Ambros.CoInEpA3 17 Ambrosiaster366-384 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
169 PROLOGUS.
Secundam epistolam Apostolus scribit Corinthiis, cujus haec principalis est causa. Quoniam in prima pro quorumdam peccatis doctores eorum praecipue corripuerat, et multum fuerant contristati; nunc eos consolatur, suum eis proponens exemplum, et docens non debere aegre ferre, quod pro aliorum sunt salute correpti; cum ipse pro aliena salute periculis quotidie et morti subjaceat.
CAPUT PRIMUM.
(Vers. 1.) Paulus apostolus Jesu Christi. Jam securus de his confidenter se apostolum Domini praedicat. In prima enim epistola vocatum se apostolum, dicit, eis tamen non probatum, qui a traditione ejus abducti erant. Per voluntatem Dei. Ut ratum probet apostolatum suum, Domini voluntate Christi factum se apostolum dicit: ita enim Dominus ait Judaeis, quoniam quae placita sunt ei, id est, Deo Patri, facio semper (Joan. VIII, 29). Et Timotheus frater. Cum hoc scribit, per quem epistolam misit primam ad eos, id est, cum Timotheo; ut ostendat eis ab hoc se audisse de bona voluntate eorum, qua corripiendos se subdiderunt. Ecclesiae quae est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in Achaia. Nunc sociat istos sanctis caeterarum Ecclesiarum, ut sciant se profecisse.
170 (Vers. 2.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Quoniam unum donum est Dei et Christi, idcirco participes illos optat esse gratiae Dei quae est et Christi.
(Vers. 3.) Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi. Semper in omni epistola mysterii ordinem tradit de Deo Patre locuturus, et de dono ejus. Pater misericordiarum et Deus totius consolationis. Ab ipsa coepit ratione, multum enim refrigerii dat eis, qui correptionis causa fuerant contristati; audientes enim Dominum non solum totius originis patrem, sed et misericordiarum, relevati sunt spe, ac certi facti ad hoc se correptos, ut conversi Dei misericordiam invenirent. Quare autem misericordiarum patrem dixit, nisi ut agnosceretur per misericordiam rursum regenerare et reformare poenitentes, ut non sola sit venia, sed status pristini restauratio? Et ideo misericordiarum ait propter diversa peccata; ut consolaretur contristatos causa delictorum: hoc est, spem non negare conversis.
(Vers. 4.) Qui consolatur nos in omni pressura nostra. Hoc est, quod dixit: Deus omnis consolationis, qui adest in omni pressura; ut possimus et nos consolari eos, qui sunt in omni pressura per exhortationem, qua exhortamur a Deo. Duo genera consolationum induxit; unum quo consolantur, qui injuste pressuram patiuntur propter nomen Christi, ut liberentur: alterum eorum qui peccatorum causa contristati consolationem 171 accipiunt, dum illis promittitur spes emendantibus ab his, qui consolati a Domino, erepti sunt de pressura.
(Vers. 5.) Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, sic per Christum abundat etiam consolatio nostra. Manifestum est quia pro quo patimur, ipse nobis adest, consolans nos, per liberationem, eripiens nos de pressura interventu majestatis suae.
(Vers. 6, 7.) Sive autem pressuram patimur pro vestra exhortatione et salute: sive exhortationem consequimur pro vestra exhortatione, quae operatur per patientiam earumdem passionum, quas et nos ipsi patimur; ut spes nostra certa sit pro vobis; quia scimus quod sicut socii estis passionum, sic et consolationis eritis. Generaliter loquitur; ut quia causa credentium persecutiones patiebantur a perfidis, subjecti injuriis et caedibus; sic iterum auxilio Dei liberarentur ad consolationem credentium, ne scandalum passi a fide exciderent; quia injuriae apostolorum tentationes erant credentium, sicut scriptum est in propheta Zacharia: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zachar. XIII, 7). Quamvis futura credant fideles, tamen inter ipsa primordia pressurae novellis faciunt scandalum: putant enim inanem esse promissionem, si vi oppressum viderint praedicantem. Sed si jam firmus est credens, compatitur cum suo magistro, fidens de spe futura; ut simul consoletur, cum quo et compatitur.
(Vers. 8.) Non enim volumus vos ignorare, fratres, de pressura, quae nobis facta est in Asia; quia supra modum gravati fuimus supra vires, ita ut desperaremus nos etiam vivere. Ideo passiones pressurarum indicat prope usque ad mortem illatas, ut ostendat quae mala salutis illorum causa patiebantur, ut non gravius ferrent, si corriperentur errores illorum ab iis, qui haec tam aspera tolerabant pro illis. Quis enim medicorum non arguat susceptum suum negligentius se tractantem; ne cura medicinae ejus sine effectu remaneat?
(Vers. 9.) Quin et ipsi in nobis responsum mortis accepimus; ut non essemus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos. Tantam insolentiam iniquitatis significat insurrexisse contra fidei praedicatores; ut mortem ante oculos haberent; denique erepti de ipsa pressura, resuscitatos se dicunt. Sic enim afflicti fuerant, ut desperarent de praesenti vita. Sed quia Deus praesidia sua non negat in necessitate positis, maxime suis, eripuit illos desperantes de semet ipsis, fidentes autem de Deo. Nimia enim pressura deficere se profitebantur, nisi adesset Deus.
(Vers. 10, 11.) Qui de tantis mortibus liberavit nos, et liberat: in quem speravimus, quia et liberabit, accedente pro nobis etiam vestra oratione; ut quod multorum faciebus donum in nos collatum est, per multos in gratiarum actione celebretur pro nobis. Hoc dicit, quia gratia Dei multorum causa consolata est apostolos, id est, omnium credentium, quorum causa et pressurae eis ingerebantur: ac per hoc, quia omnium causa est, cuncti Deo gratias referant, cum cessat tentatio: aut cum oritur, simul obsecrentur.
(Vers. 12.) Gloria enim nostra haec est testimonium conscientiae nostrae. Hoc dicit, quia de conscientia sua praesumebant, quae pura erat ab omni simulatione; quamobrem de Dei auxiliis non diffidebant. Quia in simplicitate et sinceritate, non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem apud vos. Haec est gloria conscientiae, quam dixit, simplicitas et sinceritas. Et quia haec de Dei doctrina sunt, adjecit: Non in sapientia carnali, sed in gratia Dei; ut ostenderet non humanae sapientiae, sed evangelicae praedicationi liberam se conscientiam exhibuisse. Praeterita refricat; hoc enim significat, quod in prima epistola arguit fucatam praedicationem juxta humanum sensum aptatam (I Cor. II, 4), cujus praedicatores duplici genere in sapientia carnali accusat; quia et juxta mundi sensum praedicabant, ne facile offenderent homines: et quaestus causa hoc agebant, propriis lucris carnalibus studentes. Unde Apostolus numquam a Corinthiis sumptus voluit accipere; ne his occasionem daret, eo quod similis eis esset in hac re. Hinc est quod dicit: Abundantius apud vos simpliciter conversati; 172 quia cum ab aliis acceperit, ab his noluit, ne arguendi eos auctoritatem amitteret.
(Vers. 13.) Non enim alia scribimus vobis, quam quae legistis et cognoscitis. Ea se dicit scribere, quae non solum litteris cernerent, sed et operibus ejus manifesta haberent; ut probaret ea, quae loquitur, gestis se implere, quibus uniuscujusque mens et propositum discitur.
(Vers. 14.) Spero autem quod usque ad finem cognoscetis, sicut et cognovistis non ex parte, quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. Proficere illos sperat, ex eo quod jam coeperant meliores effici, cognito affectu circa se Apostoli, et gloriabantur in eo velut filii in patre charissimo. Unde et Apostolus gloriam suam videri testatur in filios obaudientes; et tunc debere videri, quando prodest, id est, in die judicii Dei. Hoc dicens, perseverandum monet.
(Vers. 15, 16.) Et hac fiducia volueram prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis: et per vos transirem in Macedoniam, et iterum a Macedonia venirem ad vos, et a vobis deduci in Judaeam. Haec fiducia ex emendata est vita illorum; jam enim et desiderare illos se significat, quos ante indignum erat videre. Plenam ergo gratiam habuissent de adventu ejus; quia imago est epistola, praesentia autem veritas. Non est itaque otiosum quia voluerat ire, et non iit; intelligi enim vult esse aliquos inter eos, quorum causa voluntatem suam non implevit, ut adhibita opera purificarentur.
(Vers. 17.) Hoc ergo cogitans, numquid levitate usus sum? aut numquid quae cogito secundum carnem cogito; ut sit apud me, Est, est, non, non? Quoniam dixit? Volueram venire ad vos, et non iit; idcirco numquid levitate usus sum, inquit, quia videtur, qui dicit aliquid, et non facit, levitate uti? Ideo ne forte istud de Apostolo arbitrarentur, hoc purgat; quia non istud leviter, sed cum consilio fecit, ut non impleret, quod disposuerat. Aut numquid quae cogito, inquit, secundum carnem cogito? Qui enim secundum carnem cogitat, tunc non implet quae disponit, quando aut personis amplioribus defert; aut certe lucris aut apparatibus vincitur, quod Apostolus semper sprevit. Spiritalis autem tunc dispositum non implet, quando providentius aliquid pro salute animae meditatur; sicut et Apostolus ideo non implevit quod voluerat, ut per hoc ipsum meliores efficerentur, scientes ideo distulisse eum, quia quidam adhuc inter eos non se purificaverant a peccatis. Ut sit, inquit, apud me, Est, est; non, non. Hoc significat, quia non aliud egit, quam scivit agendum; quia utilitas anteponenda est voluntati. Hic sensus spiritalis est: carnalis autem sensus sic mutatur, ut anteponat voluntatem utilitati.
(Vers. 18.) Fidelis autem Deus, quia sermo noster apud vos non est. Est et non. Hoc est quod dicit et ad Galatas: Si quae destruxi, haec eadem aedifico, praevaricatorem me constituo (Galat. II, 18). Ideo ergo fidelem in sedicit Dei praedicationem: nam illud faciunt adulatores. Frequenter enim, ne homines offendant, quae vera sunt, praetermittunt.
(Vers. 19.) Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis est, qui per nos praedicatus est, per me et Silvanum et Timotheum, non fuit, Est et non: sed Est in illo fuit. Quantum ad idoneos praedicatores pertinet, hoc debet esse, ut sit apud illos, Est, est, non, non; ut non aliud faciant, quam sciunt utile. Quia enim frequenter aliud volumus, quam est utile; ne voluntas vincat utilitatem, ideo Apostolus voluntati suae utilitatem praeposuit, ne iret ad illos. In Christo enim Jesu non fuit, Est et Non, sed Est in illo fuit; quia numquam aliud voluit, quam est utile. Semper enim voluntas ejus cum utilitate est: nec immutatus est, ut faceret invitus, sicut homo, quod est utile; aut ut ambigeret de aliquibus, et mutaret voluntatem.
(Vers. 20.) Quotquot enim promissiones Dei sunt, sunt in illo: et per ipsum amen Deo ad gloriam per nos. Manifestum est quia semper in Deo veritas est, hoc est, amen, manifestata per Christum, post per apostolos praedicata ad gloriam Dei, 173 signorum virtutibus testimonium perhibentibus vera esse, quae promisit Deus per Christum Dominum nostrum. Gloria enim Dei est, cum ab illo omnia, et per illum et in illo esse dicuntur.
(Vers. 21, 22.) Qui autem confirmat nos vobiscum, Christus Dominus est; et qui unxit nos, Deus: qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritum in cordibus nostris. Christum dicit confirmare gentes in fidem promissam Judaeis; quia ipse est, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14), id est, circumcisionem et praeputium, in uno novo homine faciens pacem. Dominus ergo confirmat, et Deus qui unxit nos, id est, qui dedit regiam honorificentiam, sicut dicit Petrus apostolus: Quia sumus, inquit (I Pet. II, 9), genus regale per unctionem spiritalem, cujus typus fuit in regibus Judaeorum. Qui et signavit nos, dando Spiritum suum nobis pignus; ut non ambigamus de promissis ejus. Si enim adhuc mortalibus Spiritum suum credidit, dubium non est quin jam immortalibus addat ad gloriam. Unum tamen opus dicit Patris et Filii; quia et Christum dicit confirmare, et Deum. Quem enim confirmat Filius, confirmat et Pater: et cum dat Spiritum Pater, dat et Filius; quia utriusque est Spiritus Sanctus, sicut dicit ad Romanos: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Quoniam ergo de perfectione hominis locutus est, Trinitatis hoc loco fecit mentionem; omnis enim summa perfectionis in Trinitate consistit.
Ego vero testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, nondum veni Corinthum. Nunc manifestat qua causa, cum voluisset ire ad illos, distulit; ut tunc iret, quando jam prope omnes emendatos inveniret. His enim nunc loquitur, qui videbantur se velle corrigere, sed operam non dabant, ut hoc implerent. Quia ergo corripere illos necesse erat, iter suum in alios convertit; ne contristaret multos, et hoc fuit illis parcere. Quod ut mentibus eorum commendet, Deum testem dat; ne putarent se indignos esse, et contemni ab illo: quo comperto, ut praesentiam ejus mererentur, emendarent se.
Non quod dominemur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri; fide enim statis. Quoniam fides non necessitatis, sed voluntatis res est, ideo dicit: Non quod dominemur fidei vestrae; dominatus enim necessitatis causa est. Sed adjutores sumus, inquit, gaudii vestri; hoc est, quia sicut in malo opere tristitia est, ita et in emendatione gaudium. Hujus gaudii adjutores sumus, inquit; quia volentibus eis emendare se, offerunt commonitiones; ut quod velle coeperant, possint implere.
CAPUT II.
(Vers. 1.) Decrevi autem hoc apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. Apertum est quia ideo noluit ire, ne forte corripiens paucos, multos contristaret, ipse etiam contristatus; compatiuntur enim omnia membra unius moerori.
(Vers. 2.) Si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me? Hoc dicit, quia non vult eos contristare: sed quia peccatis studuerant, necesse erat illos contristari, invito Apostolo; ita tamen ut de caetero obaudientes facti, laetificarent eos, qui contristabantur cum eis; ut qui corripiendo contristaverat eos, laetificaretur ex his, dum corriguntur.
(Vers. 3.) Ideo et scripsi hoc ipsum, ne cum venissem, tristitiam haberem, a quibus oportuerat me gaudere: certum habens, quia meum gaudium omnium vestrum est. Idcirco dicit haec se scripsisse, ut postea veniens, non esset unde contristaretur, sublatis vitiis: sed gauderet cum eis, quasi cum charissimis filiis; ut quia ab infidelibus tribulationibus afficiebatur, ab his utique gauderet, qui crediderant. Gaudium enim Apostoli purificatio est populi; ideo enim gaudet, quia vituperatio non est in eis, quos simul oportet gaudere.
(Vers. 4.) Nam ex multa pressura et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas, non ut contristemini, sed ut cognoscatis quam charitatem habeam abundantius in vobis. Manifestum est quia quando hoc affectu quis aliquem corripit, ut plus illo doleat peccatis ejus; non utique ut illum contristet, corripit: sed ut ostendat illi, quo amore diligat eum. Qui enim non hoc affectu corripit, fratrem contristat; insultat enim, qui non condolet fratri.
(Vers. 5.) 174 Si quis autem contristavit me, non me contristavit, sed ex parte; ut non onerem vos omnes. Omnes hos quos hic dicit ex parte, sancti sunt; duae enim partes in populo sunt, sicut in prima epistola memoravi. Hi ergo ex parte sanctorum sunt, quos contristatos in errore fratris significat, sicut et semetipsum. Hoc autem dicens, oneravit peccantem, vel eum qui peccaverat. Plus enim fit reus, in cujus delicto multi tribulantur: ac per hoc inquit:
(Vers. 6, 7.) Satis est ei qui talis est, objurgatio haec, quae fit a pluribus. Magnum dolorem utique patietur, qui delictum suum videt pluribus horrere. Ita ut e contra magis donetis, et consolemini; ne quomodo abundantiori tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est. Afflicto homini peccati proprii causa subvenire praecipit; quia poenitentia, si de vero animo est, hoc est, si correptus statim in animo doleat, protinus, habet fructum. Denique in Regnorum libro habetur, quia Achab, cum arguisset eum propheta, commotus animo statim meruit veniam (III Reg. II, 20). Et David in causa Uriae Hethaei correptus quia cognovit se peccasse, delictum ejus deletum est (II Reg. XII, 13). Ita et Apostolus illum, qui incestum commiserat, habens uxorem patris, objurgatum et abjectum, dolentem revocari jubet; ne diu videns se contristatum sperni, desperans de se, daret animum ad mundum fruendum, quasi qui locum apud Deum jam non haberet. Hoc est enim majori tristitia absorberi, desperantem de se converti ad admittenda peccata, quibus gravatus absorbeatur a secunda morte. Haec enim vera poenitentia est jam cessare a peccato; sic enim probat dolere se sibi, si de caetero desinat.
(Vers. 8, 9.) Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum charitatem: nam ad hoc scripsi, ut probarem an in omnibus obedientes sitis. Quantum datur intelligi; obedientes hos factos in caeteris probat; emendaverant enim quae ad ordinem ecclesiasticum pertinent. Unde etiam in hoc vult illos esse obedientes, ut confirment fratrem in charitate, suscipientes eum in communionem.
(Vers. 10.) Si cui autem quid donastis, et ego. Manifestum est quia quod jubet fieri, ipse facit: nec potest hoc abnuere, quod etiam obsecrans ut fiat, scribit; cum haberet potestatem jubendi. Sed in prima epistola grave ejus detulit crimen, ut horrerent illum omnes: nunc cum recipi illum vult, orat ne adhuc exulcerato animo adversus illum, durum illis esset habere cum illo communionem Ecclesiae. Neque enim tanta in eis erat, quanta in Apostolo providentia; ut statim intelligerent faciendum esse, quod dicebat Apostolus in causa hujus dumtaxat: ideo obsecrat ut dimittant illi, significans Deum illi ignovisse; quia nihil sine Dei Spiritu agebat Apostolus. Etenim ego quod donavi, si quid donavi, propter vos donavi in persona Christi. Hoc dicto gravat illos; quia si magister petentibus discipulis donavit, cui voluerunt, peccatum; quanto magis obaudire debent discipuli magistro? Et ut ratum ei, cui donavit, ostenderet apud Deum, ait in persona Christi se donasse, quod donavit: hoc est, accepto tulisse Christum, cujus legatione fungebatur; ut factum Apostoli, factum sit Christi, sicut dixit: Quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVIII, 18). Si ergo huic pro quo petierunt per Apostolum Christus ignovit, quanto magis huic jam ignotum erat, cui ut donent ipse etiam hortatur?
(Vers. 11.) Ne possideamur a satana; non enim ignoramus astutias ejus. Hoc dicit quod supra memoravi, quia consolatio debet subsequi fratrem delictum flentem; ne diu contristatus, et contemptus a charitate Ecclesiae, incipiat desperare de se, et videns qui semper in insidiis est subtilis diabolus, mentem ejus vilem effectam, accedat, et suggerat ei; ut vel praesentibus fruatur, qui de spe futuri praemii dejectus est; et pereat frater possessus a diabolo, cui ad hoc poenitentia data erat, ut conversus reformaret se, sicut dicit Ezechiel propheta: Nolo mortem morientis, quantum ut revertatur, et vivat (Ezech. XVIII, 23). Et iterum: Convertatur, inquit, et replantabo illos (Ibid., 6).
(Vers. 12, 13.) Cum autem venissem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum: sed vale illis facto, profectus sum in Macedoniam. Troadem se perrexisse significat ad praedicandum eis Evangelium 175 Christi, et cum coepisset praedicare, fuisse qui caperent verbum fidei: sed quia solatium Titi defuit, intolerabilis erat labor perstrepentium causa. Quamvis enim quidam eorum aperuerant corda sua ad recipiendum sermonem Dei; tamen impudentia infidelium non minima existebat, insurgens in Apostolum zelo credentium: et haec duo ab uno impleri non poterant, nempe et fideles instruere, et incredulis repugnare. Ideoque, vale illis facto, qui susceperant eum, profectus est in Macedoniam.
(Vers. 14.) Deo autem gratias, qui semper triumphat per nos in Christo Jesu. Hoc est Deum per apostolos triumphare in Christo, victores illos facere in fide Christi; ut calcata perfidia, trophaeum habeat fides, dum ex perfidis fiunt fideles, et malevoli non proficiunt in prosequendo credentes.
(Vers. 15.) Et odorem notitiae suae manifestare per nos in omni loco; quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Odor notitiae Dei in Christo, et per Christum est. Odorem autem idcirco dixit, quia sicut quaedam res, quae cum non videantur, per odorem tamen cognoscuntur, et intelligis in loco aliquo esse, quod non vides: ita et Deus, quia invisibilis est, per Christum se voluit intelligi; ut praedicatio Christi (quae utique invisibiliter, sicut ad nares odor, ita ad aures pervenit) Deum Patrem insinuaret createrem, et Filium ejus unigenitum. Cujus rei legatione fungentes apostoli (sicut dicit Dominus ad Deum, Filius ad Patrem: Sicut me misisti in hunc mundum, ita et ego eos mitto in hunc mundum ) (Joan. XVII, 18) odorem notitiae Dei et Christi per signa et prodigia manifestarent. Vera haec esse de Deo et Christo praedicatio virtutis testimonio probatur: quae ideo in odore significata est, quia cum Deus non videatur, per hanc quae invisibiliter operatur, in apostolis esse intelligitur, ut veritas doctrinae manifestetur. Qui ergo recte asserit Christum, bonus odor est Deo, laude dignus in eo qui credit, nec vituperabilis in illo qui non credit: qui vero non recte asserit Christum, malus odor est Deo, tam in his qui fidi sunt, quam in illis qui diffidunt; pro utrisque enim reus erit. Qui enim diffidit, idcirco videtur non credere; quia perversum est, quod audit: et qui credit, male credit. Apostolus ergo rationem Legis locutus est, ut sicut in Lege qui hostias bono voto offerebat, bonus odor erat Deo et acceptabilis: ita et nunc praedicationis virtus doctrinae odorem praestat flagrantem Deo. Quam ob causam auxiliis suis tutos praestabat Deus apostolos, ut verba cognitionis ejus infunderent patentibus auribus, sive Judaeis, sive gentilibus, addito his sacramento nativitatis Domini Jesu secundum voluntatem Dei et Patris ejus in unitate fidei salutaris ad salutem credentium, et perditionem diffidentium.
(Vers. 16.) Aliis quidem sumus odor mortis in mortem. Hoc dicit, quia incredulis praedicatio crucis Christi odor mortis est; audientes enim verbum Dei, sic accipiunt quasi pestem, ex qua oritur mors: et necesse est ut juxta fidem illorum fiat eis. Aliis autem odor vitae ad vitam. Verum est, quia fidis sermo auditus Dei nuntius est salutis aeternae, et secundum fidem illorum continget eis. Sive ergo in his, qui pereunt, sive in his, qui salvi fiunt, Christi bonus odor Deo erant apostoli; quia sinceriter et sine adulatione praedicabant. Qui enim non credebant; ipsi sibi laqueum circumdabant, his liberis, sicut dicit Dominus ad Ezechielem prophetam: Tu praedica, si te audierint, lucraberis animas eorum: sin quominus, ipsi sibi viderint; tu tamen liber eris a perditione eorum (Ezech. III, 19).
(Vers. 17.) Et ad haec quis idoneus? Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei: sed ex sinceritate, sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur, Pseudoapostolos tangit hic versus, qui corrupta doctrina, verba Dei per malam interpretationem adulterabant, et tollentes divinum sensum, ponebant humanum. Ex quibus quidam zelum habentes traditionis Judaicae, nec de Christo bene docebant, ideo minus idoneos hos dicit: apostolos autem sinceriter praedicasse, sicut ex Deo datum est, ante Deum, id est, quomodo Deus dedit, ipso teste, in Christo loquebantur, non suam quaerentes gloriam, sed Dei. Hoc est in Christo loqui ejus honorem et potentiam praedicare. 176
CAPUT III.
(Vers. 1.) Incipimus iterum nosmetipsos commendare. Quoniam pseudoapostolos notat, prava eoram commenta designans, se autem verum praedicatorem testatur; videtur iterum commendare se, sicut in prima epistola. Et ne hoc versutia aliqua terrestris lucri gratia facere videretur, adjecit: Numquid indigemus, sicut quidam, commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis. Hoc dicens, suum sensum purgat, et adhuc pseudoapostolos notat, quos proprii honoris et quaestus causa circuire Ecclesias probat, ad auferendam, non ad tribuendam salutem. Ex his erant quibus dicit Dominus: Comeditis domos viduarum et pupillorum oratione longa orantes, propterea accipietis majus judicium (Matth. XXIII, 14). Hi enim et res eorum, et animas invadebant: Apostolus autem nec res eorum tangebat, et veritate doctrinae animas eorum salvabat. Non ergo carnaliter sed spiritualiter se commendabat ad profectum salutis illorum, ut de illo hoc crederent, quod erat; quia qui de bono male sentit, peccat: ac per hoc commendatio haec istis magis proficit.
(Vers. 2.) Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris. Epistola Apostoli salutis indicium est. Recte ergo ait quod salus Corinthiorum in corde erat Apostoli, et eorum qui cum illo erant; semper enim de salure eorum cogitabant. Cum ergo in corde sint Apostoli, et eorum qui cum ipso erant, epistola sunt scripta in cordibus eorum; quia qui semper alicujus memor est, scriptus est in animo ejus.
(Vers. 3.) Quae cognoscitur et legitur ab omnibus hominibus: manifestati quia estis epistola Christi, ministrata a nobis. Apertum est quia cum dicuntur christiani, epistola Christi sunt, indicantes salutem, quam dedit Deus in Christo omnibus hominibus, scribentibus apostolis; dum enim docent, scribunt. Scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi. Quoniam quae promissa sunt aeterna sunt; idcirco Dei Spiritu scripta dicuntur, qui semper est: temporalia autem atramento, quod obsolescit et perdit memoriam. Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Nunc legem veterem pulsat, quae primum data in lapideis tabulis abolita est, fractis tabulis sub monte a Moyse. Nova autem lex in animo scribitur (Exod. XXXII, 19), hoc est in corde, non per calamum, sed per Spiritum; quia fides aeterna res est, ab Spiritu scribitur, ut maneat: vetera autem praecepta, deficiente mundo, cessabunt. Quomodo ergo differt lex a lege; ita differunt dispensatores illius legis a dispensatoribus legis fidei.
(Vers. 4.) Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum. Quanta dignitas sit in apostolis, manifestat cum dicit: Fiduciam autem talem habemus ad Deum per Christum. Ut ostendat veteres non hanc habuisse fiduciam ad Deum; quia minor fuit administratio.
(Vers. 5, 6.) Non quod sufficientes simus aestimare aliquid a nobis, tamquam a nobis sit: sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros novi Testamenti, non littera, sed spiritu. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat. Quamvis praeferat apostolicam dignitatem, in Dei tamen laudem prorumpit, non istud meritis humanis ascribens, sed ejus gratiae, qui dignatus est pro vita humana salutarem praedicationem ordinare, quae quos lex vetus reos tenebat, salvaret, data remissione peccatorum per Jesum Christum Dominum nostrum. Litterae enim ad hoc datae sunt Moysi, ut contemnentes Legem occideret secundum jus naturae. Spiritus autem, id est, lex fidei quae non scribitur, sed animo continetur, vivificat reos mortis; convertentes tamen se, ut justificati, de caetero non peccent. Recte ergo data fuerat Lex, ut timor esset peccandi: sed quia fragile est genus humanum, misericordia Dei data est in praedicatione apostolis ut donatis peccatis, evaderent mortem credentes in Christo. Haec est praedicatio novi Testamenti, quod promiserat Deus per prophetas.
(Vers. 7, 8.) Quod si administratio mortis litteris formata in lapidibus, fuit in gloria; ita ut non possent intueri filii Israel in faciem Moysi, propter gloriam vultus ejus, quae evacuatur: quomodo non magis administratio Spiritus erit in gloria? Manifestum est majorem esse gratiam legis fidei, quam legis Moysi, quamvis enim ad hoc data sit lex Moysi, ut prodesset: comtempta tamen, facta est lex mortis. Ergo quia peccatoribus providere non potuit, venit lex fidei, quae hos salvaret, non solum ignoscens, sed et justificans eos. Multum ergo interest 177 inter legem et legem; tunc enim maculati peccato in vultum Moysi, descendentis de monte cum lege accepta in tabulis, intueri non poterant; quia gloriosa facta erat facies ejus ne a peccatoribus posset aspici, qui digni erant morte (Exod. XXXIV, 30). Quae nunc gloria evacuatur per legem Spiritus, cum accepta remissione peccatorum facti justi, digni sunt aspicere et possunt gloriam Dei, sicut viderunt in monte Petrus et Joannes, et Jacobus gloriam Christi (Matth. XVII, 2).
(Vers. 9.) Si enim in administratione damnationis est gloria, multo magis abundabit administratio justitiae in gloria. Hoc dicit, quia amplius est donum justitiae Dei per fidem Christi, quam legis veteris; quia magis gloria in salute est, quam in morte: quamvis juste damnet, tamen ad laudem proficit magis, si indulgeat; ut possit reus corrigere se.
(Vers. 10.) Nec enim gloriosum factum est id, quod glorificatum est in hac parte, propter excellentem gloriam. Manifestum est non esse factum gloriosum, quod visum est in vultu Moysi gloriosum (Exod. XXIV, 29). Quando enim nulli profuit gloria vultus ejus, sed magis obfuit, non habuit fructum gloriae, licet non suo vitio, sed peccantium; tamen in hac parte gloria non est. Illa autem est magis gloria, quae abundat in gratia; ut purificati homines dono Dei, abstersa caligine, possint videre gloriam Christi.
(Vers. 11.) Si enim quod evacuatur, fuit in gloria, multo magis quod permanet, in gloria est. Non negat gloriam fuisse in lege, vel in vultu Moysi, sed non permansit; quia futura erat in Moyse, non veritas. Ideo adveniente Salvatore, cessavit figura; quia apparuit veritas manens semper; ut quantum interest inter imaginem et veritatem, tantum intersit inter gloriam vultus Moysi, et gloriam Christi. Ideo supra dixit: Propter excellentem gloriam. Illa enim tanta erat gloria, quanta debuit credi servo: haec vero tanta, quanta est genitoris ejus; quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 11). Sicut enim vespere stellae gloriosae sunt, oriente autem sole evacuatur earum claritas; ita et Moysi gloria evacuatur, apparente gloria Christi.
(Vers. 12.) Habentes igitur talem spem, multa fiducia utamur. Spem habere nos dicit videndi gloriam, non talem qualis fuit in vultu Moysi: sed eam quam viderunt tres apostoli in monte, revelante se Domino (Matth. XVII, 2). Hinc igitur conjicere debemus, quantum nobis contulerit divina clementia, quantumque nos superioris gratiae dono ditare dignata est, quam dederat Judaeis. Judaei enim, cum minor esset gloria vultus Moysi, eam speculari non poterant: nos vero non Moysi gloriam, quae inferior est, sed excellentem Salvatoris gloriam visuros nos credimus. Judaei ergo servi gloriam non meruerunt videre: nos autem Domini communis gloriam sumus visuri. Ideoque et nos vicem reddere, in quantum possumus, debemus benevolentiae Dei; ut propensiores simus in ejus amore, qui nobis fiduciam dedit, abluens nos a peccatis, videndi gloriam Dei. Nunc itaque opus est, ut crescat in nobis fiducia bonis actibus parata; tantum enim videbimus, quantum credimus.
(Vers. 13.) Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ne intuerentur filii Israel in faciem ejus, quod evacuatur. Quoniam digni facti sumus per gratiam Dei videre gloriam Christi; idcirco ait: Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ne intuerentur filii Israel (Exod. XXXIV, 33). Ideo ponebat velamen, quoniam splendorem vultus ejus ferre non poterant, causa peccati, quo sublato, potestas datur videndi gloriam Dei usque ad finem ejus; quia tamdiu non revelatur, quamdiu relicta lege, convertantur ad gratiam fidei, et sic evacuatur. Accedente enim dignitate per fidem, evacuatur indignitas.
(Vers. 14.) Sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum diem. Tamdiu obtusos dicit, quamdiu non credunt. Quae obtusio infidelitatis causa obvenit; ideo conversis ad fidem acuitur acies mentis, ut videant divini luminis splendorem.
Hoc ipsum velamen in lectione veteris Testamenti manet, dum non revelatur; quia in Christo evacuatur. Obtusio, ait, haec in lectione Exodi manet, quamdiu credant. Non enim revelatur, nisi credant; in Christo enim evacuatur, hoc est per fidem Christi aufertur velamen; amoto enim delicto, incipient videre quod, obstante peccato, videre non poterant.
178 (Vers. 15.) Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses (Exod. XXXIV, 33), velamen est positum supra cor eorum. Manifestum est, quia cum legitur haec pars Legis, sententia illorum recitatur, qui sunt sub Lege.
(Vers. 16.) Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Converti ad Dominum, hoc est, credere in Christum; ut agnoscens Dominum, veniam mereatur accipere. Hoc est auferri velamen, sententiam evacuari, qua tenebatur reus sub Lege.
(Vers. 17.) Dominus autem spiritus est. Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Quoniam Deus Spiritus est, per Christum legem dedit Spiritus: non litteris utique scriptam, sed per fidem animis intimatam; non quae visibilia doceat, sed invisibilia credi suadeat; quae animus spiritaliter colligat, non quae oculus cernat. Haec lex dat libertatem, solam fidem poscens; ut quia quae non videt, credit, de conditione erui mereatur.
(Vers. 18.) Nos itaque omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, ad eamdem imaginem formamur a gloria in gloriam, sicut a Domini Spiritu. Nos dicit omnes, qui libertatem sumus consecuti dono gratiae Dei, gloriam Domini per fidem speculantes, ad eamdem imaginem transformari, quam speramus: id est, ut similes inveniamur, transacta hac vita, imagini gloriae Christi, sicut dicit Joannes apostolus: Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2).
A gloria in gloriam, sicut a Domini Spiritu; id est, sublati beneficio Dei a gloria Moysis, quam reatus causa cernere nequibamus, transformamur ad gloriam, quam credimus dari nobis a Domini Spiritu. Tantum enim dabitur gloriae, quantum dignum est dare Deum per Spiritum suum; ideo enim dixit: Sicut a Domini Spiritu; ut ostenderet talem gloriam dari, quae sublimitati congruat dantis. Moysis enim gloria nec tanta fuit, nec perennis; pro modo enim Legis et gloriam accepit; ita et pro modo legis fidei, in qua Spiritus Dei est, dabitur gloria credentibus. Tantum enim concessit Deus fidelibus, ut Spiritum suum det eis, pignus illius gloriae, quam promisit.
CAPUT IV.
(Vers. 1.) Quare habentes hanc administrationem, prout misericordiam consecuti sumus, non deficiamus. Tantam spem dicit habere administrationis hujus, ut non deficiat in pressuris, confortatus fide promissionum. Unde superius dixit: Multa fiducia utamur (II Cor. III, 12); fidentes enim in his, quae promissa sunt, quidquid adversum acciderit, tolerant. Quod non humanis meritis deputat, sed misericordiae Dei, quae hominem primo abluit, deinde justificat, adoptans Filium Deo; ut donet eum gloria simili gloriae Filii proprii Dei.
(Vers. 2.) Sed renuntiamus occultis dedecoris. Ut illius gloriae dignus sit homo, omnia turpia et polluta, quae fieri et cogitari possunt, amovenda docet; ut non solum de opere, sed et de cogitatione pellantur. Invitantis verba sunt; sub sua enim et suorum persona ad meliorem vitam hortatur, propter supradicta vitia, quae in his saepe reprehendit. Possunt et haec occulta dedecoris esse, quae pravo sensu ad praedicandum meditantur ut fallant; unde subjecit: Non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei. Ad dedecus enim et deformationem ejus proficit, qui subdola mente confingit doctrinam ad decipiendum corda simplicium; turpis enim invenietur in die judicii Dei. Nam astutia malae mentis, ut id quod sibi libitum est, expleat, verba Dei adulterat, ut sensum invertat. Adulterare est autem verum sensum per falsum velle excludere. Sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. Hoc dicit, quia in praedicatione evangelica nulli se fecit suspectum, addens amplius, cum dicit: Coram Deo; ut hoc ipsum non solum hominibus manifestum probet; sed etiam Deo, cui nihil occultum est. Testimonium ergo Dei implorat, ut vel sibi credatur, quia ita praedicat, sicut datum est ab Auctore: et Deus hoc modo testis est, dum dat signa et prodigia fieri per manus ejus.
(Vers. 3.) Sed et si adhuc opertum est Evangelium nostrum, in his qui pereunt. Verum est, quia increduli non vident, perfidia obcaecante, splendorem virtutis Dei; velamen enim est supra cor eorum, et obtusio infidelitatis, in Judaeis maxime.
(Vers. 4.) In quibus Deus saeculi hujus obcaecavit sensus infidelium; 179 ut non pervideant lumen Evangelii majestatis Christi, qui est imago Dei. Deum dicit saecularium hominum, quia malevoli sunt erga fidem Christi sensus obcaecare, ne videant veritatem Evangelii majestatis Christi. Hoc ergo illis praestat, quod volunt. Quia enim malevoli sunt homines, et intelligentes verum, dicunt esse falsum, in eo ipso adjuvantur; ne possint credere, quod nolunt. Christum autem, cum sit imago Dei, corporeum tantum asserunt: et relinquentes gesta ejus, solius carnis faciunt mentionem, de quibus dixit Esaias: Obcaecavit oculos eorum, ne videant; et aures, ne audiant usque in hodiernum diem (Esai. VI, 10).
(Vers. 5.) Nec enim nos ipsos praedicamus, sed Christum Jesum Dominum nostrum. Hoc est, non nostram gloriam annuntiamus, ne quis nos dicat propter nos ipsos evangelizare; ut nobis proficiat forte ad tempus: sed Jesum Dominum nostrum annuntiamus, subjicientes nos virtuti majestatique ejus. Quando ergo nullum gravamus, nullum concutimus, et Christum Dominum nostrum fatemur; quid est ut elati judicemur quasi pro nostra propria utilitate praedicare, ut gloriosi appareamus? Nos autem servos vestros propter Jesum. In tantum se servum Christi esse probat, ut jubente ipso, ministrum se horum in praedicatione testetur; ut pro utilitate horum subjecti sint in ministerio Evangelii. Servos ergo dicens, ministros significat: sed ut humiliter loqueretur, sic dixit; ut vere ostenderet non ad suam gloriam se praedicare Evangelium; sed ad claritatem Domini nostri, cui obedit, cui servit, sicut et ipse Dominus ait: Ego sum in medio vestrum non ut ministrer, sed ut ministrem (Luc. XXII, 27); non merito horum quibus ministrat, sed propter imperium Domini.
(Vers. 6.) Quia Deus qui dixit de tenebris lumen fulgere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem cognitionis gloriae Dei in facie Christi Jesu. Hoc dicit, quia misericordia Dei factum est, ut nos, inquit, qui fuimus incredibiles in ignorantia, hoc est, in tenebris, per nos daret Deus lumen caeteris gentibus. Quantum se adhuc humiliat, ut Dei solius et Christi gloriam praeferat? Illuminatur enim, ut cognitionem habeant gloriae Dei per Christum. Ideo gloriae Dei ait cognitionem, id est, non Dei solius, sed et Christi, qui est gloria ejus; ut significaret non solum Deum cognosci, sed et opera ejus et misericordiam et providentiam, qua condidit et salvavit genus humanum, visus in Christo per gloriam virtutis suae.
(Vers. 7.) Habentes autem thesaurum hunc in vasis fictilibus; ut excellentia sit virtutis Dei, et non ex nobis. Thesaurum sacramentum significavit Dei in Christo, quod credentibus manifestatur, incredulis vero quodam tectum est velamine; quia sicut thesaurus in occulto ponitur, ita et sacramentum Dei intra hominem, id est, in corde humano absconditur. Hunc ergo thesaurum in animo et corpore dicit esse a Deo datum, ut eminentia virtutis ejus appareat per homines praedicatores dumtaxat; ut reconcilietur omnis lingua Creatori suo, non ad honorificentiam hominum, sed Dei, qui se manifestat per homines: qui cum humiles et imperiti essent, acceperunt potestatem a Deo et loquendi magnalia, et agendi. Fictilia ergo vasa dicens, infirmitatem naturae humanae significat, quae nihil potest, nisi a Deo acciperet virtutem, et ad laudem suam Deus per haec se praedicet, quae infirma sunt; ut gloria illi detur, non homini, qui ex luto fictus est.
(Vers. 8.) In omnibus pressuram passi, sed non coangustati. Nunc ostendit propter quod idonei erant praedicatores; quia semper illis in necessitate adfuit Deus. Ideo pressuram, ait, passi, sed non coangustati: hoc est, non permisit Deus tantum nos opprimi, ut crederemus. Inopiam passi, sed non destituti: id est, in inopia positis adfuit pastor Deus.
(Vers. 9.) Persecutionem passi, sed non derelicti. Verum est, quia consulebat eis Deus; ne satis sibi facerent de his inimici. Dejecti, sed non perimus: id est, verberibus prostrati, sed obstante Deo non mortificati; sive enim clausi, sive vinculati, adjutorio Dei manus hostium evadebant. Denique Paulus et Silas cum essent clausi, jam caesi, et pedes eorum jam essent in nervo conclusi; alacres hymnum canebant Deo, fortiores iis facti, qui non erant caesi.
(Vers. 10.) Semper mortem Domini Jesu in corpore nostro circumferentes; 180 ut et vita Jesu in corpore nostro manifestetur. Dubium non est, quia in martyribus Christus occiditur, et in iis qui pro fide patiuntur aut exitus, aut vincula, aut verbera Christi passiones sunt; ut et vita ejus in corpore eorum palam fiat. Passiones enim sunt, quae ostendunt meritum ad futuram vitam, quam promisit Christus. Unde alio loco dicit: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Et iterum: Per tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV, 21).
(Vers. 11.) Si ergo nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum; ut et vita Jesu palam fiat in hac mortali carne nostra. Apertum est quod dicit, quia ideo in mortem tradi propter Jesum, inquit, non recusamus, cum possimus vivire; ut vita qua resurrexit a mortuis Christus, huic mortali carni nostrae praestetur, hoc est, non timere mori propter resurrectionem promissam.
(Vers. 12.) Itaque mors quidem in nobis operatur, vita vero in vobis. Hoc dicit, quia pro salute eorum morti subjiciebantur; gentibus enim praedicantes, inimicitias sibi excitabant tam a Judaeis, quam gentilibus, usque ad mortem.
(Vers. 13.) Habentes autem eumdem spiritum fidei: hoc est, communem spiritum, per quem firmatur fides, habemus vobiscum. Ideo enim pro ipsis tanta patiebatur mala, ut invicem sibi copularentur in fide. Secundum quod scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (Ps. CXV, 1). Exemplum ideo dedit de psalmo centesimo decimo quinto, ut ostenderet ideo se promptum esse ad omnia toleranda, quia credit futuram resurrectionem. Securus ergo de futura vita, praesentis vitae non habet curam; quippe cum hoc credatur, ut tunc illa beata vita speretur, si haec contemnatur. Securus ergo quia quod credidit, verum est, audet hoc praedicare, ut caeteros spei suae participes faciat. Scientes quod qui suscitavit Dominum Jesum, et nos cum Jesu suscitabit et constituet vobiscum. Hac spe dicit laborari propter fidem, quia exemplum praecedit resurrectionis Domini Jesu, quid futuri erunt qui credunt; quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Adam enim forma mortis est, causa peccati: Christus vero forma vitae propter justitiam; quia peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Et quoniam participes hos communis fidei dixit, resuscitatos, inquit, constituet vobiscum; ut unius fidei in una sint domo pacis. Cum enim intelligunt quia pro ipsis patiuntur exitia, et isti solliciti sunt de passionibus horum velut compatientes, simul et participes erunt in vita promissa; ut simul contristati, simul gaudeant. Propter illos sic loquitur, qui resurrectionem negabant, quos et in prima epistola exprobrat.
(Vers. 14, 15.) Omnia enim propter vos, ut gratia abundans, per multorum gratiarum actionem abundet ad gloriam Dei. A munere suo Deus nullum voluit esse alienum: et quia non omnes capiunt verbum fidei, Apostolus Dei voluntatem sciens, persecutiones et pericula pati non timuit, dummodo omnibus fideliter praedicaret, ut plures possent credere; ut abundans donum Dei non per paucorum gratiarum actionem minueretur ad contumeliam Dei, sed multis proficiens afflueret per multorum gratiarum actionem ad gloriam Dei. Quanto ergo hic dignus honore est, qui animam suam semper morti subjecit; ne donum Dei longe aliter proficeret, quam datum est? Numquid non magna contumelia ejus est, qui coenam faciens opulentam, ac multos invitans, paucos habet in summa?
(Vers. 16.) Quapropter non deficimus. Manifestum est haec ad superiorem sensum pertinere; ut enim devotionem suam adhuc propensiorem in Dei rebus ostendat, haec subjecit, quibus nullo genere deficere se probat quominus id quod Deo placitum est, impleatur; securus tamen de resurrectione promissa. Et licet si exterior homo noster corrumpitur; sed interior renovatur de die in diem. Pressuris, plagis, fame, siti, frigore, nuditate caro corrumpitur, sed anima spe futuri praemii renovatur; quia assiduis tribulationibus purgatur. Proficit enim in pressura, non interit, ita ut accedentibus tentationibus quotidie acquirat ad meritum; quia et corpori corruptio 181 haec proficit ad immortalitatem merito animae.
(Vers. 17.) Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve pressurae nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Praesentis temporis tribulationes, quae causa fidei ingeruntur momentaneas et leves dicit, quia sunt temporales; supra modum tamen in sublimitate aeternum gloriae pondus operari patientibus. Parvis enim laboribus magna redditur merces, et pro levi tribulatione supra modum sublimitas gloriae pensabitur perpetuae.
(Vers. 18.) Non contemplantibus quae videntur; sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt: quae vero non cernuntur, aeterna sunt. Desiderium coelestium et spiritualium habentes, haec praesentia et terrena spernere profitetur; quia ad comparationem spiritualium haec nulla sunt. Sic enim sunt haec ad superna, quomodo figura ad veritatem: figura deperit, veritas manet; ac per hoc exire de isto saeculo non metuunt justi, sed gaudent.
CAPUT V. (Vers. 1.) Scimus autem quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quia aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis. Hac fiducia dicit non timendum dissolvi de corpore violentia infidelium, aut sorte vitae; quia praeparata est hujusmodi hominibus habitatio in coelis aeterna, ut de temporali et terrena expulsi, in perpetuam domum recipiantur. Unde et hoc optandum est, si fieri potest: sed quia hoc optandum non est, ne in tua gloria alius pereat; si tamen acciderit, libenter ferendum est. Terrestrem enim domum carnem hanc dixit, quia mortalis est: ut si de hac dissoluti fuerimus, aedificatam inveniemus in coelis domum aeternam. Haec domus corpus immortale significat, in quo resurgentes, semper erimus, cujus forma jam in coelis est in Domini corpore declarata.
(Vers. 2, 3.) Etenim in hoc ingemiscimus habitaculo nostro, quod de coelo est, superindui cupientes; siquidem induti, non nudi inveniamur. Propterea dicit in precibus ingemisci, ut gloria promissa de coelis possit resurgentes induere. Hoc ergo desiderantes insistunt precibus; ne resurgentes, recepto utique corpore, nudi, id est, alieni a promissa gloria inveniantur. Hoc enim opus est, ut induta anima corpore, Dei judicio superinduatur et gloria, quae est immutatio in claritatem. Mors enim de terra est, resurrectio vero de coelis; si tamen immutetur in gloriam. Alii codices sic habent: Siquidem exspoliati, non nudi inveniamur: id est, si exeuntes de corpore Christum vestiti fuerimus; quia quicumque in Christo baptizantur, Christum induunt (Galat. III, 27). Itaque si in forma baptismi et traditionis manserimus, exspoliati corpore, non nudi invenimur; quia in interiore homine habitat Christus, quem cum induti, sive Spiritu sancto dato nobis videbimur, erimus digni superindui promissa coelesti gloria. In illum enim decidet promissa claritas, quem viderit signum adoptionis habere.
(Vers. 4.) Nam cum sumus in hoc corpore, id est, mortali, ingemiscimus gravati; eo quod nolumus exui, sed superindui; absorbeatur mortale hoc a vita. Idem sensus est, ideo enim dicit gravatos nos passionibus corporis, et ipsius mundi tempestatibus, postulationes ad Deum dirigere, ne immutemur victi, et indigni efficiamur: sed ut contigerit exitus, perseverantes in fide, induti inveniamur sancto Spiritu, qui in substantia Christus est. Tunc enim superindui promissa gloria poterimus, si exuti corpore, non despoliati a sancto Spiritu fuerimus. Sic mortale absorbetur a vita, id est, ut resurgentes superinduamur immortalitate cum gloria; ne ultra mori possit, aut passionibus implicari: et hoc est absorberi a vita; non enim dicendus est absorberi a vita, qui ad hoc surgit, ut poenis agatur.
(Vers. 5.) Qui autem perficit nos in hoc ipsum, Deus est: qui etiam dedit nobis pignus Spiritum. Hoc quod ingemiscentes poscimus, id est, non ut exui, sed ut superindui mereamur, juxta supradictum sensum, in die judicii Deum perficere dicit; quia promisit, et fidelis est, dans hujus rei implendae pignus Spiritum; ipse est enim signaculum adoptionis nostrae.
(Vers. 6, 7.) Fidentes igitur semper, et scientes quia inhabitantes in 182 hoc corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem. Manifestum est quia per fidem cum Domino sumus, non per praesentiam: ac per hoc peregrinamur non fide, sed specie. Et quare, cum idem dicat in Actibus apostolorum: In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28); hoc loco peregrinari nos a Domino dicit? Si ubique est, quomodo hic positi, peregrinamur a Domino? Sine dubio ubique, immo omnia in Deo sunt: sed quia sedes Dei in coelis est, et illic semper videtur; ideo hic positi, ubi non videtur, peregrinari ab eo dicimur. Quando enim non eum videmus, licet praesens sit, absentes ab eo sumus.
(Vers. 8.) Audemus ergo et consentimus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Deum. Recte ait, audemus; habentes enim fiduciam promissionis Dei, et scientes multum expedire illic esse, quam in saeculo, consentiunt et optant excedere de corpore; ut requiescant usque in diem resurrectionis sub altare Dei.
(Vers. 9.) Et ideo contendimus sive praesentes, sive peregrinantes placere illi. Id agendum dicit, et bonis operibus insistendum; ut sive in hac adhuc vita positi, sive ante tribunal Christi praesentes, placeamus ei. Unde si disciplina servetur, et hic et illic ei placebimus; quia qui hic placet, illic non displicebit.
(Vers. 10.) Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bona, sive mala. Igitur si judicante Christo; unusquisque nostrum facta corporis recipiet; non utique sine corpore adjudicabitur bono aut malo. Et non dixit; facta carnis; quia carnis vitia punienda semper: sed facta corporis; spiritaliter, aliquando carnaliter operatur.
(Vers. 11.) Scientes igitur, timorem Domini hominibus suademus: Deo autem manifesti sumus. Quoniam ergo judicium Dei futurum est per Christum ad singulorum discriminanda opera, idcirco Apostolus suadere se dicit ad bonum sensum et vitam; ut auditores ejus securi sint de poena futura, et ipse glorietur, in his habens fructum laborum suorum; quia quorumdam praviloquio dies judicii Dei in dubium deducitur: Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33). Hominibus suademus, ait; ut credant, et provideant, ne incurrant, et tunc poeniteant, quando poenitentia fructum non habet. Deo autem manifesti sumus; hoc enim praedicabat, quod Deus jusserat: et hoc scire dicitur Deus, quod bonum est. Denique male agentibus dicit: Nescio vos. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse (Matth. XXV, 12). Manifesta erat puritas eorum Corinthiis; quia neque aliquando in adulatione fuerant deprehensi, neque praedicatio illorum displicuerat sanctis, nec ab aliquo illorum quidquam, ut adsolet, occulte elicere tentaverant; ut foris simplices apud turbas, intus vero impostores essent. Ideo conscientiam illorum pulsat, ut ipsi sibimet testes essent de veritate eorum.
(Vers. 12.) Non iterum nos commendamus vobis. Quoniam superius veram praedicationem suam obtestans, laudare se visus est; idcirco nunc eadem significat, non ad laudem suam hoc dicere se, sed ad eorum gloriam; ut gaudeant integram praedicationem se addidicisse, his annuntiantibus. Sed occasionem damus vobis gloriandi de nobis; ut aliquid habeatis adversus eos, qui in facie gloriantur, et non in corde. Hoc dicit, quoniam multi per elationem gloriabantur in se de apostolis, profitentes se ab iis doctos, qui semper cum Domino fuerunt: ideoque hic dicit dare se his rationem, per quam et ipsi gloriarentur adversus eos; quia Apostolus erat, a quo et isti didicerant. Unde in alio loco dicit: Nihil minus feci ab his, qui valde sunt apostoli (II Cor. XII, 11). Quod quidem coactus dicit, ne silentium ejus istis obesset. Qui ergo in corde gloriatur, superbiam reprimit, sciens quia humilibus Deus dat gratiam, superbis autem resistit (Jacob. IV, 6); superborum enim mens fructum non facit Deo dignum.
(Vers. 13.) Sive enim mente excedimus, Deo: sive sanum sapimus, vobis. Hoc dicit, quia si elate vel superbe putatur locutus; quia laudare se visus est, verum dicens, Deo hoc remittendum: si autem non superbe intelligitur, sed ad gloriam audientium esse locutus, Corinthiis proficere dicit; ut tunc sanum 183 sit dictum audientibus, si ita intelligatur, ut dictum est: si autem jactanter putetur dictum, velut insanum Deo dimittendum; omnis enim superbia velut insania habetur.
(Vers. 14.) Charitas enim Christi urget nos, hoc judicantes, quod si unus pro omnibus mortuus est. Quoniam Christus diligens genus humanum, ut eos redimeret, morti se dedit; ideo apostoli, ut vicem ei reddant, homines ex aliqua parte exhortantur ad ejus obsequium: et ut eos attrahant, necesse est ut verum se praedicare testentur, aliis prava docentibus; nec suum meritum taceant, ut malorum doctorum poenam designent. Non ergo elatione mentis haec agebant, sed ut donum Christi intelligeretur ab omnibus, et fideliter devoti, ei gratiarum actiones referrent. Propter Christi ergo charitatem, quae et quanta dona ejus circa diligentes eum sint, non tacent: non jactantiae causa, sed ut invitent audientes ad ejus devotionem; ne mors Christi infructuosa videretur, non ut laus apostolorum agnosceretur. Per meritum enim et gloriam apostolorum agnoscitur Christi gratia et beneficium Dei.
(Vers. 15.) Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit. Quia omnes necesse est mori causa Adae, pro omnibus mortuus est Christus; ut eos a secunda morte liberaret; ideoque qui vivunt in corpore, scientes Christum mortuum esse pro se, sint ei subditi, profitentes hunc Dominum. Quia enim prodest eis mors ejus, testimonium perhibet resurrectio ejus. Igitur hic sibi non vivit, qui paratus est domini sui facere voluntatem.
(Vers. 16.) Itaque nos neminem ex hoc tempore novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, nunc jam non novimus. Verum est, quia Christo resurgente a mortuis, jam cessat in eo carnalis nativitas, cessat infirmitas corporis, cessat et passio mortis. Usque ad crucem enim suspicio fuit infirmitatis in Christo: postea autem apparuit esse, quod non credebatur, sicut et ipse ait: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quoniam ego sum (Joan. VIII, 28). Hoc ergo idcirco Apostolus memorat, ut ostendat qua devotione obsequendum est Christo. Pro salute enim hominum non solum hominem se nasci non dedignatus est: sed et injuriis agi, et mori voluit; ut intelligentes quam pretiosa sit mors ejus, propensius illi serviant, non quasi homini vicem reddentes, sed Deo; quia unicuique pro persona ejus et meritis refundenda obsequia sunt.
(Vers. 17.) Quare si qua est in Christo nova creatura, vetera transierunt, et ecce omnia facta sunt nova. Manifestum est quia per Christum renovata sunt omnia, si animadvertant dignitatem ejus. Novus enim fit his, quibus prius homo tantum videbatur, cum intelligitur esse Deus: ut recedente infirmitate, agnoscatur divinitas, et cessante errore veteri, qui introducta multorum deorum opinione, ab unius veri Dei fide transduxerat genus humanum, revertantur omnia ad simplicitatis professionem, unum Deum adorantia in Trinitate.
(Vers. 18.) Omnia autem ex Deo. Quamvis Christus nos redemerit, omnia tamen ex Deo; quia ab ipso est omnis paternitas (Ephes. III, 15): ideoque necesse est praeferri personam Patris.
(Vers. 19, 20, 21.) Qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis; quoniam quidem Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et ponens in nobis verbum reconciliationis pro Christo, pro quo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos: orantes pro Christo reconciliari Deo. Eum enim qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos essemus justitia Dei in ipso. Deus omnipotens genitor Christi (cum omnia, quae per Christum fecerat, errore caduca fuissent effecta, creatoris sui oblita) Christum Dominum nostrum de sacris sedibus ad terrena venire dignatus est, 184 et factum carne in specie hominis; ut forma esset hominibus quemadmodum sibi Deum creatorem suum pacificum facerent. Deus ergo erat in Christo. Quomodo? Quasi in vicario aut legato, sicut fuit in prophetis, aut aliter? Non sicut fuit in prophetis sic intelligi potest fuisse et in Filio? Filius enim naturaliter legatus est Patris Dei. Unde dicit: Quia Pater in me est, et ego in Patre (Joan. X, 11); Pater enim per id intelligitur esse in Filio, quod una eorum sit substantia. Ibi enim est unitas, ubi nulla est differentia: ac per hoc invicem sunt; quia et imago et similitudo eorum una est; ut videns Filium, vidisse dicatur Patrem, sicut et ipse Dominus ait: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. X, 9). Recte ergo dicitur: Deus erat in Christo; hoc est, Pater in Filio, mundum reconcilians sibi; non reputans illis delicta eorum; quoniam creatura peccavit in Deum, nec poenituit, ut reverteretur ad eum: Deus opus suum nolens perire, misit Filium suum, per quem praedicata eis remissione peccatorum, reconciliaret eos sibi per ipsum, per quem nos creaverat. Sive ergo per Filium, sive per servos Deus exhortatur populum; quia ad ipsum omnis summa referenda est, cujus voluntate et providentia Christus incarnatus est ad salutem hominum redimendam: qui cum reverti vellet ad Patrem, dispensationem acceptam a Patre dedit discipulis.
Orantes pro Christo vos reconciliari Deo. Hoc est, quod dixi, qui pro Christo vicarios dedit apostolos; ut pro ipso praedicarent reconciliari Deo.
(Vers. 22.) Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit. Deum dicit Patrem peccatum fecisse Filium suum Christum, eum utique qui peccatum nesciebat, id est, qui non peccaverat; quia factus caro non immutatus, sed incarnatus factus est peccatum; sicut qui fit praefectus, non amittit quod erat: sed assumit utique quod non erat. Homo ergo factus est Christus causa peccati, quem non tangebat sors, neque dignitas nasci hominem. Propter quod autem omnis caro sub peccato est, ideo factus caro, factus est etiam peccatum. Et quoniam oblatus est pro peccatis, non immerito peccatum factus dicitur; quia et hostia, in lege, quae pro peccatis offerebatur, peccatum nuncupabatur. Ut nos essemus justitia Dei per ipsum, qui peccatum nesciebat, dicente Esaia: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Esai. LIII, 9), quasi peccator occisus est, ut peccatores justificarentur apud Deum in Christo. Zelum enim passus est Satanas adversus Salvatorem, videns eum docere homines quomodo sibi propitium facerent Deum, abrenuntiantes diabolo: et propter hoc occidit eum, nesciens futurum adversus se; Christus enim post crucem descendens ad inferos, devicta morte; quia qui peccatum nesciebat, teneri a morte non poterat; quia mors per peccatum inanivit infernum, ut mors justi peccatoribus proficeret; ut de caetero mors eos, qui signum crucis habent, tenere non possit.
CAPUT VI. (Vers. 1.) Adjuvantes autem et obsecramus, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Duplici genere Apostolus humanae salutis curam subire contendit; ut ei Dei providentiae devotus existeret, et hominibus charitatis officium exhiberet.
(Vers. 2.) In tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Esai. LIX, 8): hoc scriptum est in Esaia propheta. Praedestinatam docet gratiam Dei in tempore Christi; sic enim decrevit Deus affluere misericordiam suam, ut in nomine Christi poscentibus auxilium largiretur.
(Vers. 3.) Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis; nemini dantes ullam offensionem, ne vituperetur ministerium nostrum. Tempus adesse dicit, quo possint ad indulgentiam proficere peccatores: tempus adesse dicit, quo morbis mortalibus medicina possit infundi; et ideo se sollicitum esse 185 circa aegrorum salutem, ne forte negligentia aliqua medicinae gratia effectu careret bonae voluntatis suae. Fide ergo et vigilantia sua omnem offensionem negligentibus amputat; ne horum forte segnitia offensionis occasionem pareret discipulis: ac per hoc liberos se significant; quia quod salutare est simpliciter omni instantia praedicant. Unde subjecit: Ne vituperetur ministerium nostrum; vituperaretur enim ministerium ipsorum, si ea quae verbis docebant, operibus suis, ut fierent, exempla non darent.
(Vers. 4.) Sed in omnibus commendemus nosmetipsos ut Dei ministros. Dei ministri sine adulatione docent, ut ei cujus ministri sunt, placeant, non sicut pseudoapostoli, qui scientes non se a Deo missos, praesenti utilitati studebant. In multa patientia. Patientia est, quae salvat homines; nisi enim patientia abusus esset, quomodo salvasset Corinthios, quos post praedicationem suam tantis vitiis morum, et erroribus diversarum sectarum invenerat involutos, quos patientia sua paulatim ad veram doctrinam revocat? In pressuris. Pressuras pertulit, sciens quid a Deo pro his sit promissum. In necessitatibus. Necessitas erat etiam in pressura positum docere; quia a Domino erat missus. In angustiis. Spe futuri angustiatus, perfidorum oppositionibus non cessit.
(Vers. 5.) In plagis. A Judaeis et gentibus caesus frequenter, non tacuit gratiam Christi. In carceribus. Saepe in carcerem missus contempta salute sua, etiam illic donum Dei praedicavit. In perturbationibus. In tantum Deo devotus erat; ut nec perturbatio fiduciam, quam in Deo habebat, minueret. In laboribus. Laborare non destitit manibus suis; ne cui gravis esset, certus hoc sibi proficere apud Deum. In vigiliis. Tam sollicitus erat circa officium sibi delegatum, ut nec nocte cessaret. In jejuniis. Aliquando voluntaria, aliquando necessitatis jejunia pertulit causa penuriae, et Deo gratias egit spiritaliter se pascenti; quia ideo contentus erat, ne ventris causa inclinaretur.
(Vers. 6.) In castilate. Castitatem sive corporis, sive Evangelii vindicans, non paucos fecit inimicos. In scientia. Legis et Evangelii scientiam non in sapientia humana, neque in simulatione asserens Deo se fidelem dispensatorem Christi exhibuit. In magnanimitate. Grandis animi erat in bajulandis infirmitatibus fratrum, et in contemptu mundi hujus; unde alio loco dicit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). In benignitate. Benignus erat, quia sicut arguebat, ita et blandiebatur; ut post correptionem leni exhortatione consolaretur. In Spiritu sancto. Spiritus sanctus effugit fictum (Sap. I, 5). Quoniam ergo sinceriter docebat, in Spiritu sancto Dei donum tradebat. In charitate non simulata. Simulata charitas in his est, qui in necessitate deserunt fratres; unde hic semper necessitates fratrum suas faciens, simplex erat in charitate (De Poen., dist. 2, c. Ficta charitas). Compatiebatur enim omnibus, sicut alio loco dicit: Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XII, 29)? Haec enim vera charitas est, si sua utilitate contempta, ejus curam agat, quem diligere se profitetur: quod semper fecit Apostolus.
(Vers. 7.) In verbo veritatis. Verbum veritatis erat in ejus doctrina; quia non aliud tradebat, quam a Domino acceperat. In virtute Dei. Virtus in eo Dei erat, quae per signa atque prodigia hunc idoneum ministrum probabat. Per arma justitiae a dextris et sinistris. Liberum se significat fuisse a fidelibus et incredulis. Arma enim justitiae perimunt iniquitatem.
(Vers. 8.) Per gloriam et ignobilitatem. His qui Evangelium Dei gloriam aestimabant, manifeste integrum se et fidelem praedicatorem dicit. Simili modo et eis qui verba divinae doctrinae ignobilitatem et deformationem putabant, fidelem se Dei ministrum exhibuit; dum non terretur, neque pudorem patitur ea illis loqui quae horrent audire. Per infamiam et bonam famam Etiam his integrum se Dei dispensatorem praebuit, qui fidei bonam opinionem faciebant, et qui malam; dum non metuit hanc invidiam, sed constans est.
Ut seductores, et veraces. Increduli seductores eos vocabant: fideles e contra veraces eos et simplices pronuntiabant. 186 Nec hoc odio cedit, ut superducat fucum veritati. Ut ignoti, et qui cognoscimur. Malis ignoti erant, bonis noti; agnoscebant enim in his veritatem.
(Vers. 9.) Ut morientes, et ecce vivimus. Odio illos habentes, quotidie putabant non evadere minas iniquitatis: isti autem, quia Deo propitio docebant, auxilio Christi tuti praestabantur a morte praesenti et futura. Quasi tentati, sed morti non traditi. Tentati videbantur, quando sic tractabantur, ut cedere putarentur: et quia non vincebantur, morti non addicebantur. Hic enim addicitur morti, qui in fide non permanet; et morti non huic, sed futurae. Potest et de praesenti morte intelligi; tentari enim eos patiebatur Deus, ut pressuris crescerent merito: non tamen permittebat eos occidi.
(Vers. 10.) Ut tristes, semper autem gaudentes. Verum est, quia tristitia haec gaudium operatur, et qui eos injuriis contristabant, gaudium eorum exaggerabant. Ut pauperes, multos autem ditantes. Quantum ad praesentem vitam pertinet, pauperes videbantur: sed spiritales divitias credentibus largiebantur; egeni in terris, in coelis divites. Ut nihil habentes, omnia autem possidentes. Hoc fuit in apostolis gloriosum, ut sine sollicitudine et nomine possidendi non solum ea, quae in possessionibus erant, sed et ipsos eorum dominos possiderent; omnia enim necesse erat ante eorum poni pedes causa virtutum, sicut legimus in Actibus apostolorum (Act. IV, 35).
(Vers. 11.) Os nostrum patet ad vos, o Corinthii. Hoc libertatis causa loquitur, et purae conscientiae; male enim sibi conscia mens loqui trepidat, sensum perdit, in verbis errat. Cor nostrum dilatatum est. Eorum cor dilatatur, qui fiducia bonae conversationis gaudent in sese, aut certe futuri spe praemii in tribulatione non angustantur; quia sicut in hac vita nisi praecesserit labor, redditus non sequitur: ita et in rebus divinis si non exitia anteierint, praemium non sequetur.
(Vers. 12, 13.) Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris, eamdem habentes mercedis retributionem. Hoc dicit, quia non oberat magistris, si discipuli male verterentur, contemnentes vigorem doctrinae; quia unusquisque pro operibus suis mercedem accipiet; quia quod ad magistros pertinet, non tacuerunt, dicente Domino ad Ezechielem prophetam: Exalta vocem tuam, et loquere ad plebem; si te audierint, lucraberis eos: si quominus, tu animam tuam salvabis (Ezech. III, 19).
(Vers. 14.) Sicut filiis dico, dilatamini et vos, et nolite jugum ducere cum infidelibus. Ad bonam conversationem et spem eos hortatur; ut fidentes et purgantes conscientias suas, possint in semetipsis gaudere, habentes fiduciam purae mentis, sicut et eorum magistri, separantes se ab infidelium societate in operibus malis. Et bene ergo agendo, et futura sperando, dilatari vult illos animo; qui enim laborat, et futura non credit, sicut infidelis, angusti animi est desperatione futuri.
(Vers. 15, 16.) Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas lumini cum tenebris? quaeve consensio Christi cum Belial? aut quae pars fideli cum infideli? vel quae conventio templo Dei cum idolis? Manifestum est haec quae enumerat, esse contraria; ac per hoc fugiendum ab his docet, quia dicit Dominus: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Lex enim justitiam praedicat, ut fugiatur iniquitas: lumen ostendit, quod est veritas; ut ab ignorantia, quae tenebrae sunt, recedatur: Christum in Dei mysterio annuntiat; ut a diabolo, qui se Deum mentiri vult, abscedatur: credentibus vitam pollicetur aeternam; ut perfidia exuti, ab omni infidelium errore sint alieni: idola prohibuit coli; quia templo Dei sunt inimica. Vos enim templum estis Dei vivi. Nihil tam inimicum homini, quam idola; quia ab unius Dei fide cogunt eum recedere.
(Vers. 17, 18.) Sicut dixit Deus (Levit. XXVI, 12): Quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Quapropter exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus (Esai. LII, 11), et immundum nolite tangere; et ego suscipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens. Interim primae causae sensum explicemus; 187 ut cujus personae verba sint, declaremus dicentis: Quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Haec verba Christi sunt; hoc est enim, quod inter caetera Hieremias testatus est dicens: Post haec in terris visus est, et inter homines conversatus est (Baruch. III, 38); hic enim habitavit in nobis, dicente Joanne apostolo: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Et quia Deus noster est, dicit iterum Hieremias: Hic est Deus noster (Baruch. III, 36). Et quia populus ejus sumus, dubium non est; Ecclesia enim Christi est. Ideoque separari nos vult ab omni contaminatione; ut suscipiat nos in filios, sicut dicit: Filioli, adhuc modicum tempus vobiscum sum (Joan. XIII, 33). Et quia omnipotens est, puto ambigi non debere. Si enim, sicut ipse dicit, quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter (Joan. V, 19); hoc est Filium omnia posse, quae potest et Pater. Si quid non potest Pater, non potest et Filius. Sed idoneus est Filius, qui dicit de Patre: Apud Deum autem omnia possibilia sunt (Matth. XIX, 26). Hoc testimonio et nos ad puram vitam exhortatus est, et Dominum nostrum Jesum jam olim Dominum nostrum, et suscepturum nos in affectu charitatis suae, praedestinatum ostendit.
CAPUT VII. (Vers. 1.) Haec ergo habentes promissa, charissimi, mundemus nosmetipsos ab omni inquinamento carnis, perficientes sanctitatem Spiritus in timore Dei. Manifesta sunt, quae dicit; inquinamentum tamen carnis multifarie intelligendum est. Ideo etenim non dixit, ab inquinamento carnis: sed ab omni inquinamento; ut tota vitia carnalia fugiamus; omne enim quod lex prohibet, carnale est. Ut perficiamus sanctitatem spiritus in timore Dei. Sanctitatem sic perficimus spiritus, si in timore Dei recta sequamur; ut sub nomine Christi a peccatis nos abstinentes sancti simus. Qui enim sine professione Christi a vitiis se cohibere videntur, sanctificati sunt juxta mundum, non secundum Dei spiritum; quia secundum Deum hi mundi sunt, qui fideles sunt: caeteri vero qualesvis sint, immundi sunt. Quidquid enim sine Christo est, immundum est, sicut dicit ad Titum: Quia infidelibus nihil est mundum; inquinata est enim eorum mens et conscientia (Tit. I, 15).
(Vers. 2.) Capaces estote nostri. Nemini nocuimus, neminem gravavimus, neminem circumvenimus. Considerare vult illos, quae dicit; ut receptis his in animum, conferant secum vera esse, quae loquitur: et spernentes hos quos tangit, omnem animum transferant ad eos, quos vident vero affectu se diligere. Pseudo enim apostoli erant, qui et nocebant illis, corrumpentes sensus illorum, et gravabant sacculos eorum circumventione serpentinae astutiae.
(Vers. 3.) Non ad condemnationem vestri hoc dico. Hoc est, non vos abjicio, sed ut corrigatis moneo; qui enim aliquem condemnat, non illi dimittit. Praedixi enim jam vobis, quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. Ex praedictis vult illos cognoscere, quo animo loquatur ad eos. Quos enim participes vult habere et ad praesentes passiones pro Christo, et ad futuram vitam, non utique illos abjicit; sed ut participatione dignos se faciant exhortatur.
(Vers. 4.) Multa mihi fiducia apud vos, multa mihi gloriatio de vobis: repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni pressura nostra. Fiducia haec de primae epistolae correptione est, quam quia non aspere susceperunt, fiduciam dederunt admonendi se; visi sunt enim velle corrigere se, unde gloriatur. Pro his animum etiam suum consolatum ex hac parte pronuntiat, in tantum ut in omni pressura superabundare se gaudio obtestetur; videns enim esse spem in his, pro quibus angustias patitur, gaudet, cum tribulatur; certus mercedem se a Deo accepturum acquisitae salutis eorum.
(Vers. 5.) Etenim cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra. Pressuras et caedes memorat, quas patiebantur causa credentium, ut magis provocet eos ad charitatem. Nullam, inquit, requiem habuit caro nostra; ut compaterentur eis, certi quia pro salute fidelium animas suas traderent usque ad mortem. Antequam digereretur enim tribulatio et corporalis injuria, altera veniebat; ut requies patienti non esset. Nam quoniam sensu bruta est omnis caro, idcirco 188 nullam requiem hanc hahuisse vel habere in passione significat: animam autem, quamquam ipsa patiebatur in corpore; ex hac tamen parte requiem habere, qua sperat pro tribulationibus his, quae pro fide irrogantur a perfidis, daturum Deum mercedem. Denique in ipsa pressura Deo hymnos canebant.
(Act. XVI, 9 et seq.) Sed in omnibus afflicti fuimus. Juxta historiam, Domino vocante, intraverunt in Macedoniam: et cum non pauci credidissent, invenissentque solatium Lydiae mulieris, quae cum omnibus suis credidit; tunc factum est ut spiritum pythonem, id est, divinum fugaret de ancilla quorumdam, qui videntes perdidisse se non minimum quaestum, quem puella referebat divinando, concitaverunt seditionem Paulo et Silae, et traxerunt eos in forum ad magistratus: qui multas eis plagas imponentes, miserunt eos in ima carceris, ita ut pedes eorum in nervo concluderent. Haec est pressura, quam passi sunt in Macedonia. Et hinc est unde dicit: Nullam requiem habuit caro nostra.
Foris pugnae, intus timores. Pugnae erant corpori, dum caedebatur: animo timores. Illic enim timor est, ubi intellectus est: sed timor hic propter eos erat, qui crediderant, ne passione ejus scandalizarentur. Nam sibi quid jam timeret, qui patiebatur? praeterea cum dicat in Actibus apostolorum, non solum ligari, sed et mori paratum se pro nomine Jesu Christi (Act. XXI, 13). Videtur ergo totum hominem afflictum in carne significasse, ut ex parte spiritus, qui homini datur, ut maneat, quia impassibilis est, affligi potuisse minime intelligatur: sed ut homo totus ex parte corporis et animae afflictus in carne dicatur; ex parte vero spiritus impassibilis. Potest et sic intelligi, ut foris pugnae, id est, in publico a perfidis fierent contra fidos, dum furore pleni resistebant veritati: cujus rei nuntius intus timore generabat, ubi erat Apostolus. Quis enim homo non timeat angustias? Sed quia in Dei rebus propensior erat, timorem hunc spe superabat.
(Vers. 6.) Sed qui consolatur humiles Deus, consolatus est nos in adventu Titi. Quoniam Deus suorum non est immemor, sed semper dat eis in tribulatione solatium, acceleravit adventum Titi, ut refrigerio esset positis in fervore. Magna enim consolatio est patientis, si secum habeat condolentem.
(Vers. 7.) Et non solum, ait, in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est ipse in vobis. Plus addit ad consolationem; quia audisse se a Tito significat conversionis eorum promptam voluntatem, in tantum ut Titus qui dolorem habebat inobauditionis eorum, consolationem acciperet de poenitentia illorum. Quantum affectum haberet circa eos, ostendit Apostolus; ut nec ima carceris, nec plagarum dolorem computaret scissi corporis, neque nervuum, quo pedes ejus conclusi erant: sed audita correctione eorum, laetaretur, et immemor factus passionum, Deo gratias ageret pro eorum salute, sic hoc aestimans quasi remunerationem tribulationum. Annuntians nobis vestrum desiderium. Nuntiavit Titus desiderium habere illos emendandi se; addiscentes enim quae promissa sunt bene viventibus, incitati sunt ad desiderium horum. Vestrum fletum. Correpti flebant, dolentes quia peccaverunt, nec excusare nisi sunt; unde Apostolus gloriatur in his. Vestram aemulationem pro me; addiscentes enim charitatem Apostoli erga se, coeperunt illum defendere contra adversarios.
(Vers. 8.) Ita ut magis gauderem; unde etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet. Manifestum est non debere poeniteri ex hac re, quam secutus talis effectus est; quoniam severius in prima epistola corripuit errores eorum. Non, inquit, me poenitet asperius scripsisse; quia hoc causa poposcit.
(Vers. 9.) Et si poeniteret, video quod epistola illa, etsi ad horam contristavit vos, nunc gaudeo. Hoc dicit, quia si me poeniteret, inquit, propter charitatem; quia vos contristavi, consolatio succederet gaudii; quia profuit quod vos contristavi. Non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam; contristati enim estis secundum Deum. Idcirco 189 gavisum se dicit; quia cum pudore contristati sunt, non cum ira. Qui enim reprehensus pudorem patitur, corrigere se promittit: qui vero irascitur, pejorem se futurum ostendit. Ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Ut omnia, inquit, nostra effectum habeant in vobis, etiam quod contristavimus vos, pro vobis est.
(Vers. 10.) Quae enim secundum Deum est tristitia, poenitentiam ad salutem stabilem operatur. Manifestum est quod qui tristis est, quia peccavit, secundum Deum tristis est; dolet enim quia fecit quod odit Deus. Hoc ad stabilitatem salutis pertinet. Tristitia autem hujus mundi mortem operatur. Hoc dicit, quia sicut secundum Deum tristitia vitam operatur; poenitet enim, et sperat Dei misericordiam: ita secundum mundum tristitia mortem operatur. Detectus enim peccator tristis est quasi puniendus, non habens a quo speret misericordiam: et si forte ad praesens defuerit, qui vindicet; Dei tamen judicium evadere non poterit.
(Vers. 11.) Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari quantam in vobis perficit sollicitudinem. Verum est quia qui poenitet, sollicitus est, ne denuo peccet. Sed excusationem. Recte, quia poenitentia non habet excusationem, sed confessionem. Sed timorem. Ostendit timorem in peccatore, qui delicti causa veniam postulat. Sed desiderium. Desiderat reformari se, qui se scit factum per peccatum deformem. Sed aemulationem. Zelum incipit pati bonorum operum perficiendorum, qui intelligit pro se esse, quod corripitur. Sed vindictam. Necesse est ut quis vindicet eum, cujus erga se sentit affectum: et in seipsum vindicat, qui se causa delicti affligit. In omnibus castos vos exhibuistis esse in eo negotio. Quando omnia quae ad profectum melioris spei pertinent, meditati videntur, zelum habentes Apostoli et praeceptoris sui in omnibus officiis humanae conversationis, duce fide, probos se videri contendunt.
(Vers. 12.) Igitur et si scripsi vobis, non propter eum qui inique versatus est. Inique versatum dicit illum, qui incestum admiserat: nec non etiam hos tangit, quos injuria et fraudes fratribus in prima epistola fecisse significat. Sed neque propter eum, qui inique tractatus est (I Cor. VI, 7). Hi inique tractati sunt; quia fratribus contraria passi sunt. Hic sensus est, quem in capite epistolae memorat, ubi dicit: Si cui aliquid donastis, et ego (II Cor. II, 10). Ostendit enim non magis horum causa, qui peccaverunt, scripsisse se remitti illis debere, sed magis propter Ecclesiam; quia in uno male agente multi sunt, qui confundantur: et in uno contumeliam aut fraudem patiente, multi sunt, qui indignentur; quia si patitur aliquid unum membrum, compatiuntur omnia membra. Sed ut manifestaretur sollicitudo nostra, quam pro vobis habemus coram Deo. Emendando injustos, et pollutos sanctificando, et Ecclesiae reconciliando, totius populi sollicitudinem se habere demonstrat, secundum quod supra memoravi.
(Vers. 13.) Ideo et consolationem accepimus. Accepisse se, ac per hoc et dare dicit consolationem. Accepit autem, cum didicit corrigere se velle, quos arguebat, ut per poenitentiam se reformarent: dat autem, dum eos revocat ad Ecclesiam; ne diu contristati desperarent de se, et ad publicam et funestam vitam declinarent. In consolatione autem nostra, magis magisque gavisi sumus super gaudio Titi; quia requievit spiritus ejus in omnibus vobis. Correptos per primam epistolam audiens se velle corrigere, consolationem accepit. A Tito autem addiscens quia dolorem paterentur erroris sui, auctus est in consolatione, gaudio repletus; quia voluntas eorum in opere coeperat approbari, Tito hoc idoneo teste cum laetitia animi referente.
(Vers. 14.) Quoniam in quibuscumque de vobis gloriatus sum, non sum confusus. Antequam pergeret Titus ad Corinthios, audivit ab eis, id est, ab Apostolo, et qui erant cum eo, bonam voluntatem esse Corinthiorum in emendandis vitiis; ac per hoc regresso, et eadem referente, non utique confusus est Apostolus, sed alacer factus est; quia non aliter invenerat Titus, quam audierat ab eis.
Sed quemadmodum omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra apud Titum veritas facta est. Exsultans in spiritu haec scribit Apostolus, sic gaudens in his; ut efficaciam eorum tam veram probet, quam est et praedicatio ejus 190 ad eos in correptione dumtaxat. Veritas enim arguentis in eo ipso tunc videtur esse manifesta, si ii qui arguuntur, incipiant emendare se; dum enim correpti immutantur, testimonium perhibent arguenti.
(Vers. 15.) Et viscera illius abundantius in vobis sunt. Animum et affectum Titi dicit esse in eis; quia vidit profectum illorum; sancti enim animus in omni bono est. Reminiscentis omnium vestri obedientiam, quomodo cum timore et tremore exce pistis illum. Scientes Corinthii ab Apostolo esse missum Titum ad se, qui in tantis vitiis ab ipso jam fuerant correpti, territi sunt in adventu ejus. Et quia vitam suam coeperant emendare, solliciti erant obaudire praeceptis ejus; ut regressus, animum Apostoli mitigaret eis: quamobrem Titum laudasse significat, nam in Tito Apostolum reveriti sunt.
(Vers. 16.) Gaudeo quod in omnibus confido in vobis. Non solum in bona voluntate eorum laetatus est, sed et in operibus bonis, quibus quae peccaverant, emendabant. Ideo, in omnibus, inquit, confido in vobis.
CAPUT VIII. (Vers. 1, 2.) Notam autem vobis facimus, fratres, gratiam Dei, quae data est in Ecclesiis Macedoniae, quod in multa probatione pressurae abundat gaudium ipsorum. Quoniam Macedones devoto animo perceperunt verbum fidei, idcirco eis gratiam datam a Deo dicit; ut in tribulatione Pauli et Silae, quam supra (Cap. 7, vers. 5) memoravi, scandalum non paterentur: sed in exsultatione mentis acciperent confidentes de spe promissa, ut probatos se horum passionibus demonstrarent. Et quod profunda paupertas illorum abundavit in divitiis simplicitatis eorum. Votum eorum praedicat, quia cum tenui essent substantia facultatum, animus ipsorum dives inventus est in ministerio sanctorum; pura enim conscientia operati sunt, non ut hominibus, sed ut Deo placerent.
(Vers. 3.) Quia testimonio illis sum, quod pro viribus, et supra vires voluntarii fuerunt. Quantum dignum fuit, et Deo placitum, qui vires illorum scivit, in facultatibus dederant, ad ministerium. Et quia ex toto corde Deo se dederant, amplius volebant offerre, quam eorum vires admittebant.
(Vers. 4.) Cum multis precibus orantes suscipi in gratiam et communionem ministerii, quod fit in sanctos. Tam simpliciter et devoto animo obtulisse illos ministerium, quod ultra vires eorum erat, praedicat; ut cum lacrymis deprecantes offerrent, ut vel sic cogerent accipi a se, quod accipiendum non videbatur: quia plus erat, quam poterat eorum substantia; ne forte eis postea egestas boni operis poenitentiam suaderet. Sed quia tales se ostenderunt, ut puro animo jam praesentia postponentes, futuris se promissionibus confidentia fidei confirmarent, accipi ab eis visum est; ne boni cordis gratia fructum mitteret.
(Vers. 5.) Et non ut speravimus; quin immo semetipsos primum dederunt Deo, deinde nobis per voluntatem Dei. Idcirco, inquit, ab his accipi debuit; quia prius emendantes errores pristinos et vitae vitia ac morum, ultra quam sperabatur, Deo se devoverunt. Visum est enim simpliciter illos hoc agere, ut nec timeret, cui offerebatur, accipere; quia non utique hoc animo offerebant, ut redimentes praepositos suos, vitia eorum paterentur, nec arguerent; quia munera excaecant oculos, et vim auctoritatis inclinant. Dantes ergo se Deo, dum emendant vitia: deinde fratribus, dum offerunt sumptus; contristari debuerunt, qui ante prope quam inciperent, perfecti esse voluerunt. Horum igitur exemplo invitat Corinthios, ut ea quae coeperant, hac exhortatione aucti, mente sedula consummarent.
(Vers. 6.) Ita ut rogaremus Titum, quod quemadmodum coepit, ita consumet in vos etiam gratiam istam. Quoniam Titi affectum sciebat sincerum circa istos, nec non hos obedientes ei; idcirco per ipsum etiam ad hoc opus exhortari illos facilius posse significat; ut quomodo in caeteris rebus exhortationis suae habuit fructum in eis, haberet etiam in hac gratia; ut ad ministerium sanctorum promptos eos faceret: ut quia jam vitia emendabant, hujus largitatis fructum haberent. Qui enim ad hoc dant, ne arguantur, nullum fructum hujus rei habebunt.
191 (Vers. 7.) Vos autem quemadmodum in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, et insuper illa quae ex nobis et vobis est, charitate, facite ut in hac quoque gratia abundetis magis. Exhortatur illos, ut glorietur de his apud caeteras Ecclesias. Haec est enim probatio emendationis eorum, si prompti sint ad ministerium sanctorum.
(Vers. 8.) Non secundum imperium dico, sed propter aliorum sollicitudinem, et vestrae charitatis bonum animum comprobans. Manifestum est quia non imperat, sed exhortatur; ut penuriam patientibus mittant sumptus, et relevent sollicitudinem illorum, bonum animum suum Deo et hominibus ostendentes, pro qua re sine dubio mercedem accipient.
(Vers. 9.) Nostis enim gratiam Domini nostri Jesu-Christi; quia propter vos pauper factus est, cum dives esset ut illius inopia vos divites essetis. Pauperem Christum dicit factum; quia Deus nasci dignatus est homo, virtutem potestatis suae humilians, ut hominibus divinitatis divitias acquireret; ut sicut dicit Petrus apostolus (II Petr. I, 4) divinae essent consortes naturae. Homo ergo factus est, ut hominem in Deum assumeret, sicut scriptum est: Ego dixi: dii estis (Psal. LXXXI, 6). Hoc modo exhortatur, ut largiendo quasi pauperes fiant; prosit paupertas eorum, sicut Christi paupertas profuit nobis: et Christus quidem nostri, non suit causa pauper factus est, nos autem, ut nobis proficiat.
(Vers. 10, 11.) Et consilium in hoc do; hoc enim vobis utile est, qui non tantum facere, sed et velle coepistis ab anno priore: nunc ergo etiam facere consummate; ut quemadmodum prompta est voluntas in vobis velle, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Hoc dicit, ut voluntas illorum in opere appareat, si vera est, secundum vires; ut tantum det, quantum potest et vult animus, ut munda fiat conscientia: non in simulatione, ut hominibus placeat, et mercedem apud Deum non habeat.
(Vers. 12.) Si enim voluntas prompta est, secundum facultatem acceptabilis est, non secundum quod non habet. Quoniam Corinthii ad hoc opus ministerii provocantur, hoc eis indicitur, ut non plus tribuant, quam possunt; ne plus forte offerentes coacti, non volontarii, gravati viderentur sine mercede futuri; quia qui coactus aliquid facit, mercedem non habet. Ecclesiae enim Macedoniae ultro obtulerunt cum precibus, ut probarent tota se voluntate hoc facere, ut plus offerrent, quam poterant; ideoque acceptabile fuit. Quanto enim amplius obtulerunt, tanto plus accepturi sunt. Nam si tantum quis det, quantum vult, aut potest, acceptum est; judicio enim videtur hoc facere: ac per hoc tantum det, quantum potest et vult animus; ut rei hujus possit habere mercedem.
(Vers. 13, 14.) Non enim ut aliis refrigerium sit, vobis autem angustia. Verum est, quia sic dandum est, ut non egestatem praestet dantibus. Sed ex aequalitate in hoc tempore. Dicit hoc, ut quantum habet, ad tempus dividat cum sanctis; non enim plus exigitur, quam sibi debet retinere. Quia, Diliges, inquit, proximum tuum sicut te ipsum (Levit. XIX, 18). Unde Zacchaeus: Ecce dimidium, inquit, bonorum meorum do pauperibus (Luc. XIX, 8).
Ut vestra abundantia ad illorum inopiam, et illorum abundantia fiat ad vestram inopiam. Hoc est quod dicit, ut quia juxta tempus sancti inopiam patiuntur, deserentes omnia mundi, et se in divinis solis operibus constituentes, ut doctrinae atque orationi insisterent ad profectum multorum; ii qui crediderint, quique artibus aut negotiis insistunt, aut certe facultates paternas habent, ministrent sanctorum inopiis: et iterum sancti illic ubi divites sunt, et isti inopes, communicent eis, quasi vicem rependentes ministerio illorum, sicut dicit Dominus: Quandiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40.).
Ut fiat aequalitas, sicut scriptum est. Haec est aequalitas, ut quia isti in hoc tempore ministrant sanctis, reddantur illis vices in futuro; debitores enim sibi faciunt sanctos.
(Vers. 15.) Qui multum habuit non abundavit: et qui modicum, non minoravit. Hoc in Exodo legitur (Exod. XVI, 18). Plus enim sancti habent in spe futuri saeculi, et magis quam ii, qui in hoc tempore videntur divites; et tamen aequabuntur illic utrique; ut sicut beneficio horum sanctorum inopia sustentatur, ita et beneficio sanctorum divites fiant hi in futuro saeculo, in quo videntur pauperes. Non enim totos se dederunt Deo, 192 ut hic pauperes, illic essent divites; sed ex hac parte quia hic divites sunt, illic pauperes, sanctorum suffragio, qui hic positi, jam illic mente sunt, ditabuntur. Non enim qualecumque meritum est de justis laboribus ministrare sanctis.
(Vers. 16, 17.) Gratias autem Deo, qui dedit hanc ipsam sollicitudinem pro vobis in corde Titi, quoniam consolationem quidem accepit. Deus qui justus est, sciens Corinthios velle proficere, Titi affectum incendit circa eos; ut adimpleret exhortatione sua voluntatem illorum in opere bono: qui videns profectum illorum consolatus est, laetatusque in eis. Cum sit autem sollicitior, voluntarius profectus est ad vos. Hoc est, videns proficere illos circa bonos actus, sollicitior factus est circa affectum illorum; ita ut voluntarius proficisceretur ad eos, qui prius etiam rogatus se excusarat ab eis propter vitia illorum.
(Vers. 18, 19.) Misimus autem cum illo fratrem nostrum, cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias: non solum autem, sed etiam ordinatus est ab Ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hanc gratiam, quae ministratur a nobis per Domini gloriam, et sollicitudinem nostram. Istum commendant, quia ignorabatur ab his; ut scirent in quanta jam essent boni opinione, ad quos tales viri mittebantur; ut congauderent cum eis, augentes eos in fide operationis Dei, ad cujus gloriam sollicite hoc agebant vicarii Christi, ut conditor Deus coeli et terrae agnosceretur in his.
(Vers. 20.) Devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. Quoniam de ministerio agebatur, ideo hoc subjecit; ne negligens circa curam pauperum vel sanctorum judicaretur, si hoc segnius ageret. De hac enim re constituerant inter se apostoli, ut memores essent pauperum, quod ad Galatas significat. Cum ergo invituperabilis esset in omnibus Apostolus (Galat. II, 10); ne in hac causa indiligens judicaretur; idcirco hoc se praemonere significat, ut hoc opere impleto, in omnibus sollicitudo ejus et providentia appareret.
(Vers. 21.) Providemus enim bona non solum coram Deo, verum etiam coram hominibus. Providet bona coram Deo, dum quod jubet Deus circa ministerium sanctorum vel pauperum, fieri docet: coram hominibus vero providet bona; quia tales mittit ad hoc opus exhortandum, qui probitate sua non faciant eis scandalum: sed provocent eos, ne bona doctrina Apostoli per improvidos ministros ejus in vituperationem caderet.
(Vers. 22, 23.) Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc vero multo sollicitiorem, multa fiducia vestri, sive per Titum qui est socius meus, et adjutor in vobis, sive per fratres nostros apostolos Ecclesiarum gloriae Christi. Titum ideo socium suum vocat, quia et ipse episcopus erat, cui ministrum dedit notum in omnibus Ecclesiis ipsius provinciae: quibus addit et Tertium fratrem, probatum in multis operibus bonis atque sollicitum. Per Titi autem relationem referentis bonam voluntatem Corinthiorum et caeterorum missorum, quos apostolos Ecclesiarum gloriae Christi appellat, sollicitiorem se factum ostendit videndi illos, et exhortandi ad ministerium sanctorum. Fiduciam enim accepit, audiens meliores esse factos Corinthios. Unde satagebat ad eos, certus quia obaudirent bona opera facere.
(Vers. 24.) Ostentationem ergo charitatis vestrae, et nostrae pro vobis exsultationis demonstrate in ipsis in facie Ecclesiarum. Commonet eos, ut in his quos mittit, dilectionem suam ostendant; ut bona quae de ipsis audierant, vera probarent. Sic enim ostendebant profecisse se monitis Apostoli, si missos ab eo cum honore exciperent; ut caeterae Ecclesiae agnoscerent vera esse bona, quae de eis dici coeperant. Provocat ergo animos eorum, quia de quo bene sentitur, solet se meliorem praebere.
CAPUT IX. (Vers. 1, 2.) Nam de ministerio quod fit in sanctos, supervacuum est mihi scribere vobis; scio enim promptam voluntatem vestram, pro qua de vobis glorior apud Macedones. Et haec oblectantis verba sunt. Superfluum enim esse dicit scribere se de ministerio, quod fit in sanctos, ut de his bene 193 sentire videatur: superfluum est enim si commoneas eum, quem scias facturum. Sed ut diligentiam suam ostendat, necessarium est ut scribat, et ut hos promptiores faciat, et quid de eis caeteris praedicet, manifestet. Superflua enim solent majorem parere sollicitudinem; nam et Dominus non dubitans de amore erga se Petri apostoli tertio dicit ei: Simon Joannis, amas me (Joan. XXI, 17)? Quae trina repetitio quasi superflua videtur, sed prodest ad perfectionem monitionis; ut sciat magna se cum diligentia debere curare, quod frequenter mandatur. Quoniam Achaia parata est ab anno priore. Post Macedones Achaia, id est, Ecclesiae provinciae Achaiae (non omnes, quia et Corinthii Achaici sunt) praeparaverant se aemulatione ducti Macedonum, ut ministrarent sanctis. Quo dicto plus exhortatur Corinthios, cum dicit illos paratos ab anno priore, sed exspectare jam hoc, ut divideretur ministerium illorum pro uniuscujusque necessitate. Et vestra aemulatio provocavit plures. Post Macedones Achaiam paratam dicit, deinde ut et Corinthii fiant parati secundum promissum suum, caeterae vero Ecclesiae aemulatione Corinthiorum, dum audierunt illos prius multis erroribus fuisse implicatos, post autem corrigentes se bonae voluntatis effectos, incitati sunt ad bonum opus; quia si ii qui post acceptam fidem male versati sunt, hanc coeperant habere voluntatem; quanto magis isti, in quibus haec vitia non sunt reperta.
(Vers. 3.) Misi autem fratres; ne gloria nostra, qua vos praeferimus, inanis fiat in hac parte; ut quemadmodum dixi, parati sitis. Hos fratres memorat, quos supra, id est, Titum, et quos ei adjunxit adjutores, qui impensius exhortarentur eos ad promissionem implendam in ministerio sanctorum; ut non solum litteris, sed et facie ad faciem oblectarent eos crebris admonitionibus; ne exsultatio apostoli, qua in splendore animi eorum gloriabatur, evacuaretur. Saepius ergo hoc memorans, sollicitudinem suam circa eos ostendit, nolens illos confundi.
(Vers. 4.) Ne cum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicam omnes vos, in hac parte. Manifestum est quia si non hoc inventum fuerit, quod testificatus est de his, et ipse erubescat, de ipsis et ipsi amplius confundantur; qui nec propterea quod testis eis exstitit Apostolus, id agere nisi sunt, quo verum illud facerent vel propter tanti viri personam.
(Vers. 5.) Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praecederent ad vos, et praepararent promissam benedictionem hanc vestram paratam esse: sed sic quasi benedictionem, non quasi circumventionem. Ut sollicitudinem suam adhuc manifestet, rogasse se dixit fratres, per quos admoniti adimplerent, quod promiserant, et non implebant. Cum supra Titum dicat voluntarium profectum, hoc est, non illi fuisse extortum, sed mox ut audivit, libenter amplexus est; ut videatur voluntarius ad illos profectus propter spem illorum: nunc non ideo se rogasse hos significat, quasi nolentes ire; sed suum affectum probat circa illos, quando volentes ire insuper rogat; ut sine aliqua mora fiat, quod et illi volunt, et hic precatur. Hoc ergo agit cum his, ut in promissione sua fideles sint, et se ideo commonere propter existimationem illorum, non circumvenire; sed ut tantum offerant, quantum non poeniteat.
(Vers. 6, 7.) Hoc autem dico: quia qui parce seminat, parce et metet. Parcum avarum significat, cui extorquetur, ut inferat; poenitet enim quia promisit. Hoc de tarditate illorum colligit, qui olim promiserant, et diu deliberabant. Huic parco parva messis est; quia cum dubitatione seminat; nescit enim prodesse quod facit. Qui autem in benedictione seminat de benedictione et metet. Hic in benedictione seminat, qui bona voluntate sub spe futurae retributionis hoc agit. Unusquisque secundum propositum cordis, non ex tristitia aut necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus. Docet illos tunc prodesse hoc in futurum, si laeto animo fiat. Ex his enim qui inferunt, hunc elegit Deus, cui retribuatur, qui devoto corde operatur, quasi thesaurizans apud Deum quia qui invitus facit propter praesentem pudorem, ne aliis inferentibus turpis inveniatur, mercedem non habet.
(Vers. 8.) Potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis. 194 Dei potentiam adesse illis exoptat, ut sicut in emendandis vitiis et doctrinae veritate compungit corda illorum; ita et in hoc faveat coeptis illorum, ut abundent in omni opere bono per gratiam Dei. Ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omni opere bono. Hoc dicit et optat, ut in omni re semper sufficientes sibi sint Dei nutu, nec indigeant iis, quae ad salutem necessaria sunt. Si ergo sufficientiam solam sibi eligant, poterunt in Dei opere abundare; illud enim sibi retinendo quod sufficit, caetera in usus sanctorum vel pauperum impendant necesse est: et hoc erit abundare in omni opere bono. Licet enim exigui hominis parvum sit, quod tribuit, abundat tamen, quia recto judicio fit, et non solum quaeritur quantum; sed et de quanto, et quo animo detur. Denique illa vidua in Evangelio (Luc. XXI, 3) de parvo laudata est, et qui multa mittebant, laudati non sunt. Illius enim parvum multum est; quia plus misit, quam poterat: divites autem minus miserunt, cum plus possent; ac per hoc modicum illius, quae ultra vires suas misit, plus inventum est, quam divitum multum; quia de eo quod abundabat eis, miserunt. Qui ergo tantum dat, quantum potest, recte facit: viduam tamen illam ante se habet; quia haec omne quod habuit, misit.
(Vers. 9.) Sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum. Hoc in psalmo scriptum est centesimo decimo primo, et per exemplum addit ad curam pauperum; ut in omni opere bono abundent. Si enim hujus qui pauperibus largitur, justitia manet in aeternum; quanto magis ejus, qui ministrat sanctis? Pauperes enim possunt dici, qui publice egeni sunt: sancti enim discernuntur ab his; quia hi servi Dei sunt, insistentes orationibus et jejuniis, puram vitam agentes, sicut et Anna prophetissa (Luc. II, 37), quae non discedebat de templo, jejuniis et orationibus serviens die ac nocte, omnem mundi curam postponens. Misericordia ergo haec, justitia appellata est; quia sciens qui largitur, omnia Deum communiter omnibus dare, quia sol ejus omnibus oritur, et pluit omnibus, et terram omnibus dedit: idcirco dividit cum iis, qui copiam terrae non habent; ne beneficiis Dei privati videantur. Justus ergo est, qui sibi soli non detinet, quod scit omnibus datum: et justus non solum hoc in tempore, sed et in aeternum; quia in saeculo futuro hanc habebit secum in perpetuum.
(Vers. 10, 11.) Qui autem subministrat semen seminanti: et panem ad edendum ministrabit: et multiplicabit semen vestrum, et amplificabit fructum justitiae vestrae; ut in omnibus locupletemini in omni simplicitate. Omnia Dei sunt, et semina et nascentia Dei nutu crescunt, et multiplicantur ad usus hominum: Deus ergo qui haec dat, ipse et jubet de his communicari eis, qui indigent; ac per hoc non poterit, qui tribuit juxta Dei voluntatem, Dei nutu non augeri incrementis hujusmodi ad amplificandum fructum justitiae; danti enim addit, ut eo amplius habeat, unde largiri possit. Haec est justitia, ut quia Deus dat, retribuat ex eo et homo ei, cui deest. Hos enim vult ministros esse eorum, qui potiora eligentes, copias praesentis temporis spernunt, totos se Dei rebus obligantes. Unicuique enim secundum bonam voluntatem Deus praestat auxilium; sancti enim qui nihil volunt hic possidere, nisi victum habere et vestitum, hos qui haec habere volunt, tutores illorum Deus esse disposuit; ut qui bene et simpliciter eis ministraverit, amplificetur Dei nutu; ut habeat, unde largiatur semper, et ad praesens locupletatus, et in futurum. Semel enim seminans, bis metet; ita ut si futuris consulit spebus, nolit eos subjectos habere, sed magis se eis inclinet; quia a Deo hujus rei accipiet mercedem. Si enim ad praesens humiliari eos sibi voluerit, spem futuri amittit; hic enim accipit mercedem operis sui, hoc non simpliciter agens, sicut dicit Dominus: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 16).
(Vers. 12, 13.) Quae operatur per nos gratiarum actionem Deo. Quoniam ministerium officii hujus non solum supplet ea, quae desunt sanctis: sed et abundabit per multorum gratiarum actiones in Deo, per probationem ministerii hujus, magnificantes Deum in subjectione confessionis vestrae in Evangelio Christi, et in simplicitate communicationis in illos, et ipsorum orationes pro vobis desiderantium vos videre, propter superabundantem gratiam 195 Dei in vobis. Gratia autem Deo super inenarrabili dono ejus. Hoc dicit quia quicumque operatur per dispensatores doni Dei hoc opus unde gratiae agantur Deo, ab iis qui necessarios sumptus accipiunt sub nomine Christi, non mendicitati subjecti, sed Deo, de cujus bonis ali se norunt: non tantum ab eis gratiae illis referuntur, sed a reliquis fratribus, qui pro his gratias agant Deo commendantes factum ipsorum Domino; ut paucis tribuentes, multorum obsecrationibus Deo, commendentur. Probantes enim mentem eorum in hoc opere, magnificant in eis Dominum, cujus spe firmati, obediunt Evangelio Christi in subjectione mentis: ne velint eos sibi humiliari, ut praebeant quae necessaria sunt sanctis. Et hoc erit in simplicitate gratias agere communicationis illorum, commendantes se orationibus illorum, et desideriis eorum. Quis enim non cupiat oculis videre necessitatibus suis propter Dei nomen subjectos? Denique Dei dona vocantur; Deo enim dat, qui his ministrat; quia qui jubet fieri, ipsi imputatur, quod datur. Gratias autem Deo in his agentes, et super ineffabili dono ejus. Donum enim Dei est, quod incitat homines ad bonum opus; spes enim promissa lacessit ad ministerium supra dictum.
CAPUT X. (Vers. 1.) Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui ad faciem quidem humilis sum in vobis: absens vero confido in vobis. Hoc est, quod nunc dicit, quia talis est absens, qualis et praesens. Nec enim humilis erat ad faciem adulatione aut subjectione alicujus rei, qui constantiam suam sic zelabatur, ut aliquando etiam a licitis temperaret, ne inclinaretur. Unde dicit in alia epistola: Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. Esca ventri, et venter escis: Deus autem hunc et has destruet (I Cor. VI, 13). Ideo ergo absens obsecratur, et modestiam Christi interponit; ne praesens durior inveniatur causa virorum eorum, quam est in epistola; ut componentes se, qui adhuc non emandaverant, mollirent sibi rigorem Apostoli; ut moderatos eos inveniens, pressa severitate laetaretur in eis. Confidentiam itaque fiduciam severitatis significavit, quam forte in epistola tantum habere putabatur, non tamen praesens facie; quia in prima epistola severus, et nimis rigidus videtur: et ideo commonet ne eadem severitate praesens utatur, sicut non sperabant.
(Vers. 2.) Rogo autem ut non praesens audeam per eam fiduciam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos secundum carnem ambulare. Idem sensus est, quem ut dilucidet, repetit; orat enim ut tales illos inveniat, ne cogatur irasci, sed ut requiescat cum eis. Hic ergo aperuit, quod supra significavit et adhuc in subjectis plenius manifestat, hanc esse confidentiam, quam hic fiduciam dixit, datae sibi potestatis a Christo, cujus vicarius est; ut vindicet in eos, qui sub nomine Christi agentes, non obaudiunt, ut corrigant in quibus reprehenduntur. Hos dicit qui non recipiendo spiritalia, quae ab Apostolo dicebantur, sic eum existimabant, quasi carnalia loqueretur, quae recipienda non essent. Ideo dicit: Qui arbitrantur nos secundum carnem ambulare; quia qui spernit spiritalia, putat illa carnalia.
(Vers. 3.) Nam in carne ambulantes, non secundum carnem militamus. Hoc est, in corpore positi spiritaliter vivimus; spiritaliter enim vivit, qui facit quod placet Deo. Hic ergo secundum carnem militat, qui desideriis carnis obtemperat; omnis enim error caro dicitur. Christo autem ipse militat, qui obaudit ei in fide et disciplina.
(Vers. 4.) Arma enim militiae nostrae non carnalia sunt, sed fortia Deo. Ideo fortia, quia incorrupta; omnia enim carnalia corrupta sunt. Arma ergo ideo, quia repugnant vitiis, signum habentia imperatoris sui Christi, qui hostis est vitiorum; sicut enim imperator per milites suos vindicat suum regnum: ita et Salvator per nos servos suos defendit unius Dei professionem et disciplinam.
(Vers. 5.) Ad destructionem munitionum, cogitationes destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus cognitionem Dei. Arma spiritalia fides est incorruptae praedicationis. Per haec Deus vincit principes et potestates, quos constat ut sibi usurpent imperium, extolli contra fidem Christi, cogitationibus se hominum inserentes, ut avocent eos a Dei 196 dominio, quas cogitationes destruit veritas fidei. Munitiones ergo principes dicit et potestates, et spiritalia nequitiae, qui se extollunt, et armant infidelium animos ad contradicendum Christo: contra quos pugnat Dei lex, dissipans consilia eorum. Et captivitatem redigentes omnem intellectum, et perducentes ad obedientiam Christi. Captivat intellectum, dum contradicentem ratione vincit; et ad fidem Christi, cui prius repugnaverat, humilem et mansuetum inducit.
(Vers. 6.) Et parati in omnibus vindicare omnem inobedientiam, cum impleta fuerit obauditio vestra. Manifestum est quia vindicat inobedentiam; cum illam condemnat per obedientiam, tunc illam destruens, quando eos qui resistunt, perducit ad fidem; ut perfidia ab iis a quibus defendebatur, damnetur.
(Vers. 7.) Quae secundum faciem sunt, videte. Nunc vult eos quae palam sunt, considerare, id est, ea quae dicturus est; quia sunt aperta dijudicare. Dicit ergo: Si quis confidit se esse servum Christi, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. Iis loquitur, quorum tangit superbiam, qui de se praesumentes inflatione animi, minus quam dignum erat, de Apostolo sentiebant, quasi non egerent praeceptis ejus. Quos commonet; ut si de se confidederent, quia erant servi Christi, non utique deberent de Apostolo dubitare; sed et de eo, quamvis impar sit, vel similiter sentire; cum utique magis praeferre sibi deberent magistrum gentium. Sed hic illos humilitatem in se docet, aequans se illis; cum esset vas electionis, et magister gentium in fide et veritate. Hoc vult ergo illos considerare, quod utique clara luce videtur; quia de Apostolo nemo credentium non plus aestimet, quam de se: quanto magis nemo minus quam de se debeat aestimare? Hoc ergo contestatur et docet; ne elatione mentis bonae vitae meritum perderent. Qui enim scit se aliquid esse, humiliet se, ut amplior fiat.
(Vers. 8.) Nam etsi aliquid amplius gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in aedificationem, non in destructionem-vestri, non erubescam. Nunc significat, quia superius se humiliavit, ipsis se comparando; cum si se erigat, non erubescat; quia a Domino accepit potestatem praedicandi, ut salvet, non ut perdat obaudientes. Si ergo hic qui a Domino missus est, inclinat se, comparat se inferioribus; quanto magis ii, qui nullius erant testimonii, comparare se non deberent, non dicam praeferre, majoribus?
(Vers. 9.) Ut autem non existimemur quasi terrere vos per epistolas. Ille potest videri terrere per epistolas, qui neque auctoritatis alicujus est, neque praesens fiduciam habet arguendi: absens autem ideo audet, quia praesens timet.
(Vers. 10, 11.) Quia epistolae quidem graves et fortes sunt, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis. Hoc aestimet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales sumus et praesentes in opere. Ideo non se alium esse absentem, quam praesens est, probat; quia non erat praesumptor. A Domino enim potestatem acceperat; cui enim non est data potestas, absens potest audere, praesens autem pudorem patitur. Ideo Apostolus non erubescit, dum corripit; quia fiducia potestatis hoc agit. Haec propter hos loquitur, qui non missi praedicabant adulantes; quia se ipsos commendare volebant.
(Vers. 12.) Non enim audemus conjungere aut comparare nos ipsos quibusdam, qui se ipsos commendant. Hi sunt, qui se ipsos commendant, qui non accepta potestate, dominari volunt, nomini suo vindicantes auctoritatem. Qui enim mittitur, non sibi, sed ei a quo mittitur, vindicat potestatem: per quod etiam ostendit se a Domino dispensatorem electum. Sic ergo non conjungit se, aut comparat iis, qui non missi praedicant, dum nihil ultra concessum praesumit.
(Vers. 13.) Sed ipsi in nobis nosmetipsos mensurantes, et comparantes nosmetipsos nobis, non immensum gloriabimur: sed secundum mensuram regulae, quam partitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. Tanta se uti dicit potestate, quanta concessa est ab Auctore, nec mensuram egredi. Idcirco non superba erit, inquit, gloriatio nostra; quando non transgredimur terminum datae potestatis. Gloriam pro auctoritate posuit, qua utebatur in correptionibus 197 peccatorum; ut salvos eos faceret. Nec tamen gloriari se dicit in extollentia potestatis, sed ad aedificationem illorum. Ostendit enim potestatem, de qua si gloriari vellet, non illum puderet; quia data est illi a Domino. Sed hic sic illa utitur, ut non glorietur, nisi in profectu credentium, corripiens constanter vitiosos; ut glorietur in salute illorum, ut potestas data saluti proficiat, non elationi. Duplici ergo genere non se in immensum gloriari testatur; et quia secundum datam potestatem, sicut dixit, et quia non ultra quod praedicatio ejus personet, vindicabat sibi auctoritatem. De his enim confidebat, quos ipse fundaverat in fide Christi. Partitum enim dicit unicuique, ad quos in praedicatione dirigeretur; ut singuli proprias aliquas civitates haberent, de quorum fide gloriarentur. Dei enim nutu Macedonibus praedicare advocatus est hic Apostolus: et ut Corinthiis evangelizaret, a Domino admonitus est. Iis ergo audenter loquitur, quos ipse fundavit, et ad quos Dei nutu pervenit: caeteris non tali fiducia; quia in aliena regula erant, hoc est, in parte alterius Evangelistae.
(Vers. 14.) Non enim quasi non pertingentes usque ad vos, superextendimus nos: hoc est, non quasi non pervenerimus usque ad vos, superextendimus nos in praedicatione, sed destinati, Deo mittente nos, ad vos pervenimus. Superextendi autem est ultra extendi, quam conceditur, sed non ultra; quia mensuram dedit Deus, quam servarent evangelistae ejus, quam hic se custodire testatur. Ideo enim hoc ostendit, ut sciant quoniam a Deo ad hos directus est; ac per hoc obaudire illos debere monita ejus; ne contemnentes, Deo a quo missus est, resistere viderentur.
(Vers. 15.) Nam usque ad vos pervenimus in Evangelio Christi, non in immensum gloriantes in alienis laboribus. Hic manifestius apparet, quod dicit, quia ipse illos fundaverat. Ideo tanta fiducia ad hos loquitur; nec enim labore alterius acquisiti fuerant ad fidem, sicut in alia epistola ait: In Christo enim per Evangilium ego vos genui (I Cor. IV, 15.) Non ergo extra mensuram gloriatur, qui in labore suo gloriatur.
Spem vero habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari. Quia fructum laboris sperat quaesitae fidei eorum, idcirco non negligenter hoc agere se profitetur, ne taediis et molestiis cederet; quia magnificari se credidit apud Deum, si augeantur in fide auditores ejus, sicut dicit Dominus: Pater sicut misisti me in hunc mundum, et ego misi eos in hunc mundum, et pro eis sanctifico me ipsum (Joan. XVII, 18.) Hoc dicit, quia testimonium magistri est in discipulis obaudientibus; unde ait:
(Vers. 16.) In vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantia, et ut etiam in regionibus, quae ultra vos sunt, evangelizem. Laetior de fide eorum, ultra eos praedicaturum se necessario profitetur ad augendam gloriam praedicationis; ubi adhuc non fuerat praedicatum. Ut non in aliena regula praeparatis gloriemur. Manifestum est quia vir prudens non in his confidit, neque gloriam sperat, quae in aliorum laboribus constant. Ideo et Apostolus non audet in hos, qui aliis praedicantibus crediderunt; ne in alienis laboribus gloriari videretur; sed hoc innititur, ut eis praedicet, quibus non erat annuntiatum, ut gloriam labore suo quaerat.
(Vers. 17.) Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. Hoc dicto significavit ipsam confidentiam et gloriam Domino dandam, cujus gratia est; ut qui in potestate evangelica confidit, Deo auctore confidat; ut quaestus omnis negotii divini Domino in lucrum veniat. Sed qui non accipit potestatem a Deo, non potest in Domino gloriari; quia gloriam suam quaerit.
(Vers. 18.) Non enim qui se ipsum commendat, et probatus est: sed quem Dominus commendat. Verum est, quia illum Dominus commendat, et ille probatus est, quem dignum habet, ac mittit, ut praedicet donum ejus; quem autem non mittit, non illum commendat. Ipse autem se commendat, qui non missus praedicat; ac per hoc idoneus non est, sed praesumptor et reprobus.
CAPUT XI. (Vers. 1.) Utinam sustineretis pusillum imprudentiam meam! sed et patimini me. Incipiens vera de se ipso narrare, 198 insipientem se dicit; quia ad laudem ejus videtur pertinere. Propter quod dictum est: Non te laudent labia tua, sed proximi tui (Prov. XXVII, 2). Sed hic dolore compellitur propter hos, qui cum de eo bene prae caeteris sentire deberent, indigne sentiebant.
(Vers. 2.) Zelans enim vos Dei zelo; paravi enim vos uni viro virginem castam assignare Christo. Quae locuturus est, amore eorum dicturum se ostendit; ut non magis ad laudem ejus proficiat, sed ad profectum horum: ut discant quemadmodum parenti suo in Evangelio faveant; quia vituperatio patris detractio filiorum est, et laus filiorum gloria patris est (Eccl. III, 13). Virgines ergo vult eos esse in fide; unde et corruptores fidei zelatur ab his, ut in die judicii incontaminatos eos assignet judici Christo. Hinc est, unde et in Apocalypsi Joannis legitur: Hi sunt, inquit, qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim permanserunt. Hi sequuntur Agnum, quocumque vadit (Apoc. XV, 4). In mulieribus errorem significavit; quia error per mulierem coepit, sicut et Jezabel mulierem dicit propter uxorem Achab, quae zelo Baal Dei prophetas occidit (III Reg. XVIII, 40); cum intelligatur idololatria, qua corrumpuntur mores, et fidei veritas. Nam si mulieres intelligas, ut ideo putes virgines dictas, quia corpora sua incontaminata servaverunt, excludis ab hac gloria sanctos; quia omnes apostoli, exceptis Joanne et Paulo, uxores habuerunt. Et vide an conveniat accusare Petrum apostolum, qui primus inter apostolos est, quanto magis inter caeteros?
(Vers. 3.) Timeo autem, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic sensus vestri corrumpantur a castitate, quae est in Christo Jesu. Ostendit qua causa cogitur vera de se protestari; ad hoc enim gloriam sibi datam profitetur, non ut se laudet: sed ut illos deformet, qui sub nomine Christi contra Christum praedicabant, a quibus Corinthii seducebantur; et veritas haec his magis, quam ei proficeret. Hoc enim egit, ne audiantur seductores, quos diabolo comparavit propter astutiam malitiae eorum; quia corrumpere fidelium corda a veritate Christi conantur. Hoc ergo timens, semper sollicitus de eis est, ne violentur.
(Vers. 4.) Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus: aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis; recte pateremini. Quare ait: Recte pateremini, si alius vobis Christus praedicatus fuisset, aut si alius Spiritus vel aliud Evangelium traditum vobis fuisset cum dicat Galatis: Si quis vobis annuntiaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9)? Si Galatis perversum erat aliud accipere, quam ab apostolis fuerat traditum; quomodo Corinthiis rectum erat, si alius Christus praedicatus illis fuisset? Sed sciens Apostolus numquam alium Christum quam hunc, qui crucifixus est, praedicari; idcirco ait: Recte pateremini, si vobis alius potior Christus ab iis, qui veniunt, praedicatus fuisset. Galatis autem anathema dixit, si aliud audirent, quod non utique majus esset, sed contrarium. Porro autem, inquit, si ipse Christus praedicatur ab iis, qui a nobis annuntiatur, et hoc Evangelium; qui causae est, ut nos inferiores habeamur, cum nihil amplius ab illis addiscatur? Superius de pseudoapostolis loquitur fidei corruptoribus, hoc loco autem de veris praedicatoribus; quia plebs Corinthiorum variis erroribus fluctuabat, ut aliqui faverent pseudoapostolis, quidam eis a quibus compositis verbis eadem audiebant, quae ab Apostolo audierant: alii autem apostolis favebant, quia cum Domino fuerant, apostolum suum Paulum deformantes, quia in carne non viderit Dominum.
(Vers. 5.) Existimo enim me in nullo inferiorem fuisse iis, qui valde sunt apostoli. Non vult gratiam Dei inferiorem in se videri; quia similiter docuit, et eadem fecit, quae faciebant apostoli, qui propensiores videbantur; quia priores coeperant docere, et fuerant cum Domino: unde majoris auctoritatis esse putabantur; cum hujus apostoli electio insigni probata fuerit testimonio, et ipse amplius caeteris laboraverit, et Dominum in templo orans viderit, et locutus sit ei.
(Vers. 6.) Sed et si imperitus sermone sum, non tamen scientia. 199 Hoc non ad apostolos pertinet; quia non erant eloquentes, ut pote sine litteris, pleni tamen Spiritu sancto: sed hos tangit, quos praeferebant Corinthii, causa accurati sermonis; cum in religione vis sermonis necessaria sit, non sonus dulcis. Quomodo tamen se humiliat, ut imperitum se esse dicat in sermone? Et ubi est illud, quod Festus ait: Paule, inquit, Paule, multae litterae te faciunt excordem (Act. XXVI, 24)? Hoc ergo dicens, non se loqui nescire voluit intelligi: sed propter eos qui non per fidem, sed per eloquentiam commendari volebant. Et in eo tamen se dixit imperitum, quod non habet crimen: in eo autem quod acquirit salutem, et cujus ignorantia non caret crimine, non se imperitum pronuntiavit; quia qui imperitus est in sermone, reus non est apud Deum: qui autem scientiam Dei non habet, reus est ignorantiae; quia non licet ignorare, maxime quod pertinet ad salutem. Quamobrem Apostolus, spreta eloquentia, id agebat, ut fides teste virtute acceptabilis esset; ut non fidem eloquentia commendaret, sed virtus, cui cedit eloquentia. In omnibus autem manifestus sum vobis. Manifestum se dicit esse Corinthiis in omnibus; quia non ignorabant etiam loquendi habere illum peritiam, et hoc scientes alii favebant in eo, quo istum inferiorem nesciebant: ideoque commotus loquitur, quia hoc pejus erat; ut cum scirent illum in nullo deesse, humiliarent illum caeteris; cum vidissent per eum non solum impleri praedicationem; sed et signa et prodigia fieri apostolica.
(Vers. 7.) Aut numquid peccatum feci, me ipsum humilians, ut vos exaltemini; quoniam gratis Evangelium Dei praedicavi in vobis. Quoniam inflati erant, eo quod sumptus ab eis accipere noluit, et propter hoc alios ei proponebant; idcirco numquid peccavi, ait; quia me humiliavi, ut me indignum ad accipiendum judicarem; quia inde mihi irascimini, cum hoc non peccati sit, sed gloriae? Itaque sic se humiliavit, cum id quod sibi debebatur, non exegit. Debitum enim erat, ut sumptus ab iis acciperet, quibus praedicabat Evangelium Dei, sicut Dominus instituit, dicens: Dignus est operarius mercede sua (Luc. X, 7): sed ut ad utilitatem eorum proficeret, refutavit. Duabus enim ex causis oblatos sumptus refutavit; ne et pseudoapostolis similis inveniretur, qui non ad gloriam Dei, sed ad suam utilitatem praedicabant, ut non occasionem acciperent depraedandi, alio enim non accipiente, non potest alter multum expetere: et ne vigor evangelicae potestatis torpesceret; qui enim a peccantibus accipit, arguendi auctoritatem amittit. Sic ergo exaltantur, cum ideo ab eis non accipitur, ut correpti emendentur, a morte elevati ad vitam.
(Vers. 8.) Alias Ecclesias exspoliavi, accepto stipendio ad ministerium vestrum. Et cum apud vos essem, et egerem, nulli gravis fui. Onerat eos; ostendit enim non solum noluisse se accipere ab eis, sed et ab aliis accepisse, et eis ministrasse. Et ut multum hoc ostendat fuisse, non parum, ait: Alias exspoliavi Ecclesias ad ministerium vestrum. Non parva ergo significat se in eos impendisse; cum enim dicit, exspoliavi, multa accepta et data significat, non extorta. Unde subjecit: Accepto stipendio; stipendium est enim, quod militans accipit ad sumptus, vice mercedis. Ruborem ergo incussit eis; quia non utique dolo refutavit, quando ispe eis ministravit, et ut per hoc ministerium, quod promiserant, facilius implerent, scientes se esse debitores; ut non valde gloriosum jam sit ministerium eorum, sed debitum; ne vel inde se jactarent.
(Vers. 9.) Et cum apud vos essem, et egerem, nulli gravis fui. In tantum eis proficere voluit, ut egestatem suam consolaretur propter eorum salutem. Passus enim egestatem contentus fuit, ne illi aliquod scandalum paterentur. Qui enim dat, putat se exaltari, et jam se non patitur argui. Nam indigentiam meam suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia. A Macedonibus semper accepit; quia prius vitia sua correxerunt. Et sicut a Corinthiis accipiendum non erat, ne illis in scandalum proficeret; sic iterum a Macedonibus accipiendum erat, ne bene seminantes fructum amitterent.
(Vers. 10.) Et in omnibus sine onere vestro me ipsum servavi, et servabo. In eo semper se permansurum dicit, ut sic se corrigant, propter pseudoapostolos, qui occasionem quaerebant depraedandi eos.
200 Est veritas Christi in me, quoniam gloria haec non infringetur in me in regionibus Achaiae. Hortatur omnem Achaiam, ut ministrent sanctis: sibi autem non permittere, ne coeptam gloriam non impleret; gloria est enim a licitis abstinere, maxime ad aliorum salutem. In Achaiae ergo regionibus noluit uti, in caeteris usus est: et amplius promittit sub testimonio Christi, dicens in eo se mansurum; ne aliquando ab Achaiae regionibus acciperet.
(Vers. 11.) Quare? Quia non diligo vos? Deus scit. Reddita ratione etiam Dei scientiam testem dat dilectionis suae, quam habebat erga eos; quia non ideo nolebat accipere, quia non illos diligebat; sed ideo magis, quia amabat eos, ut hoc ipsum prodesset illis, sicut dixi.
(Vers. 12.) Quod autem facio, et facturus sum; ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in eo quod gloriantur, inveniantur, sicut et nos. Gloria pseudoapostolorum in pecuniis erat accipiendis. Ideo Apostolus hoc refutavit, ne illis similis videretur; quia nisi hoc ab Apostolo fuisset vitatum, major occasio illis data fuisset accipiendi, aut magis extorquendi; quando in hac re formam ab Apostolo datam ostenderent.
(Vers. 13.) Hujusmodi enim pseudoapostoli sunt operarii, subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. Subdoli sunt, quia avaritiae causa, non religiosa mente neque missi praedicabant Christum, nomen sibi apostolicum usurpantes.
(Vers. 14.) Nec utique mirum, ipse enim satanas transfiguratur velut Angelus luminis. Manifestum est quia frequenter multos fallit Satanas, ostendens se illis quasi angelum Dei; ut decipiat eos. Unde Jesus Nave sollicitus, quae sivit quis esset, qui ei apparuit. (Josue, LI, 3). Et Apostoli in navi perterriti putabant phantasma esse. Unde Petrus apostolus dicenti Domino: Nolite timere, ego sum (Matth. XIV, 7); non facile credens, ait: Si tu es, jube me venire ad te super aquas (Ibid., 28), ut si firmiter posuisset pedem super aquas, sciret verum esse quia non erat phantasma, quod apparebat.
(Vers. 15.) Non ergo magnum, si et ministri ejus transfigurantur, sicut ministri justitiae. Ministri justitiae apostoli sunt, quorum se hi socios mentiebantur, ut deciperent audientes. Quorum finis erit secundum opera eorum. Sine dubio, quia judicabuntur hujusmodi secundum animi sui nequitiam; quia non propter Deum, sed propter suum ventrem simulant se ministros Dei. Finem tamen illorum secundum opera illorum dicit: ut sicut opera et cura ventris interit, ita et hi interire intelligantur.
(Vers. 16.) Iterum dico ne quis existimet me insipientem, alioquin velut insipientem accipite me; ut et ego modicum aliquid glorier. Supra (Cap. II, vers. 1) jam dixit: Utinam sustineretis pusillum imprudentiam meam, hoc nunc repetit; semper enim proponit quod postea multis interpositis prosequatur. Quod ergo supra proposuit, modo incipit enarrare, nam vera dicturus, velut insipientem se dicit, quia videntur ad laudem ejus pertinere. Ut et ego modicum, inquit, glorier. Modicum hoc dixit, quia in verbis, non in sensu est. Non ergo vere ad gloriam suam haec loquitur, sed vult illis ostendere, quia quos putant gloriosos, nihil plus ab hoc habent: ac per hoc si putantur hi gloriosi, et ego inquit. Ideo insipientis hoc esse dicit, ut ad laudem suam aliquid prosequatur, se autem coactum hoc loqui. Dolet enim ei, ut illos putarent sublimes hoc contempto, qui nihil plus ab eo haberent.
(Vers. 17.) Quod loquor, non loquor secundum Deum. Secundum Deum non loquitur; quia ad carnis tumorem haec pertinent, nec de inflatione apud Deum surgit gloria; quia apud Deum humilitas gloriosa est. Sed quasi in insipientia in hac substantia gloriationis. Non plenam dixit insipientiam, sed ex parte; veritas enim est. Sed quia elevatio vitiosa res est; ideo quamvis verum sit, quod dicitur; quasi insipientia tamen est unumquemque laudare se. Plena autem insipientia est, si se falsis quis laudet: ille enim superbus de vero est, hic stultus de falso; substantia tamen gloriationis in hac causa carnalis est; quia sicut flos feni, ita decidit gloria ista.
(Vers. 18.) Quia multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Hoc dicit, quoniam aliqui ex Judaeis credentes praesumebant sibi, quod essent filii Abrahae. Hoc est secundum carnem gloriari, nobilitatem sibi carnis vindicare. Inde enim sibi defendunt generis praerogativam; quia filii ejus dicuntur, qui 201 Deo crediderint: Cum anima quae peccaverit, ipsa moriatur (Ezech. XVIII, 20). Si ergo haec gloria est, inquit, et ego gloriabor; quia et ego filius sum Abrahae. Sed nihil prodest filium esse Abrahae apud Deum; quia fides est quae salvat, non propago generis Abrahae. Ideoque gloria haec carnis est gloria, ut puta si dicatur, nobilis filius hominis.
(Vers. 19, 20.) Libenter enim sustinetis, insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Insipientes appellat, qui de carnis circumcisione gloriabantur: et quia a Corinthiis portabantur, ut gloriosi viderentur; ideo Apostolus etiam se sustineri ab his vult; ut et ipse hoc se esse ostenderet, quod erant hi, et non tamen gloriari ex hac parte secundum Deum; unde gloriam hanc insipientiam vocat. Gloriari enim se dicit secundum carnem; sed hoc stultum esse profitetur, ut et gloriam hanc inaniret, et se coactum in laudem carnis erupisse docet. Igitur ironia est haec. Nam quomodo prudentes sunt, qui saepe reprehenduntur? nonne plus sapit insipientia Apostoli, quam horum prudentia? Hic enim sapiens sustinet imprudentes, qui patientia sua suffert eos, ut possint proficere; ne provocans eos, aut abjiciens, pejores illos faciat, aut certe si in illis proficere non potuerit, suam modestiam custodit. Horum in Corinthiis nihil est. Quomodo ergo libenter sufferunt imprudentes, cum ipsi sint sapientes; nisi quia non sic vult intelligi, sicut sonant verba? Hoc in sensu et pronuntiatione est; quia eadem quidem verba non eumdem habent sensum, aliter pronuntiat; ut aliquando confirmet, aliquando neget, quod dicit. Hi enim ut prudentes, insipientes sufferebant falsos apostolos. Sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit. Hoc verum est; quia redigebantur in servitutem, non per prudentiam; sed per stultitiam; ut famularentur pseudoapostolis. Si quis devorat. Nec hoc falsum est; quia contenti erant devorari res suas a falsis doctoribus. Si quis accipit. Accipere est aliquem dolo capere; ideoque significat hos capi a dolosis magistris, et ferre quod non expedit. Si quis extollitur. Extollentia superbia est. Hos ergo tangit, qui superbi erant, male taxantes Apostolum; et his non displicebant. Si quis in faciem vos caedit. In faciem caeditur, in cujus os injuria irrogatur. Nunc hos significat, qui eo quod essent de genere Abrahae, obrectabant eis, quod essent incircumcisi, se praeferentes, hos humiliantes.
(Vers. 21.) Secundum ignobilitatem dico. Ignobilitatem dicit hoc, quod supra ait: Et ego gloriabor secundum carnem (II Cor. XI, 18). Non enim dicit ad laudem pertinere, quia infirmus non erat, in quo se jactabant, quos occulte tangit. Unde et adjecit: Quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. Manifestum est quia non erat in hac gloria infirmus, in qua se praeferebant credentes Judaei, quos hi patiebantur. quasi Apostolus eorum in hac re esset dissimilis; quia et ipse erat de semine Abrahae. ac per hoc infirmus non erat in hac gloria carnis. Infirmi autem hi judicabantur, qui applicati fuerant generi Abrahae. Isti enim quasi infirmi in eo quod ille se praeferebant, eo quod essent Israelitae, in hoc ipso volunt se sufferri. Ut ostenderet in hac gloria carnis non se esse dissimiles et infirmos, cum de sua causa loquitur, subinducit et Barnabae personam socii sui. Unde et in prima dicit epistola: Aut ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi (I Cor. IX, 6)? Non ergo minores erant in hac gloria, in qua se Judaei jactabant, sed non inde plaudebant. Denique dicit. In quo quis audet? In insipientiam dico, audeo et ego: hoc est, non fuisse infirmum in gloria, qua se jactabant Israelitae; nec quidem in hac re prudentem indicari; praeferre enim se nolunt prudentes. In insipientiam ergo se dicit audere in eo quod audent ii, qui se jactant, eo quod sint filii Abrahae; ut gloriam eorum inaniat: imprudentem se pronuntiat; ne illi prudentes viderentur in hac parte, aut nobiles.
)Vers. 22.) Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt et ego: semen Abrahae sunt, et ego. In his parem se eorum, de quibus supra significavit, ostendit; ut detractiones eorum, quibus indignus ab his judicabatur, falsas ostenderet.
(Vers. 23.) Ministri Christi sunt, et ego velut insipiens dico, plus ego. Vera de se dicens, insipientem se pronuntiat, ut intelligatur coactus in laudem suam prorupisse. Nam qui sponte ea refert, 202 quae ad laudem ejus proficiant, imprudentem se non dicit. Ostendit ergo quae sint, quae faciant illum ministrum Christi magis esse, quam sunt reliqui praedicatores. Occasione enim inventa, omnium tangit personas, etiam apostolorum, dolens quia Dei gratia minor in hoc judicabatur; cum eadem operaretur, quae caeteri apostoli, et fidei causa majora exitia toleraret. Unde et in alia epistola dicit: Plus illis omnibus laboravi (I Cor. XV, 10).
In laboribus plurimis. Ideo in pluribus ait laboribus, quia et illi laboraverunt, sed non tantum. Hic enim a mane usque ad quintam horam victum manibus quaerebat, et ita exinde usque ad decimam horam disputabat publice tanto labore, ut contradicentibus suaderet. In carceribus abundantius. Apertum est frequentius istum missum fuisse in carcerem, quam illos. In plagis supra modum. Ideo supra modum, quia ultra quam oportuit. Nam et illi caesi sunt, sed non tantum. In mortibus sepius. Verum est, quia hic frequentius pericula sustinuit, quam caeteri.
(Vers. 24.) A Judaeis quinquies quadraginta, una minus accepi. Hoc dicit, quia quinquies flagellatus est a Judaeis secundum legem Moysis, accipiens plagas triginta novem, sicut scriptum est in Deuteronomio (Deut. XXV, 3). Quod per quinque ergo vices factum est, hic summatim refert.
(Vers. 25.) Ter virgis caesus sum. Hoc a gentibus passus est. Semel lapidatus sum. A Judaeis lapidatus est in civitate Lycaonia (Act. XIV, 18). Ter naufragium feci. Qui omni tempore legitur navigasse, adversis procellis facile fuit ter naufragium facere. Nocte et die in profundo maris fui. Hoc factum est, quando missus est Romam, cum appellasset Caesarem. (Act. XXV, 12). Tunc desperatione vitae in alto, hoc est, in profundo maris fuit, mortem ante oculos habens. Sic enim scriptum est in ipso loco: Ita ut desperaremus nos etiam vivere (II Cor. I, 8).
(Vers. 26.) In itineribus saepe. Nunc alia memorat pericula, ut terra marique pro Christo vexatum se secundum carnem ostendat. Periculis, ait, fluminum. Si itinerum pericula recitat, quid est ut dicat. Periculis fluminum? Sed hyeme iter faciens; quia utique imbres assidui sunt, egredientibus fluminibus incurrebat periculum. Periculis latronum. Cum in civitate diabolus eum occidere non posset, latrones illi excitabat in via, cum nihil ferret, quae latrones cuperent. Periculis ex genere. Judaeorum dicit persecutiones, qui fratres ejus erant secundum carnem; dolebant enim, quia deserta Lege ad Evangelium Christi se converterat. Periculis ex gentibus. A gentibus persecutiones passus est propter mysterium incarnationis Domini nostri Jesu Christi, et unius Dei praedicationem. Periculis in civitate. Usque adeo periculum fuit in civitate, ut per fenestram effugeret manus insidiantes sibi (II Cor. XI, 33). Periculis in deserto. Periculum hoc a Judaeis fuit procuratum, quando eum, factis insidiis, in via volebant occidere (Act. XXVII, 43). Periculis in mari. Jam superius dixit: Ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui; quod aliud fuit periculum in mari? Sed hoc est periculum, quando in mari, hoc est, in navi, milites cogitaverant omnes custodias occidere; ne quis enatans effugeret. Quod periculum centurio prohibuit inferi ne, Palus occideretur, ut eum vivum Romam perduceret. Periculis in fictis fratribus. Falsi fratres ii sunt, de quibus dicit ad Galatas: Propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintraverunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu (Galat. II, 4). Hi enim partim christiani erant, partim Judaei, in neutro perfecti, qui zelo Legis Apostolo invidiam excitabant, eo quod, praedicato Christo, Legem jam cessare dicebat. Denique his perurgentibus, Timotheum compulsus est circumcidere. Fictus ergo christianus est, qui aemulatione Legis persequitur christianum: et hic est falsus frater. Si enim tantum Judaei erant hi, et propter Judaismum fratres eos falsos appellat, quid opus erat iterare? Jam enim superius dixit: Periculis ex genere. Sed secundum carnem non sunt falsi fratres, in Christo autem falsi sunt; quia non tota mente christiani sunt (II Tim. I, IV). Fuerunt et alii falsi fratres, sicut Demas et Hermogenes (II. Tim. IV, 9).
(Vers. 27.) In labore et molestia. Verum est quia potest esse labor sine molestia: sed hic ideo addidit: Et molestia, ut laborem 203 ipsum exitiosum ostenderet. In vigiliis multis. Multae fuerunt ejus vigiliae: sed aliae voluntariae, alterae ex necessitate; in pressura enim positus, necesse erat, ut vigilaret Dei quaerens auxilium: et non solum diebus, sed et noctibus doceret, sicut dicit in Actibus apostolorum. In fame et siti (Act. XX, 31). Fugatus frequenter a Judaeis persequentibus, necesse erat ut famem pateretur et sitim per inopiam. In jejuniis saepe. Saepius jejunavit, ut Dei adminiculo protegi mereretur: jejunat enim, qui dum habet quod edat, abstinet. In frigore et nuditate. In frigore fuit et nuditate, quando naufragium passus est. Denique ignem fecerunt, ait et refecerunt nos propter pluviam imminentem et frigus Barbari in insula Melitae (Act. XXVIII, 2).
(Vers. 28.) Praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea, quotidiana sollicitudo omnium Ecclesiarum. Sollicitudo haec, quam dicit quotidianam, de traditionis usu descendit, ut omnibus diebus commissum sibi populum instruat: illa autem quae supra memorat, superindicta sunt, necessitate cogente. Dies enim ad opera datus est, nox ad requiem: sed quia instabat necessitas, ut omnibus succurreret, etiam noctu docebat. Se enim affligere non dubitabat; ne Dei gratia esset in otio.
(Vers. 29.) Quis infirmatur, et ego non infirmor? Compati se dicit omnibus, et condolere eo affectu, quo provideat vulneri medicinam. Hoc autem ideo prosequitur, ut ostendat qua cura commissam sibi Ecclesiam tueatur et regat, ac per hoc in nullo se minorem debere judicari caeteris apostolis; quippe qui secundum quod declaravit, plus illis omnibus laboraverit, Majore enim invidia laborabat apud Judaeos pro caeteris apostolis; quia cum persequeretur Ecclesiam subito immutatus, factus est defensor ejusdem, testificans atque confirmans quod Christum, quem prius ut hominem mortuum aestimabat, de coelo secum locutum audierit (Act. IX, 6 et seq.). Cujus testimonium necessario multi sequerentur, scientes eum de persecutore non utique sine ratione factum defensorem. Hac causa excruciabantur Judaei, et quaerebant eum semper interficere. Quis scandalizatur, et ego non uror? Scandalizari est carnis pati desiderium, quantum ad hunc locum pertinet. Et quia etiam inviti solent scandalizari, illecti forma aut pulchritudine corporis, aut propriae carnis calore: Apostolus necessitatem humanae naturae considerans, uri se dicit; ut consulat talibus, compatiens infirmitati eorum: nec hos condemnans, sed commonens in humilitate sermonis; ut spe promissi praemii repugnent stimulis carnis; ne quis eorum, qui eum audiunt, desideriis carnis victi, desperantes de se, putantes jam non accepto ferre Deum, si corrigant, et in iisdem manentes, depereant.
(Vers. 30.) Si gloriari oportet, in iis quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. Hoc dicit quia si gloriandum est christiano, in humilitate gloriandum est qua crescitur apud Deum. Unde alio loco dicit: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10), hoc est, cum humilior pro fratrum salute, tunc exaltor. Hinc gloriandum est, non de carnis progenie, quia est quis ex semine Abrahae.
(Vers. 31.) Pater Deus et Domini nostri Jesu Christi qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior. Deum testem dat, ut quae dicit, facile credantur; et propter eos duntaxat qui eum non ut verum apostolum honorificabant.
(Vers. 32, 33.) Damasci princeps gentis Arethae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet: et per fenestram in sporta demissus sum per murum, et effugi manus ejus.
CAPUT XII. (Vers. 1.) Si gloriari oportet, sed non opus est mihi. Princeps Damasci videns Judaeos insidias tendentes Apostolo, implere voluit per potentiam, malam cogitationem eorum, ut ipse si posset, eum comprehenderet, et ut Judaeis placeret, et ut diligens in officio sibi credito videretur, si eum quem publice perturbatorem audiret, causa quietis interficeret. Hoc inter ipsa primordia, tunc quando apparuit illi in via Dominus eunti Damascum, incensi sunt Judaei, videntes eum, qui vinctos credentes in Christum venerat 204 perducere in Hierusalem, praedicare sectam, quam venerat condemnare (Act. IX, 2 et seq.): et sic factum est ut a discipulis per fenestram per murum in sporta demissus effugeret. Quod quidam indigne factum dicunt; quia non Dei auxilio liberatus est. Sed quod ab hominibus fieri potuit, quid opus erat, ut Dei suffragio liberaretur; cum Dei suffragium tunc sit necessarium, si humanum auxilium deficiat? Quo facto non sibi dicit expedire gloriari, quia praesentis vitae gaudium fragile est; si enim non evasisset, martyrium fecerat. Sed quia fugiendum in persecutione mandatum est (Matth. X, 23), data opera effugit, nec enim debet aliquis exspectare ut in semetipsum peccetur. Ergo gloriandum dicit, quia evasit: sed non expedit, inquit, propter superbiam: quia de humilitate crescitur, et auxilium Dei mitibus proficit, non elatis. Praeterea quia gloriatur mortem se evasisse, quae pro fide infertur, inane videri significat pati pro Christo; ideo non expedit gloriari.
(Vers. 2.) Veniam autem ad visiones et revelationes Domini. Nunc ostensurus est, quo sublatus est: ut proinde quanta et qualia sint, quae illi ostensa et dicta sunt, possint intelligi: ne, sicut quibusdam videbatur, minor caeteris apostolis crederetur. Scio, inquit, hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore, nescio; sive extra corpus, nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium coelum. Utrumque confirmavit, quia utrumque posse fieri non negavit: ut et sine corpore rapi potuisset, et in corpore. Et forte quibusdam videatur non magnum esse, si homo Christi raptus est usque ad tertium coelum; cum in tertio circulo dicatur luna esse. Sed non ita est, quia ultra omnia mundi sidera raptus intelligitur: et ideo magnificum et mirabile est quod narrat; significat enim supra firmamentum, in tertium numero coelum de spiritalibus coelis raptum semetipsum.
(Vers. 3, 4, 5.) Et scio talem hominem, sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, quia raptus est in paradisum, et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Pro hujusmodi gloriabor. Bis se raptum dicit, id est, primo hinc usque ad tertium coelum, deinde in paradisum coelestem, in quo latroni dixit Dominus, quod futurus esset cum eo in paradiso, inquit (Luc. XXIII, 43), Patris: illic ubi et civitas Dei dicitur esse Hierusalem mater nostra. Quid ergo mirum, si post resurrectionem corpus jam expiatum atque tenuatum factum, immortale futurum credatur in coelis (Galat. IV, 26); quando non dubitat Apostolus adhuc mortale corpus potuisse levari in coelos, et tolli in paradisum Dei Patris coelestem? Pro hujusmodi homine, id est, qui tam dignus est Deo, ut hoc experiretur, gloriari se dicit: et non vult aperte dicere, quia de se loquitur, ne laudare se videatur. Et Joannes apostolus, cum de se sciatur loqui: Hic est, ait, discipulus, quem diligebat Jesus, qui et recubuit in coena supra pectus ejus (Joan. XXI, 20); ne gloriose de se effari videretur. Pro me autem non gloriabor, nisi in infirmitatibus meis. Sic de se non gloriatur, dum non aperte de se profitetur. In infirmitatibus sane inquit, meis gloriabor. Exponere enim pressuras passionum, et infirmitates angustiarum non videtur gloriosum, sed flebile. Idcirco se in his gloriari dicit, sciens tamen quia ad profectum perducunt remunerationum coelestium. Quid enim tam gloriosum in futurum christiano, quam exitia pro Christo illata sibi narrare?
(Vers. 6.) Nam et si voluero gloriari, non ero stultus; nam veritatem dicam. Hoc dicit, quia si meritum suum profiteatur, quod habet apud Deum, non erit imprudens; vera enim loquitur. Ergo si quis pro meritis suis, quae sibi ostensa sunt, loquitur, non est utique stultus: si autem taceat, est etiam prudens. Sed qua causa hic non palam glorietur, nunc subjicit dicens: Parco autem, ne quis me existimet supra id, quod videt in me, aut audit aliquid ex me. Ostendit igitur qua causa non aperte glorietur: Ne quis me existimet, inquit, ultra, gloriam meam tendere, quam limes meritorum admittit. Hos significat, quos obtrectatores habebat causa Legis, sicut supra memoravi. Nam utique meritorum gloriam bonum est non tacere; ut invitentur credentes.
205 (Vers. 7.) Et ne sublimitate revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis, angelus Satanae, ut me colaphiset, ne extollar. Deum bonis meritis providere testatur; dum permittit tentationibus bonos deprimi, non solum ne laborum suorum fructibus abdicentur, verum etiam ut augeantur his ad cumulum possessionis aeternae. Hoc ergo remedium datum est Apostolo, ut injuriis pressus, animo non possit extolli pro magnitudine revelationum; quia otiosum pectus necesse habebat in iis, quae viderat, extolli.
(Vers. 8, 9.) Propter hoc ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et ait mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Stimuli diaboli, quos perfide mentibus inferens ad nocendum Dei servis instigat, ut cessarent ab eo, ter Dominum deprecatum se fuisse, et non impetrasse testatur: non quia despectum se dicit, sed quia inscius contra se petebat, ut cessarent ab eo tentationes, per quas perfectior se fiebat. Ideo ad Romanos dicit: Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus (Rom. VIII, 27). Unde hoc dicit sibi responsum, ut sufficeret sibi gratia Dei, qua aut vires tolerandi addebantur, aut tempus pressurae abbreviabatur; ut devotio dum infirmitate pressurae accidentis non frangitur, probata videatur. Libentissime itaque magis gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Apertum est quia tunc gloriandum docet, quando injuriis humiliatur. A Christo autem virtus tolerandi praebetur; ut quia prius asperae, ac per hoc fastidiendae injuriae videbantur, postea libenter suscipiendae; ut Christi auxilio lenirentur. Libenter ergo caedi se dicit, dummodo a Christo curetur, sciendo plus addere medicinam Christi ad salutem, quam infirmitas detrahit sanitati.
(Vers. 10.) Quapropter placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis; cum enim infirmor, tunc potens sum. Verum est, quia tunc vincit Christianus, cum perdere putatur: et tunc perdit perfidia, cum se vicisse gratulatur. Plaudit ergo, cum illi insultatur; et surgit, cum premitur.
(Vers. 11.) Factus sum insipiens, vos me coegistis. Compulsum se dicit, ut quid esset, ostenderet. Et non utique stultus est, qui de se vera locutus est: sed inclinat se, ut manifestet quia non voluntate merita sua ostendit. Ego enim debui a vobis commendari. Manifestum est, quia hi debuerant testimonium ei perhibere adversus obtrectatores ejus, apud quos Ecclesiam constituit, et signorum prodigia apostolatus ostendit; ut hoc tacente, illi eum defenderent, quem patrem habebant in Evangelio Christi. Nihil enim minus feci, quam illi valde apostoli. Valde, hoc est nimis, sicut quibusdam videbatur; nam hoc erant, quod et apostolus Paulus. Hoc ergo dicit, quia minor non est neque in praedicatione, neque in signis faciendis, apostolis praecessoribus suis, non in dignitate, sed tempore. Nam si de tempore praescribendum putatur, ante coepit Joannes praedicare, quam Christus; et non Christus Joannem, sed Joannes Christum baptizavit. Num ergo sic judicat Deus? Denique prior secutus est Andreas Salvatorem, quam Petrus: et tamen primatum non accepit Andreas, sed Petrus. Quare ergo apostolus quibusdam non videbatur; cum eadem posset per Dei gratiam, quae et apostoli? Ideo dolet, et compulsus ostendit, quid a dignatione Domini mereatur. Hinc est unde non solum minorem se non esse coactus est profiteri, sed et plus omnibus laborasse. Illis ergo displicebat, et non videbatur esse apostolus, qui aemulatione paternae legis praedicationem ejus respuebant, quasi inimici traditionis Moysis; quia eam jam cessare dicebat, apostolis magis faventes, et istum his humiliantes; quia illi non tam constanter contra Legem aliquid asserebant.
(Vers. 12.) Et si nihil sum, signa tamen apostoli facta sunt in vobis in omni patientia, signis, et prodigiis, et virtutibus. Sic se humiliat, ut erigat; patientiam tamen primam memorat, quia diu illos portavit quasi impatientes aegros; ut adhibita medicina signorum atque virtutum, curaret vulnera erroris illorum.
(Vers. 13.) Quid est enim quod minus habuistis caeteris Ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc injuriam. Adhuc per humilitatem se commendat; ostendit enim non 206 minus illos aliquid habuisse caeteris Ecclesiis, sed et amplius; Evangelium enim Dei gratis his praedicavit, quod nullis concessum est Ecclesiis, dicente Domino: Dignus est enim operarius mercede sua (Luc. X, 7). Si ergo pro bono opere injuria, inquit, dignus sum, ignoscite mihi: omnis enim stultus boni accusator est. Ut hos ergo imperitos ostendat, veniam ab his postulat ejus facti, de quo laude dignus est.
(Vers. 14.) Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos, et non vos gravabo. Ne forte hoc inter initia fecisse putaretur ad commendationem suam, post autem mercedem evangelicae praedicationis velle accipere, ostendit in ea se voluntate durare; ne factum suum postea emendare videretur, et esset quod ab obtrectatoribus reprehenderetur. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Ostendit ideo se nolle accipere ab eis, ut illos ipsos lucraretur; ut intelligentes quia pecuniae praeponit eos, tandem cognoscerent affectum illius erga se. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Patrem se eorum significat, sicut in prima epistola dicit: Per evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). Carnales tamen parentes sunt, qui filiis thesaurizant; nam spiritales a filiis dignum est ut accipiant sumptus ad sustentandam vitam praesentem. Non enim magnum est ut spiritalia tradentes, consequantur carnalia. Hic autem in tantum probat se nolle accipere, ut transferat causam carnalis patris ad spiritalem; ut non solum non ab his accipiat, sed et si potest fieri, ipse illis tribuat, sicut jam supra dixi. Alias ecclesias exspoliavi, accepto stipendio ad ministerium vestrum (II Cor. XI, 8). Hoc dicto tangit eos, ut intelligant quantus sit et quid ii mereantur, qui tanti apostoli providentiam neglexerunt.
(Vers. 15.) Ego vero libentissime impendam et super impendam, et ipse impendar pro animabus vestris. Nunc aperte affectum et charitatem, quam circa eos habebat, ostendit; quando non solum sua pro eis impendere, et propensius impendere paratum se dicit, sed et seipsum pro salute animarum eorum etiam mori, sicut et apostolus Joannes dicit: Quia exemplo Salvatoris pro fratribus etiam animas nostras debemus ponere (I Joan. III, 16.) Plurimum vos diligens, minus diligor. Provocat eos ad amorem; quia ipsi plus illum deberent diligere, maxime per quem didicerunt viam salutis, per quem et acquisiti sunt Deo, ex perfidis facti fideles, et ex contaminatis purificati.
(Vers. 16.) Sed esto, ego vos non gravavi; sed ut astutus dolo vos cepi. Omnia quae possent ex adverso proponi, non tacet, ut se purget per omnia; quia nihil per circumventionem egit apud eos, sed in simplicitate, sibi semel prospiciens, his duplici genere; ut et apud Deum provideret eis, et hic censum illorum non quaereret: sibi autem hoc sufficere quod a Deo promissum est in futurum. Forte enim suspicarentur ideo illum contempsisse, quia parva erant, quae offerebantur, ut majora consequeretur; ut circumspiciens merita sua, non pecuniam refutaret, sed numerum indignum sibi aestimans contemneret.
(Vers. 17.) Num per aliquem eorum, quos misi ad vos, circumveni vos? Hoc est, quod dicit, quia quos misit, non illis hoc intimarunt, ut si vellent, pacatum habere Apostolum, dignam quantitatem personae illius offerrent; quia ideo noluisset accipere, quia minus quam dignum erat, offerebatur. Quod compositum Apostoli astutia intelligerent; ut quod egit, non per contemptum, sed per avaritiam egisse probaretur.
(Vers. 18.) Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid avarus in vos fuit Titus? Nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis? Apertum est quia quando ab iis quos misit, nihil tale dictum aut factum est; una eorum sententia probatur in bono, exclusa suspicione avaritiae.
(Vers. 19.) Iterum putatis quod excusemus nos apud vos? Hoc est, quod dicit: Olim de nobis dubitatis, arbitrantes quia non simpliciter agamus vobiscum. A pseudoapostolis enim exagitabantur, quia volentes depraedari eos, tergiversatione hoc agere Apostolum asserebant, quasi ut plus possit accipere. Coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, charissimi, pro vestra aedificatione. Sic cupit illos verum et bene sentire de se, ut et ratione et testificatione satis illis faciat; quia non ut sibi prosit, talem se probet: sed ut ad aedificationem eorum 207 proficiat; ut vel sic amorem illorum circa se provocet, dum non gravat censum illorum et auctoritatem potestatis in arguendis vitiis non inclinat. Sine dubio enim prodest ei, qui corripitur, ut emendet: si praepositus ideo oblata refutet, ut libere arguat.
(Vers. 20.) Timeo enim, ne cum venero, non quales volo, inveniam vos. Quoniam non omnes adhuc quos in prima epistola corripuit emendaverant se, in quibus fuerant vitiis reprehensi; ideo cum auctoritate vult videri iturus ad illos, ut territi corrigantur; ut tales illos inveniat, quales vult. Et ego inveniar a vobis, non qualem vultis. Hoc dicit, ut tales se praebeant, ut conveniat eis cum Apostolo, ut invicem congaudeant sibi. Ille enim invenit aliquem, qualem non vult, qui se talem facit, ut discordet ab illo. Ne forte sint inter vos contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, tumores, seditiones. Nunc errores memorat, quos in superiore epistola reprehendit; quando personis deferentes, et alterum alteri praeponentes dissidebant ab invicem.
(Vers. 21.) Ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis, qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt. Hoc praemonet, ut non illos tales inveniat, quales dudum invenerat cum vitiis diversis operum immundorum, vel magis nominum; quia omne opus sine crimine est, sed inordinationis nomen facit crimen. Tunc enim est illicitum, cum aliter fit, quam concessum est. Illis ergo peccantibus, se humiliari dicit; quia incipit, ut pius pater peccata filiorum deflere. Quis enim pater non gaudeat, bene agentibus filiis? Sic iterum necesse est lugeat, si prave versentur. Ideo admonet, ut si qui praeteritarum fornicationum, aut alterius immunditiae, vel impudicitiae non egerunt poenitentiam, sicut quidam quos significat non egisse, nunc agerent; ut veniens sine tristitia esset cum eis. Cum enim dicit: Et lugeam multos ex iis, qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam, probat quosdam ex his egisse poenitentiam, quosdam non egisse. Quod Novatiano adversum est, qui dicit fornicatores non posse peragere peragere poenitentiam, et recipi in communionem. Hic probat peregisse, ac per hoc receptos esse in pace Ecclesiae. Tres ergo formas peccatorum probat, cum fornicationem, et impudicitiam, et immunditiam nominat.
CAPUT XIII. (Vers. 1.) Tertium hoc venio ad vos. Superius praeparatum se dixit, nunc jam venturum significat. In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Hoc secundum Legem dixit (Deut. XIX, 15), ut aliquis duobus aut tribus testibus, aut purgetur, aut condemnetur: ita et hi tertio adventu Apostoli, ut purgati inveniantur, commonet.
(Vers. 2.) Praedixi enim et praedico, ut praesens secundo adventu, et absens nunc scribo iis, qui ante peccaverunt, et caeteris omnibus, quia si venero iterum, non parcam. Pridem se dixisse significat praesentem, ut corrigerent se; ne cum pudore corriperentur: et nunc iterum absentem se eadem dicere contestatur; ut post secundam correptionem, si se non emendaverint, parci eis non debeat.
(Vers. 3.) Quomodo probationem quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus? Probationem quaerunt Christi loquentis in Apostolo, dum praeceptis non obediunt, volentes probare, si ausit vindicari; ut per id intelligatur esse fidae auctoritatis, ut de caetero timeatur. Qui enim magistrum contemnit, emendari se quaerit. Qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis. Potens est in his Christus; quia viderunt in nomine ejus mortuos excitatos, daemones fugatos, paralyticos convaluisse, surdos audisse, mutis redditum affatum, claudos cucurrisse, caecos vidisse. Haec omnia virtutis sunt, non infirmitatis: denique hac causa attracti ad fidem sunt.
(Vers. 4.) Nam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei. Verum est, quia propter peccata nostra crucifixus est Christus; ut mortem destruens, credentes sibi liberaret ab ea. Infirmari ergo se passus est propter nos, ut mortem vinceret nobis. Descendens enim ad inferos, qui omnino peccatum nesciebat, et quasi peccator occisus, chirographum Adae delevit; ut de caetero defuncti sub ejus nomine, 208 a morte non tenerentur, sed haberent fiduciam eundi ad coelos. Propter infirmitatem ergo nostram occisus revixit virtute Patris; ut discipulis probaret quae docuerat esse vera, exemplo in se ostenso. Etenim nos infirmamur in illo. Hoc ad apostolorum personam pertinet, qui eum, id est, Christum praedicantes, infirmabantur; dum injuriis agebantur, claudebantur, caedebantur. Sed vivimus cum eo ex virtute Dei erga vos. Manifestum est quia si a perfidis infirmabantur apud credentes: non erat haec infirmitas, sed profectus; quia hinc potentiores fiunt fideles, dum infirmantur. Illata ergo mors a perfidis, vita est erga credentes; virtute enim Dei resurgent, ut vivant cum Christo.
(Vers. 5.) Vos ipsos tentate, si estis in fide: ipsi vos probate. Invicem ut se fratres discutiant, praecipit; sollicitiores fiunt enim, si secum invicem conferant. Tentationem ergo hanc probationem voluit intelligi; quia omnis probatio tentatio est; non tamen omnis tentatio probatio. Si enim Deus tentare dicitur, probatio est: si autem diabolus tentare dicatur, tentatio est; quia evertere nititur. Et homo aliquando tentat, ut probet; aliquando, ut capiat. An non cognoscitis vos, quod Christus Jesus in vobis est, nisi reprobi estis? Hoc dicit, quia si probare vos invicem nescitis, non cognoscitis quia Jesus Christus est in vobis, et hoc est reprobum esse, nescire religionis et professionis suae fidem. Qui enim fidei suae sensum in corde habet, hic scit Christum Jesum in se esse.
(Vers. 6.) Spero autem cognituros vos quia non sumus reprobi. Provocat eos ad scientiam fidei, et rectae vitae. Cum enim coeperint scire apostoli sui certam auctoritatem et meritum apud Deum, poterunt et circa se esse solliciti.
(Vers. 7.) Oro autem Deum, ne quidquam mali faciatis: non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est, faciatis: nos autem, ut quasi reprobi simus. Eo affectu quo semper orat pro eis, ut a malis temperent. Non ut nos, inquit, probati appareamus, id est, non ut in auctoritate videamur, vobis peccantibus. Sed ut vos quod bonum est, faciatis: nos autem, ut quasi reprobi simus. Quid est hoc? Orat Apostolus, ut reprobus sit? Non sane: sed hoc orat, ut his bene agentibus, dum non auderent corripere, quasi humilientur, et humiliati vel reprobi appareant. Probati enim a Deo videntur, dum judicant peccatores, auctoritate concessa. Si ergo quos judicent, non sint, cessante in his auctoritate, quasi reprobi videntur.
(Vers. 8.) Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. Hoc dicit, quia potestas non est data contra veritatem, ut arguant bene viventem: sed pro veritate, ut vindicent in eum, qui inimicus est legis. Ideoque cessabit potestas, si quod bonum est fecerint. Unde et ad Romanos ait: Vis non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, 3). Cum ergo non timet bonum operando, evacuata est apud eum potestas: hoc est quasi reprobum esse; quia hoc in eo cessat, unde probatur potestas.
(Vers. 9.) Gaudemus enim, cum nos infirmamur; vos autem fortes estis. Hoc est infirmari, non exercere potestatem: hos autem optat fortes esse; ut bene agentes vitia vincant, et prohibeant a se vindictam aut correptionem. Hoc et oramus et vestram consummationem. Petit orans, ut in eo perficiantur, nec peccent consummati in virtute bonae vitae, et incorrupta fide.
(Vers. 10.) Idcirco haec absens scribo, ut non praesens durius agam. Apertum est quia ideo absens commonet, ut correctiores illos inveniat, et non illic positus increpet cum pudore; ut erubescat, qui peccat, in coetu fraterno. Secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem. Haec potestas est, quam superius optat esse otiosam, his bene agentibus: si quo minus, exercere se in hac, ut aedificentur correpti, non mortificati peccatores. Non enim destruuntur, qui arguuntur, ut corrigantur: sed aedificantur ad vitam.
(Vers. 11.) De caetero, fratres, gaudete, perfecti estote, consolationem percipite, idem sapite, in pace agite; et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Gaudium hoc de emendatione erit, unde et poterit provenire perfectio: sed ante erit consolatio, ut spe futurorum deserant praesentem oblectationem. Idem sapite: hoc ait, propter veterem discordiam; ut jam 209 unum sentiant. In pace agite. Si concordes fuerint, habebunt pacem. Et Deus pacis et dilectionis erit, inquit, vobiscum. Deus pacis est Christus, qui dixit: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Ipse est et Deus dilectionis; quia iterum ait: Novum mandatum do vobis, ut diligatis invicem. Et in hoc, inquit, cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem, qua dilexi vos, habueritis invicem (Joan. XIII, 34). Alia tamen pax Dei, alia mundi est; quia et maligni et spurici habent pacem, sed ad damnationem; Christi enim pax libera est a peccatis. Perfidiam ergo fugit, dolum spernit, factis malis repugnat. Haec Deo placita est et amica, diabolo autem inimica. Hanc qui habuerit, habebit et dilectionem simul et Deum eorum ad tuitionem perpetuam.
Salutate vos invicem in osculo sancto. Haec salutatio ecclesiastica est; 210 quia oscula haec non carnalia, sed spiritalia sunt, quae complexu corporum animos copulant non desiderio carnis, sed spiritus. Salutant vos sancti omnes. Provocat eos ad sanctitatem, ut et ipsi audeant reddere vicem sanctis in salutatione; ideo enim a sanctis salutantur, ut illos imitentur.
Gratia Domini nostri Jesu Christi, et dilectio Dei, et communicatio Spiritus sancti sit cum omnibus vobis. Amen. Trinitatis hic complexio est, et unitas potestatis, quia totius salutis perfectio est. Dilectio enim Dei misit nobis Salvatorem Jesum, cujus gratia salvati sumus. Ut possideamus hanc gratiam salutis, communicatio facit sancti Spiritus: hic enim dilectos a Deo, et salvatos gratia Christi tuetur; ut trium perfectio consummatio sit hominis in salutem.