Illi enim gratiarum actio deferenda est, cujus donum est; hi vero servi, quos etiam invitos oportet dispensare. Numquid non Moyses coactus est ire ad Pharaonem; et Jonas invitus missus est praedicare Ninivitis, et Ananias contradicens missus est Saulo manum imponere?
Et unicuique sicut Dominus dedit: id est, sicut voluit, et scivit, divisit singulis officia ministerii.
(Vers. 6.) Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Plantare est evangelizare, et ad fidem attrahere: rigare vero, baptizare solemnibus verbis: peccata autem dimittere, et Spiritum dare, Dei solius. Si ergo effectum salutis Deus dat, nulla gloria in hac re hominis est (Act. II, 4). Scimus enim et Spiritum sanctum sine manus impositione datum a Deo (Act. X, 4), et non baptizatum consecutum remissionem peccatorum. Numquid non hic invisibiliter baptizatus est, quando donum baptismatis consecutus est?
(Vers. 7.) Itaque neque qui plantat, est aliquid; neque qui rigat: sed qui incrementum dat Deus. Et plantata enim solent emori, et rigata ad effectum fecunditatis minime pervenire, nisi det Deus vegetam vitam. Quantum ergo ad honorificentiam Dei pertinet, nihil est homo: quantum autem ad ministerium pertinet, necessarius est; ut honorificetur quasi servus, non ut aliquid de illo speretur ad injuriam Dei.
(Vers. 8.) Qui enim plantat, et qui rigat, unum sunt. Unum sunt, quia ambo mercenarii sunt; quamvis diversa sint illorum officia. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Quamvis enim unum sint, sed quia major est, qui evangelizat, quam qui baptizat; ideo discrevit mercedes illorum; et non solum ad hoc, sed ad doctrinae sinceritatem pertinet: ut majori mercede sit dignus, qui inviolatam tradit doctrinam.
(Vers. 9.) Dei enim sumus operis participes: Dei cultura, Dei aedificatio estis. Hoc ad apostolorum personam pertinet, quos constat Dei esse adjutores; quia vicarii sunt Christi.
(Vers. 10.) Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui. Gratiam sibi datam dicit, ut dignus esset praedicare Evangelium; ut et hoc Dei esse ostenderet, non hominis. Secundum hanc itaque gratiam, ut sapientem architectum fundamentum se dicit posuisse. Sapiens architectus est, qui juxta disciplinam auctoris collocat fundamentum, id est, qui secundum traditionem Salvatoris evangelizat.
Alius autem superaedificat. Superaedificia sunt, quae post praedicationem apostolorum a supervenientibus traduntur aut malis aut bonis doctoribus.
Unusquisque autem videat, quemadmodum superaedificet, id est, ut superaedificia congruant fundamento; ne si obliqua fuerint et frivola, ruinam faciant, manente incolumi fundamento; quia si male docuerit, Christi nomen permanet, quod est fundamentum: doctrina autem mala peribit, sicut dicit Dominus: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur (Matth. XV, 13).
(Vers. 11.) Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod 122 est Christus Jesus. Ideo nemo potest ponere aliud fundamentum, quia quamvis haeretici sint aliqui, non tamen docent, nisi sub Christi nomine. Aliter enim commenta erroris commendare non possunt, nisi interposito Salvatoris nomine praedicent; ut res contrarias et absurdas nominis dignitas faciat acceptabiles.
(Vers. 12.) Si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos. Lapides pretiosi sunt, quos non corrumpit ignis. Tria genera posuit praeclara in mundo, in quibus bonam doctrinam significavit, Ligna, fenum, stipulam: tria alia genera posuit, sed frivola. In his corrupta et vana doctrina designata dignoscitur.
(Vers. 13.) Qui facit hoc opus, manifestus erit; dies enim declarabit, quia in igne revelabitur. Hoc est, mala doctrina in igne omnibus apparebit; nunc enim quosdam fallit. Et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Quia enim per ignem examinatio fiet, si in aliquo non invenerit, quod exurat, manifestat illum bonum fuisse doctorem; mala enim et adultera doctrina idcirco in ligno, feno, et stipula significata est, ut ostenderetur ignis esse esca.
(Vers. 14.) Si cujus opus manserit, quod superaedificaverit; mercedem accipiet. Cum enim nihil in illo sordis inventum fuerit pravae doctrinae, ut in bono auro; ita erit ut tres fratres in camino ignis (Dan. III, 23), mercedem vitam aeternam cum gloria accepturus; quia sicut aurum et argentum, et lapides, quos ignis non consumit: ita et bonus magister incorruptibilis permanebit.
(Vers. 15.) Si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Opus quod ardere dicitur, mala doctrina est, quae interibit. Cuncta enim mala peribunt, sicut iter impiorum; quia non sunt substantiae, sed asseverationes perversae. Damnum autem pati est poenas perpeti. Quis enim in poena positus, jacturam non facit?
Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Salvum illum futurum dixit; quia non interibit substantia, qua constat, sicut et doctrina mala peribit; quia accidens causa est. Ideo autem dixit: sic tamen quasi per ignem; ut salus haec non sine poena sit, quia non dixit: Salvus erit per ignem; ut merito suo ab igni non combustus, salvus fiat examinatus per ignem; sed cum dicit: Sic tamen quasi per ignem, ostendit salvum illum quidem futurum, sed poenas ignis passurum; ut per ignem purgatus fiat salvus, et non sicut perfidi aeterno igne in perpetuum torqueatur: ut ex aliqua parte operae pretium sit credidisse in Christum. Semper enim crubescat necesse est, qui se videt falsum defendisse pro vero: et simili modo semper fiduciam habebit Dei; qui abjecto falso, secutus est verum; et spreta impietate, succubuit pietati. Extra catholicam enim quidquid est, contrarium est.
(Vers. 16.) Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Templum Dei nos esse dicit, ut Deum in nobis habitare sciamus; in templo enim suo habitet necesse est. Et quia Spiritum Dei dicit habitare in nobis, Deum significat intelligendum Spiritum sanctum.
(Vers. 17.) Si quis templum Dei violaverit, disperdet eum Deus, templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Haec idcirco praemisit, ut illos compungat, qui turpiter viventes, corpora sua violando corruperant; maxime illum qui uxorem patris habebat; ut ante esset reus, quam causa illius in medium prorumperet. Denique simili, immo eodem modo, cum causam illius judicat, loquitur dicens: An nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19). Superius templum Dei dixit; hoc autem loco templum Spiritus sancti. Quis hic dubitet, quia Spiritum sanctum Deum significavit?
(Vers. 18.) Nemo se seducat: id est, nemo proprio, vel humano consilio putet se sibi prodesse. Ad superiorem sensum redit: Si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo stultus fiat, ut sit sapiens. Hoc dicit, quia si quis intelligit salutem promissam, et mysterium incarnationis Domini nostri Jesu Christi, stultus fiat, id est, sapientiam mundi fugiat, ut stultus ab ea judicetur, et tunc erit prudens; quia stultus saeculo prudens est Deo, dum credit Deum 123 fecisse, quae ratio mundi non capit, sicut supra memoravi. Pseudoapostoli autem prudentes volentes videri in mundo, neque Deum Filium habere, neque incarnationem veram esse, neque carnem posse resurgere praedicabant.
(Vers. 19.) Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum. Sic stultitia est sapientia hujus mundi apud Deum, dum facit Deus, quod mundus fieri posse negat; sapientiam illius stultitiam probat, et cum multos deos dicant, fides autem unum probet, teste virtute, in prudentia sua confundentur.
(Vers. 20.) Scriptum est enim: Reprehendens sapientes in astutia eorum. Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt. Istud in psalmo habetur nonagesimo tertio. Denique idem sensus est; sciens enim vanas cogitationes illorum ut stultos illos probaret, sapientiam illorum reprehendit, ostendens verum esse, quod falsum dicebant; et falsum, quod verum putabant.
(Vers. 21.) Itaque nemo glorietur in homine. Quoniam enim humanae cogitationes et consilia improvida et infirma sunt, non esse gloriandum in homine docet, sed in Deo, cujus consilium retractari non potest: quidquid enim homines sine Deo sapiunt, stultum est.
(Vers. 22.) Omnia namque vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura: omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei. Alio loco dicit de eodem sensu: Nos autem servos vestros propter Jesum (II Cor. IV, 5). Servos pro ministris posuit; ut non singulos sibi defenderent, cum omnibus uterentur, sicut et Dominus dicit: Ego sum in medio vestrum non ut ministrer, sed ut ministrem (Luc. XXII, 27). Nam mundus utique noster est, sed ut de illo secundum Dei voluntatem sentiamus, et decretos cursus ejus in Dei voluntate ponamus. Et vita praesens concessa nobis est, sed ut modeste illam et cum Dei gloria transigamus. Sive mors, ut pro Christo mori libenter habeamus spe promissionis futurae. Sive praesentia, ut sic praesentibus utamur, ne offendamus. Sive futura, ut futura credentes, ipsis nos magis, quia meliora sunt, commendemus.
(Vers. 23.) Vos autem Christi: ut quomodo haec judicio nostro concessa sunt et subjecta, ita et nos Christo subjiciamur; quippe cum per ipsum esse coeperimus, et in prima origine, et regeneratione. Christus autem Dei. Christus Dei est Patris sui proprius Filius, faciens voluntatem ejus; ut et nos ipsius faciamus. Si ergo Christi sumus famuli, quid est ut ad ejus injuriam de hominibus aliquid speremus?
CAPUT IV. (Vers. 1.) Ita nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hoc significavit, quia minus de illo sentiebant aliqui Corinthiorum: sed ut homo hoc de illo sentiret, quod et Deus, qui illum elegerat; ideo ministros Christi ait, et dispensatores mysteriorum Dei. Quando enim non verborum strepitu, neque humana sapientia nitebatur intelligi; debuit sacramentum Christi dispensare, in quo non verba, sed virtus fulgebat: non per quod homo, sed Deus gloriosus videretur; collega enim piscatorum, non aliter quam illi, Christum praedicabat. Cum ergo ministrum se Christi et sacramentorum Dei probat, pseudoapostolos notat, et abnegat Christi esse quod tradunt, per id quod discordarent a traditione apostolica.
(Vers. 2.) Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Hoc quod dicit, non solum ad pseudoapostolorum personam pertinet; sed et ad reliquorum, qui accepta dispensatione, aut verecundia, aut timore, aut certe commendationis suae causa constanter arguere trepidabant aut malos sensus aut mores. Hic enim tam constans erat, ut nec vitae suae parceret, dummodo fideliter omnia celebraret.
(Vers. 3.) Mihi autem pro minimo est, ut a vobis dijudicer, aut ab humano die. Quos in tantis vitiis reprehendit, miserum dicit ab his se judicari; quippe cum nec a justis judicandum se sciret. Aut ab humano die, hoc est, quia nec a legibus mundo creditis judicandus erat. Supergressus enim humanam justitiam, coelesti justitiae studebat, sicut dicit Dominus: Nisi abundaverit justitia vestra plusquam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum Dei. (Matth. V, 20). Humanum ergo 124 diem cum dicit, significat et divinum; in quo judicaturus est Christus, quia sicut jurisconsulti seu pontifices, quos vocant sacerdotes, certos dies quibus judicatur, decreverunt; ita et dies Domini definitus est, quo judicaturus est mundum.
(Vers. 4.) Sed neque me ipsum judico; nihil quidem mihi conscius sum. Apertum est quia conscientiam puram habens sollicitus de se non erat. Sed non in hoc justificatus sum. Nunc humiliat se, et loquitur ut homo, qui possit culpam incurrere nescius. Qui autem judicat me, Dominus est. Recte ait; quamvis enim humiliaverit se, tamen Domino Christo plurimum dedit; quia potest, quod hominem latet, dum occulta judicat, manifestare, non ut reum faciat, sed prudentem. Quamvis enim sanctus, tamen homo est, quem non potest fieri, ut non aliquid lateat. Interdum enim aliquid utile putamus, quod inutile est; nec enim omnia membra aut latera conversationis humanae descripta habemus: ab iis autem quae gravia sunt, aperte prohibiti sumus. Nam quaedam causae nos fallere solent ex causis aliquibus ortae; ut quod non est utile, putemus utile: quod leve quidem est; quia propositum liberum est.
(Vers. 5.) Itaque nolite ante tempus judicare, donec veniat Dominus. Monet illos ne judicent, cum judicandi sint, et habeant duplex peccatum, sicut ait Dominus: Nolite judicare, ut non judicemini (Matth. VII, 1); sed exspectate diem judicii Dei, ac si fideles et boni sint. Injuria enim judicis est, si ante cognitionem ejus a servo procedat judicium aut sententia.
Qui et illuminabit occulta tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. Hoc dicit, quia in die judicii nihil occultum erit eorum, quae gesta aut cogitata sunt: et simplicitas et hypocrisis illic apparebit; ut etqui despectus habebatur, forte appareat dignus: et qui aliquid esse putabatur, inveniatur reprobus. Omnia enim nuda erunt in die judicii, et tunc laus erit bene agenti vel cogitanti. Hic enim qui laudatur, improbabile est an dignus sit, sicut et in alio loco dicit: Non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat (II Cor. X, 17), quem utique nihil latet.
(Vers. 6.) Haec autem, fratres, transfiguravi in me, et Apollo propter vos; ut in nobis discatis, ne supra quod scriptum est, unus pro uno infletur adversus alterum. Transfiguravit haec in se et Apollo, dum pseudoapostolorum glorias et traditiones perversas sub sua persona et Apollo evacuat, summatim illos designans, non singulatim; ne forte major discordia in populo nasceretur. Nemo enim audiens nomen suum taxari, aut ejus cui favet, contentus est tacere: tacito autem nomine si quis audiens, etiamsi de se intelligat dictum, dissimulat. Sub hac ergo propositione evacuavit personas illorum, cum dicit: Ego plantavi, Apollo rigavit, etc. (I Cor. III, 6), ut in his discerent nihil dandum hominibus.
(Vers. 7.) Nam quis te discernit? Id est, sunt aliqui, qui amplius accipientes in baptismate aut in doctrina, caeteros dicant minus consecutos. Hoc iis loquitur, qui baptizatos ab aliis, plus aliquid esse putabant: quorum eloquentia seducebantur, ut fuco quodam perversa recta putarent. Tanta enim discordia erat in populo, ut multa essent studia diversarum partium: et sic omnia dicta sua aptavit Apostolus sine manifestatione nominum omnibus partibus; ut cum legeretur epistola, unaquaeque pars ad se dicta susciperet, audiens quod causae suae intendi cognosceret.
Quid enim habes, quod non accepisti? Nihil illum boni ultra dicit consecutum ab aliis, quam ab eo acceperat, ideo frustra queri; quod enim habebant, ab Apostolo acceperant. Ad unum autem videtur loqui, quia ad partem plebis loquitur.
Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Hoc quasi insultatores Apostoli agebant per imperitiam; ut eadem audientes, quae ab Apostolo jam didicerant, illum evacuantes, de horum magisterio gloriarentur; eloquentia enim commendati, praedicationis gloriam in se convertebant. Apostolus vero contemptibilem se volebat videri, dummodo Dei gloriam faceret acceptabilem.
(Vers. 8.) Jam saturati estis, jam divites facti estis, sine nobis regnatis. Ironia est, ut dicunt; irascentis enim verba 125 sunt, non confirmantis. In quibus enim tanta vitia arguit, regnare illos dicit; sic enim putabant, gloriantes de iis quae a pseudoapostolis tradebantur.
Et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. Ut pius pater etiam ingratis filiis bene optat. Qui enim poterat fieri, ut sine apostolis regnarent? Quidquid enim non ab apostolis traditum est, sceleribus plenum est. Sic tamen ordo fuerat dicere: Ut nobiscum regnetis; sed quia praemiserat: Et utinam regnetis, aliter dicere non potuit nisi: Ut et nos vobiscum regnemus. Regnare autem est de spe et promissis Christi securum esse, et gaudere in iis, quae adversa propter nomen Christi accidunt; lucrum enim afferunt, non detrimentum. Unde alio loco dicit: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10).
(Vers. 9). Puto enim quod Deus nos apostolos novissimos ostendit, quasi morti destinatos. Hoc ideo personae suae deputat, quia semper in necessitate fuit, persecutiones et pressuras ultra caeteros passus, sicut passuri sunt Enoch et Elias, qui ultimo tempore futuri sunt apostoli. Mitti enim habent ante Christum ad praeparandum populum Dei, et muniendas omnes Ecclesias, ad resistendum antichristo, quos et persecutiones pati et occidi lectio Apocalysis testatur. Horum ergo tempus suo tempori comparavit Apostolus dicens: Quasi morti destinatos (Apoc. XI, 8 et seq.), ad hoc enim venturi sunt, ut occidantur.
Quia spectaculum facti sumus huic mundo, et angelis et hominibus. Quia erunt spectaculum et Enoch et Elias usque adeo, ut corpora eorum in platea projiciantur in conspectu totius populi infidelis; ita et apostoli spectaculum facti sunt; quia publice ridebantur, positi ad injuriam et mortem quam passi sunt. Mundum autem, angelos et homines dixit; quia et angeli mali sunt, dicente David in psalmo septuagesimo septimo: Vexabat illos per angelos malos, et homines mali et increduli; his apostolorum injuriae oblectamento sunt. Mundus autem idcirco infidelitas dicitur, quia visibilia sequitur.
(Vers. 10.) Nos stulti propter Christum. Verum est quia amantes Christum, stulti sunt mundo. Vos autem prudentes in Christo. Qui prudens in Christo judicatur a perfidis, non recte asserit Christum. Denique Marcion, quia negat Filium Dei, et incarnari Deum potuisse, prudens est mundo, et Photinus, quia non fatetur Christum per id quod natus est, Deum, sapiens videtur mundanis.
Nos infirmi. Infirmi ideo, quia sine adulatione et cum stultitia, sicut videtur mundanis, praedicantes Christum injuriis subjiciebantur. Vos autem fortes. Ideo fortes, quia sic profitebantur Christum, ne offenderent homines, ut essent securi.
Vos nobiles. Qui enim Christum non fatetur, quia Abrahae promissus est, et ab initio praedicatus, hic nobilis contra Christum est; quia antiquitatem promissi Christi aliis deputat. Nos vero ignobiles. Ignobilis mundo est, qui Christum, quod mundus denegat, ab initio profitetur. Haec igitur omnia supradicta, quae negare videtur, confirmat, et quae quasi confirmare videtur, negat. Irascentis enim verba sunt, qui negando confitetur, et confitendo negat.
(Vers. 11, 12.) Usque ad hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphizamur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris. Libere enim et juxta veram fidem sine aliqua adulatione Christum praedicantes, et gesta pravae vitae arguentes, gratiam apud homines non habebant, et colaphizabantur, id est injuriis agebantur, et instabiles erant; quia fugabantur, ne in loco diu manentes, plures docerent. Ideo et manibus operabantur, quia non solum gratiam apud homines non habebant; verum etiam ab his accipere indignum erat, qui errori studebant, sicut dicit in psalmo centesimo quadragesimo: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Quia et libertatem arguendi amittit, et peccat, qui ab eo accipit, qui ideo dat, ne corripiatur.
(Vers. 13.) Maledicimur et benedicimus: male tractantes enim se hortabantur ad bonum. Persecutionem patimur et sustinemus; quia persequentibus se non resistebant. Blasphemamur et obsecramus: blasphemantes enim rogabant, ut permitterent sibi reddi rationem.
126 Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque modo. Non resistendo ulli, neque vicem in malis reddendo, sed semper se subjiciendo; ut per patientiam revocaret ad bonum, contemptibilis et despectus fiebat. Usque modo, id est, usque nunc etiam apud Corinthios, pro quibus haec, quae supra memorat, mala passus est. Et quoniam humilitatem suam nihil in his proficere videbat, queritur dolore commotus tantam subjectionem et injurias nullum fructum habere potuisse; sed et quod deterius est, in pejus profecisse.
(Vers. 14.) Non ut confundam vos, haec scribo: hoc est, non ut ruborem vobis faciam, haec scribo, sed ut corrigatis. Sed quasi filios meos charissimos moneo. Adhuc se supplicem facit, ne correpti, et ad iram provocati, admonitiones ejus spernerent. Id agit ut medicus salutaris, qui putamina abscindens, dolorem illatum spe et blanditiis mitigat, ut aeger se curari permittat.
(Vers. 15.) Si enim decem millia paedagogorum habueritis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. His dictis ostendit nullum posse eo affectu diligere illos, quo ipse eos diligebat. Quis enim alienos filios suis praeponat in amore? Ac per hoc monita ejus, qui et pro his tanta mala passus est, non debere eos spernere.
(Vers. 16.). Obsecro ergo vos, imitatores mei estote. O benevolentiam sancti Apostoli, qui obsecrat filios, ut imitentur patrem, hoc est, sponte rogat aegros, ut recipiant medicinam! In his tamen sui illos imitatores vult esse; ut sicut hic multa exitia pro salute eorum ab incredulis passus est, et non cessit, dummodo per dies et noctes evangelizaret illis donum gratiae Dei; ita et illi manentes in fide ejus et doctrina, non reciperent falsorum apostolorum prava commenta, sed resisterent contemnentes opprobria, aut detractiones, ut patri suo spiritali inviolatum reservarent affectum.
(Vers. 17.) Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in Domino. Hortatur illos in hoc eodem Timotheo, quem ideo charissimum et fidelem filium obtestatur in Domino, ut in hoc discerent, quid pecarent; cum enim huic testimonium perhibet, illos arguit.
Qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni Ecclesia doceo. Per istum quem fidelem filium in Domino confirmat, reverti illos vult ad regulam a se traditae veritatis; ut commoniti verbis et exemplis operum ejus resipiscerent, cognoscentes non perperam se fuisse ab Apostolo doctos, quando eadem tenere omnes Ecclesias discerent.
(Vers. 18.) Tamquam non venturus essem ad vos, sic inflati sunt quidam. Indignabantur quidam Corinthiorum, quia non ibat ad illos, non desiderio, sed superbia, quod quasi indignos illos haberet; cum magis Apostolo hoc studium fuerit, ut de indignis faceret dignos. Habebat ergo votum eundi, sed majora erant, quae agebat.
(Vers. 19.) Veniam autem cito ad vos, si Dominus permiserit. Post commonitionem promittit se ire ad illos, sed si Dominus permitteret; ut quia plus scit Deus quam homo, ideo si sciret operae pretium esse, permitteret: et si non iret, Dominum non sivisse ostenderet, causa utique indignitatis illorum.
Et recognoscam non sermonem illorum, qui inflati sunt, sed virtutem. Confundit illos, quia cum oblique conversarentur, indignabantur, quasi digni essent ab Apostolo visitari.
(Vers. 20.) Nec enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Ut sicut regnum Dei non splendore verborum commendatur, sed virtute signorum, ita et hi non verbis nudis, sed virtute operum spiritualium dignos se ostenderent ab Apostolo visitari.
(Vers. 21.) Quid vultis? In virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis? Terroris verba infert, ut pudorem passi, qui inflati erant, humiliarentur; ut si vere Apostoli praesentiam desiderarent, praepararent se ad excipiendum eum, id est, abluerent se y ab omni macula criminis; ut veniens ad illos, laetitiam haberet quasi cum filiis charissimis.
CAPUT V. (Vers. 1.) Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes. Ut quam grave sit istud 127 peccatum ostenderet, nec ab iis hoc dixit admitti, qui Deum nesciunt; ut proinde qua poena hic mulctandus esset ostenderet, qui sub aeterna et divina justitia constitutus, tanti sceleris crimen admiserat.
Ita ut quis uxorem patris habeat. Praemissi criminis prodidit genus; ut non solum illum aperte reum mortis faceret, sed et adhaerentes illi non immunes a crimine demonstraret, in quo enim difficile peccatur, plus facit reum.
(Vers. 2.) Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis. Superbiam illorum in tantum humiliat, ut non querulos jam, sed magis supplices faciat. Erant enim et ipsi participes, dum paterentur reum tam ingentis facinoris secum incorreptum convenire; ut omnes uno consilio abjicerent eum, si negaret emendare se. Si autem quis potestatem non habet, quem sit reum, abjicere, aut probare non valet, immunis est, et judicis non est sine accusatore damnare, quia et Dominus Judam, cum fur esset, quia non est accusatus, minime abjecit.
Ut tolleretur de medio vestrum, qui hoc opus fecit. Cognito opere isto, pellendum illum fuisse de coetu fraternitatis; omnes enim crimen ejus sciebant, et non arguebant; publice enim novercam suam loco uxoris habebat. In qua re neque testibus opus erat, neque tergiversatione aliqua poterat tegi crimen.
(Vers. 3-5,) Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu: id est, absens facie, praesens autem auctoritate spiritus, qui nusquam abest. Jam judicavi ut praesens, eum qui hoc admisit, in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, tradere hunc Satanae in interitum carnis. Quoniam omnis carnis voluptas a diabolo est, ac per hoc cum huic voluptati remittitur, traditur Satanae; caro enim hoc habet in natura, ut intereat; anima ergo cum se jungit desiderio ejus, infirmans spiritualem suum vigorem, simul interitum patitur. Itaque si hic correptus stupri admissi, erubesceret ejectum se, non interiret, poenitentia subsequente. Non tantum omnium consensu et praesentia; sed virtute Domini Jesu, id est sententia cujus legatione fungebatur Apostolus, abjiciendum illum de Ecclesia censuit. Cum ejicitur, traditur Satanae in interitum carnis; et anima enim et corpus intereunt, quando quae contra legem sunt, fiunt: sed in hac aliter causa interitus carnis homini deputatur. Quamquam enim omnia peccata carnalem hominem praestent, hoc tamen specialiter desiderium carnis est, quo cum corpore tradit gehennae; quia victa anima, sordibus maculata anima, libidine carnis fit caro; sicut et corpus recte gubernatum spiritale appellatur. Animus tamen est, qui aut victus illecebris, totum hominem carneum facit: aut in vigore naturae suae manens, carni praestat, ut spiritualis dicatur.
Ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu Christi. Tradit contaminatum supradictum Satanae, ut spiritus salvus sit in hominibus Ecclesiae in die judicii; nisi enim ejectus esset, non fieret salvus spiritus Ecclesiae in die judicii. Deserebat enim omnes contaminationis causa, ut in die Domini nudi ab Spiritu sancto inventi, audirent a judice Domino: Recedite a me, non novi vos (Matth. VII, 23); sicut dicit ad Romanos: Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus. (Rom. VIII, 9); et in alia epistola: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei. (Ephes. IV, 30). Si enim contristatur deserit, et non erit salvus: non utique sibi, qui impassibilis est: sed nobis quibus datus est: ut per illum Dei filii esse probemur. Res enim quae amittitur, salva non est, non utique sibi, quae ubicumque sit, necesse est ut sit; sed ei a quo amittitur.
(Vers. 6.) Bona est gloriatio vestra? Hoc est, non bona est; laeti enim erant, cum magis contristari debuerint in fratre tam acerbe peccante, sicut tristis fuit Samuel in Saul peccante. A quo crimine mali doctores aut dissimulabant, aut negligentius arguebant (sicut et Heli sacerdos (I Reg. II, 23), filios suos peccantes in Deum) ne amari essent hominibus.
Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Ita et peccatum unius, quod cognitum non arguitur, multos contaminat; immo omnes qui norunt, et non devitant, aut cum possint arguere, dissimulant. Non enim sibi videtur peccare, quando a nullo corripitur aut vitatur.
128 (Vers. 7.) Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio. Hoc duplici genere accipiendum est, quia est et fermentum humana doctrina, dicente Salvatore: Cavete a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 11), id est a doctrina. Et ad malam ergo doctrinam cavendam, et ad hanc causam dictum est, quia ejecto fornicatore, vetus fermentum ejicitur. Ideo autem vetus quia antiqui erroris peccatum est. Nova autem compositio, Christi doctrina est.
Sicut estis azymi. Azyma ex causa non fermentatae farinae dictum est, cum filii Israel ejecti sunt de Aegypto; ut fermentum vetustas haberetur, azyma autem novitas. Abjectis enim veteribus erroribus Aegyptiorum in novam legem inducti sunt; ita et Corinthii post paganorum errores in Evangilium Christi inducti sunt. Hortatur ergo, ut secundum professionem suam, quam ab Apostolo sub nomine Christi acceperant, et viverent, jam vitae novae cultores: et hoc est azymos esse.
Pascha nostrum immolatus est Christus. Secundum Legem docet novitatem paschae ratione consistere, et ideo Christum esse occisum, ut ex eo nova praedicatio novam faceret conversationem; ut quia paschae rationem colimus, veterem vitam non sequamur. Pascha itaque immolatio est, non transitus sicut quibusdam videtur; prius enim pascha, et sic transitus, quia ante exemplum Salvatoris est et sic signum salutis. Nec enim ante signum, quam crux; nam occiso vespere agno, in Aegypto filii Israel pascha egerunt, ex cujus sanguine postes signarunt; ut noctu Angelus transiens, ea loca non contingeret, quae sanguine agni fuerant oblita (Exod. XII, 28).
(Vers. 8.) Itaque festa celebremus, non in fermento veteri. Hoc est laetitiam habentes renovationis, facta vetera fugiamus, immunditiam omnem abjicientes a nobis, quae est corruptio; quia sicut fermentum totam massam corrumpit, ita et mala vita totum hominem. Ergo ut non solum a turpitudine vitae nos observemus, sed et ab iniquitatis studio, adjecit:
Nec in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Hoc est, ut sinceritas mundam vitam faciat, veritas autem omnem fraudem excludat.
(Vers. 9, 10). Scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis. Scripsisse se significat prius, ubi commonet illos, ne jungerent se malae vitae hominibus. Et quia non intellexisse forte ea quae scripserat, videbantur; nunc in hac epistola quid scripserit, interpretatur dicens: Non utique fornicariis hujus mundi: sed a fratribus talibus scripsi recedendum.
Aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus; alioquin debueratis de hoc mundo exisse. Igitur intellectum eorum arguit, qui putabant forte quia ab incredulis, fornicariis, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus prohibuisset, non a fratribus; et ideo illum qui uxorem patris habebat, inter se esse non aegre ferebant. Si igitur his commisceamini, inquit, melius erat mori vos; compendium est enim male agentibus, si citius moriantur, quam si diutius in peccatis versentur.
(Vers. 11.) Nunc autem scripsi vobis, ne commisceamini. Si is qui frater nominatur inter vos, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi ne cibum quidem sumere. Cum fratre prohibet cibum sumere, cum infideli autem non prohibuit, quippe cum dicat: Si quis vos vocat ex fidelibus ad coenam, et vultis ire, omne quod appositum fuerit, manducate (Luc. X, 8). Ideo ait:
(Vers. 12.) Quo enim mihi de his, qui foris sunt judicare? Verum est quia perfidos episcopus non potest judicare: cum fratre autem in quo vitia haec reperiuntur, non solum sacramenta non edenda, sed sed nec communem escam docet; ut erubescat, cum vitatur et se corrigat.
(Vers. 13.) Nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis? Judicat quis, dum discernit cui fratri adhaereat, quem arguat, quem devitet, Nam eos qui foris sunt, Deus dijudicabit. Superius: Nolite, ait, ante tempus judicare (I Cor. IV, 5); hic non prohibet. Sed superius incognita per suspicionem maxime de rectore prohibuit judicare; quia Dei solius est occulta judicare; hoc autem loco, ut frater fratrem examinet (II Cor. XIII, 5), etiam jubet, sicut alio 129 loco dicit: Vos ipsos tentate, si estis in fide: ipsi vos probate (II Cor. XV, 5). Qui autem foris sunt, in die judicii damnabuntur; quia dixit Dominus: Qui non crediderit, jam judicatus est (Joan. III, 18). In quo enim spes non est, pro mortuo habendus est.
Auferte malum ex vobis ipsis. Adhuc commonet, ut discernantur a malis et operibus et hominibus.
CAPUT VI.
(Vers. 1.) Audet aliquis vestrum adversus alterum habens negotium, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? Iniquos duplici genere significat, et qui non credunt, et qui leges a Deo mundo creditas frequenter cum adulatione interpretantur, auctoritatem harum idolis deputantes, ideoque iniqui sunt; et quia in Ecclesia magis lex est, ubi Dominus legis timetur, melius dicit apud Dei ministros agere causam: facilius enim de Dei timore sententiam legis veram promunt.
(Vers. 2.) Aut ignoratis quoniam sancti hunc mundum judicabunt. Nihil otiose dicit Apostolus; ideo enim hunc mundum dixit, ut ostendat et alterum; quia et Joannes apostolus (I Joan. I, 15): Nolite, ait, diligere hunc mundum. Et Dominus in Evangelio: Sic, inquit, dilexit Deus mundum, etc., (Joan. III, 16). Hic ergo mundus in errore est, non ille superior, ad cujus similitudinem hic factus est. Unde homo hic positus est, ad imaginem Dei factus, ut sicut in superiore mundo ab uno Deo sunt omnia, ita et in hoc ab uno homine omnes haberent originem. Hinc est unde Moyses in Deuteronomio: Cum divideret, inquit, Altissimus gentem, quemadmodum dispersit filios Adae: statuit fines gentium secundum numerum angelorum Dei. (Deut. XXXII, 18). Quid tam apertum, hunc mundum superioris esse imaginem certa ex causa; est enim et Hierusalem inferior; et illa superior, quam matrem nostram vocat idem Apostolus (Galat. IV, 26): est inferior paradisus, in quo homo positus, mandatum et ut operaretur ibi, et ut custodiret, accepit (Gen. II, 8). Est et ille coelestis, in quo raptus Apostolus, audivit verba arcana (II Cor. XII, 2). Judicabunt ergo sancti hunc mundum: quia exemplo fidei illorum perfidia mundi damnabitur.
Et si in nobis judicabitur mundus. Tunc judicabitur hic mundus in nobis, si opus perfidorum hominum non inveniatur in nobis. Indigni ergo sunt hujusmodi, qui etiam de minimis judicent? Hoc est, non sunt utique indigni ii, qui ipsum mundum judicaturi sunt, ea judicare quae mundi sunt.
(Vers. 3.) Nescitis quoniam angelos judicabimus? Addidit plus, dicendo: angelos judicabimus, id est, potentias spiritales, quas alio loco tradit in coelestibus degere, eodem genere judicandos angelos a nobis, quo et mundus judicabitur.
(Vers. 4, 5.) Saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos ad judicandum constituite. Saecularia judicia sunt, ad corpus pertinentia vel corporea. Et quia non sic fieri debet, adjecit: Ad reverentiam vestram dico. Ne quia supra negotium nominavit, sed quale non significavit; sunt enim et divina negotia, dicente eodem: Adjutor negotii mei (Rom. XVI, 2). Et saecularia forte judicia, quia prohibuerat apud perfidos agenda, quamvis in Ecclesia, sicut audierant, a qualibuscumque tamen putarent audienda aut terminanda; ad ruborem eorum ait: Contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos ad judicandum constituite. Sunt enim in Ecclesia et lignea vasa; tam enim intractabiles et inconsideratos eos significavit, ut imperitos forte ex fratribus judices eligerent. Hoc de experto Apostolus; sciebat enim quam tepidi et improvidi in reliquis causis fuerant deprehensi.
Sic non est inter vos quisquam sapiens, qui possit judicare inter fratrem suum? Quia ergo sunt, inquit, sapientes fratres, aliqui horum eligantur ad judicandum quorum judicium miretur mundus. Magnus enim pudor est, si inter eos qui dicuntur Deum cognovisse, non inveniatur, qui examinare possit negotium juxta jus evangelicum. Ideo autem fratrem judicem eligendum dicit, quia adhuc rector Ecclesiae illorum non erat ordinatus.
(Vers. 6.) Sed frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles. Manifestum est quia infideles aut arbitros, ut assolet fieri, postulatos significat, aut judicem publicum, cui dici solet: Hodie dies sacrorum est, jus dici non potest.
130 (Vers. 7.) Jam quidem omnino delictum in vobis est, quod judicia habetis inter vos. Peccatum esse significat, quia frater cum fratre litigat, cum danda opera sit, ut concordes sint, quasi germani; maxime cum fides nostra paci studeat. Quamquam enim christianus litigare non debeat, tamen si grave quid fuerit, et quod contemni non possit, causam ad Ecclesiam deferat; ne et damnum ad praesens, et offensionem forte incurrat.
(Vers. 8.) Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem? Sed vos injuriam facitis, et fraudatis: et hoc fratribus. Nunc hos corripit, quorum injustitia jurgium generatur; quia non solum per fraudem admissam rei sunt, sed et partem habent delicti illorum, qui coacti injuria aut fraude eorum, infideles rogant ad judicandum: et cum fraudem aut injurias illatas persequi non deberent, non solum vindicant, sed et ipsi fraudem et injurias faciunt; ut punienda exempla fratribus tribuant. Et quid aliis facere credatur, qui non parcit suis?
(Vers. 9, 10.) An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Hoc dicto ostendit illos non nescios peccare, ac per hoc gravius vindicandum. Si enim immisericordes rei sunt apud Deum, quanto magis iniqui? Nolite errare; nam neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Non haec idcirco memoravit quasi nescirent, apud quos annum et sex menses sedit, docens Evangelium Dei: sed commonuit, ut restauraret in illis reverentiam Legis, et meritum ad regna coelorum (Actor. XVIII, 11).
(Vers. 11.) Et hoc quidem fuistis. Ne omnibus hoc ascribere videretur, aut certe omnes ab his criminibus immunes faceret, si taceret (prohibuisse enim videbatur, non revelasse crimina illorum) idcirco sic ait: Et hoc quidem fuistis. Et ne ad iram illos provocaret, adjecit: Sed abluti estis; ut agnoscentes crimina rei facti, statim respirarent audientes: Sed abluti estis. Solent enim aliqui pudorem pati, et corrigere, cum de se audiunt bona.
Sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et Spiritu Dei nostri. Haec omnia beneficia puritatis in baptismate consecuti noscuntur, quod est fundamentum evangelicae veritatis. Illic enim omnibus peccatis depositis, abluitur credens, et justificatur in Domini nomine, et per Spiritum Dei nostri Deo filius adoptatur. Per hoc admonet illos quanta et qualis sit gratia, quam per veram traditionem assecuti sunt: postea vero contra hanc regulam fidei impulsu malorum doctorum sentientes, his beneficiis se exuerunt. Unde id agit, ut revocet illos ad veram et primam sententiam; ut recuperarent, quod fuerant consecuti.
(Vers. 12.) Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Quibusdam videtur propter libertatem concessi arbitrii dixisse Apostolum: Omnia mihi licent, etc.; ut liceat fornicari, non tamen expediat. Sed quomodo licet, quod prohibetur? Aut certe si omnia licent, nihil potest dici illicitum. Sed licet, non tamen expedit. Haec susurrant potius, quam asserunt, aut immemores aut negligentes. Dicit enim Joannes Baptista ad Herodem: Non licet tibi habere uxorem fratris tui (Marc. VI, 18). Sed forte Joannes expers fuerit humani eloquii, inspiratus in utero; quia si hoc est, dicere debuit: Licet tibi, sed non expedit. Sed et Dominus similiter mulieri Chananaeae ait; Non licet accipere panem filiorum, et mittere canibus (Matth. XV, 16). Et iterum dicit Dominus Judaeis: Non legistis quid fecit David, cum esuriret; quomodo intravit in domum Domini, et panes propositionis accepit, quos non licebat ei edere, etc., (Marc. II, 25). Omne ergo quod prohibetur, non licet; et omne quod non licet, prohibetur: sed aliquando, interveniente causa aliqua, licet, sed non expedit.
Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. Omnia sibi licere dicit, ea scilicet, quae et coapostolis ejus licuerunt, quae et lex continet naturalis, non Moysis; quia multa prohibuit Moyses propter duritiam cordis populi increduli et cervicosi (Matth. XIX, 8). Tamen si ad causam respicias, aliud fuit in sensu Apostoli, ut haec loqueretur; haec enim praemisit postea acturus hanc causam, sicut fecit et de illo 131 qui incestum admiserat; proponit enim designans quid acturus esset postea. Denique statim ad superiorem sensum, breviter interim re commendata, redit; hoc enim ideo dixit, quia licebat illi ab his sumptus accipere. Sed quoniam sciebat pseudoapostolos occasionem quaerere accipiendi, noluit ab his accipere, ne causa ventris vigor evangelicae veritatis torpesceret. Si enim ab iis acciperet, quos in tantis vitiis arguebat, auctoritatem magisterii concessam sibi a Domino inclinabat; non enim potest constanter argui a quo accipitur: maxime cum ideo promptus ad dandum sit, ut sibi humiliet praepositum. Unde et dicit: Sed ego sub nullius redigar potestate.
(Vers. 13.) Esca ventri, et venter escis, Deus autem et hunc et has destruet. Destructio ventris est, cum edendi cessat officium: escae vero destructio tunc erit, quando steterit nativitas. Pseudoapostoli autem, qui non utique religionis causa, sed quaestus circumibant, peccantibus amari esse nolebant.
Corpus autem non fornicationi, sed Domino. Nunc redit ad superiorem sensum: Et Dominus corpori. Quid Dominus corpori? Subauditur immortalitatem resuscitato praestabit; corpus enim Deo dicatum, dono spiritali remunerabitur merito ducis, id est, animi.
(Vers. 14.) Deus vero et Dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam. Idem sensus est, quem exemplo voluit Dominicae resurrectionis firmare; virtus enim Dei Christus est, qua nos suscitabit, et ipsum Dominum. Hoc dixit, quia ipse Dominus corpus suum suscitavit, sicut et ipse Dominus ait: Solvite templum hoc, et ego tribus diebus suscitabo illud. Hoc autem dixit de templo corporis sui (Joan. II, 19).
(Vers. 15.) Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Corpora nostra membra Christi sunt, sed in novum hominem, qui secundum Deum creatus est; quia ipse est caput Ecclesiae. Tollam ergo membra Christi, et faciam membra meretricis? Absit (Ephes. IV, 24). Ait, Absit, quia meretrici adhaerentia membra desinunt esse membra Christi.
(Vers. 16.) An nescitis, quia qui adhaeret meretrici, unum corpus fit? Hoc dicit, quia qui contaminationi se admiscet, unum fit cum eo, cui se admiscet. Fornicatio enim ambos unum facit; ut quomodo in natura, sic et in macula unum sint. Erunt, inquit, duo in carne una (Gen. II, 24). Manifestum est, ut quia mulier de viro est, ambo in carne una sint.
(Vers. 17.) Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Quoniam in bene agentibus Spiritus Dei est communis cum Deo et hominibus.
(Vers. 18.) Fugite fornicationem. Recte fugiendam monet fornicationem, per quam filii Dei fiunt filii diaboli. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est. Quia caetera peccata etsi per corpus generantur, non tamen animam ita carnali concupiscentia faciunt obstrictam et obnoxiam, quemadmodum commisceri facit animam cum ipso corpore usus libidinis, agens in opere carnalis fornicationis; quia in tantum agglutinatur anima corpori, ut in ipso momento nihil aliud cogitare homini liceat aut intendere; quia ipsam mentem captivam subdit ipsa submersio et absorbitio libidinis et concupiscentiae carnalis. Unde subditur:
Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Ostendit gravissimum esse peccatum; quia ex hoc omne deperit corpus: in caeteris autem peccatis portio perit, non totum. Totum enim corpus vir est et mulier; quia portio viri est mulier. Quicumque enim aliud peccatum admiserit, extra se peccat: fornicarius vero in carnem suam peccat. Age, si laqueo vitam finiat, aut ferro se trucidet, non in corpus suum videtur peccare, sed in animam, cui vim facit. Fornicari autem corporale delictum est, quod et corpus contingit et animam: non enim sine desiderio carnis, quia habet et caro proprium motum, anima concupiscit, ut peccet in carnem; quamvis sine anima nihil possit. Per id ergo quod in carnem, quae ex se est, peccat (ad originem enim retulit) in corpus suum dicitur peccare; ut desinat a fornicatione, quasi sibi parcens. Novatiano tamen hic, qui fornicatur, non in corpus suum videtur peccare, sed in Christi; aliter enim hoc pronuntiat, ut etiam illum, qui fornicatur, in Spiritum sanctum dicat peccare: propter causam, qua abscissus est ab Ecclesia. Hoc nulla ratione astrui potest; corpus enim Christi non est unus aut duo christiani, sed omnes, singuli autem membra sunt. Quomodo ergo qui fornicatur, in corpus Christi peccat; cum non omnes contaminet? Quod si ita esset, ut Novatiano videtur, caetera 132 omnia peccata extra Deum essent, et sola fornicatio peccatum esset in Deum. Etiam qui vadit ad idola, non peccat in Deum, nec qui negat in persecutione; quia omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est Christi, sicut illi videtur. Si autem et hoc aliter voluerit pronuntiare, ut neget aliquod extra corpus Christi esse peccatum, cogetur dicere quia omnis quodcumque peccatum fecerit, in Deum peccat, et in Spiritum sanctum; ut et fur, et perjurus, et mendax in Spiritum sanctum peccare dicatur. Et quomodo est illud, quod ait Dominus: Quia omnia peccata et blasphemia remittentur hominibus: qui autem peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque hic, neque in futuro (Matth. XII, 31)? Apparet utique, exceptis caeteris peccatis, aliud esse peccatum, quod peccatum dicitur in Spiritum sanctum. Quibusdam iterum videtur quia qui fornicatur, ideo in corpus suum dicitur peccare, quia Ecclesiae membrum est: et se contaminans, in Ecclesiam peccat, cujus membrum est. Qui ergo Ecclesiae membrum est, dicendum est illi, cum fornicatur, quia non sibi, sed in Ecclesiam peccat. Porro autem dicit Apostolus, quia qui fornicatur, per id quod in portionem suam delinquit, in corpus suum peccat.
(Vers. 19.) An nescitis quia corpora vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est quem habetis a Deo? Superius (I Cor. III, 16) templum Dei dixit, hic templum Spiritus sancti; quia in substantia hoc est Spiritus, quod Deus est. Hoc idcirco dixit, ut corpora nostra incontaminata servemus; ut possit illic Spiritus sanctus habitare.
(Vers. 20.) Et non estis vestri; empti enim estis pretio magno. Manifestum est quia qui emptus est, non est sui arbitrii, sed ejus a quo empus est, ut non suam, sed illius faciat voluntatem. Et quia charo pretio empti sumus, propensius Domino nostro servire debemus; ne offensus, a qua nos redemit, morti nos reddat. Quam enim charissimo pretio nos emit, ut sanguinem suum daret pro nobis?
Clarificate et portate Deum in corpore vestro. Hoc est clarificare et portare Deum in corpore, ut secundum legem ejus ambulemus; per legem enim suam ipse videtur in nobis. Portare tamen Deum hoc est, imaginem Dei in rebus bene gestis ostendere.
CAPUT VII. (Vers. 1.) De iis autem quae scripsistis mihi bonum est homini mulierem non tangere. Pravis sensibus pseudo-apostolorum exagitati, qui nuptias per hypocrisin, ut puriores caeteris viderentur, spernendas docebant, haec per epistolam ab Apostolo requirebant; quia enim non oblectabantur hac sententia, praetermissis caeteris, hoc solum requirunt. Quibus tamen respondit bonum esse quidem mulierem non contingere, quamquam non illi illud simpliciter asserant.
(Vers. 2.) Tamen propter fornicationem, hoc est, ne quid contra legem admittatur, cum quando quod lex non prohibet, vitatur; unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Solent enim qui compendium quaerunt, errare. Qui enim fieri posset, ut hi ab uxoribus suis se abstinerent, quos in tantis vitiis reperit? Ideo ergo non permittit, ne ab licitis se abstinentes, inconcessa praesumerent, sicut faciunt Manichaei.
(Vers. 3, 4.) Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Invicem sibi subjici illos in hac causa; ut quia unum corpus sunt, una eorum sit et voluntas in lege naturae. Mulier sui corporis potestatem non habeat, sed vir: similiter et vir sui corporis potestatem non habeat, sed mulier. Hoc dicit, quod neque viro neque mulieri liceat corpus suum alii tradere; invicem enim sibi debitores sunt in hac causa, ne peccandi detur occasio.
(Vers. 5.) Nolite fraudare invicem. Hoc dicit, ut conveniat illis in re uxoria, ne dissentio generet fornicationem. Nisi ex consensu ad tempus; id est, ut ex condicto abstineant se, propter gratiarum actiones. Ut vacetis orationi. Quamquam enim sine intermissione orandum sit, meditatio enim haec omni die facienda est; tamen ut orationi insistant, huic rei vacandum praecipit, interpositis temporibus ad Dominum promerendum; ut enim misereatur, mundius exorandus est. Quamvis munda sint conjugia, tamen etiam a licitis abstinendum est, ut facilius ad effectum deducatur oratio. Nam et in lege sanctificari volentes, inter caetera etiam ab uvis passis jussu Domini temperabant; ut fierent sanctiores (Num. VI, 4). Cum enim quis etiam concessa non contingit, ostendit se velle, quod precatur, accipere.
133 Et iterum revertimini ad id ipsum. Quoniam consilium conjugibus dat post dies orationis ad usum naturalem reverti debere: Ne vos tentet Satanas propter intemperantiam vestram; interpositis diebus abstinendum monet; ne occasio detur diabolo, sicut dicit Petrus apostolus: Ecce diabolus ut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Si enim causa filiorum creandorum ducitur uxor, non multum tempus concessum videtur ad ipsum usum; quia et dies festi, et dies processionis, et ipsa ratio conceptus et partus juxta legem cessari temporibus his debere demonstrant.
(Vers. 6, 7.) Hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium. Manifestum est ideo hoc illum dare consilium, ut fornicationem excludat, non ut ad meliorem vitam tendentibus iter claudat. Volebam autem omnes homines esse sicut me ipsum. Quantum ergo ad benevolum et sollicitum magistrum pertinet, omnes tales, si fieri posset, volebat esse sicut se ipsum. Qualis autem ipse erat, mox in subjectis ostendit: Sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic; hoc est, unusquisque juxta votum suum donum Dei habet, ut si velit, ipsius nutu Dei, possibilitatem consequatur. Ideo non debet quis constringi; ne a licito prohibitus, illicita admittat: sed ipse sibi eligat, quid sequatur.
(Vers. 8.) Dico autem non nuptis et viduis, bonum est illis, si sic permaneant, sicut et ego. Non diceret, bonum est innuptis, ut sint, sicut et ego; nisi esset integer corpore Nec diceret: Omnes homines volebam esse, sicut me ipsum; si enim habuerit uxorem, et hoc dixit, virgines esse noluit. Sed absit; sic enim a pueritia servivit, ut hujus rei studium non haberet; quippe cum juvenculus anticipatus sit a gratia Dei. Postquam dixit unumquemque proprium donum habere a Deo, ostendit in qua re melius est esse propensiorem; quia in eo adjuvatur quis, quod videtur aviditate mentis appetere.
(Vers. 9.) Quod si se non continent, nubant. In ista re illos vult contendere, ut contineant. Quod si impulsu carnis perseverare se viderint non posse, quia nec sunt promptiores in eo ipso, ut adjuventur a Deo; illum enim Deus juvat, quem videt tota virtute contendere: nubant utique, si uri timent. Forte enim poterunt hoc postea adipisci; digesto enim impedimento reparat se voluntas robustiore virtute.
Melius est enim nubere, quam uri. Non ideo dixit: Melius est enim nubere, quam uri, quasi bonum sit uri, ideo nubere melius: sed consuetudinem secutus est. Solemus enim dicere: Melius est lucrum facere, quam damnum. Uri vero est, desideriis agi vel vinci; cum enim voluntas calori carnis consentit, uritur: nam desideria pati, et non vinci, illustris viri est et perfecti.
(Vers. 10, 11.) Iis autem qui matrimonio juncti sunt, denuntio non ego, sed Dominus. Postquam innuptis et viduis locutus est, hos alloquitur, qui matrimonio juncti sunt, ore Dominico: Uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam. Hoc Apostoli consilium est, ut si discesserit propter malam conversationem viri, jam innupta maneat. Aut viro suo reconciliari. Quod si continere se, inquit, non potest, quia pugnare non vult contra carnem, viro reconcilietur; non enim permittitur mulieri, ut nubat, si virum suum causa fornicationis dimiserit, aut apostasiae, aut si illicita impellente lascivia, usum quaerat uxoris; quia inferior non omnino hac lege utitur, qua potior. Si tamen apostataverit vir, aut usum quaerat uxoris invertere; nec alii potest nubere mulier, nec reverti ad illum. Et virum uxorem non dimittere. Subauditur autem, excepta fornicationis causa. Et ideo non subjecit dicens, sicut de muliere: quod si discesserit, manere sic; quia viro licet ducere uxorem, si dimiserit uxorem peccantem: quia non ita lege constringitur vir, sicut mulier; caput enim mulieris vir est.
(Vers. 12.). Nam caeteris ego dico, non Dominus. Hoc dixit, ut ostendat quid proprio ore Dominus jussit; et quid hujus auctoritati concessit; quia et per istum Dominus loquitur. Ait enim: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3).
134 (Vers. 13.) Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non relinquat virum. Hoc dixit, quia inter illa primordia, cum ambo utique essent gentiles, fiebat ut unus ex his crederet: et quia horrebant perfidi culturam Dei, similiter et credentes contaminationem praeteriti erroris; ideo praecipit, ut si contenti essent habitare cum immutatis, contenti essent et fideles esse cum illis.
(Vers. 14.) Sanctificatus est enim vir infidelis per uxorem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis ex viro fideli. Habere illos beneficium bonae voluntatis ostendit; quia horrorem nominis Christi non habent: et ad tuitionem hospitii pertinet, in quo signum fit crucis, quo mors victa est; sanctificatio enim est.
Alioquin filii vestri immundi essent. Immundi essent filii eorum, si dimitterent volentes habitare secum, et aliis se copularent; essent enim adulteri, ac per hoc et filii eorum spurii; ideo immundi. Nunc autem sancti sunt. Sancti sunt; quia de conjugiis licitis nati sunt: et quia sub creatoris veneratione nati sunt propensiore ex parte. Quia sicut quidquid per dedicationem idolorum fit, immundum est; ita quidquid sub Dei creatoris professione fit, sanctum est.
(Vers. 15.) Quod si infidelis discedit, discedat. Propositum religionis, custodit, praecipiendo ne christiani relinquant conjugia: sed si infidelis odio Dei discedit, fidelis non erit reus dissoluti matrimonii; major enim causa Dei est, quam matrimonii.
(28, q. 2, c. Si infidelis.) Non est enim frater aut soror servituti subjectus in hujusmodi. Hoc est, non debetur reverentia conjugii ei, qui horret auctorem conjugii; non enim ratum est matrimonium, quod sine Dei devotione est: ac per hoc non est peccatum ei, qui dimittitur propter Deum, si alii se junxerit. Contumelia enim Creatoris solvit jus matrimonii circa eum, qui relinquitur, ne accusetur alii copulatus. Infidelis autem discedens, et in Deum et in matrimonium peccare dignoscitur; quia noluit sub Dei devotione habere conjugium. Itaque non est ei fides servanda conjugii, quia ideo recessit ne audiret auctorem esse christianorum Deum conjugii. Nam (III Esdr. IX et seq.) si Esdras dimitti fecit uxores aut viros infideles; ut propitius fieret Deus, nec iratus esset, si alias ex genere suo acciperent; non enim ita praeceptum his est, ut remissis istis, alias minime ducerent: quanto magis si infidelis discesserit liberum habebit arbitrium, si voluerit nubere legis suae viro? Illud enim non debet imputari matrimonium, quod extra decretum Dei factum est: sed cum post cognoscit et dolet se deliquisse, se emendat, ut veniam mereatur. Si autem ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmant conjugium.
In pace autem vocavit nos Deus. Verum est, quia non oportet litigare cum eo, qui discedit; quia odio Dei discedit, ac per hoc nec dignus habendus est.
(Vers. 16.) Quid enim scis, mulier, si virum salvum facies? aut unde scis, vir, si uxorem salvam facies? Hoc dicit, quia forte possunt credere, qui non horrent nomen Christi.
(Vers. 17.) Nisi unicuique sicut divisit Deus. Divisit unicuique Dominus, quando salvetur, hoc est, scit quando potest credere, et sustinet illum. Et hic docet exspectandos eos, nec scandalum de his pati debere, quia custodienda est spes illorum; si enim ipsi discesserint, dissimulandum ab his.
Unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet. Hoc est, ut si matrimonio junctus est, qui credit, non deserat, neque vir, neque mulier: sed sic maneat, sive Judaeus, sive Graecus.
Sicut in omnibus Ecclesiis doceo. Ut suadeat, non se aliter his tradere, quam caeteris; ut cum caeteros hujus fidei hoc doceri audiunt, promptius assequantur. Facile enim quis inclinatur, si viderit socium consensisse.
(Vers. 18.) Circumcisus aliquis vocatus est? Non adducat praeputium. Hoc est, quod dixit, ut ita ambulet, sicut vocatus est; ut 135 Judaeus factus christianus non putet se forte indignum, quia praeputium non habet, dans gloriam praeputio. In praeputio quis vocatus est? Non circumcidatur. Ut gentilis vocatus non aestimet se debere circumcidi, per id quos filios Abrahae audit praeponi. Nec enim quia circumcisi sunt, praeponuntur, sed merito Abrahae, cujus filii sunt in utroque, si credant: si quominus, pejores erunt gentilibus; deterius est enim fuisse et non esse, quam numquam fuisse.
(Vers. 19.) Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est. Manifestum est, quia nec obest, nec prodest. Sed observatio mandatorum Dei, id est, fides propitium facit Deum, si bonis operibus approbetur.
(Vers. 20, 21.) Unusquisque in ea vocatione, in qua vocatus est, in ipsa permaneat. Hoc firmat, quod supra dixit. Servus vocatus es? Non sit tibi curae: sed et si potes liber fieri, magis utere. Hortatur ut bene serviens de Dei timore carnali domino, dignum se faciat libertate, ne audiens forte: Servus vocatus es? Non tibi sit curae; negligentior esset circa bonos actus carnalis Domini, et doctrina Christi blasphemaretur, et nec ille Deum promereretur, qui in his terrenis bene serviens, meritum sibi collocat apud Deum: quia dixit Dominus: Qui in minimo fidelis est, et in magno (Luc. XVI, 10).
(Vers. 22.) Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini. Ereptus enim a peccatis, quae vere servos probant, libertus fit; hic enim omnino servus est, qui imprudenter agit, sicut et veteribus placuit, qui omnes sapientes liberos appellarunt, imprudentes autem omnes servos. Unde et Salomon: Servo, inquit sapienti liberi servient (Prov. VII, 2). Hic ergo qui credit, etsi servus sit ad tempus; quia rem facit prudentem, ut credat in Christum, libertus fit Domini. Si ergo peccata servos faciunt, sicut Cham filius Noe peccati et imprudentiae causa factus est servus; cum quis accipit remissionem peccatorum, libertus efficitur.
Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Profectus est ex libero servum fieri Christi: liber enim erat a Deo, quod maximum crimen est: et ideo amissa amara et contraria libertate, conditionem sortitus est, quae prodesset, sicut dicit Dominus: Tollite jugum meum super vos, quia suave est: et onus meum, quia leve est (Matth. XI, 19). Superbiam itaque abscidit, et unitatem fecit; ut neque servus pudore conditionis despectum se putet, neque liber elatione mentis inflatus, servo se superponat.
(Vers. 23.) Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. Verum est, quia tam caro empti sumus, ut a nullo redimi potuissemus, nisi a Christo, qui omnium dives est. Qui ergo pretio emitur, magis servire debet; ut aliquatenus vicem reddat emptori. A Deo ergo empti, id est a Christo, servi hominum esse non debent. Servi autem hominum hi sunt, qui humanis se subjiciunt superstitionibus. Apostolus tamen illud memorat, quod in capite epistolae reprehendit, eo quod dicerent: Ego sum Pauli: alius autem: Ego Apollo (I Cor. I, 12). Dedit tamen articulum Christum fatendum Deum; quando servos Christi non hominis servos appellandos ostendit.
(Vers. 24.) Unusquisque frater, in quo vocatus est, in eo maneat apud Deum. Hoc est, quod supra dixit, quod ut plene commendet, reiterat.
(Vers. 25.) De virginibus autem praeceptum Domini non habeo. Hoc ad scripta illorum respondit, sicut supra dixit: De quibus autem scripsistis mihi, etc. (Cap. VII, 1). Consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Praeceptum de virginibus negat se accepisse; quia non poterat auctor conjugii rem adversam nuptiis imperare, ne factum suum pristinum accusaret. Consilium autem, ait, do: non quod displiceat, neque quod adulatione fucatum sit; quia ad hoc gratiam consecutus est, ut idoneus sit in dandis consiliis salutaribus.
(Vers. 26.) Existimo ergo hoc bonum esse propter praesentem necessitatem; quia optimum est homini sic esse. Bonum dicit esse virginem permanere. Et ut hoc absolutius ostenderet, propter praesentem necessitatem ait; quia optimum est, ut inter bonum et optimum nihil tam praeclarum atque utile esse cognosceretur, quam est virginitas; quia non solum apud Deum virginitatem commendatiorem docet, sed et apud vitam praesentem, dum necessitates temporis nescit quas patitur conjugatio; et moerores partus, simulque orbitates filiorum ignorat. Ut ergo ad hanc affectandam hortaretur, 136 praesentis necessitatis exitia lucrari docet has, quae illam dilexerint; ut cum non solum hanc apud Deum locum meliorem habere discunt, verum etiam in praesenti, omni industria hanc appeterent. Unum enim est, quod laborat; ut affectum carnis vincat, in caeteris omnibus libera. Quia enim caro in origine sua est et natura, usus ejus suavis videtur et dulcis affectus; ideo haec superare non brevis gloria est.
(Vers. 27.) Vinctus es uxori? Ne quaesieris solutionem. Haec remediorum consilia sunt; dicit enim non debere quemquam absolvi ab uxore, nisi causa fornicationis. Frequenter enim suas dimittentes, sub tegmine continentiae alias decipiunt, refrigescente proposito. Sed si melius vult vivere cum uxore sua positus, exhortetur illam, ut sine scandalo purius vivant.
Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. Ut sciens hoc magis Deo acceptum, et a necessitate liberum, non quaerat uxorem; ita tamen ut a caeteris temperet. Si quominus, quid prodest desiderium carnis premere, hoc est, rem licitam spernere, et illicitis subjacere?
(Vers. 28.) Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Non utique peccat, quia quod concessum est, facit. Si vero contempserit, meritum sibi collocat et coronam. Magnae enim patientiae est, hoc non contingere, quod prohibitum non est. Et si nupserit virgo, non peccavit. Non peccat, quia apud Deum ex hac causa libera est.
Tribulationes tamen carnis habebunt hujusmodi. Hoc est, etsi a peccato liberi sint; in hac tamen vita tribulationes habebunt, gemitus ventris, nutrimenta filiorum, victus, tegumenta, dotes, aegritudo, apparatus domus, uxoris necessitas, mariti dominatio.
Ego autem vobis parco. Parcit quando ad haec magis provocat, quae tribulationes carnis, et sollicitudines memoratas excludunt. Potest sic videri parcere, cum permittit, et non contradicit volentibus, quod onerosum ostendit.
(Vers. 29.) Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est, et reliquum est. Breviatum tempus et reliquum dicens, finem mundo imminere significavit: quamvis sciret adhuc tempora superesse. Sed aliter scribere non debuit propter hos, qui lecturi haec tunc sunt, cum perbreve supererit tempus; ne semper dum longe esse putaretur dies judicii, aut non timeretur, aut falsum esse aestimaretur. Illud autem quod dicitur, cum adhuc longe sit, imminere multum proficit; terrorem enim incutit ad meliorem vitam agendam hominibus. Denique hic in praesenti quam solliciti sunt ii, qui apud judices habent quae agant, cum actorum dies dicitur imminere? Hoc sonat hic, quod alio in loco dicit, seductores, sed veraces (II Cor. VI, 8).
Ut et qui habent uxores, ita sint, ac si non habentes. Quia enim mundi finis in proximo est, non debere ad generandum esse sollicitos, neque ad usum ipsum deditos: ut propensiores et vigilantes in divinis operibus, exercitati circa curam Legis, imminente praelio repugnent. Pressurae enim erunt, quales numquam fuerunt, et multi casuri sunt in laqueum diaboli: denique nullus nostrum vult tempore suo haec provenire, timens praedictas a Salvatore pressuras. (Matth. XXIV, 15 et seq.). Ideo sicut nobis optamus, consulamus et aliis; ut a generatione nos filiorum multorum abstineamus, plus orationi et Dei servituti subjecti, praevidentes diem judicii; ne et nos simus imparati per impedimenta necessitatis praesentis, et illi incurrant, quod nos timemus. Etiam a licitis ergo vult temperare fideles; ut non solum innocentes, sed et gloriosi videantur: concessa enim praeterire virtutis est maximae; et prohibita non desiderare non longe est.
(Vers. 30.) Et qui flent, tamquam non flentes; scientes enim in proximo finem mundi mox consolationem eorum futuram, qui pro Dei justitia forte premuntur, hac spe inter eos consolentur se. Et qui gaudent, tamquam non gaudentes; in praesenti enim qui gaudent sciant mox luctum venturum, eis videlicet qui mundo gaudent, ambigentes de Dei judicio. Et qui emunt, tamquam non possidentes; credentes enim, qui emunt, parvum tempus superesse mundo, sic agant, ut non omnem curam in rem cito perituram impendant: magis autem curam animae suae gerant, quam sciunt aeternam.
137 (Vers. 31.) Et qui utuntur hoc saeculo, tamquam non utantur: id est, ut non praesumant de usu hoc; quia cito peribit, corruente mundo. Praeterit enim figura hujus mundi. Quia finiri mundum dixit, ostendit figuram ejus praeterire; et hunc esse finem, id est, non substantiam ejus praeterire, sed formam. Itaque si forma mundi peribit, dubium utique non est omnia, quae in mundo sunt, interire. Ideo praeterit, quia quotidie senescit mundus.
(Vers. 32.) Volo vos sine sollicitudine esse. Diminuta enim sollicitudine saeculi, in Dei rebus propensius vigilatur. Quomodo autem sine sollicitudine esse possimus, ostendit dicens: Qui sine uxore est, cogitat quae Domini sunt. Amputata enim sollicitudine rei uxoriae, quae sola in mundo caeteris gravior est, ad Deum promerendum animus eruditur: si tamen hac spe animus his molestiis se exuat, ut Deo magis serviat.
(Vers. 33.) Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt hujus mundi, quomodo placeat uxori. Cura enim uxoris et filiorum cogitatio mundi est: nam inter caetera solent aliquando res puniendas admittere; ne illas offendant, sicut refert Zorobabel unus de tribus cubiculariis Artaxerxis (Esdr. IV, 13): magna enim amaritudo est in domo uxor tristis. Divisus ideo dicitur, quia non potest et divinis insistere rebus, et uxoris facere voluntatem.
Divisa est mulier, et virgo. Divisa non utique natura, sed actu; quia legimus in Numeris mulieres virgines appellatas (Num. XXXI, 9). Alia ergo sollicitudo mulieris, alia virginis est; tamen cum dicitur mulier, incertum est quid significet, nisi significatio subsequatur: cum autem dicitur virgo, manifesta locutio est. Hic Apostolus virginem post mulierem posuit, ut mulierem non virginem significaret: per hoc enim voluit ostendere virginem liberam a taediis et laboribus, quos patitur mulier viro copulata.
(Vers. 34.) Nam quae non est nupta, sollicita est de iis quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu: id est, animo; dum enim spe coelestium, mariti et filiorum sollicitudinem non suscipit, de Domino cogitat, quomodo propositum Deo devotum custodiat, si tamen in corpore mundo animus terrena abjiciens, coelestibus studeat. Animus est enim, qui aut sanctificat, aut polluit corpus. Quid enim prodest corpus mundum habere, et animam pollutam; cum merito animae aut honoratur corpus, aut damnatur: Quae vero nupta est, cogitat quae sunt hujus mundi, quomodo placeat viro. Lege enim maritali constricta, sollicita est quomodo impleat jus maritalis officii, subdita mundanis necessitatibus.
(Vers. 35.) Hoc autem ad vestram ipsorum utilitatem dico; non ut laqueum vobis injiciam: sed ad id quod honestum est. Quoniam quibusdam asperum et grave videtur, quod utilius aut melius est propter consuetudinem temporalis usus; ideo post rationem redditam, hortatur affectu charitatis simpliciter hoc utilius, hoc honestius esse quod dicit. Honestum est, quia sanctum et mundum: utile vero, quia dignius est apud Deum, et leve in saeculo. Quid ergo dicemus? Si virgines de Deo cogitant, et junctae viris de mundo, quae spes relinquitur nubentibus apud Deum? Si enim ita est, dubium est de salute eorum: nam videmus virgines de saeculo cogitare, et matrimonio junctas Dominicis studere operibus. His virginibus non imputabitur sanctimonium a Deo, et his matrimoniis erit merces apud Deum; quia cum obligati essent terrenis et carnis nexibus, operam dederunt, ut in futurum aliquid immortalis praemii mererentur. Illis autem non solum non imputabitur virginitas, sed et poenae subjicientur, qui sub tegmine melioris spei vitam et conversationem suam mundiali cura et sollicitudine occupantes, pigros se ad Dei opera agenda fecerunt; sicut dicit Hieremias propheta: Maledictus qui opera Dei facit negligenter (Jerem. XLVIII, 10). Hi sunt, de quibus in alia epistola dicit: Habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Apostolus autem his loquitur, qui mira devotione obsequi desiderant coelestibus praeceptis, ostendens et docens quo compendio citius itur ad Deum; quia qui propter Deum promerendum virgo manere vult, sciens quale praemium possit accipere, qui a licito temperat, 138 ut melior fiat; simul omnia impedimenta carnis spernit, non nescius haec esse, quae gressum currentis velut oneribus compedum detinent.
(Vers. 36.) Si quis autem turpem se viderit supra virginem suam, si sit ultra pubertatem, et sic oportet fieri; quod vult faciat, non peccat, si nubat. Quoniam superius ita virginitatem tenendam et continentiam, reddita ratione, hortatus est; ut pene ad comparationem earum conjugia inutilia et abjicienda videantur: nunc ne nuptias negare putaretur, non peccare virginem, si nubat, ostendit; sed rem maximi laboris aggredi, et quae apud Deum praemium non habeat, sicut non habet poenam: christianos enim vult per omnia esse meliores. Si ergo aliqua in desiderio nuptiarum est, jam matura ad usum, melius esse, ut secundum concessam legem publice nubat, quam occulte turpiter agat illud, et erubescatur in illa.
(Vers. 37.) Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet de sua voluntate, et hoc decrevit in suo corde, servare virginem suam, bene facit. Hoc dicit, ut qui virginem habet, cui animus ad nuptias non est, servet illam: nec illi ingerat fomitem nuptiarum, quam videt nubendi voluntatem non habere. Beneficia si praestanda sunt, quanto magis minime auferenda?
(Vers. 38.) Ita et qui nuptum dat virginem suam, bene facit. Bene facit, quia licet, quod facit. Et qui non dat nuptum, melius facit. Melius facit, quia et apud Deum meritum illi collocat, et a saeculi sollicitudine illam liberat.
(Vers. 39.) Mulier vincta est lege, quamdiu vivit vir ejus. Haec idcirco prosequitur, ut doceat quia mulier, etiamsi a viro fuerit ejecta, nubendi licentiam non habet. Si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est. Etiam haec ad supradictas pertinent causas; ut ostendat quam beata sit virgo, cum nulli nisi soli Deo subjecta sit. Vincere enim videtur naturalem subjectionem, quando quod per naturam humiliatum est, erigit. Cui vult nubat, tantum in Domino: id est, quem sibi aptum putaverit, illi nubat; quia invitae nuptiae solent malos proventus habere. Tantum in Domino, hoc est, ut sine suspicione turpitudinis nubat, et religionis suae viro nubat: hoc est in Domino nubere.
(Vers. 40.) Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium. Cum dicit superius, nubat, lege loquitur naturali; quamquam a Deo primae nuptiae sint, secundae vero permissae sunt. Denique primae nuptiae sub benedictione Dei celebrantur sublimiter: secundae autem etiam in praesenti carent gloria; concessae sunt autem propter incontinentiam: et quia solent viduarum juniores incurrere; ac per hoc concedit secundas. Sed quia melius est ut se contineat; ut dignior sit in futuro, consilium dat spiritali ratione praecipuum, ut se contineat. Puto enim et ego Spiritum Dei habeo; ut ratum et providum consilium suum ostendat, humilitate verbi hoc commendat alto sensu.
CAPUT VIII.
(Vers. 1.) De his autem quae idolis immolantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Nunc de scientia locuturus est: quae sit scientia, non statim dicit, sed in subjectis ostendit dicens, quia nihil est idolum.
Scientia inflat. Manifestum est habentem scientiam in eo ipso gloriari, si non foris, quia prudens est, vel apud se. Genus enim scientiae hoc est, ut glorietur in sese, ideo inflat. Charitas vero aedificat. Itaque tunc scientia magna est, et sibi utilis, si charitate humilietur, ut amplius crescet. Temperatur enim a dilectione, ut non satis mera sit, et inebriet scientem, ut se extollat. Sicut enim vinum non temperatum admixtione aquae mentem alienat; ita et scientia superbum facit, nisi fuerit temperata. Omnia enim sola insuavia sunt et nociva; quia nec panis solus bene editur, nec reliqui cibi sine admixtione grati sunt, sed nocivi; ideo charitas aedificat. Ipsa charitas uno licet vocabulo appelletur, multis tamen consistit; sine patientia enim non potest, neque sine humilitate, neque sine cordis simplicitate. Hi ergo inflati erant per scientiam, quia nihil est idolum, qui contra salutem fratrum imperitorum 139 carnes sacrificatorum edebant, scientes licere carnem edere; et quia nihil est idolum, ideo non contaminari edentem. Hi scandalo erant fratribus, charitatem prae oculis non habentes; quia plus erat carnem contemnere, quam fratribus scandalum facere. Scientia enim illorum destruebat animos imperitorum fratrum, putantium esse illic apud idolum aliquam gratiam; quando peritiores fratres interesse illic, et non horrere videbant. Ideo ait: Charitas aedificat; ut saluti fratrum studentes, scientiae illic legibus non uterentur, ne illis scandalum facerent.
Vers. 2.) Quod si quis existimat se aliquid scire, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. Eos ipsos qui in scientia gloriantur, ostendit non ita cognovisse, sicut cognoscendum est. Dum enim charitatem, quae mater omnium bonorum est, non sectantur, non sciunt sicut oportet. Ut ergo scientia fructum habere possit, charitati se debet subjicere.
(Vers. 3.) Si vero quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo. Hic diligit Deum, qui charitatis causa scientiam mitigat; ut prosit fratri, pro quo Christus mortuus est.
(Vers. 4.) De cibis igitur simulacris immolatorum. Nunc causam ipsam pertractat, ut ostendat per rationem scientiam non solum non proficere, charitate contempta, sed et obesse. Scimus quia nihil est simulacrum, et quia nemo Deus, nisi unus. Verum est; apud christianos enim unus est Deus.
(Vers. 5.) Licet sint qui dicantur dii et domini, sive in coelo, sive in terra. A paganis enim et sol et luna et caetera sidera dii coelestes dicuntur: in terra Apollinem, Aesculapium, Herculem, Minervam deos dicunt et dominos.
(Vers. 6.) Nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illo. Omnia enim ex illo quaeque sunt, ubicumque sunt. Cum autem dicit: Et nos in illo, discrevit nos a caeteris, qui cum ex illo sint; non tamen sunt in illo, dum adhuc non credunt. Et unus Dominus Jesus, per quem omnia, et nos per ipsum. Omnia enim ex Patre quidem, sed per Filium creata sunt. Sed cum dicit: Et nos per ipsum, reformatos nos per ipsum, per quem creati fueramus, significat in Dei cognitione; quia facti per ipsum cum caeteris, post stuporem mentis et ignorantiae nos per ipsum agnovimus mysterium unius Dei. Unum ergo Deum Patrem dixit, et unum Dominum Jesum Filium ejus; ut quia Deus non potest non esse Dominus, similiter et Dominus intelligatur esse et Deus, unum esse Deum et Dominum demonstraret, modum unius principii conservando.
(Vers. 7.) Sed non in omnibus est scientia. Id est, non omnes norunt credentes mysterium Dei unius; ideo quidam putant ex iis qui credunt aliquid numinis in simulacris.
Nam aliqui adhuc conscientia idoli quasi simulacro immolatum manducant. De plebe enim aliqui adhuc cum veneratione simulacri manducabant de sacrificatis, quasi aliqua esset illic divinitas. Et conscientia aliorum cum sit infirma, coinquinatur. Maculatur conscientia, si infirma est circa Deum.
(Vers. 8.) Esca autem nos non commendat Deo. Verum est, quia non ideo Deo placebimus, si omnia ederimus: aut offendemus si aliqua contempserimus. Neque enim si ederimus, abundabimus; neque si non ederimus, deerit nobis. Contempta enim sacrificiorum esca, non utique deerit quod edatur; si autem sumpta fuerit, non abundabit, ita ut nihil requiratur: ac per hoc abjicienda; quia neque sine illa non vivitur et scandalum fratribus est.
(Vers. 9.) Videte tamen ne forte licentia vestra offensio fiat infirmis. Hoc est, ne quia licere vobis edere carnem de sacrificio dicitis, per id quod nihil esse idolum scitis, offensionem generetis fratribus, qui nesciunt adhuc quia nihil est idolum.
(Vers. 10.) Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam in idolio recumbentem, nonne conscientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum de simulacris? Hoc ideo dixit, quia videns quis fratrem peritum in idolio invitatum, recumbentem edere carnes sacrificiorum, putat illic esse aliquid gratiae, et incipit etiam ipse edere carnes sacrificiorum, non illa conscientia, qua ille peritiae causa sciens nihil esse idolum, sed qua esse putat illic numen; quando fratrem peritum videt illic edere, nec horrere.
140 (Vers. 11.) Et peribit, qui infirmus est in tua scientia frater, pro quo Christus est mortuus? Peribit infirmus, si edat contra unius Dei fidem de sacrificatis: quod quidem quasi irascentis verba sunt, et ostendentis quid mali possit parere scientia, si non fuerit temperata a charitate. In tua scientia: id est, tua peritia illum occidit; quando a te fieri videt, quod ille aliter intelligit. Et tu eris occasio mortis fratri, quem Christus ut redimeret, crucifigi se permisit. Ac per hoc aliquando ab scientia dissimulandum docet charitatis causa; quia sine dubio plus est salus fratris, quam cibus: quia licet quidem, sed non expedit. Hoc erit cognovisse, sicut oportet scire.
(Vers. 12.) Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam illorum infirmam, in Christo peccatis. Quando enim charitatis non aemuli sunt, qua Christus nos liberavit, peccant in Christo, non in Christum; quia in Christum peccare negare est Christum: in Christo autem, in haec quae sunt Christi. Sicut et hic, qui sub Lege est, in Lege dicitur peccare; ita et ii qui sub Christo sunt, in Christo peccare dicuntur.
(Vers. 13.) Propter quod si esca scandalizat fratrem meum, non edam carnem in aeternum, ne fratrem scandalizem. In tantum charitati studendum docet, ut licita pro illicitis habeantur, ne obsint fratri. Quantum enim mali est per illicita non delinquere, et per ea quae concessa sunt, offendere; ut Lex servetur in illicitis, et in licitis non custodiatur, dum inconsiderate eduntur? Lex enim sic permisit quae concessit, ut modus tamen sit, quem custodiant. Uxorem certe licet habere, sed si fornicata fuerit, abjicienda est: ita et carnem licet edere, sed si idolis oblata fuerit, respuenda est.
CAPUT IX. (Vers. 1.) Non sum apostolus? non sum liber? nonne Jesum Dominum nostrum vidi? Cum negare videtur, confirmat; iratus enim loquitur. Apostolum enim se probat, quia missus est ad gentes, dicente Domino ad eum: Ego ad gentes mittam te (Actor. XXII, 21). Liberum autem se ostendit, quia nullius aliquid concupivit, neque in adulatione docuit. Jesum autem Dominum nostrum vidit, dum oraret in templo Hierosolymis (Act. XXII, 18). Nonne opus meum vos estis in Domino? Ideo opus sunt quia ipse illos plantavit in Domino, annum et sex menses evangelizans eis verbum Dei.
(Vers. 2.) Etsi aliis non sum apostolus, verumtamen vobis sum; quia a Judaeis credentibus, et nihilominus Legem servantibus, apostolus esse negabatur. Jam enim circumcidi non debere docebat, neque sabbatum custodiri: caeteris autem apostolis propter scandalum ab hac re dissimulantibus, hic aliter videbatur docere; ideo apostolus ab his negabatur; his enim erat apostolus, qui viderant in eo virtutis insignia. Nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino; hoc enim praedicante, conversi sunt ab idolis ad fidem Dei unius.
(Vers. 3.) Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est. Nunc incipit agere causam, quam superius praemisit dicens: Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. Esca ventri et venter escis (I Cor. VI, 12). Sic ergo incipit causam hanc, ut dicat: Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est. Et quae sit subjicit, dicens:
(Vers. 4, 5.) Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Hoc est quod dixerat: Omnia mihi licent. Numquid non habemus potestatem mulierem circumducendi, sicut et caeteri apostoli et fratres Domini, et Cephas? Ideo addidit: Et Cephas; quia cum primus esset inter apostolos, non refutabat sumptus oblatos. Cephas ipse est Simon Petrus. Mulieres enim desiderio doctrinae Dominicae, et cupidae virtutum sequebantur apostolos, ministrantes eis et sumptus et servitia, sicut et Salvatorem sunt secutae ministrantes ei de facultatibus suis.
(Vers. 6.) Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem haec operandi? Hoc est, habemus potestatem operandi, sed nolumus. Pro accipiendi tamen operandi ait, ut honestius loqueretur. Et ut hoc firmet, exempla subjicit, dicens:
(Vers. 7, 8.) Quis militat stipendiis suis umquam? Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem ovium, et de lacte earum non percipit? Numquid secundum hominem haec loquor? 141 Id est, numquid humanam sententiam sequor? Numquid et Lex eadem non dicit? Concordare docuit supradicta testimonia documentis divinis; ut ostendat non sine causa utique nolle se ab illis sumptus accipere, quando tot exemplis ostendit et dandum et accipiendum esse.
(Vers. 9.) In Lege enim (Deut. XXV, 4) scriptum est: Non alligabis os bovis triturantis. Numquid de bobus cura est Deo? Interim paucis hoc absolvamus; in Jona enim propheta scriptum est: Non parcam civitati, in qua habitant plusquam centum viginti millia hominum et pecora multa (Jonae IV, 11). Et Psalmographus: Homines et jumenta, inquit, salvabis (Psalm. XXXV, 7). Quomodo ergo Deus non curat de bobus et pecoribus? Sed non curat de bobus et pecoribus propter haec ipsa, sed propter nos, quorum causa sunt facta; ideo de nobis curat, non de illis.
(Vers. 10.) Aut potius, inquit, propter nos dicit: propter nos enim scriptum est. Per figuram enim omnia dicta ad nos transeunt. Quoniam qui in spe arat et triturat, debet spei suae fructum percipere. Verum est, quia hac spe laboratur, ut fructus capiatur.
(Vers. 11.) Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos vestra carnalia metamus? Non dicit magnum, neque par esse, si evangelizantes regnum Dei, et coelesti cibo Ecclesiam saginantes, alimenta corporis sumerent; ut tradentes aeterna, consequerentur temporalia.
(Vers. 12.) Si alii potestate vestra utuntur, nonne magis nos? Si enim ii qui per Evangelium patres vestri non sunt, nec eumdem affectum habent erga vos, facultatem habent accipiendi, quanto magis nos? Et subauditur, vestri apostoli; quia et Barnabas apostolus erat.
Sed non sumus usi hac potestate; omnia vero toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi. Diu occultatum prodidit sensum; ostendit enim sumptus ideo se nolle, cum liceret, accipere, ne vigor evangelicae auctoritatis torpesceret. Pseudoapostoli enim peccantibus blandiebantur, volentes accipere; ita ut non sibi viderentur peccare illis subjecti: sed quoniam haec res contra evangelicam erat disciplinam, hic non vult accipere; ut libere arguat, ne in illorum numero inveniatur. Ut enim regulae christianae jus maneret, licita illicita fecit; quia illi per licentiam offendebant.
(Vers. 13.) Nescitis quoniam qui in sacrariis operantur, de sacrario vivunt: et qui altario deserviunt, de altario participantur? In sacrariis legem gentilium significat, in altario vero Judaeorum. Sic enim decrevit Dominus per Moysen (Deut. XVIII, 3), ut de iis quae oblata erant, partem sumerent sacerdotes.
(Vers. 14.) Ita et Dominus Jesus ordinavit eos, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Non ergo Deus per Moysen gentilium formam secutus est: sed ipsa naturalis ratio hoc habet, ut quis inde vivat, ubi laborat. Hanc ergo rationem ipsi naturae et conversationi humanae decrevit. Haec tamen ad cumulum adhuc addens, gravat causam; ut non leve faciat neque odiosum, quod tantis testimoniis commendat: et tamen non sibi proficere vult, ne libertatem arguendi humiliet.
(Vers. 15.) Ego autem nullo horum usus sum. Postquam multis modis ostendit licere accipere, sibi tamen non opus esse; obest enim accipere a peccantibus, sicut supra memoravi. Non autem scripsi haec, ut ita fiat in me; bonum est enim mihi magis mori. Nemo gloriam meam evacuabit. Gloriam suam dicit in eo, si Evangelii severitas maneat: et mori magis elegit, quam Evangelii jura violare, sciens hoc sibi magis proficere ad futuram salutem. Debitum enim obsequium abnuit ab his sibi impendi; ne per hoc accipiant fiduciam delinquendi.
(Vers. 16.) Nam si evangelizem, non est mihi gloriatio; necessitas enim mihi incumbit. Sicut dicit Dominus: Cum feceritis quae dico vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10). Vae enim erit, inquit, mihi, si non praedicavero Evangelium. Missus enim servus a domino facit etiam invitus, quod sibi praeceptum est: si quominus, adstringatur plagis necesse est. Denique Moyses invitus missus est ad Pharaonem (Exod. IV, 14); et Jonas coactus est praedicare Ninivitis (Jonae I, 3).
142 (Vers. 17.) Nam si volens hoc ago, mercedem habeo. Manifestum est quia nemo accipit remunerationem ejus rei, quam invitus agit. Si enim voluntarius, dignus mercede est; quia consentit domino: et quod voluntate fit, melius fit. Si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Nec hoc obscurum est, quia qui indevotus aliquid facit, non voluntate facit, sed necessitate. Quia enim potestatis suae non est, facit invitus, quod sibi praeceptum est.
(Vers. 18.) Quae ergo erit mea merces? Ut Evangelium annuntians, sine sumptu efficiam Evangelium; ut non abutar potestate mea in Evangelio, Repressa verborum jactantia gloriatur, et vult intelligi quanta dignus mercede sit, quia potestate sua non utitur in Evangelio, dum respuit oblatos sumptus, ne vim praedicationis humiliet. Hoc est licere, sed non expedire propter salutem fratrum, ut corrigantur. Forma ego vult esse caeteris, ut ubi vident non expedire, etiam licitis non utantur: si quominus, de licito fient rei: quod sic sumunt, ut ad detrimentum proficiat.
(Vers. 19.) Nam cum liber sim ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifaciam. Liber ex omnibus est, cum nulli in adulatione tradidit Evangelium, nec cujusquam praeter salutem aliquid concupivit, neque ad delicias habendas ab aliquo sumptus largiores mercede hypocrisis accepit. Servum autem sic se omnium factum dicit, dum se per humilitatem similem omnium mente imbecillium exhibuit; ut eos per patientiam firmaret ad salutem futuram, confovens animos illorum, qui aut peccabant, aut res divinas tardius sequebantur; ut non aspere ferrent reprehendi se.
(Vers. 20.) Et factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem. Videtur quasi simulasse, ut omnibus fieret omnia, quod solent adulatores facere, sed non ita est; vir enim divinus et medicus spiritalis sciens omnium causas et vulnera, magna industria confovet illos et compatitur; cum omnibus enim hominibus quaedam habemus communia. Factus est ergo Judaeis tamquam Judaeus; quia propter scandalum illorum circumcidit Timotheum (Act. XVI, 3), et purificatus ascendit in templum, ne occasionem per eum acciperent blasphemandi (Act. XXI, 26). Rem ergo fecit, quae jam cessare deberet, sed secundum Legem fecit. Nam et consensit illis Legem esse a Deo et prophetas, et de illis ostendit Christum hunc esse, qui promissus est: ut assensus ejus haberet effectum.
(Vers. 21.) Iis qui sub Lege sunt, quasi sub Lege essem (cum ipse non sim sub Lege) ut eos qui sub Lege sunt, lucrifacerem. Ii qui sub Lege sunt Samaritani noscuntur; Legem enim solam accipiunt, id est, quinque libros Moysi. Sunt autem ex origine Persarum et Assyriorum, quos rex Assyriorum, sublatis filiis Israel in captivitatem, posuit ad incolenda loca Samariae (IV Reg. XVII, 6); ideo et ignem colunt more Persarum. His ergo Apostolus, dum non negabat Legem esse a Deo, fiebat quasi sub Lege: sed ex ea illis miti verbo Christum intelligendum tradebat, sicut et Samaritana illa, quae dixit ad Dominum: Scio quia Messias venit (Joan. IV, 25); docta per Legem.
Iis qui sine Lege sunt, quasi sine Lege essem (cum sine lege non essem Dei, sed in lege essem Christi) ut eos qui sine Lege sunt, lucrifacerem. Hoc dicit, quia cum in Lege Christi est, in lege Dei est; quia quod Christi est, Dei est: et quod Dei est, Christi est, sicut dicit: Omnia mea tua sunt, et tua mea. Ut eos qui sine Lege sunt, lucrifacerem (Joan. XVII, 10). Dum enim assentit illis, id est, gentilibus, juxta physicam rationem mundum factum a Deo, et quae in eo sunt, et animam esse immortalem, et ab ipso nos originem habere (ita enim Actibus apostolorum ait (Act. XVII, 28): Et sicut quidam ex vobis dixerunt: Ipsius enim et genus sumus ) sic fiebat quasi sine lege, per quod subintroducebat illis Christum ipsum esse, quem Deus ad judicandum mundum praeelegit, et ipsum esse, per quem omnia fecit.
(Vers. 22.) Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Infirmus factus est, dum propter fratres infirmos a licitis abstinet; ne illis scandalum generet. Omnibus factus sum omnia, ut omnes salvos facerem. Hoc fuit viri prudentis et spiritalis, ut omnibus omnia factus, propositum tamen 143 religionis non excederet; quia ubi cessit, ad hoc cessit, ut proficereret: nec aliud fecit, quam Lex mandavit.
(Vers. 23.) Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps ejus fiam. Hoc est, omnia supradicta facio, ut voluntatis evangelicae particeps efficiar, quam habet circa salutem humanam.
(Vers. 24.) Nescitis quoniam qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, unus autem accipit palmam? Nunc aliud vult exponere: itaque hoc exemplo ostendit quanta sit utilitas legis nostrae, in qua non uni, sed omnibus promissa est palma. Sic currite, ut comprehendatis. Sollicite vult curri ad promissionem, quia magna est.
(Vers. 25.) Omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet: ab his omnibus quae vitanda eadem tradit disciplina, cum sciant unum coronandum; quanto magis nobis observandum est, quia omnibus promissa est salus! Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. Et in hoc multum dispar donum est, ac per hoc diligentiores nos esse debere, quibus non terrenis et marcescentibus floribus, sed aeternis conserta gemmis in modum regalis diadematis spiritalis corona servatur.
(Vers. 26.) Sic curro, non quasi in incertum. Magna spe currere se profitetur, certum habens quid sit promissum. Sic pugna, non quasi aerem caedens. Hoc est, non verbis magis, sed de rebus contendo.
Sed castigo corpus meum, et servituti subjicio. Castigare corpus est jejuniis illud angere: et illa ei dare, quae ad vitam proficiant, non ad luxum. Servituti vero subjicitur; dum non suam perficit, sed spiritus voluntatem. Ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniar. Ideo se refrenare corpus suum ostendit, ut remuneratione, quam aliis praedicat, etiam ipse dignus habeatur; ne aliis curatis, ipse remaneret in vulnere. Ratam ergo spem praedicationis suae affirmat, quando gestis id se prosequi, quod docet, ostendit; quia qui aliter agit quam praedicat, suspectos facit audientes, ut de promissis dubitent. Suo itaque exemplo non magis verbis, quam operibus exercendum hortatur.
CAPUT X. (Vers. 1, 2.) Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari (Exod. XIII, 21; XIV, 22). Judaeorum exemplo, qui negligentia sua offenderunt (Num. IX, 22), sollicitos nos vult esse; ideoque sub nube dicit illos fuisse, quia omnia quae gesta sunt, in figura nostri facta sunt; ut veritatis nostrae illi habuerint imaginem. Contecti enim nube, et ab adversariis suis tuti praestiti, dum a morte liberati sunt, baptizati dicuntur. Illis enim, id est, Aegyptiis in mari mortuis, dum hi, duce Moyse, feliciter transeunt, erepti sunt a morte: quod praestat baptismum. Non enim illis praeterita mala imputata sunt, sed per mare et per nubem purificati, praeparati sunt ad accipiendam Legem, et formam futuri sacramenti nostri.
(Vers. 3, 4.) Et omnes eamdem escam spiritalem ederunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt; bibebant enim de sequente eos spiritali petra: petra autem erat Christus. Manna et aquam (Exod. XVI, 15; XVII, 6) quae fluxit de petra, dicit spiritalia; quia non mundi lege parata sunt, sed Dei virtute sine elementorum commixtione ad tempus creata, habentia in se figuram futuri mysterii, quod nunc nos sumimus in commemorationem Christi domini. Ideo et panis angelorum dictus est, quia virtute qua angeli subsistunt, creatus est: hoc significans, quia de coelis venturus erat, qui spiritaliter pasceret. Unde et manna primum Dominico die venit de coelo ad saturitatem populi; sequens tamen petra dicta est, quae intelligitur Christus. Ubi enim deficiebat hamanum eis suffragium, aderat Christus; ideo sequebatur, ut ubi defecisset, ille subveniret. Nec enim petra aquam dedit, sed Christus.
(Vers. 5.) Sed non in pluribus eorum bene sensit Deus. Ideo hoc dixit, quia acceptum beneficium non intellexerunt. Prostrati enim sunt in deserto (Num. XXVI, 65). Dignum est, ut qui magna consecutus, in parvis diffidens est; non solum haec non adipiscatur, verum etiam amittat et illa. Quoniam ergo superius hortatus est ad meliora, se etiam dicit id elaborare, ut ad promissionem dignus occurrat; nunc ut istud exempli terrore constringat ac suadeat, Judaeos tunc simili modo dicit donum Dei et gratiam sortitos, sicut et nos: et quia 144 indiligentes et dubitantes de Dei promissione fuerunt, prostratos esse in deserto; ut ideo semetipsum affligere se ostenderet, ne in illorum numero inveniretur: proinde elaborandum, ut sui imitatores existerent.
(Vers. 6, 7.) Haec autem in figura nostri facta sunt, ut non simus desiderantes mala, sicut et illi desideraverunt. Is sensus et ratio est, quam supra memoravi. Neque simulacris servientes, sicut quidam illorum. Nunc hos tangit, qui in idolio recumbentes putabant non esse peccatum. Sicut scriptum est (Exod. XXXII, 6): Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere: ante idolum utique; ut non se crederent immunes a crimine, qui in idolio epulabantur. Nam Moyse in monte posito apud Deum, simulacro vituli facto, post oblationem dedicationis causa: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Haec luxuria est, quia semper oblectati, in Dei rebus infideles inventi sunt. Ideoque instruit, ne in hanc diffidentiam per assensum luxuriae in idolio incidamus.
(Vers. 8.) Neque fornicemur, sicut quidam illorum fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia hominum (Num. XXV, 1). Hoc illis retributum est, quando cum Madianitis mulieribus se commacularunt; ira enim Dei exstitit contra illos, quae aemulatione Phinees sacerdotis habentis zelum Dei, sopita est, ne plures morerentur.
(Vers. 9.) Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Detrahentes de Deo Christum tentasse dicuntur; quia Christus erat, qui ad Moysen loquebatur. Denique ne nos in eadem causa inveniamur, commonet ne diabolo tradamur, cujus serpentes habent figuram.
(Vers. 10.) Neque murmuraveritis, sicut quidam ex ipsis murmuraverunt (Num. XIV, 1). Murmurare est falso ad invicem de praepositis et rectoribus queri, quantum ad mentem loci pertinet; quia solet murmur fieri et justa ex causa. Et perierunt ab exterminatore. Hoc est, in locum Judae concesserunt, anticipantes illum; quia tradens Christum, exterminatus est de numero apostolorum a judice Deo. Per haec exempla ad correctiorem nos vitam provocat; ut monitis ejus aut praemium, si obedientes fuerimus, aut propensiorem poenam mereamur inobedientes. Non est enim ambiguum illos peccantes plus subjiciendos tormentis, quibus peccantium poenae ad hoc relatae sunt, ne peccarent.
(Vers. 11.) Haec autem omnia in figura contingebant illis; scripta sunt vero ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Fines saeculorum nos sumus; quia tunc haec ideo facta noscuntur circa retributionem illorum, ut nobis essent exemplo, qui postremo saeculo futuri eramus in fide Christi. Pro utilitate enim nostra gesta sunt, ut si terrore horum in Dei timore manserimus, gloriam illis promissam accipiamus: si quominus, geminabitur nobis poena illorum; quia major notitia legis plus facit reum.
(Vers. 12.) Propterea et qui se putat stare, videat ne cadat. Hoc ad eos loquitur, qui praesumentes de scientia, qua licitum est omnia edere, infirmis fratribus scandalo erant: et putantes aliquid se proficere doctrina pseudoapostolorum, deterioraverant; et judicabant Apostolum, cum ipsi essent rei. Superbiam ergo amputat, ne per hanc tententur, sicut Judaei tentati sunt, et perierunt.
(Vers. 13.) Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Ac per hoc detrahentes Apostolo, Dominum tentare videntur; quia et tunc cum Moysi detraherent, et dubitarent de eo, Deum tentasse dicuntur. Omne enim quod probatum non habetur, tentatur; ideo ut haec tentatio convellatur, admonet cum terrore. Ut autem humana tentatio illos apprehendat, hortatur: humana enim tentatio est propter spem Dei diffidere de homine, quia vana spes in homine; ut in necessitate aut pressura non desperet de Deo, humanum auxilium requirendo, sicut et Judaei qui dubitantes de Deo, idolorum adminicula exorabant. Hoc est humanum auxilium; quia dii paganorum terra sunt, et culturam illorum humanus error invenit. Propter Christum ergo pati, humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum.
Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari supra quam potestis: sed faciet cum tentatione etiam proventum; ut possitis tolerare. Ideo fidelem dicit Deum, qui non patietur vos tentari supra quam potestis; quia daturum se promisit 145 Deus diligentibus se regna coelestia: et ut det necesse est; quia fidelis est. Propterea ergo tribulatis pro se aderit, nec patietur tantum irrogari, quod tolerari non possint: sed faciet, ut aut cito cesset tentatio; aut si prolixa fuerit, det tolerandi virtutem: alioquin non dabit, quod promisit; quia vincetur, qui patitur. Homo est enim infirmitati subjectus, et non erit qui accipiat: sed quia fidelis est Deus, qui promisit, subvenit, ut impleat, quod promisit. Denique breviatos vult esse dies Dominus, ut salventur electi, et possint consequi regnum Dei (Matth. XXIV, 22). Quomodo tamen a Deo adjuvatur, si tantum permittatur tentari, quantum potest? Adjuvatur plane, dum non plus permittitur ei imponi, quam scitur ferre posse; ut quarto die pati non permittatur, qui scitur ultra non posse quam triduo tolerare.
(Vers. 14.) Quapropter, charissimi, fugite ab idolorum cultura. Hortatur etiam nunc, ut abstineant se ab omni societate idololatriae, ut non solum spes, sed et animus inde tollatur, ne per hoc nascatur in Deum tentatio. Nemo enim assiduus in idolio nihil sperat de eo; hinc enim sperare dubitare de Deo est, sicut et Saul relicto Deo, qui ei fuerat delicti causa iratus, ad idololatriam se contulit, aliquid sperans de ea (I Reg. XXVIII, 12 et seq.). Cui quidem et in praesenti obfuit, et in futurum gehennam ultricem providit.
(Vers. 15.) Quasi prudentes, vos, judicate quod dico. Exempla subjicit, ut facilius suadeat; quia cui verba satis non faciunt, solent exempla suadere.
(Vers. 16, 17.) Calix benedictionis quem benedicimus, nonne communicatio sanguinis Domini est? Panis quem frangimus, nonne communicatio corporis Domini est? Quia unus panis, unum corpus multi sumus; omnes enim de uno pane et de uno calice participamus. Quoniam unum sumus, alter alterius membra, unum nos sentire debere dicit; ut fides una unum habeat sensum et opus.
(Vers. 18.) Videte Israel secundum carnem: hoc est, discite, homines videntes Deum, quemadmodum se habent carnalia, id est, idololatria. Nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Sicut enim nos de uno pane et de uno calice percipientes, participes et consortes sumus corporis Domini: ita et qui edunt hostias, participes sunt altaris erroris.
(Vers. 19, 20.) Quid ergo dico, quia simulacro immolatum aliquid est? Non quia simulacrum est aliquid; sed quae sacrificant, daemoniis immolant. Simulacrum vere nihil est; quia imago videtur rei mortuae: sed sub tegmine simulacrorum diabolus colitur.
Nolo vos participes fieri daemoniorum. Ostendit illis hoc esse tantum, quod videtur in idolio: sed esse occultum iniquitatis mysterium, quod ut unius Dei fidem corrumperet, Satanas adinvenit. Unde et Joannes apostolus in epistola sua dicit: Ad hoc venit Filius Dei, ut solveret opera diaboli (Joan. III, 9).
(Vers. 21.) Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini communicare, et mensae daemoniorum. Sicut et Dominus ait: Non potestis Deo servire, et mammonae (Matth. VI, 24): quia qui calicem daemoniorum bibit, calici Domini insultat: et cum mensae daemoniorum communicat, mensae Domini, id est, altari obstrepit, et Domini corpus crucifigit. Idcirco enim Christus crucifixus est, ut dissolveret opera diaboli. Qui ergo facit opera diaboli, Christo repugnat.
(Vers. 22.) Aut aemulamur Dominum Jesum? Numquid fortiores illo sumus? Vix fit ut humilis zeletur potentem; scit enim non sibi competere, in quo illi potest invideri: sed aut aequali invidetur, aut prope aequali. Ideo Apostolus non posse dixit homines aemulari Dominum Jesum, propterea quia illum sciunt Dominum: si quominus, non videbitur eis dignus esse vocari Dominus, quem zelantur, ne Dominus sit. Zelo enim Satanas idololatriam invenit, ut homines negando Deum Dominum, idolis serviant quasi diis et dominis. Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia dicit licere secundum legem naturae; omnia enim munda sunt. De escis enim agebatur, et carne idolis immolata. Nam quae prohibita et interdicta sunt, quomodo dici possunt licere, cum hic etiam ipsa, quae concessa sunt, significet 146 aliquando non expedire? sicut dicit apostolus Petrus: Si haec est causa viri cum uxore, non expedit nubere (Matth. XIX, 10).
(Vers. 23.) Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. Idem sensus est, quia licet omnia edere: sed quod idolis immolatur, non aedificat; quia scandalum facit fratri, sicut supra dictum est: ideoque a licitis aliquando temperandum est, ut prosit. Hinc est unde sumptus ab iis, cum ei liceret, noluit accipere, sciens non expedire.
(Vers. 24.) Nemo quod suum est, quaerat, sed quod alterius. Verum est quod dum unusquisque in idolio recumbit, voluntati suae satisfacit, et fratri conscientia infirmo scandalum ponit. Quapropter festinandum est pro charitate Domini nostri Jesu Christi; ut et magis quae sunt saluti proximi necessaria prohibeamus, quam nostrae voluntati, sicut idem Apostolus, vas electionis, et medicus spiritalis ait: Non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis.
(Vers. 25, 26.) Omne quod in macello venit edite, nihil interrogantes propter conscientiam; Domini est enim terra et plenitudo ejus. Ut omnia munda ostenderet, exemplo psalmi vigesimi tertii hoc roboravit; quia non potest immundum esse, quod Domini est. Et quoniam superius de escis ait: Omnia licent, statim subsecutus est: Omne quod in macello venit, edite, nihil interrogantes propter conscientiam. Hoc autem ideo subjecit, ut libera sit conscientia; licet enim aliquid pollutum sit per accidentiam, id est, oblationem idoli; cum hoc tamen nescit, qui emit, nullum patitur scrupulum, et apud Deum immunis est.
(Vers. 27.) Si quis vocat vos ex infidelibus ad coenam, et itis; omne quod appositum vobis fuerit, edite, nihil disquirentes. Hoc est, simpliciter manducate quod apponitur, non interrogantes unde sit.
(Vers. 28, 29.) Si vero aliquis dixerit: Hoc immolatitium est, nolite manducare propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam. Conscientiam autem dico, non tuam, sed alterius. Hoc perfectis loquitur, qui possunt contemnentes idololatriam, quia nihil est manducare de sacrificio, certi quia quod sub Dei Creatoris nomine editur, non potest polluere: sed quia alius, qui idolis servit, gloriabitur, te edente de sacrificatis, quasi venereris idola; ideo non debet edi. Apud conscientiam enim ille laetabitur suam, quia videt te libenter appetere, quod idolis immolatum est.
Ut quid enim libertas mea judicatur ab alia conscientia? Hoc dicit, quia cum ab idoli devotione conscientia sit libera, quid opus est, ut putetur quia venerationis causa edat idolis immolata? Judicatur enim non distare ab eo, qui colit idola; quando non horret quod oblatum est simulacro.
(Vers. 30.) Si ergo gratiae particeps sum, quid blasphemor pro quo ego gratias ago? Id est, si ego gratiae Dei communico; quia in ipsius nomine edo: quid opus est arbitrari hoc aliquem, quia ego idolo devotus sum, dum non horreo, quae oblata sunt idolo, hoc est, blasphemor? Et me ergo blasphemat, et ille in idolio suo gaudet; dum me putat participem, habet occasionem permanendi in errore, et fratribus malum datur exemplum. Nam si praeceptum est in Lege, ut luci et arae et tituli et ipsa idola confringantur; vide si non peccatum est non solum haec non facere, sed et interesse epulis hujusmodi; propterea de sacrificatis non expedit edere.
(Vers. 31.) Sive igitur editis, sive bibitis, sive quid facitis, omnia in gloriam Dei. Per haec subjecta declaravit in idolio edere, quavis licet conscientia, inimicum esse Deo; ad opprobrium enim Dei unius haec diabolo dedicantur. Nam in gloriam Dei edere et bibere et aliquid facere, hoc est, ut sub invocatione Creatoris cum modestia convivium celebretur; in gloriam enim Dei aliquid fit, cum in actibus et conversatione christiani Deus laudatur, vel cum filiorum procreatio a Deo speratur.
(Vers. 32.) Sine offensione estote Judaeis et Graecis, et Ecclesiae Dei. Sic temperandam conversationem nostram docet, ut nullus in ea scandalum patiatur. Offensio ergo Judaeis fit, cum idola, quae illi abominantur, christianum, qui se dicit Legem et prophetas accipere, vident non horrere. Graecis vero, id est, 147 gentilibus, haec est offensio, si in eo in quo sunt, non solum non arguantur; sed et promptiores fiant, dum non vitantur vota idolorum illorum. Ecclesiae autem Dei fit offendiculum, quando quosdam ex numero suo videt iis, quae inimica sunt Deo, adhaerere.
(Vers. 33.) Sicut ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Omnibus per omnia placere est sine scandalo cujusquam agere ad profectum utilitatis illorum, ut et illis et huic sit utile.
CAPUT XI. (Vers. 1.) Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Humanum est quod dicit, ut imitatores ejus simus, qui a Deo nobis magister indultus est. Si enim hic Dei imitator est, quare non nos hominis? Quia sicut Deus Pater misit Christum magistrum et auctorem vitae; ita et Christus misit apostolos nobis magistros, ut eorum imitatores essemus; quia ejus esse non possumus. Ita enim ait Dominus ad Patrem: Sicut me misisti in hunc mundum, ita et ego misi eos in hunc mundum (Joan. XVII, 18). Et quia digni imitatores ejus erant, subjecit: Et pro eis sanctificabo me ipsum (Ibid., 19).
(Vers. 2.) Laudo autem vos, fratres, quod omnia mea memoria retinetis, et quomodo ubique trado, traditiones meas tenetis. Postquam mores et conversationem illorum arguit, nunc traditiones vult corrigere. Ideo non hoc confirmat, sed succenset eis; quia cum esset apostolus eorum, immemores erant traditionum ejus: neque quod adhuc non didicerant, ex aliarum Ecclesiarum traditione sequebantur; ac per hoc quasi noviter tradit illis, dicens:
(Vers. 3.) Volo vos scire quia omnis viri caput Christus est. Ad auctoritatem retulit; quia homo a Deo quidem, sed per Christum. Caput autem mulieris vir. Quia quamvis et mulier per Christum, de viro tamen facta est, ac per hoc subjicitur viro. Caput autem Christi Deus. Dignum est ut filii caput Pater dicatur, quasi genitor ejus. Aliter tamen caput viri Christus est, et aliter vir mulieris, et aliter Deus caput Christi est. Deus autem ideo caput Christi est, quia de eo vel ab ipso genitus est. Mulieris vero caput idcirco vir est, quia ex ejus costa Dei virtute formata est (Gen. II, 21). Christus autem ideo caput viri est, quia per ipsum cum non esset, creatus est. Una ergo dictio diversam habet intelligentiam; quia et personae discrepant et substantiae.
(Vers. 4.) Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum. Orare dicit deprecari: prophetare autem adventum fore Domini voce symboli post orationem effari.
(Vers. 5, 6, 7.) Omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite, confundit caput suum; unum est enim atque idipsum, ut decalvetur. Si autem non velatur mulier, tondeatur: si autem turpe est mulieri tonderi aut decalvari, velet caput. Vir enim non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei. Quamvis una substantia sit et vir et mulier, tamen quia vir caput est mulieris, anteponendus traditur; ut per causam et rationem major sit, non per substantiam. Inferior ergo mulier viro est, portio enim ejus est; quia origo mulieris vir est: ex eo enim est, ac per hoc obnoxia videtur mulier viro, ut imperio ejus subjecta sit. Honorificentiam et dignitatem viri obstare dicit, ne velet caput; imago enim Dei incongruum est ut celetur: abscondi enim non debet, Dei enim gloria videtur in viro.
Mulier autem gloria viri est. Multum distat inter gloriam Dei et gloriam viri; vir enim ad imaginem Dei factus est, non mulier. Haec autem imago Dei in viro, quia unus Deus unum fecit hominem; ut sicut ab uno Deo sunt omnia, ita essent et ab uno homine omnes homines; ut unius Dei invisibilis, unus homo visibilis imaginem haberet in terris, ut unus Deus in uno homine videretur auctoritatem unius principii conservare, ad confusionem diaboli, qui sibi, neglecto uno Deo, dominium et divinitatem voluit usurpare. Quod propheta Ezechiel significat (Ezech. XVIII, 16), et Apostolus idem, ait enim: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quasi sit Deus (II Thess. II, 4).
(Vers. 8, 9, 10.) Non est enim vir ex muliere, sed mulier ex viro: etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. Propterea debet mulier potestatem habere supra caput etiam propter angelos. Potestatem velamen significavit, angelos episcopos dicit, sicut docetur in Apocalypsi Joannis (Apoc. II, 1 et seq.). Et quia utique homines sunt, quod non corriperent plebem, 148 arguuntur: et quod rectum est in illis, laudatur. Mulier ergo (33 quaest. 5, cap. Mulier) idcirco debet velare caput; quia non est imago Dei, sed ut ostendatur subjecta. Et quia praevaricatio per illam inchoata est, hoc signum debet habere; ut in Ecclesia propter reverentiam episcopalem non habeat caput liberum, sed velamine tectum: nec habeat potestatem loquendi; quia episcopus personam habet Christi. Quasi ergo ante judicem, sic ante episcopum, quia vicarius Domini est, propter reatus originem subjecta debet videri.
(Vers. 11.) Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino. Ideo in Domino, quia Deus ex uno fecit ambos et unum; una enim caro et unum corpus sunt in Domino, hoc est, secundum Dominum, qui creavit. Denique qui non credunt mulierem de viro sumptam, hi sine Domino, vel non secundum Dominum credunt hominum originem.
(Vers. 12.) Nam sicut mulier de viro; ita et vir per mulierem. Hoc firmavit, quod dixit; quia ambo unum sunt in natura, atque origo mulieris vir est, sicut legitur in Genesi factum a Domino Creatore. Omnia autem ex Deo (Gen. II, 22). Postquam gradatim exposuit singula, ut omnia Deo subjiceret, unum servans principium, ait: Omnia autem ex Deo; ut neque mulier subjectionis suae causa contristaretur, neque vir quasi exaltatus superbiret.
(Vers. 13.) Vos ipsi judicate: decetne mulierem non velatam orare Deum? Hinc est unde superius illis per ironiam succenset, dicens: Laudo quia omnia mea memoria retinetis: et quomodo ubique trado, traditiones meas tenetis (Sup. vers. 2). Cum enim haec esset traditionis ratio, ut velatae essent mulieres in Ecclesia, illi contra revelatas eas in Ecclesia patiebantur. Ideoque jam non auctoritate traditionis, quam neglexerant, sed per ipsam naturam suadere illis nititur veritatem dicens:
(Vers. 14, 15). Nec ipsa natura docet vos quia vir quidem, si comam habuerit, ignominia est illi? Hoc secundum Legem locutus est; prohibet enim virum esse comatum. Mulier autem si comam habuerit, gloria est illi; quoniam coma pro velamine data est ei. Naturaliter hoc honestum et propemodum decretum vult esse, ut velata mulier satisfaciat, et gratias agat Deo. Coma ergo indicium velaminis est, ut naturae et voluntas addatur. Denique nulla mulier etiam revelata adit potestatem.
(Vers. 16.) Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Post rationem redditam, ut contentiosos vincat, auctoritatem interponit; quia neque Judaismus hoc habuit, unde dicit: Neque nos, neque Ecclesia Dei, ut neque Moyses, neque Salvator sic tradiderit.
(Vers. 17.) Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. Quomodo particulatim conversationem illorum per correptionem emendat; ita et traditiones illorum, non laudans utique, sed vituperans eos.
(Vers. 18, 19.) Primum enim. Primum dicendo, genus peccati ostendit, unde orti sunt errores, quos reprehendit; ubi enim dissensio est, nihil rectum est. Convenientibus vobis in Ecclesiam, audio dissensiones esse, et partim credo. Oportet enim et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant inter vos. Sciendo nonnullos mente corruptos versutia diaboli, dicit: Oportet haereses esse. Non utique voluit, nec optavit: sed quia scivit futurum, dixit, sicut et Dominus: Oportet, inquit, venire scandala (Matth. XVIII, 7). Et: Oportet Filium hominis pati (Luc. IX, 22), praescius, quia Judas proditor erat futurus. Ut probati autem cum dicit, manifesti fiant inter vos, illos significat, qui in traditione accepta durantes, exemplum probationis erant evangelicae disciplinae ad condemnationem caeterorum. Ii sunt quos in capite epistolae significat, eo quod dicerent: Nos vero Christi; cum alii dicerent: Ego Pauli, ego Apollo (I Cor. I, 12).
(Vers. 20, 21, 22.) Convenientibus igitur vobis in unum, jam non est Dominicam coenam manducare. Unusquisque enim vestrum propriam coenam praesumit in manducando: et alius quidem esurit, et alius ebrius est. Numquid domos non habetis ad edendum et bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis non habentes? Hos notat, qui sic in Ecclesiam conveniebant ut munera sua offerentes, advenientibus presbyteris (quia adhuc rectores Ecclesiis non omnibus locis fuerant constituti), totum sibi qui obtulerant, vindicarent, schismatis causa. 149 Dissensiones enim inter eos pseudoapostoli seminaverant, ita ut oblationes suas zelarentur: cum una atque eadem prece omnium oblationes benedicerentur, ut ii qui, ut adsolet fieri, non obtulerant, aut unde offerrent, non habebant, pudore correpti confunderentur, non sumentes partem: et tam cito illud agebant, ut supervenientes non invenirent, quod ederent. Ideoque si sic, inquit, convenitis, ut unusquisque suum sumat, domi haec agenda, non in Ecclesia; ubi unitatis et mysterii causa convenitur, non dissensionis et ventris. Munus enim oblatum totius populi sit; quia in uno pane omnes significantur. Per id enim quod unum sumus, de uno pane omnes nos sumere oportet.
Quid dicam vobis? Laudo vos? In hoc non laudo. Apertum est deprehenso et correpto errore, ut de caetero corrigant, et sciant hoc verum, quod dudum in primordiis ipsi didicerant; formam illius quae a Salvatore in re hujusmodi data est, iterat dicens:
(Vers. 23, 24, 25.) Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens, fregit, et dixit: Accipite, et manducate. Hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur: hoc facite in mei commemorationem. Simili modo et calicem, postquam coenatum est, dicens: Hoc poculum novum Testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in mei commemorationem. Ostendit illis mysterium eucharistiae inter coenandum celebratum, non coenam esse; medicina enim spiritalis est, quae cum reverentia degustata, purificat sibi devotum. Memoria enim redemptionis nostrae est; ut Redemptoris memores, majora ab eo consequi mereamur.
(Vers. 26.) Quotiescumque enim comederitis panem hunc, et de poculo biberitis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat. Quia enim morte Domini liberati sumus, hujus rei memores, in edendo et potando carnem et sanguinem, quae pro nobis oblata sunt, significamus novum Testamentum in his consecuti, quod est nova lex, quae obedientem sibi tradit coelestibus regnis. Nam et Moyses accepto sanguine vituli in patera, aspersit filios Israel, dicens: Hoc est Testamentum, quod disposuit Deus ad vos (Exod. XXIV, 8). Hoc figura fuit Testamenti, quod Dominus novum appellavit per prophetas; ut illud vetus sit, quod Moyses tradidit. Testamentum ergo sanguine constitutum est; quia beneficii divini sanguis testis est. In cujus typum nos calicem mysticum sanguinis ad tuitionem corporis et animae nostrae percipimus; quia sanguis Domini sanguinem nostrum redemit, id est, totum hominem salvum fecit. Caro enim Salvatoris pro salute corporis, sanguis vero pro anima nostra effusus est, sicut prius praefiguratum fuerat a Moyse; sic enim ait: Caro pro corpore vestro offertur, sanguis vero pro anima (Levit. XVII, 11); ideoque non manducandum sanguinem. Si igitur apud veteres imago fuit veritatis, quae nunc apparuit, et manifestata est in Salvatoris adventu; quomodo haereticis contrarium videtur vetus novo, cum ipsa sibi invicem testimonio sint?
(Vers. 27.) Itaque quicumque ederit panem hunc, aut biberit calicem Domini indigne Domino, reus erit corporis et sanguinis Domini. Indignum dicit esse Domino, qui aliter mysterium celebrat, quam ab eo traditum est. Non enim potest devotus esse, qui aliter praesumit, quam datum est ab auctore. Ideoque praemonet ut secundum ordinem traditum devota mens sit accedentis ad eucharistiam Domini; quoniam futurum est judicium, ut quemadmodum accedit unusquisque, reddat causas in die Domini Jesu Christi; quia sine disciplina traditionis et conversationis qui accedunt, rei sunt corporis et sanguinis Domini. Quid est autem reos esse, nisi poenas dare mortis Domini? Occisus est enim pro his, qui beneficium ejus in irritum ducunt.
(Vers. 28, 29.) Probet autem se homo, et sic de pane illo edat, et de poculo bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi ipsi manducat et bibit, non discernens corpus Domini. Devoto animo et cum timore accedendum ad communionem docet; ut sciat mens reverentiam se debere ei, ad cujus corpus sumendum accedit. Hoc enim apud se debet judicare; quia Dominus est, cujus in mysterio sanguinem potat, qui testis est beneficii Dei. Quem nos si cum disciplina accipiamus, non erimus indigni corpore et sanguine 150 Domini; gratias enim videbimur reddere Redemptori.
(Vers. 30.) Ideo multi in vobis invalidi et aegroti. Et dormiunt multi. Ut verum probaret quia examen futurum est accipientium corpus Domini, jam hic imaginem judicii ostendit in eos, qui inconsiderate corpus Domini acceperant, dum febribus et infirmitatibus corripiebantur, et multi moriebantur: ut in his caeteri discerent, et paucorum exemplo territi emendarentur, non inultum scientes corpus Domini negligenter accipere; et eum quem hic poena distulerit, gravius tractandum fore; quia contempsit exemplum.
(Vers. 31, 32.) Quod si nosmet ipsos discerneremus, non utique judicaremur. Dum judicamur autem, a Domino corripimur; ut non cum hoc mundo damnemur. Hoc dicit, quia si nosmet ipsi errores nostros corrigeremus, non a Domino judicaremur. Et quia corripimur, tamen pro nobis est; ut timore ipso emendemur. In paucis enim omnium est emendatio. Ne cum hoc mundo, id est, cum infidelibus damnemur. Nihil enim differt ab infideli, qui inconsiderate ad mensam Domini accedit.
(Vers. 33, 34.) Itaque, fratres, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. Si quis esurit, domi manducet. Ad invicem exspectandum dicit, ut multorum oblatio simul celebretur, ut et omnibus ministretur: et si quis impatiens est, domi terreno pane pascatur. Ut non in judicium conveniatis: hoc est, ne mysterium reprehensibiliter et cum offensione agatis.
Caetera autem cum venero, disponam. Caput prius salutis ordine agendum ostendit, et quomodo in Ecclesiam ab utroque sexu conveniatur, praemisit: in quibus rebus si error fuerit, non leve peccatum est. Caetera autem quae ad aedificationem Ecclesiae pertinent, praesentia sua ordinare se promisit.
CAPUT XII. (Vers. 1, 2.) De spiritalibus autem nolo vos ignorare, fratres. Scitis quia gentes eratis, simulacrorum forma euntes, prout ducebamini. Spiritalia illis traditurus exemplum prioris conversationis memorat; ut sicut simulacrorum fuerunt forma, colentes idola, et ducebantur duce voluntate daemoniorum: ita et colentes Deum, sint forma legis Dominicae, ambulantes sicut placet Domino. Forma enim uniuscujusque legis in professione et conversatione cultoris debet videri; ille enim forma et imago legis Dei est, in cujus fide et conversatione Evangelii veritas lucet.
(Vers. 3.) Propter quod notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu: et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Quoniam rationem spiritalium ignorantes, per singula charismata hominibus potius, quam Deo dabant gloriam, non assecuti per Spiritum sanctum hoc donum ministrari: et quia qui Dominum Jesum vocat, non sine Spiritu sancto hoc dicit; habet enim gratiam in eo ipso fidei suae propter gloriam nominis Christi; non enim sine dono Dei est Dominum dicere Jesum: ac per hoc ostendit illis in omnibus Dei esse laudem et gratiam; quia sicut idolorum imago in ministris ejus est, ordinem suum habens per singulos gradus, totum tamen hominis est: ita et in lege Dominica gradus charismatum sunt officiis Ecclesiae, non utique meritis humanis indulti; sed ut membra ad aedificationem Ecclesiae pertinentia, quae per se et in se habent gloriam, sicut est etiam in humanis officiis. Scholae enim sunt, quae positis in se dant dignitatem; ut loci honor hominem faciat gloriosum, non propria laus. Ait ergo: Nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Vox enim quae dicit anathema Jesu, humano est errore prolata; quidquid enim falsum est, ab homine est. Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Dictum enim ipsum, quo significatur Dominus Jesus, non ab adulatione hominum, sicut et idola dii vocantur, sed Spiritus sancti veritate profusum est; quidquid enim verum a quocumque dicitur, a sancto dicitur Spiritu. Ne ergo hominum favorem existimarent in regula christiana, et propter hoc se argui minime paterentur, sicut est et in simulacris (homo enim adinvenit, ut Deus dicatur, qui non est; ac per hoc subjecti sunt antistites illis); ostendit enim eis nullum beneficium esse humanum in eo, cum dicitur Dominus Jesus: sed magis donum Dei, qui dignatus est mysterium suum 151 hominibus declarare. Etenim ipsa professio remissionem acquirit peccatorum, sicut exaggerat dicatio idolorum. Docet ergo eos quia non praestant religioni beneficium, dicentes: Dominum Jesum, sed accipiunt; ne more idolorum hominum putarent gratiam esse in lege Domini, dum vocatur Deus, qui non est. Denique non intelligentes Dei donum esse in fide; singuli singulos sibi homines delegerant, quos sequerentur, dicentes: Ego sum Pauli, ego vero Apollo (I Cor. I, 12). Superbiam ergo illorum humiliat; ut patiantur se, sicut dixi, argui.
(Vers. 4.) Divisiones vero gratiarum sunt. Non hoc humanis meritis vult ascribi, sed gratiae Dei ad honorificentiam nominis ejus; sicut enim qui dicit Dominum Jesum, in Spiritu sancto dicit, qualis vis sit: ita et in loco ordinis officii ecclesiastici positus, gratiam habet, qualis vis sit: non utique propriam, sed ordinis per efficaciam Spiritus sancti. Unde et inter initia dicit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7).
(Vers. 5, 6.) Idem autem Spiritus. Et divisiones ministeriorum sunt. Per eumdem Spiritum diversa dona dicit praestari. Idem vero Dominus. Et divisiones operationum sunt. Jungit nunc Christum Spiritui sancto. Idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. In tantum non hoc hominibus dandum, quasi proprium sit, sed soli Deo asserit; ut etiam donum Spiritus sancti, et gratiam Domini Jesu unius Dei dicat operationem; ne gratia et donum divisum sit propter personas Patris et Filii et Spiritus sancti: sed indiscretae unitatis et naturae trium unum opus intelligatur, ut ad unum omnem gloriam redigat et divinitatem. Divisiones autem gratiarum sunt officiis Ecclesiae, non humanis meritis deputatae. Si enim Spiritus sanctu idem Dominus est; et Dominus idem Deus est, et tres unus Deus est; cum enim Spiritus sancti gloria, et potestas, et natura Dei est, et Dominus Jesus idem est in natura quod Deus est, unus utique Spiritus sanctus, et Dominus Jesus, et Pater Deus est. Et singuli enim Deus unus, et tres Deus unus. Denique operante uno, tres operari dicuntur; ut Trinitatis mysterium in unius Dei natura et potestate claudatur, cum sit immensum.
(Vers. 7.) Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Hoc est, donum accipit, ut divinis retinaculis vitam suam gubernans, et sibi et aliis utilis sit, dum exemplum bonae conversationis ostendit.
(Vers. 8.) Cuidam enim datur per Spiritum sermo sapientiae. Id est, datur illi prudentia non ex litteris, sed corusco Spiritus sancti igne; ut cor habeat illuminatum, et sit prudens, ut discernat quae vitanda sunt, quaeve sequenda. Alii vero sermo scientiae secundum eumdem spiritum: hoc est, ut habeat scientiam rerum divinarum. Alii gratia curationum in uno Spiritu: id est, ut medelam tribuat infirmis, vel aegris.
(Vers. 9, 10.) Alii fides in eodem Spiritu. Hoc dicit, ut fidei profitendae ac vindicandae, pressa verecundia, accipiat facultatem. Alii operatio virtutum. Potestatem dari significat in ejiciendis daemoniis, aut signis faciendis. Alii prophetia: id est, ut Spiritu sancto repletus dicat futura. Alii discretio spirituum. Hoc dicit, ut intelligat et judicet, quod dicitur, an Spiritus sancti sit, an mundani. Alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Interpretari est, ut dicta illorum, qui linguis loquuntur vel litteris, per donum Dei fideliter interpretetur.
(Vers. 11.) Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult. Quod superius trium personarum dicit, nunc per unum Spiritum sanctum agi profitetur; ut quia unius naturae sunt et virtutis, quod unus operatur, operentur tres: unus tamen est Deus, cujus gratia dividitur singulis, prout vult, non ad merita hominum, sed magis ad aedificationem Ecclesiae suae; ut omnia, quae mundus imitari vult, sed non implet, quia carnalis est; haec in Ecclesia, quae domus Dei est, singulorum officiis et dono et magisterio Spiritus sancti indulta ad probationem veritatis in iis, qui contemptibiles mundo sunt, videantur.
(Vers. 12, 13.) Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa: omnia autem membra ex uno corpore, cum sint multa, unum sunt corpus; ita et Christus. Etenim in uno Spiritu nos omnes in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive Graeci, 152 sive servi, sive liberi: et omnes unum Spiritum potavimus. Per haec docet nullius personam quasi despectam contemnendam, neque alicujus quasi perfecta sit, praeferendam: nec gloriam, quae soli Deo debetur, hominibus tribuendam; quando in omnibus unus atque idem Deus sit gloriosus: quippe cum omnes et unum baptisma habeamus, et unum atque eumdem Spiritum sanctum. Hoc propter supradictam causam; quia in aliquibus gloriabantur, aliquos vero velut contemptibiles spernebant.
(Vers. 14.) Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. Hoc dicens, ostendit unitatem habere varietates officiorum, et diversitatem hanc non discrepare in unitate potestatis; quando unitas corporis non in singularitate consistit, sed in multis membris; ut invicem sibi praestent, quod debent.
(Vers. 15.) Si dixerit pes: Quia non sum manus, non sum de corpore; num propterea non est de corpore? Hoc est, non posse eum, qui infirmus videtur inter fratres, negari esse de corpore; quia non est potens.
(Vers. 16.) Si dixerit auricula: Quia non sum oculus, non sum de corpore; num propterea non est de corpore? Non debere dicit illum, qui paulo inferior est, non necessarium putari corpori, propterea quod de primis non sit.
(Vers. 17.) Si totum corpus oculus, ubi est auditus? Si totum auditus, ubi est odoratus? Id est, si omnes unius essent officii et operis, quomodo impleretur reliqua necessitas corporis; cum constet multis oficiis opus esse ad gubernacula corporis?
(Vers. 18.) Nunc autem Deus posuit membra, unumquodque in corpore; sicut voluit. Voluntatem Dei, quia provida et rationabilis est, membra dicit corpori aptasse; ut nihil desit corpori, sed sit multis membris perfectum.
(Vers. 19.) Si autem fuissent omnia unum membrum, ubi corpus? Manifestum est quia si omnes fuissent unius dignitatis, non dicerentur membra, neque corpus: ideoque variis membrorum officiis congubernantur; omnia enim unum membrum esse non poterant. Ideo autem multa sunt, quia ab invicem differunt dignitate.
(Vers. 20.) Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Hoc dicit, quia multa membra, cum invicem sui egeant, non discrepant in unitate naturae, quamvis diversa sint; quia diversitas haec in unum concurrit, ut corporis utilitas expleatur, sicut et ea quibus mundus ipse constat, cum sunt diversa non solum officiis, sed et naturis; ad unius tamen mundi proficiunt perfectionem, et ex omnibus his nascitur temperies quaedam in fructibus, qui humanae proficiunt utilitati.
(Vers. 21.) Non potest autem dicere oculus manui: Opera tua non indigeo. Hoc est, non potest dicere potior inferiori: Non mihi opus es; quia oculus quidem videt, sed manus sunt, quae operantur. Aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii: id est, major gradu et dignitate non potest sine illo esse, qui humilis est; quia est quod humilis potest, quod non potest sublimis, quia ferrum potest, quod non potest aurum: ac per hoc honorem capiti faciunt pedes.
(Vers. 22.) Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt. Manifestum est, quia quamvis aliquis dignitate sublimis sit; si subjectus tamen defuerit, qui obsequiis suis illum faciat gloriosum, ipsa dignitas contemptibilis erit: officium enim est, per quod dignitas constat. Tale est si imperatori desit exercitus. Quamvis ergo magnus sit imperator, necessarium tamen habet exercitum; membrum est enim corporis ejus, ante se habens tribunos, comites, et magistros. His omnibus inferiores sunt milites, et magis necessarii sunt, sicut membra corporis, quae cum inferiora videntur, plus utilia sunt; sine oculis enim manus operatur, et pes ambulans victum quaeritat.
(Vers. 23.) Et quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his abundantiorem honorem circumdamus. Similis est sensus, quia qui putantur sine dignitate esse, invenimus in eis quod laudemus, sicut et in membris vilioribus, quod plus nobis placeat, quam quod in caeteris invenimus. Quo enim honore dignae sunt manus, quando quod volumus, tenemus! vel pedes, cum quibus quo volumus, imus! Propterea et nos addimus eis honorificentiam, ut puta pedibus; quos 153 quia humiles sunt et sine dignitate, calceamentis ornamus. Et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honorem habent. Manifestum est quia pudenda nostra, quae turpia videntur, dum aspectus publicos vitant, honestate se contegunt, ne per irreverentiam horreant. Simili modo et quidam fratrum, cum sint egestate et habitu inhonesti; non tamen sunt sine gratia, per quam membra sint corporis nostri: nam solent succincti vesticula tetrica, nudo pede, incedere. Cum ergo videantur contemptibiles, magis honori sunt; quia solent vitam habere mundiorem. Quod enim hominibus videtur despectum, solet a Deo pulchrum judicari.
(Vers. 24.) Quae autem honesta sunt nostra, nullius egent. Apertum est quia caput non eget, neque facies, neque manus, ut his addatur per quod decorentur: ita et fratribus, in quibus studium peritiae, et conversationis viget honestas, nihil est quod a nobis additur; debitus enim illis redditur honor. Despectis vero vel humilibus exhortatio necessaria est, per quam addatur illis aliquis honor, ut fiant utiles: si quominus, ipso contemptu negligentiores circa se erunt, in quibus magis proficiendum est.
(Vers. 25.) Sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem; ut non sit schisma in corpore, sed pro invicem sollicita sint membra. Sic dicit a Deo moderatum humanum corpus, ut omnia membra ejus necessaria sint; ac per hoc pro se invicem sollicita, quia aliud sine altero esse non potest: et quod inferius putatur, magis necessarium est; sicut et de fratribus expositum est, vel disputatum, quia nullus debet velut inutilis despici.
(Vers. 26.) Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Hoc de membris corporis carnis ambiguum non est; quia si oculus, aut pes, vel manus capiatur aegritudine aliqua infirmitatis, totum corpus condolet: ita et nos docet condolere fratribus, si aliquid hujusmodi, aut necessitatis emerserit. Sive glorificatur unum membrum, congaudeant omnia membra. Manifestum est quia laetum est caput sive caetera membra, si pedes fuerint accurati vel sani. Sic debemus et nos alacres fieri, si fratrem aliquem viderimus cultorem Dei, et auctum honestate morum, hoc est, sanum esse consilio.
(Vers. 27.) Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. Ostendit aperte nostram se causam per membrorum carnalium rationem tractasse; quia non omnes possumus eadem, sed singuli pro qualitate fidei et gratiam habemus concessam.
(Vers. 28.) Et quosdam posuit Deus in Ecclesia primum quidem apostolos. Caput itaque in Ecclesia apostolos posuit, qui legati Christi sunt, sicut dicit idem Apostolus: Pro quo legatione fungimur (II Cor. V, 20). Isti sunt episcopi, firmante istud Petro apostolo, et dicente inter caetera de Juda: Et episcopatum ejus accipiat alter (Act. I, 20).
Secundo prophetas. Prophetas duplici genere intelligamus, et futura dicentes, et Scripturas revelantes; quamvis sint et apostoli prophetae, quia primus gradus omnia subjecta habet. Denique pessimus Caiphas propter quod princeps sacerdotum erat, prophetavit (Joan. XI, 51), ordinis utique causa, non proprii meriti. Tamen specialiter erant prophetae et Scripturarum interpretes, et futura dicentes (Act. XXI, 11), sicut erat Agabus, qui exitia et vincula huic Apostolo prophetavit futura Hierosolymis, et famem cecinit, quae facta est sub Claudio (Act. XI, 28). Ideo quamquam sit melior apostolus; aliquando tamen eget prophetis. Et quia ab uno Deo Patre sunt omnia, singulos episcopos singulis Ecclesiis praeesse decrevit.
Tertio doctores. Illos dicit doctores qui in Ecclesia litteris et lectionibus retinendis pueros imbuebant more Synagogae; quia traditio illorum ad nos transitum fecit. Quarto loco ait:
Deinde virtutes, deinde gratiam curationum; potest enim aliquis non esse episcopus, et habere in se donum virtutis sanitatum. Opitulationes, gubernationes; ut in rebus divinis vigilet intellectu: ita tamen, ut in aliquibus, quae implere non conceditur, ab alio sumat quod non habet; quia totum uni concedi non potest. Sunt et gubernatores, qui 154 spiritalibus retinaculis hominibus documento sunt. Genera linguarum; ut donum sit Dei multas linguas scire. Interpretationem sermonum; ut hoc alicui gratia Dei impertiat, ut linguarum interpretandarum habeat peritiam.
(Vers. 29.) Numquid omnes apostoli? Verum est, quia in Ecclesia unus est episcopus. Numquid omnes prophetae? Non est ambiguum non omnibus concedi prophetiam. Numquid omnes doctores? Ille doctor est, cui alios erudire conceditur.
(Vers. 30.) Numquid omnes virtutes? Hic potest habere virtutem, cui dat Deus daemonia ejicere. Num omnes gratiam habent curationum? Quomodo potest fieri, ut omnes habeant dona curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Non utique, nisi qui accipit donum in hac re. Numquid omnes interpretantur? Ille potest sermones interpretari, cui dat Deus. In supradictum sensum haec inserenda. Explanavit enim, reddita ratione, omnes habere diversas gratias, nec totum alicui concedi, exemplo membrorum. Exemplo enim corporis carnis spiritale corpus insinuat: ac per hoc in omnibus Deum benedicendum, et in ipsius nomine gloriandum, cujus gratia est. Hanc rationem etiam in rebus physicis invenimus; aurum enim cum melius argento sit, plus tamen in usu argentum est; et cum aes necessarium sit, plus tamen ferro opus est; nihil enim pene sine ferro fit, cum sit inferius. Et post haec:
(Vers. 31.) Aemulamini charismata meliora. Hoc mox in subjectis absolvit. Et adhuc magis excellentiorem viam vobis demonstro. Gradatim illos ad utiliora provehit, ostendens illis gratiam supradicti omnis doni, quod in hominibus videntur, sive loquendi, aut curandi, aut prophetandi, non ad meritum hominis pertinere, sed ad honorificentiam Dei. Ideoque nunc viam se dicit illis ostendere planiorem, qua itur ad coelum, quae meritum collocat apud Deum. Nam quia supra dicta non semper ad meritum pertinent, dicit Salvator: Multi mihi dicent in illa die, id est, judicii: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22)? Et quia non hoc ad meritum pertinet, sed officia sunt Ecclesiae, ad confusionem gentilium, et Dei honorificentiam protestandam, dicit eis Dominus: Recedite a me: non novi vos, operarii iniquitatis (Ib., 27). Securi enim quia Dei in illis operatio cernebatur, negligentes erga se fuerunt; nam et septuaginta duobus discipulis gaudentibus quia daemonia illis subdita fuerant, dicit Salvator: Nolite in hoc gaudere, quod daemonia vobis subjecta sunt; sed in hoc gaudete, quod nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20). Quare, nisi quia nomini Dei subjecta sunt, non hominis merito? Et quare nunc non ita fit, ut habeant homines gratiam Dei? Inter initia fieri oportuit, ut fundamenta fidei acciperent firmitatem: nunc autem non opus est; quia populus populum adducit ad fidem, cum videntur eorum bona opera, et praedicatio simplex.
CAPUT XIII. (Vers. 1.) Si linguis hominum loquar, et angelorum, charitatem autem non habeam, unum sum velut aeramentum resonans, aut cymbalum tinniens. Magna utique videtur gratia diversis loqui linguis: plus autem aliquid est, etiamsi angelorum possit quis linguam scire, id est, si spiritaliter cognitum possit habere angelicum motum. Verum hoc ad meritum non ascribi, sed ad Dei gloriam, subjectis ostendit, dicens sic esse ut aeramentum resonans, aut cymbalum tinniens. Quia sicut aeramentum impulsu alterius resonat, et cymbalum tinnit; ita et hic qui linguis loquitur, Spiritus sancti effectum habet et motum, ut loqui possit, sicut et alio loco dicit Salvator: Non enim vos estis, qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Nam et asina locuta est humana lingua ad Balaam filium Beor, ut addiceret Dei majestatem (Num. XXII, 28): et pueri infantes in laudem Dei proruperunt ad confusionem Judaeorum (Matth. XXI, 16). Salvator autem non solum istos, sed et lapides ad condemnationem perfidorum, et gloriam Dei clamare posse ostendit (Luc. XIX, 40). Et inter ipsa primordia ad commendationem fidei, qui baptizabantur, linguis loquebantur (Act. X, 46).
(Vers. 2.) Et si habuero prophetiam, et noverim omnia mysteria, et omnem scientiam; charitatem autem non habeam, nihil mihi 155 prodest. Vere nihil prodest; ad Dei enim gloriam prophetatur, sicut dicit David propheta: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 1). Nam et Balaam prophetavit (Num. XXIII, 8 et seq.), cum propheta non esset, sed hariolus: et Caiphas prophetavit (Joan. XI, 51), non merito, sed dignitate ordinis sacerdotalis: et Saul prophetavit (I Reg. XIX, 23), cum jam inobedientiae causa spiritu malo fuisset repletus; sed propter Dei causam, ne posset comprehendere David, quem et occidere volebat.
Et si sciero omnia mysteria; Judae enim nihil profuit fuisse cum apostolis, et didicisse mysteria; cum charitatis hostis tradidit Salvatorem (Ezech. XXVIII, 13 et seq.) Et propheta Ezechiel diabolum mysteria coelestia scire ostendit, quando increpita voce in paradiso illum Dei fuisse, et pretiosos lapides habuisse testatur, quos lapides idem Apostolus doctrinae divinae mysteria significavit (I Cor. III, 12): et illi nihil profuit; quia charitatis immemor, in superbiam prosilivit.
Et si habuero omnem scientiam. Nihil mihi prodest scientia, si charitas non sit. Denique scribis et pharisaeis nihil profuit, dicente Salvatore: Vos habetis clavem scientiae, et neque vos intratis, neque alios sinitis introire (Luc. XI, 52); per invidiam enim charitatem corrumpentes, scientiam ejus ad nihilum deduxerunt. Nam et Tertullianus et Novatianus non parvae scientiae fuerunt: sed quia per zelum charitatis foedera perdiderunt, in schisma versi, ad perditionem sui haereses creaverunt.
Et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam. Virtutes facere, aut daemonia per fidem ejicere Dei virtus et gloria est: nec hoc ad meritum proficit, nisi quis bonae conversationis fuerit aemulus, sicut supra memoravi.
(Vers. 3.) Et si erogavero omnem substantiam meam. Apertum est quia si omnis substantia impendatur, nihil proficit, charitate neglecta; quia caput religionis charitas est: et qui caput non habet, vitam non habet. Et si tradidero corpus meum, ut ardeam, nihil mihi prodest. Sine charitate nihil prodest; quia fundamentum religionis charitas est. Quidquid ergo sine charitate fit, caducum est.
(Vers. 4-8.) Charitas magnanima est, jucunda est. Charitas non aemulatur, non inflatur, non perperam agit, non ambitiosa est, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet in iniquitate, congaudet autem veritati: omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas numquam cadit. Tanta praeconia charitatis edocuit, ut non immerito hanc caeteris anteponere videretur, et incassum laborare eos, qui aliis mandatis operam dant, huic non obtemperantes. Hinc ait Joannes apostolus: Charitas Deus est (I Joan. IV, 8); ut qui charitatem non habet, sciat se Deum non habere; unde et in alia epistola idem Paulus apostolus ait: Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam charitatem suam misertus est nostri (Ephes. II, 4). Qui ergo charitatem non habet, ingratus est misericordiae Dei; quia non diligit, per quod salvatus est. Ut proinde discerent quia graviter delinquebant, qui escam fraternae charitati praeponebant. Nam haec est quae et in praesenti prodest, et in aeternum cum Deo permanet.
(Vers. 9, 10.) Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia evacuabitur. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus: cum autem venerit quod perfectum est, evacuabuntur illa, quae ex parte sunt. Omnia charismatum dona evacuari dixit; quia non tantum possunt comprehendere, quantum ipsa veritas habet. Neque nos aut capere aut enarrare possumus plenitudinem veritatis. Qui enim fieri potest ut lingua humana omne complectatur, quod Dei est? Ideo destruetur imperfectio nostra, non id quod verum est evacuabitur: sed dum additur imperfecto, quod deest, destruetur. Destructio enim imperfectionis est, quando id quod imperfectum est, impletur in verum.
(Vers. 11.) Cum essem parvulus, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus cogitabam: at ubi factus sum vir, ea quae parvuli erant destruxi. Hoc dicit, quia exeuntes sancti de hoc mundo, plus necesse est in veniant, quam nunc putant, sicut Joannes apostolus de Salvatore dixit: Tunc videbimus illum, sicuti est (I Joan. III, 2). In hac ergo vita parvuli sumus ad comparationem futurae vitae; quia sicut vita haec imperfecta est, ita et scientia.
(Vers. 12.) Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc vero facie ad faciem. Apertum est nunc imagines videri per fidem, tunc res 156 ipsas. Modo scio ex parte: tunc vero cognoscam, sicut et cognitus sum: id est, videbo quae promissa sunt, sicut videor; hoc est, praesentem esse ad Dominum, ubi Christus est.
(Vers. 13.) Manent autem nunc fides, spes, charitas, tria haec: major autem horum est charitas. Digne major est charitas: quia ut fides praedicaretur, et spes esset futurae vitae, charitas praestitit, sicut supra memoravi. Unde et Joannes apostolus: Ex hoc cognoscimus, inquit, charitatem ejus; quia ipse pro nobis animam suam posuit (I Joan. III, 16). Juste igitur major charitas, per quam reformatum est genus humanum.
CAPUT XIV. (Vers. 1.) Sectamini charitatem, aemulamini spiritalia: magis autem ut prophetetis. Post charitatem prophetandi studium magis habendum hortatur: quia quamvis magni sint spiritales gradus, quos enumerat: hic tamen melior, qui ad utilitatem Ecclesiae proficit, ut discant omnes divinae legis rationem. In quo enim quis animum dederit, in eo ipso accipit donum, dicente Salomone: Scire legem, sensus est optimi (Prov. IX, 33); scientia enim charitate subnixa non inflatur, sed est mansueta, proficiens omnibus ad utilitatem.
(Vers. 2.) Nam qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria. Hoc est quod dicit, quia qui loquitur incognita lingua, Deo loquitur; quia ipse omnia novit: homines vero nesciunt; ideoque nullus est ex hac re profectus. Spiritu autem loquitur mysteria, non sensu; quia ignorat, quod dicit.
(Vers. 3.) Qui enim prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem; aedificatur enim, quando quaestionum solutionem addiscit. Exhortatio autem illi fit, ut desiderium patiatur prophetandi: consolatur vero, quia contemptum disciplinae in spe videt. Scientia enim legis firmat animos, et provocat ad spei melioris profectum.
(Vers. 4.) Qui loquitur lingua, se ipsum aedificat: qui vero prophetat, Ecclesiam aedificat. Per id enim, quod forte solus scit, quod loquitur, se solum aedificat: nam qui prophetat, omnem plebem aedificat, dum intelligitur ab omnibus quid loquatur. Prophetas interpretes dicit Scripturarum; sicut enim propheta futura praedicit, quae nesciuntur: ita et hic dum Scripturarum sensum, qui multis occultus est, manifestat, dicitur prophetare.
(Vers. 5.) Volo autem vos omnes loqui linguis: magis autem ut prophetetis. Non poterat prohibere loqui linguis, qui superius donum istud dicit esse Spiritus sancti: sed ideo prophetandi magis studium habendum, quia utilius est. Major est enim qui prophetat, quam qui loquitur lingua, nisi interpretetur. Quia si interpretari poterit, non erit minor; quia Ecclesiam aedificat: hoc enim majus est, quod omnibus prodest. Hic enim per donum Dei linguis loquitur, qui etiam interpretatur, sicut et illi duodecim in Actibus apostolorum (Act. II, 4).
(Vers. 6.) Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi loquar vobis aut in revelatione, aut in notitia, aut in prophetia, aut in doctrina? Haec omnia unum significant; docere enim nemo poterit, nisi intelligatur.
(Vers. 7, 8.) Tamen quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara, si distinctionem sonitus non dederunt, quomodo cognoscetur quod per tibiam canitur, aut quod citharizatur? Etenim si incertam vocem tuba dederit, quis se parabit ad praelium? Quoniam exempla facilius suadent quam verba, exemplis commendat per quae facile assequantur non debere illos in Ecclesia loqui linguis, qui interpretari non possunt. Ut quid enim loquatur, quem nemo intelligit?
(Vers. 9.) Ita et vos per linguam nisi significantem sermonem dederitis, quomodo scietur quid loquimini? Eritis enim in aera loquentes; hoc est, nihil proficientes. Nam multa, ut puta, genera linguarum sunt in hoc mundo, et nihil sine voce. Multa quidem genera sunt linguarum, inquit, sed habent proprias vocum significationes, ut intelligantur.
(Vers. 10, 11.) Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei cui loquor, barbarus: et is qui loquitur, mihi barbarus. Non utique id studendum monet, ut invicem per incognitam linguam barbari sibi videantur: sed quia concordiae res est, his nitendum est; ut per unanimitatem intellectus, communi laetitia glorientur.
157 (Vers. 12.) Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem Ecclesiae quaerite, ut prophetetis. Quia prodest Scripturas explanare (nam incitatur et gaudet animus, quando aliquid de Scripturis percipit: et quantum propensior in hac parte fit, tantum deserit vitia), proterea ad hanc partem studium monet applicandum.
(Vers. 13.) Ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. Eum qui linguis loqui desiderat, monet orare debere, ut accipiat donum interpretandi; ut proficiat caeteris studium ejus.
(Vers. 14.) Nam si oravero lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. Manifestum est ignorare animum nostrum, si lingua loquatur, quam nescit, sicut adsolent Latini homines Graece cantare, oblectati sono verborum; nescientes tamen quid dicant. Spiritus autem qui datur in baptismo, scit quid oret animus, dum loquitur, aut perorat lingua sibi ignota: mens autem qui est animus, sine fructu est. Quem enim potest habere fructum, qui ignorat quae loquatur?
(Vers. 15.) Quid est ergo? Orabo spiritu, orabo et mente: psalmum dicam spiritu, psalmum dicam et mente. Hoc dicit, quia cum quis hac lingua loquitur, quam novit; tam spiritu, quam mente orat; quia non solum spiritus ejus, quem dixi datum in baptismo, scit quid oratur: sed etiam animus simili modo et de psalmo non ignorat.
(Vers. 16.) Caeterum si benedixeris spiritu; hoc est, si laudem Dei lingua loquaris ignota audientibus: Quis supplet locum idiotae? Quomodo dicit amen, super tuam benedictionem, quia nescit quid dicas. Imperitus enim audiens quod non intelligit, nescit finem orationis, et non respondet, amen, id est verum; ut confirmetur benedictio. Per hos enim impletur confirmatio precis, qui respondent, amen; ut omnia dicta veri testimonio in audientium mentibus confirmentur.
(Vers. 17.) Nam quidem bene gratias agis. De eo dicit, qui cognita sibi loquitur, quia scit quid dicat. Sed alius non aedificatur. Si utique ad aedificandam Ecclesiam convenitis, ea debent dici, quae intelligant audientes. Nam quid prodest ut quis lingua loquatur, quam solus scit; ut qui audit, nihil proficiat? Ideo tacere debet in Ecclesia, ut ii loquantur, qui prosint audientibus.
(Vers. 18.) Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. Quoniam superius linguis loqui donum esse dixit Spiritus sancti, ideo ad Deum refert, quod omnium lingua loqueretur. Et ne forte quasi aemulus per invidiam hoc dicere videretur, ostendit se omnium quidem horum loqui linguis, et quia non valde prodest.
(Vers. 19.) Sed in Ecclesia, inquit, volo quinque verba loqui per Legem, ut et alios aedificem, quam decem millia verborum in lingua. Utilius dicit paucis verbis in apertione sermonis loqui, quod omnes intelligant, quam prolixam orationem habere in obscuro. Hi ex Hebraeis erant, qui aliquando syra lingua, plerumque hebraea in tractatibus aut oblationibus utebantur ad commendationem. Gloriabantur enim se dici Hebraeos propter meritum Abrahae, quod idem Apostolus pro nihilo habuit dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). Hos quidam imitantes, ignota sibi lingua loqui malebant in Ecclesia ad populum, quam sua.
(Vers. 20.) Fratres, nolite pueri effici sensibus: sed malitia parvuli estote; ut sensibus perfecti sitis. Perfectos illos vult esse, ut sciant quid ad instructionem Ecclesiae sit necessarium; ut recedentes a malitia et erroribus, iis studerent, quae proficerent ad utilitatem fratrum. Hic est enim sensu perfectus, qui id agit, ut prosit alicui, maxime fratri.
(Vers. 21.) In Lege enim scriptum est: Quia in aliis linguis, et in labiis aliis loquar populo huic, et nec sic me audient, dicit Dominus (Esai. XXVIII, 11). Hoc Dominus de his dixit, quos praesciit nec Salvatori credituros. In aliis enim linguis et in aliis labiis loqui, novum Testamentum est praedicare, sicut dicit Hieremias propheta: Ecce venient dies, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda Testamentum novum, non secundum quod disposui patribus illorum (Jerem. XXXI, 31): hoc est immutata ratione aliter loqui, quam se legis veteris verba habeant; dum audiunt sabbatum solvi, neomenias evacuari, circumcisionem cessare, sacrificia immutari, escas dudum 158 prohibitas licere edere, Christum Deum de Deo praedicari: hoc est aliis linguis, et aliis labiis loqui; et nec sic perfidi Deum obaudire voluerunt. Potest et sic intelligi, ut quia multi Judaeorum malevoli erant, et propterea dignum non erat his in revelatione loqui Evangelium, in parabolis loqueretur ad eos: et intelligentes ideo sibi non revelari, quia mali erant, nec sic se corrigerent; ut merentes se facerent per explanationem audire verba Dei. Unde dicunt discipuli ad Dominum: Domine, quare in parabolis loqueris illis (Matth. XIII, 10)? Et Dominus: Quia vobis datum est, inquit, nosse mysterium regni Dei, illis autem non; ut videntes non videant, et audientes non intelligant (Ibid., 11); ne indigni salutem perciperent, quod animadvertentes pro meritis suis factum, nec sic conversi Deo satisfacere voluerunt.
(Vers. 22.) Itaque linguae in signum sunt. Hoc est, velamine incognitae linguae obscurati sunt sermones Dei, ne videantur a perfidis, ut cum audiuntur incognitae linguae, signum sit quia propter perfidiam factum est, ne audiens intelligat. Non utique iis qui credunt, sed non credentibus: hoc est quod dixit, quia ad occultandos sensus incredulis proficiunt linguae. Prophetia autem non incredulis, sed iis qui credunt. Hoc est, non competit fidelibus audire linguas, quas non intelligant; sed infidelibus, qui non sunt digni intelligere, sicut dicit Esaias propheta: Vade et dic populo huic: Aure audietis, et non intelligetis, etc.
(Vers. 23.) Si convenerit universa Ecclesia in unum, et loquantur omnes linguis, introeant autem infideles et idiotae; nonne dicent quia insanitis? Manifestum est quia si omnes diversis linguis loquantur, tumultus fit quidam inconditus populi, quasi phrenesin patientis.
(Vers. 24, 25.) Si autem omnes prophetent, intret autem aliquis infidelis, vel idiota; increpatur ab omnibus, redarguitur ab omnibus, occulta cordis ejus manifesta fiunt: et tunc cadens in faciem, adorabit Deum, pronuntians quod vere in vobis Deus sit. Cum enim intelligit et intelligitur, audiens laudari Deum, et adorari Christum, pervidet veram esse et venerandam religionem, in qua nihil fucatum, nihil in tenebris videt geri, sicut apud paganos, quibus velantur oculi; ne quae sacra vocant perspicientes, variis se vanitatibus cernant illudi. Omnis enim impostura tenebras petit, et falsa pro veris ostendit; ideo apud nos nihil astute, nihil sub velamine: sed simpliciter unus laudatur Deus, ex quo sunt omnia, et unus Dominus Jesus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6). Si enim nullus sit, qui intelligat, aut a quo ipse discutiatur, potest dicere seductionem esse quamdam et vanitatem, quae ideo linguis canitur, quia pudoris est, si reveletur.
(Vers. 26.) Quid est igitur fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum canticum habet: id est, laudem Dei per canticum eloquitur. Doctrinam habet: hoc est, sensuum per spiritalem prudentiam habet expositionem. Revelationem habet: id est, subest ei prophetia occultorum, quae ad omnium mentem perveniat, favente Spiritu sancto Linguam habet; ut eos qui lingua loqui poterant, non contristaret, permisit eos loqui linguis: ita tamen, ut interpretatio sequeretur. Ideo ait: Interpretationem habet; ut si interpres adesset, daretur locus loquendi linguis.
Omnia ad aedificationem fiant. Conclusio haec est, ut nihil incassum in Ecclesia geratur, hocque elaborandum magis, ut et imperiti proficiant; ne quid sit corporis per imperitiam tenebrosum. Idcirco omnes paratos vult convenire diversis donis spiritalibus; ut ipsa aviditate animi vigilantes, invicem se exhortantes, meliora dona aemularentur, ad illuminationem fratrum.
(Vers. 27.) Si lingua quis loquitur, per duos, aut ut multum, tres; et particulatim ut unus interpretetur. Hoc est, duo aut tres non plus linguis loquantur: sed singuli, non simul omnes; ne insanire viderentur. Ideo, ergo ut multum, tres, ne occuparent diem linguis loquentes, et interpretes illorum; et non haberent prophetae tempus Scripturas disserendi, qui sunt totius Ecclesiae illuminatores.
(Vers. 28.) Quod si non fuerit interpres, taceat in Ecclesia: sibi autem loquatur et Deo; hoc est, intra se tacite oret, aut loquatur Deo, qui audit muta omnia; in Ecclesia enim ille debet loqui, qui omnibus prosit.
159 (Vers. 29.) Prophetae autem duo vel tres loquantur, et alii examinent, vel interrogent. Ipsum modum tenuit dicendo: Duo vel tres loquantur; singuli autem, sicut supra. Caeteros autem interrogare permisit de iis, quae forte in ambiguum veniunt, aut quae assequi aliquis non potest; qui diversa sunt ingenia, ut disputatione planiore dilucidentur.
(Vers. 30.) Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat: id est, permittat potior inferiori, ut si potest dicat: nec aegre ferat; quia potest et illi dari donum, ut dicat, cum videtur inferior, quod potiori concessum non est. Sicut enim totum uni concedi non potest, licet potiori; ita et non potest alicui, quamvis inferiori, nihil impertiri; ut nemo sit vacuus a gratia Dei.
(Vers. 31.) Potestis enim per singulos prophetare; ut omnes discant, et omnes exhortentur. Haec traditio Synagogae est, quam nos vult sectari; quia christianis quidem scribit, sed ex gentibus factis, non ex Judaeis; ut sedentes disputent, seniores dignitate in cathedris, sequentes in subselliis, novissimi in pavimento super mattas. Quibus si revelatum fuerit, dandum locum dicendi praecipit, nec despiciendos; quia membra corporis sunt.
(Vers. 32.) Et spiritus prophetarum prophetis subjectus est. Quia enim unus atque idem Spiritus est, qui tam prophetis futura dicentibus, quam iis qui revelant Scripturas, infundit se pro ratione et qualitate causarum; idcirco dixit: Subjectus est prophetis; ut ingenia accenderet hac spe, quod Spiritus conatus bonos adjuvet. Desiderio enim optimo ad Dei res enarrandas subvenit: ut impleat boni propositi voluntatem. Nam et de Salvatore idem dictum est: Bibebant autem de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 4): hoc est, et subjectum esse, quod et sequi; sequebatur enim, ut humanis suffragiis deficientibus, adesset ad auxilium tribuendum. Ita et Spiritus subjectus dicitur, ut conatus bonos adjuvet, cum suggerit; subjectus enim videtur, qui coepta alterius perficit.
(Vers. 33.) Non est enim dissensionis auctor, sed pacis. Quia ergo pacis auctor est, dicente Salvatore: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 17); nemo alterum non sinat dicere, neque debebit dicenti, studio contradicendi, resistere; ne discordia fiat in corpore. Qui enim in pace vocantur, patientiae debent studere; ne pacis jura solvantur. Sicut in omnibus Ecclesiis sanctorum doceo. Hoc dicto hortatur illos; ut quae praecepit faciant; quando similiter se Ecclesiis sanctorum praedicare testatur.
(Vers. 34.) Mulieres vestrae in Ecclesia taceant. Nunc tradit quod praetermiserat; superius enim vetari mulieres in Ecclesia praecepit, modo ut quietae sint et verecundae ostendit: ut operae pretium sit, quia velantur (I Cor. XI, 5). Si enim imago Dei vir est, non femina, et viro subjecta est lege naturae; quanto magis in Ecclesia debent esse subjectae propter reverentiam ejus, qui illius legatus est, qui etiam viri caput est! Non enim permittitur illis loqui, sed esse in silentio, sicut et Lex dicit. Quid dicit Lex? Ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. (Gen. III, 16). Haec lex specialis est; hinc Sara dominum vocabat Abraham virum suum: ac per hoc in silentio jubentur esse; ne supradictae legis sententia infirmetur, cujus memor Sara, viro suo erat subjecta, sicut dictum est (Gen. II, 24). Quamvis una caro sit, sed duabus ex causis jubetur esse subjecta; quia et ex viro est, et per ipsam intravit peccatum.
(Vers. 35.) Si quid autem discere volunt, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieribus in Ecclesia loqui. Turpe est, quia contra disciplinam est, ut in domo Dei, qui eas subjectas viris suis esse praecepit, de Lege loqui praesumant; cum sciant illic viros habere primatum, et sibi magis competere, ut in domo Dei precibus vacent, linguam retinentes: et aures aperiant; ut audiant quomodo misericordia Dei mortem vicit per Christum, quae per eas regnavit. Nam si audeant in Ecclesia loqui, dedecus est; quia idcirco velantur, ut humiliatae appareant: illae autem se inverecundas ostendunt, quod et viris opprobrium est; in mulierum enim insolentia etiam mariti notantur.
(Vers. 36.) An a vobis verbum Dei profectum est, aut in vos solus devenit? Arguentis verba sunt; sic enim inflati erant, quasi ipsis promissa fuisset haec salus; et exemplo eorum ceterae gentes vocarentur ad fidem, aut non essent aliqui, qui possent suscipere gratiam Dei, apostolis praedicantibus. Sic enim 160 se jactabant quasi beneficium darent magis quam acciperent, accedentes ad fidem; unde dicit: Aut in vos solos devenit verbum Dei. Omnis enim qui vult aliquid emere, quod scit ab aliquibus non requiri, cum quodam fastidio accedit ad emptionem, quasi beneficium praestiturus vendenti. Ideo hoc Apostolus arguit in Corinthiis, qui tales se praebebant elatione vanitatis; quasi si ipsi non obedirent verbis fidei, nemo esset qui crederet, sicut dicit Judaeis: Vobis primum oportebat loqui verba vitae hujus: sed quia repulistis ea, indignos vos facientes aeternae vitae, ecce convertimur nos ad gentes (Act. XIII, 46).
(Vers. 37.) Si quis existimatur propheta esse, aut spiritalis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata. Hoc dicens tangit supra memoratos falsos apostolos, a quibus fuerant depravati, qui pro desideriis hominum non divina, sed terrena docebant. Ideo hic nihil suum tradere se dicit, sed Domini; ut quibus suadet, Deo acquisiti non hominibus videantur: qua fiducia et constanter praedicat, liberam habens conscientiam; quia non hominibus placere vult, sed Deo. Unde peccatoribus non blanditur, ut crescant: sed admonet, ut desinant.
(Vers. 38.) Si quis autem ignorat, ignorabitur. Recte, quia qui nescit Domini esse, quae loquitur Apostolus, et ipse a Domino ignorabitur in die judicii, dicente Domino: Amen dico vobis, nescio vos. (Matth. XXV, 12).
(Vers. 39.) Propter quod, fratres, aemulationem habete prophetandi. Quamvis arguat hos, et in multis reprehendat et corripiat, eo quod recesserant a traditione ejus; tamen fratres eos vocat, quia dicit Esaias ad plebem Domini: Dicite iis qui non recte ambulant in viis meis: Fratres nostri estis vos (Esai. LXVI, 5). Ut ergo consolaretur istos post correptiones, fratres illos vocat; et ad aemulationem prophetiae hortatur, ut assidua disputatione et explanatione legis divinae fierent instructiores; ut possent discere perversas esse pseudoapostolorum praedicationes.
Et loqui linguis nolite prohibere. Et hoc propter charitatem, ut qui possunt loqui linguis, si interpres fuerit praesens, non vetentur, ne fiat dissensio.
(Vers. 40.) Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant; hoc est, secundum ordinem supradictum. Honeste autem illud fit, quod cum pace et disciplina fit.
CAPUT XV. (Vers. 1, 2.) Notum autem vobis facio, fratres, quia Evangelium quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvi efficiemini, quod et sermone annuntiavi vobis, debetis tenere; nisi forte sine causa credidistis. Ostendit illis quia si in hac causa quae subjecta est, a traditione ejus seducti sunt, perdiderunt quod crediderunt; omnis enim spes credentium in hoc sensu est; quia mortui resurgent. Quod autem dicit: In quo et statis, his dicit, qui firmi erant in fide traditionis hujus; promiscuis enim loquitur, ut et ii qui in fide sunt, gaudeant: et qui nutant, corripi se doleant, et corrigantur.
(Vers. 3.) Tradidi enim vobis in primis, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas. Scripturas Testamenti veteris memorat quae futuram passionem Domini cecinerunt. Dicit enim Esaias propheta: Ut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7). Et inter caetera: Quoniam tolletur a terra vita ejus, ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem (Ibid., 8): haec in Christo reperta noscuntur. Sed quia praeteriti temporis significatio videtur, non est adversum; quia apud Deum, qui omnium praescius est, nihil futurum est; ideo sic dicit quod futurum est nobis, quasi factum sit. Nam in Apocalypsi Joannis apostoli dicitur: Agnus qui occisus est a constitutione mundi (Apoc. XIII, 8). Quia enim aliter non fiet, quam scit Deus, factum dicitur; nobis enim fit, non Deo, quia apud Deum nihil est, quod futurum dicatur. Et in Psalmo ait: Dominus regnavit a ligno (Psal. XCV, 10). Et Moyses de cruce ejus ita significavit, dicens: Tunc videbitis vitam vestram pendentem ante oculos vestros, et non credetis (Deut. XXVIII, 66). Idcirco enim in eadem causa et futuri temporis aliquando significantia ponitur; ne a perversis non de Christo dictum defenderetur, si totum quasi praeteritum significaret.
(Vers. 4.) Et quia sepultus est. Nulli dubium mortuum sepultum esse, sicut dicit Esaias propheta: Et dabo malos pro sepultura ejus (Esai. LIII, 9).
161 Et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas. Omnia in fide clausa sunt; ideo sub persona populi resurrectio Domini tertia die futura descripta est. Dicit enim Osee propheta: Post biduum sanos faciet nos, et in tertio die resurgemus, et vivemus in conspectu ejus (Ose. VI, 3). In Christo enim omnes resurrexisse, sicut in Adam omnes mortuos esse, nemo fidelium denegat. Simili modo in psalmo sub persona hominis etiam de Christo significat, dicens: Omnia subjecisti sub pedibus ejus: gloria et honore coronasti eum (Psal. VIII, 8).
(Vers. 5.) Et quia visus est Cephae: id est, Petro. Hoc etiam Cleophae et socio suo dixerunt discipuli, ut in Evangelio κατὰ Λουκᾶν, quod apparuit soli Petro. Postea illis undecim (Luc. XXIV, 34). Et hoc in Evangelio continetur.
(Vers. 6.) Deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul. Hoc sua fide loquitur. Ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. De his quibus post resurrectionem apparuit Dominus, tunc multos dicit fuisse in corpore.
(Vers. 7.) Deinde apparuit Jacobo. Singulariter Jacobo apparuit, sicut et Petro: quod ideo puto factum, ut multifaria apparentia fidem resurrectionis firmaret. Postea apostolis omnibus. Iterum omnibus apostolis visus est in monte, ubi constituerat illis Jesus, sicut refert Matthaeus evangelista (Matth. XXVIII, 16). Ante in Hierusalem post dies octo resurrectionis suae, id est Dominica die, januis clausis, intravit ad discipulos, ut Thomae animus firmaretur, sicut dicit Joannes apostolus (Joan. XX, 26). In monte enim intelligitur mandata illis dedisse.
(Vers. 8) Novissime autem omnium quasi abortivo visus est et mihi Apparuit illi primum in coelo, post oranti in templo (Act. IX, 4; XXII, 17). Abortivum se dixit; quia extra tempus natus in Christo, apostolatum accepit jam Christo in coelos recepto cum carne.
(Vers. 9, 10.) Ego enim sum minimus omnium apostolorum. Humiliat se, et temporis causam sibi ascribit; tempore enim minor est, non dignitate. Sed quia et persecutor fuit, inclinat se, dicens: Qui non sum dignus vocari apostolus; quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum id, quod sum. Deo dat gloriam, qui eum elegit; et dignitatem suam non sibi defendit, sed indignum se dicit. Unde vere plus meretur, sciens dixisse Dominum: Qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 10).
Et gratia ejus pauper in me non fuit. Hoc dicit, quia non propter quod persecutus est, minorem gratiam in apostolatu accepit. Sed plus illis omnibus laboravi. Addit ad causam, quia non solum minoratus non est, sed et amplius propter constantiam, qua vigebat in Christo, afflictus est: quod non aegre ferens, dignior factus est. Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Ne se extulisse jactanter putaretur, statim se humiliat, cum hoc ipsum non magis sibi, sed Dei gratiae ascribit; ut semper omnem gloriam reportet ad Deum, unde jure exaltandus est.
(Vers. 11.) Sive igitur ego, sive illi, sic praedicamus, et ita credidistis. Hoc est, quod supra significavit, quia non inferiorem gratiam in praedicatione accepit, quam caeteri apostoli, sed unam atque eamdem. Unde magis arguit perfidiam Corinthiorum, quia cum manifestata esset credulitas haec apud omnes Ecclesias, hi ab hac fide et spe desciverant, quam subjecit, dicens:
(Vers. 12, 13, 14.) Si autem Christus praedicatur, quod ex mortuis resurrexit; quomodo dicunt quidam inter vos, quoniam resurrectio mortuorum non est? Si ergo resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, vacua est et fides vestra. Haec a falsis apostolis erant tradita, qui Christum neque natum, neque in carne passum, neque resurrexisse asseverabant: quos et Joannes apostolus denotat, quod Christum in carne venisse negabant. Unde dicit: Qui negat Christum in carne venisse, hic est Antichristus: et qui negat Filium, nec Patrem habet (I Joan. IV, 3). Isti ambulabant, et quorumdam fidem, ne imprudentes a mundi sapientibus judicarentur, subvertebant; quia prudentes saeculi stultum judicant, cum audiunt resurrectionem mortuorum. Quod si, inquit, verum est quia Christus non resurrexit, falsi sumus praedicatores, et fides vestra inanis est. Hoc enim crediderunt, Apostolo praedicante, quia mortui resurgent, et hac spe attracti sunt ad fidem. 162 Quod utique ad detrimentum illorum proficere asserit, si crediderunt quod futurum non est: et pudoris est, ut aliquis profiteatur hoc se credidisse, quod falsum est. Et verecundiam ergo illis incutit, et labores illorum dicit infructuosos; si quod a falsis apostolis audierunt, verum est, quia mortui non resurgent: quod nemo utique de se patitur audire; ut videntes hoc contra se esse, reverterentur ad primam fidem.
(Vers. 15.) Invenimur autem et falsi testes Dei; quia testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit. Qui asserit quod Christum Deus a mortuis suscitavit, falsus est testis, si non est factum; virtutem tamen Dei praedicat, non utique ut inimicus, qui tam admirabile factum virtuti ejus ascribit. Quod si verum est, quia excitavit Christum a mortuis, quid huic dicendum est, qui et testis contra Deum falsus est, et opus ejus stultitiam asserit?
(Vers. 16, 17.) Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra; adhuc enim estis in peccatis vestris. Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. Terret illos, ut quia nemo sibi male vult, doleat illis hoc coepisse credere, quod contra ipsos est. Quis enim peccata sibi remissa nolit audire?
(Vers. 18.) Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. Addit ad terrorem, quia charorum suorum excessum nolunt aestimare perditionem. Qui enim sub hac spe de saeculo exierunt, sive occidi non timuerunt; quia resurgere exemplo Christi crediderunt, et non est verum, perierunt. Hoc illis dicit, quod amore suorum defunctorum nolunt audire; ut illis amputet, quod prius per errorem volebant audire.
(Vers. 19.) Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Manifestum est quia et in hac praesenti vita et in futura speramus in Christo; nec enim hic deserit servos suos Christus, sed dat illis gratiam, et in futuro erunt in gloria aeterna. Si autem futurae vitae spes non esset, omnibus hominibus, quod dixit, miserabiliores essemus. Ut quid enim jejunia, vigiliae, exitus, munda vita, justitia, misericordia, mors; si pro his nulla merces erit in futuro? Increduli autem vel hac vita fruuntur.
(Vers. 20, 21.) Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, initium dormientium; quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Haec dicens, tangit pseudoprophetas, qui Christum natum negabant, ac per hoc non resurrexisse carnem; quia qui natus non est, nec moritur. Sic autem probat Christum a mortuis resurrexisse, quia homo fuit, ut dubium non sit hominem a Deo a mortuis excitatum; ut quia peccato hominis mors inventa est, Christi justitia resurrectionem meruerit mortuorum.
(Vers. 22.) Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Hoc dicit, quia sicut Adam peccans mortem invenit, et omnes ex ejus origine tenuit, ut dissolvantur: ita et Christus non peccans, et per hoc vincens mortem (quia qui non peccat, vincit mortem, quia mors ex peccato), omnibus qui sunt ex ejus corpore, acquisivit vitam, id est, resurrectionem. Quamvis ergo generalem tribuerit resurrectionem, ut sicut in Adam omnes sive justi sive injusti moriuntur; ita et in Christo omnes tam credentes, quam diffidentes resurgant, licet ad poenam increduli; tamen vivificari videntur; quia corpora sua recipient, jam non morituri, sed passuri poenam in eis sine fine: quod credere noluerunt.
(Vers. 23.) Unusquisque autem in suo ordine. Nunc ordinem resurrectionis vult exponere, ne ideo putarent fabulosum esse; quia factum non est adhuc in caeteris: ordines illis exponit et tempora, quando factum sit, et quando futurum est, ut resurgant mortui. Initium Christus. Sicut in Actibus apostolorum testatur scriptum esse in Moyse (Act. XXVI, 23). Si passibilis Christus, si prior surgens ex mortuis, etc. Prior ergo resurrexit, ut forma fieret credentibus sibi. Deinde qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt. Hoc duplici modo intelligendum est; quia et in adventu ejus secundo sancti resurgent, juxta fidem Apocalypsis Joannis (Apoc. XX, 12), sicut et in 163 primo adventu cum resurrexit, multa corpora sanctorum resurrexerunt (Matth. XXVII, 52), ad protestationem victae mortis ac spoliatae. Sub una ergo significatione duplicem adventum Domini comprehendit.
(Vers. 24, 25, 26.) Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum destituerit omnem principatum et omnem potestatem, et omnem virtutem, et omnem dominationem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus; omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Novissime autem inimica destruetur mors. Hoc dicit, quia tradito regno finis erit mundi, impleta resurrectione. Quod quidam territi asperitate sermonis, dum quasi pie volunt sentire, a proprietate sensus declinant. Horrent enim sonum verbi audientes: Cum tradiderit regnum Deo et Patri; putantes traditione hac regni, si juxta sonum verbi intelligatur, vacuum remanere; ut si tradit, jam ipse non habeat: quasi Pater tradens omnia Filio, evacuaverit se. Nam et ipse Dominus ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27); et postea: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Ecce regnante Filio, regnat et Pater. Quomodo autem tradens regnum Filius evacuare se crederetur, cum dicat angelus ad Mariam: Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 32)? Et Daniel de eodem regno dicit inter caetera: Deus coeli excitabit aliud regnum, quod numquam corrumpetur; et hoc regnum erit aeternum (Dan. II, 44). Nemo ergo dubitet Filium semper regnaturum cum Patre. Traditio autem haec regni est, ut cum omnia Filio fuerint subjecta, et adoraverint illum ut Deum, destructa morte; tunc Filius ostendet illis non se esse, ex quo sunt omnia, sed per quem sunt omnia: et hoc erit tradere regnum Deo et Patri, ostendere ipsum esse, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur (Ephes. III, 15): et tunc erit finis. Destructio tamen mortis est resurrectio mortuorum.
(Vers. 27, 28.) Cum autem dicat: Omnia subjecta sunt ei, nimirum praeter eum, qui subjecit ei omnia. Cum autem subjecta illi fuerint omnia; tunc et ipse Filius subjicietur illi, qui subjecit omnia; ut sit Deus omnia in omnibus. Idem sensus est, quem nunc aperit; ut manifestet quid sit Filium tradere regnum Deo et Patri: hoc autem addit ad sensum, quia tradens Pater Filio regnum, non se subjecerit ei, sicut Filius Patri se subjecit; incongruum est enim ut Pater subjiciatur Filio. Omnia ergo subjecit Pater Filio, ut similiter honorificetur, sicut honorificatur et Pater. Cum ergo omnia confessa fuerint Christum Deum, substrata pedibus ejus; tunc et ipse Christus Dominus subjicietur Deo Patri: Ut sit Deus omnia in omnibus. Hoc dicit, quia cum omnium principum et potestatum et dominationum fuerit pressa superbia, et adoraverint Christum quasi Deum: tunc et Christus propter unicam auctoritatem Patris, Deum quidem se ostendet, sed de Deo; ut unius principii sublimis et ineffabilis auctoritas maneat. Hoc est subjicere se Filium Patri, hoc est, Deum esse omnia in omnibus; quia cum discit omnis creatura caput suum esse Christum, Christi autem caput Deum Patrem; omnia in omnibus est Deus Pater (Phil. II, 10, 11), hoc est, ut omnis creatura unum sentiat, ut una voce omnis lingua coelestium et terrestrium et infernorum confiteatur unum esse Deum, ex quo sunt omnia. Si autem dixisset: Ut sit Deus in omnibus; intelligeretur in omnibus quidem esse, sed per affectum, aut communem sensum; non tamen ea ipsa ex ipso esse. Sed cum dixit: Omnia in omnibus; hoc significavit, quia et ex ipso sunt, et in ipsis est: ex ipso; quia ab ipso creata sunt: in ipsis autem; quia in omnium confessione unus est Deus. Non tamen sic subjicitur Filius Patri, sicut Filio creatura.
(Vers. 29.) Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? Ut quid et baptizantur pro illis? In tantum ratam et stabilem vult ostendere resurrectionem mortuorum, ut exemplum det eorum, qui tam securi erant de futura resurrectione; ut etiam pro mortuis baptizarentur, si quem forte mors praevenisset: timentes ne aut male, aut non resurgeret, qui baptizatus non fuerat, vivus nomine mortui tingebatur. Unde subjecit: Ut quid et baptizantur pro illis? Exemplo hoc non factum illorum probat, sed fixam fidem in resurrectionem ostendit.
164 (Vers. 30, 31.) Ut quid et nos periclitamur omni hora? Quotidie morior pro gloria vestra, quam habeo in Domino. Dicendo: Ut quid et nos periclitamur? discrevit personas, ostendens non catholicos esse, qui pro mortuis baptizabantur. Denique supra dixit: Ut quid et baptizantur pro illis? Numquid et baptizamur pro illis? Nam et Jephte, quamvis in re, quae accepta fieri non posset, fidelis inventus est, offerens filiam suam secundum votum suum, quod stulte voverat (Judic. XI, 39), non ergo factum probatur, sed perseverantia fidei in exemplum praefertur. Praedicantium pericula et labores memorat dicens: Quid et nos periclitamur? et subauditur; nisi quia speramus futuram resurrectionem, sicut supra memorat. Securi enim quia post istam mortem vera vita sequetur, pericula non timent illata ab infidelibus, propter zelum illorum, quos quia crediderunt se perdidisse, dolent. Sollicitudinem ergo suam ostendit, quam habebat erga salutem illorum, propter gloriam promissam a Domino, sicut et in Lege dictum est: Exalta sicut tuba vocem tuam; si te audierint, lucraberis animas illorum (Ezech. XXXIII, 5). Ad hoc festinabat Apostolus semper sollicitus, ut gloria illi cresceret apud Deum acquisitae salutis multorum.
(Vers. 32.) Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Hoc est, si secundum humanum sensum (qui videns hoc in rerum naturam non cadere, ut caro jam soluta reformetur ad vitam, minime credit futuram resurrectionem mortuorum) bestiis offerri, mori non timui, nihil profeci. Sed non hoc est, quia certus de promissa vita, non solum non timuit; sed et libenter bestiis offerri se passus est, sicut inter caetera ait in Actibus apostolorum: Ego enim non solum ligari, sed et mori paratus sum in Hierosolyma pro nomine Domini Jesu Christi (Act. XXI, 13).
Manducemus, et bibamus; cras enim moriemur. Hoc ab Esaia propheta dictum est propter hos, qui quasi nihil futurum esset post mortem, ventri tantum studebant quomodo pecora (Esai. XXII, 13), sicut et ii qui Corinthios depravabant.
(Vers. 33.) Nolite seduci, corrumpunt mores bonos colloquia mala. Significat confabulatione malorum hominum everti posse bonum propositum; assiduitas enim pravi colloquii vitiat mentem, ac per hoc ab his cavendum. Quicumque enim acceptam fidem custodire vult, maxime inter ipsa initia obstrepentes debet vitare; ut impleat, quod utile judicavit.
(Vers. 34.) Vigilate, justi estote, et nolite peccare. Vigilandum monet, ne circumventione pravi sensus capti, et a fide abducti depraventur, mortuorum resurrectionem non credendo. Justos esse praecepit, ut non solum terrenam justitiam excolant, sed et coelestem; quia terrena justitia meritum non facit, sicut et non facit reum. Quid enim magnum est aliena non tollere, quippe cum hoc timoris sit? Magnum est autem de proprio non habenti largiri, haec est vera justitia. Et ut non peccent, subjecit; unde intelligi voluit non se justitiam temporalem servandam mandasse, sed divinam; quia qui coelestem justitiam servat, sine dubio in hac praesenti perfectus est.
Ignorantiam enim Dei quidam habent, ad verecundiam vobis loquor. Propositum Dei ignorantes ii, qui inter eos convertebantur, mortuos resurrecturos stultum esse dicebant credere. Ideo pudorem illis incutit quasi imprudentibus; credebant enim eis, qui ignorantiam Dei habentes, contra Dei statuta docebant.
(Vers. 35.) Sed dicet aliquis: Quemadmodum resurgent mortui? Quove corpore venient? Hos dixit ignorantiam Dei habere, quorum depravatae sententiae verba protulit, dicens: Quemadmodum resurgent mortui? quove corpore venient? Cui congrue respondit, dicens:
(Vers. 36.) Stulte, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur? Cum animali homine non utique Legis auctoritate agit; ut exemplis suadeat, quae si reciperet, non erraret: sed physica ratione, de qua sibi blanditur, ut non credat resurgere soluta et mortua corpora. Ostendit enim mortua rursum reparari ad vitam, et multiplicata; ut confundatur error humanus.
(Vers. 37, 38.) Et quid seminas? Non corpus quod futurum est, seminas: sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus caeterorum: Deus autem 165 illi dat corpus, prout vult: et unicuique seminum proprium corpus. Si ergo nudum granum seminatur, et Dei nutu quodammodo elementorum ministerio vestitum resurgit, multa secum habens incrementa utilitatis humanae; cur non credibile sit Dei virtute mortuum posse resurgere, meliorata tantum substantia, non numero multiplicatum? Quid ergo requiritur ab infideli, quo corpore resurgant mortui, cum exempla praecedant ad fidem hanc melioratae resurrectionis, non amissae substantiae? Quia proprium corpus recipiet, in quo creatus est Adam, juxta exempla supra dicta.
(Vers. 39.) Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominis, alia vero pecoris: alia caro volatilium, alia caro piscium. Cum ex eadem massa omnis caro sit; unde et quomodo in his tanta diversitas est, ut una impensa faceret genera diversa? Dicant nunc sophistae mundi et scrutatores siderum, si valent comprehendere quae extra se sunt, cum quid intra se sit, nesciant. Denique omnes mundani philosophi, qui mentem suam legi Dei humiliare, ut fidem ejus susciperent, noluerunt, diversa semper et contraria asserentes, inanissimis disputationibus invicem se confuderunt; quia in nullo horum testificatae veritatis signum agnitum est, quod antepositum verbis commendaret doctrinam, sicut et Deus decrevit disciplinae nostrae, quae non verbis probatur, sed virtute, cui non possunt verba resistere. Quemadmodum ergo ex una impensa diversa animantium caro est; ita et unius carnis homines, diversi erunt dignitate in resurrectione; ut talis unusquisque appareat, qualis fuerit meriti: quippe cum etiam hic diversitatem corporum videamus.
(Vers. 40.) Et corpora coelestia, et corpora terrestria, sed alia quidem coelestium gloria, alia autem terrestrium. Coelestia corpora sunt resurgentium, terrestria autem antequam moriantur, aut resurgant; ut quia Christus coelestis est, ex eo corpora coelestia dicantur: ex Adam vero, quia terrestris est, terrestria corpora.
(Vers. 41.) Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum; stella enim ab stella differt in claritate. Unius naturae comparatione utitur ad indiscretae substantiae reddendam rationem; quia sicut sol et luna et stellae cum sint unius quidem naturae, diversae tamen claritatis sunt: ita et homines cum sint unius generis, merito tamen dissimiles erunt in gloria; ut claritati solis illorum dignitas exaequetur, qui centesimum numerum habent, qui ut perfecti essent, primi gradus aemuli fuerunt, de quibus dictum est: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43). Lunari quidem claritati hi comparandi sunt, qui sexagesimum numerum bonis operibus mercati sunt; ut secundi gradus meritum haberent. Stellis autem clarioribus eorum merita comparanda sunt, qui trigesimum numerum, tertii gradus dignitatem justis laboribus quaesierunt. Sequentibus vero stellis, quae inter claras et obscuriores mediae sunt, peccatores homines coaptandi sunt, qui de tribus nullius gradus adipisci honorem voluerunt. Tetricis autem stellis, et omnium novissimis, perfidorum resurrectio similis est; quia errorem secuti, stellis in errorem ducentibus comparandi sunt, sicut dicit in Epistola sua Judas apostolus (Jud. I, 13). Infidelitas enim non potest claram resurrectionem habere; quia sicut carbo cinere suo coopertus obcaecatur, ita et hi perfidia sua erroris tenebris circumdati, luce carebunt.
(Vers. 42.) Ita erit et resurrectio mortuorum. Exempla dat, ut non sit dubium resurrectionem mortuorum futuram; ut accepta ratione, nemo ambigat. Seminatur in corruptela, surget in incorruptela. Seminare est sepelire, ut corrumpatur: resurgere autem in incorruptela, jam exsuscitatum non posse corrumpi, sed habere claritatem immortalitatis.
(Vers. 43.) Seminatur in ignominia, surget in gloria. In ignominia seminatur; quia dum in tetrico ponitur, fit fetidum, et scatet vermibus: surget autem in gloria; quia excitatum et lumen erit, et nullam squaloris injuriam patietur. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. In infirmitate seminatur; quia immobile est, et irregibile: surget autem in virtute, 166 quia jam totum unum erit ac vegetum.
(Vers. 44.) Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale. Animale corpus est, dum cibis sustentatur, ut vivat: spiritale autem, cum horum nihil indigebit, conversum in vitam. Omnia supradicta hoc sensu clauduntur; non enim aliud continetur in superioribus, nisi quod animale corpus moritur, et resurget spiritale, quod neque jam manducet, nec bibat, nec infirmetur, nec sit fetidum, nec tetrum natura.
(Vers. 45.) Factus est primus homo Adam in animam viventem. Hoc in Genesi dictum est (Gen. II, 7) quia accepto spiritu flatus Dei, factus est homo in animam viventem; officium enim spiritus animare est corpus, ita tamen ut continuam vitam non habeat, nisi cibis et potus auxilio utatur. Novissimus autem Adam in spiritum vivificantem: hoc est, ut jam qui ante fuerat factus in animam, factus est in spiritum per resurrectionem; ut mori non possit, quia fiet totus vivens.
(Vers. 46.) Sed non prius quod spiritale est; quia animale ex Adam, spiritale vero per Christum et resurrectionem mortuorum.
(Vers. 47, 48.) Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Primus homo Adam est de terra temporalis, cui succedit mors: secundus homo Christus est de coelo, qui resurgens mori nescit: Qualis est ille terrestris, tales et terrestres: hoc est, quia terrenus mortalis est, mortales sunt et terreni: peccans autem Adam mortem invenit, ut omnes ex eo mortales sint. Et qualis ille coelestis, tales et coelestes sint: id est quia Christus non peccavit, vincens mortem, coelestis est; ita sint et credentes illi: quamvis et non credentes spiritales futuri sunt, sed sicut spiritalia nequitiae, ut sint tenebrosi. De sanctis enim nunc loquitur, qui resurgent ad gloriam; sicut enim qui non credunt, jam judicati sunt, et qui credunt, jam coelestes dicuntur (Joan. III, 18).
(Vers. 49.) Igitur sicut portavimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem hujus coelestis: hoc est, sicut formam habuimus mortalitatis per peccatum Adae, servi peccati facti: ita et formam habeamus vitae per justitiam salvatoris, facti servi justitiae, non mundi, sed Dei; dum ea agimus, quae immortalitate digna sunt.
(Vers. 50.) Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Carnem perfidiam vult intelligi, sanguinem turpem et luxuriosam vitam, quia cupiditas haec a fervore sanguinis generatur; ut ostenderet non solum incredulum dignam resurrectionem non habere, verum etiam illum qui desideriis et vitiis carnis obtemperat. Commonet ergo et instruit, qua ratione regnum coelorum consequi mereamur.
Neque corruptio incorruptelam possidebit. Hoc dicit, quia corruptela et lascivia vitae poenam necesse est patiatur. Passionem enim corruptionem posuit; nam constat utique omnes homines immortales resurgere.
(Vers. 51.) Ecce mysterium vobis dico, omnes quidem resurgemus; id est, tam credentes quam non credentes. Sed non omnes immutabimur. Nunc uniuscujusque meritum in resurrectione significat, qualis in singulis futura sit.
(Vers. 52.) In momento, in ictu oculi, id est, cito, sine aliqua mora. In novissima tuba; ideo novissima, quia postremum bellum geritur adversum daemones, ac principes, et potestates, et ipsum diabolum. Hoc enim fiet post annos mille, quibus hic regnabit salvator, exstincto Antichristo, cum Satanas dimittetur de carcere suo ad seducendas gentes Gog et Magog, qui sunt daemones, ut pugnent adversus castra sanctorum; nec enim temporales homines poterunt adversum aeternos dimicare. Nam et Joannes apostolus ait: Vidi Michael et angelos ejus in coelo pugnantes adversus draconem et angelos ejus, qui est diabolus et Satanas (Apoc. XX, 7). Ideoque hic novissima tuba ait, quia non semel cum illo pugnatum est; quia et in Antichristo pseudoprophetae, qui faciebant coram illo signa et prodigia, et ipse victor, et hoc loco novissime adversus illum pugnabitur; ut jam mittatur 167 in gehennam. Et Salvator inter caetera ait: Nunc princeps hujus mundi mittetur deorsum (Joan. XII, 31). Et tunc ergo et frequenter victus est, sicut Esaias propheta dicit: Quomodo cecidit de coelo Lucifer, qui mane oriebatur (Esai. XIV, 12).
Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Surgentibus enim peccatoribus et impiis, sancti immutabuntur in claritate; ut caro fiat spiritalis cum gloria, quasi plumbum, si fiat aurum. Sancti enim in adventu Domini surgent sicut superius (Vers. 23) ait: Initium Christus: deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus, sicut in Apocalypsi continetur; peccatores enim non sunt Christi, qui audiunt a Domino: Non novi vos (Psal. I, 5). Quia et in psalmo primo scriptum est: Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum (Matth. VII, 23). Ab impiis enim non est quod requiratur: sed ad hoc surgent, ut pereant, videntes verum esse, quod credere noluerunt: perire autem est a Deo esse alienum, sicut ait ad Romanos: Quicumque enim extra legem peccaverunt, sine lege peribunt; et qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 12): ac per hoc peccatores judicabunt; indigni etenim sunt resurgere cum sanctis, sicut ait: Neque peccatores in concilio justorum.
(Vers. 53.) Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Supra dixit, et mortui resurgent incorrupti, id est, immortales erunt, non tamen impassibiles; hi enim, quos dicit, poenas patientur pro qualitatibus delictorum suorum, ita ut exeant inde soluto debito: impii autem aeterna poena torquentur; ait enim: Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18). Unde et Esaias propheta ait: Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur (Esai. LXV, 24). In adventu tamen Domini et sancti resurgent, et qui vivi fuerint inventi, obviam rapientur Domino in aera, mortem quasi soporem passuri; in ipso enim raptu et mortem et resurrectionem habebunt, sicut ad Thessalonicenses idem Apostolus scribit (II Thess. IV, 6 et seq.) Tempore enim Antichristi aut apostatae erunt, aut rei, aut in latibulis, aut in poena positi caeteri gentiles, quos Dominus Jesus cum duce ipsorum Antichristo in adventu suo interficiet spiritu oris sui (II Thess. II, 8), id est, jussu ejus igni exurentur per angelos virtutis ejus.
(Vers. 54, 55.) Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus? Post resurrectionem enim impiorum et peccatorum absorbebitur mors in victoria. Insultantis etenim verba sunt, dicentis: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Victoria enim devictae mortis resurrectio mortuorum est: mors autem diabolus est, cui insultatur; et contentiosus dicitur, quia per superbiam, cum impar viribus esset, resistebat. Cum ergo superatus perimitur et spolia illi detrahuntur; succensetur illi, qui contra se pugnavit.
(Vers. 56.) Aculeus autem mortis peccatum est. Aculeum auctoritatem significat, quia mors per peccatum auctoritatem accepit, quasi peccatum non esset, diabolus obtorpuisset, et mors non esset. Virtus autem peccatilex. Ideo virtus peccati lex est, quia peccatum non imputaretur, si lex non esset.
(Vers. 57.) Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. Triumphum Salvatoris in nobis dicit profuisse; quae enim gessit Salvator, non sibi utique gessit, sed nobis. Quamobrem nostra victoria est; ideo enim homo factus est, manens Deus; ut vincens diabolum, dum peccatum non fecit, nobis victoriam acquireret, qui peccati causa detinebamur in morte; ut victus diabolus, occiso Christo, qui peccatum non fecerat, omnes quos peccati causa detinebat, amitteret. Dum autem insultat homini, reus factus est, et sic deletum chirographum, id est, deleta sententia, qua tenebatur genus humanum in mortem, fieret ereptus, et animabus in coelum inductis; ut non per potentiam illi tollerentur, sed per justitiam a Deo per Dominum nostrum Jesum Christum.
(Vers. 58.) Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles, abundantes in opere semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. Omnibus quae ad doctrinam Ecclesiasticam ordinandam necessaria sunt expositis, et aut quid vitandum, quidve sequendum sit demonstratis, fixos jam illos esse hortatur in bono, et in operibus quae fructum faciunt apud Dominum, semper promptos et copiosos; quia per haec quae exposita sunt, de caetero accepturos se boni operis mercedem a Domino, ne pravis colloquiis possent everti. 168
CAPUT XV. (Vers. 1, 2.) De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi Ecclesiae Galatiae, ita et vos facite. Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat, thesaurizans quodcumque voluerit; ut non cum venero, tunc collectae fiant. Dominico die collectam fieri praecipit, sicut et caeteris Ecclesiis disposuerat; ut eo die, quo resurrexit Dominus, plebs ejus colligatur ad laudem et gloriam Dei, devicta morte: tunc sumptus congregandos ad ministerium sanctorum, qui propter nomen Domini pressuram patiebantur zelo gentilium sive Judaeorum, qui non sinebant eos praedicare gratiam Dei sub nomine Christi; ut haberent refrigerium ab iis, propter quos tribulantur. Omni ergo die dominico jubet colligi plebem, et congregari illos, prout voluerint, in dona Dei, et hoc apud se unumquemque reponere quasi in thesauro; ut veniente Apostolo, inveniatur ad usus necessarios praeparatum; quia quod paulatim colligitur, nec grave est, et invenitur multum.
(Vers. 3.) Cum autem venero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. Consolatio haec duplici genere profectum habebat, sicut et nunc habet; ita ut et sanctis proficeret supra memoratis, et pauperibus in Ecclesia constitutis, quae et modo et usibus majorum natu proficit, et egenis. Per epistolam mittere se hos, quos idoneos ad dispensationem elegerint, dicit: quae epistolae testimonium praebent missis; ut cum gratia excipiantur.
(Vers. 4.) Quod si dignum fuerit, ut ego quoque eam mecum ibunt. Hoc dicit, si fuerit copiosa collectio, posse etiam seire; dignum enim est, et sic opus, ut si ipse eat, multum secum perferat ad refrigerium sanctorum. Hoc est, quod significat ad Romanos dicens: Si enim spiritalium eorum communicaverunt gentes, debent hi in carnalibus ministrare eis (Rom. XV, 27); ex Judaeis enim erant, de quibus dicit Dominus, quia salus ex Judaeis est, qui Jerosolymis in magna invidia erant apud Judaeos non credentes.
(Vers. 5, 6.) Veniam autem ad vos, cum Macedoniam transiero: apud vos autem forsitan remanebo, aut etiam hyemabo; ut me deducatis quocumque iero. Post omnem instructionem, ut laetos illos faceret, adventum suum illis promisit, pro quo et omnes admonitiones suas, quibus illos corrigit, magis firmat. Qui audit venturum eum, a quo legem accepit, sollicitior erit, ne adveniente illo erubescat.
(Vers. 7.) Nolo enim vos modo in transitu videre. Sciens multa se habere, quae ageret cum illis, non vult illos per transitum videre, et ne contristarentur, multum tempus se promittit commoraturum apud eos; quia quae agit, cum providentia agit. Spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. Si Dominus, tunc enim Dominus permittit, ut commoretur apud eos: ait permiserit; si dignos se praebeant, emendantes vitia, quae in eis arguit
(Vers. 8, 9.) Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten; ostium enim mihi magnum apertum est et operosum, et adversarii multi. Qua causa remansisset Ephesi ostendit; invenerat enim illic sitientia pectora Dei gratiam, quibus infunderet mysterium Christi. Sed quia diabolus inquietus est semper, et his qui Deum desiderant, invidus. Adjecit: Et adversarii multi; quanto enim idonei inveniebantur ad fidem, tanto magis non deerant, qui zelarentur; contradicentes et repugnantes doctrinae Domini.
(Vers. 10-12.) Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos; opus enim Domini, sicut et ego, operatur. Ergo ne quis illum spernat. Quamvis enim ea praedicaret Thimotheus, quae ab Apostolo acceperat, et esset idoneus evangelista; tamen quia non erat auctoritatis ejusdem, commendat illum; ne ab his forte, qui dissentiebant in plebe, non, ut erat dignus, reciperetur: et nihil proficeret adventus ejus saluti illorum. Possent enim et gentiles excitari ad seditionem et discordiam plebis, accepta occasione irruendi in Timotheum; ideo ne quis illum spernat, quia opus Domini operatur, inquit, sicut et ego; hoc est, ut mea auctoritate susciperetur, qua erat apostolus; erat enim ipse episcopus. Deducite illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus. Tantum meritum Timothei memorat; ut non solum inter eos honorandum illum praecipiat, sed ut apostolum Domini cum obsequio deducendum eum ostendit; ut etiam ipse illum exspectaret cum fratribus propter Evangelium Christi.
De Apollo autem fratre significo vobis, quia multum illum rogavi, ut veniret ad vos cum fratribus; et utique non fuit 169 voluntas ejus, ut nunc veniret. Veniet autem cum opportunum fuerit. Hoc dicens, et voluntati illorum vel petitioni satisfecisse ostendit, cum votum suum eis exhibuit, et Apollo excusavit: quando cur non iret ad illos, non declaraverit; ita tamen ut omnino non excusaverit, sed distulerit. Potest et sic intelligi, ut per Apollo tangat illos, significans ideo noluisse ire ad illos Apollo, quia dissidebant; ut audito hoc, paci studerent; et ideo de Timotheo dixerit: Videte ut sine timore sit apud vos; quia aliqui missi non bene fuerunt suscepti: ac per hoc venturum Apollo, cum concordes fuerint.
(Vers. 13, 14.) Vigilate, state in fide, viriliter agite, corroboramini: omnia vestra in charitate fiant. Vigilate, ait, ne circumveniantur in fide. Viriliter agite, hoc est monere, ut fortes sint circa ea, quae sibi tradita erant: non ut pueri, qui quod sequantur, ignorant. Confortamini; ut tam voce quam opere robusti sint; quia professio et boni actus perfectos faciunt. Ut autem in charitate haec ipsa fiant, monet; quia quae cum charitate fiunt, Dei habent timorem et zelum; quidquid enim cum offensione fratris fit, fructum non habet. Provocandi sunt enim aliqui ad bonum, non contristandi, ut puta si misericordiam non facias dehortatione alterius, aut inhumanus sis, aut alteros notes, aut aliquid comedas, insultans ei, qui ab hoc abstinet, ut facias illi scrupulum. Omnia ita agenda sunt, ut hortatio sit ad meliora, non insultatio, et tunc est pax. Unde dicit Dominus, ex hoc cognoscitur, si discipuli mei estis, si vos diligatis invicem (Joan. XIII, 35): ubi autem contentio est et dissensio, amor non est.
(Vers. 15, 16.) Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanae et Fortunati, quoniam sunt initium Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos; ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti et laboranti. Achaici Corinthii sunt; ideoque de his ad eos loquitur, per quos provocat illos ad hujusmodi opus; sunt enim ex his. Hoc enim in christianis magnum est, quia calcata avaritia, de laboribus suis non habentibus largiuntur, imitatores facti patris Dei, qui in misericordia dives est. Cum autem dicit: Ut subditi sitis talibus, magis illos hortatur: ut aemuli facti operis hujus, alios habeant ipsi subditos.
(Vers. 17, 18.) Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici; quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt. Refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo eos, qui ejusmodi sunt. Aliud enim esse collationem, quam dicit, fieri in sanctos, et aliud ministris Evangelii reddere 170 vicem, sicut dicit Dominus: Dignus enim est operarius mercede sua (Luc. X, 7). Domum enim Stephanae in utroque significat devotam, et in ministerio sanctorum, et in his qui deserviebant Ecclesiis; ita ut Apostolo proficerent cum Fortunato et Achaico fratribus; ut et hi proficerent, qui erant ex his. Unde dicit: Refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Et cum Apostolus negat se ab his accepturum, dicit enim: Non infringetur in me gloriatio haec in regionibus Achaiae; quomodo refecerunt et meum spiritum et vestrum? Sed credo, refectus est spiritus ejus in his, quibus profecerant; sibi enim dicit datum, quod proficit his, quibus voluit. Cognoscite ergo eos, qui hujusmodi sunt; hoc est, imitamini.
(Vers. 19.) Salutant vos Ecclesiae Asiae. Horum salutatione commonet illos, ut efficiantur similes illorum, qui unius sunt provinciae. Salutant vos in Domino Aquila et Priscilla cum domestica sua Ecclesia. Duas Ecclesias memorat, publicam et domesticam: publicam dicit, quo omnes conveniunt: domesticam in qua per amicitiam colligitur. Ubicumque presbyteri solemnia celebrant, Ecclesia dicitur.
(Vers. 20.) Salutant vos fratres omnes. Relevat animos illorum, quando omnes hos memores horum ipsorum ostendit. Salutate invicem in osculo sancto. Osculum sanctum signum pacis est, in quo, ut ad invicem sibi adhaereant sublata discordia, docet.
(Vers. 21.) Salutatio mea manu Pauli. Se in epistola ista subscripsisse ostendit, et quae verba sint subscriptionis, subjecit dicens:
(Vers. 22.) Si quis non amat Dominum Jesum Christum, sit anathema maranatha, quod interpretatur: Si quis Dominum Jesum, qui venit, non amat, abscidatur. Maranatha enim Dominus venit, significat. Hoc propter Judaeos qui Jesum non venisse dicebant, hi ergo anathema sunt a Domino, qui venit.
(Vers. 23, 24.) Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Charitas mea cum omnibus vobis, in Christo Jesu. Ideo talem subscriptionem posuit propter hos, qui dum dissentioni studebant, Dominum Jesum non diligebant; quippe cum dicerent: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego vero Cephae (I Cor. I, 12). Qui enim Christum diligit, non dat hominibus gloriam, quia nulla est spes in hominibus. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum; et subauditur, qui diligitis Dominum Jesum. Et quoniam non se invicem diligebant, ideo hoc dicit: Charitas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu; ut amare se discerent ea gratia, qua diligebantur ab Apostolo, non carnis affectu, sed in Christo Jesu.