Jump to content

Commentaria in Epistolam ad Philemonem (Hieronymus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Epistolam ad Philemonem
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus XXVI


HieStr.CoInEpA17 26 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

741-742 Qui nolunt inter Epistolas Pauli eam recipere quae ad Philemonem scribitur, aiunt, non semper Apostolum, nec omnia, Christo in se loquente, dixisse: quia nec humana imbecillitas unum tenorem sancti Spiritus ferre potuisset: nec hujus corpusculi necessitates [ Al. necessitas] sub praesentia Domini semper complerentur: velut disponere prandium, cibum capere, esurire, saturari, ingesta digerere, exhausta complere; taceo de caeteris, quae exquisite et coacte [ Al. coacta] replicant: ut affirment fuisse aliquod tempus in quo Paulus dicere non auderet: Vivo, jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20); et illud: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Quale, inquiunt, experimentum Christi est, audire: Penulam quam reliqui Troade apud Carpum, veniens tecum affer (II Tim. IV, 13). Et illud ad Galatas: Utinam et excidantur qui vos conturbant (Gal. V, 12). Et in hac ipsa Epistola: Simul autem et praepara mihi hospitium. Hoc autem non solum apostolis, sed prophetis quoque similiter accidisse: unde saepius scriptum feratur: Factum est verbum Domini ad Ezechiel (Ezech. XXII), sive ad quemlibet alium prophetarum: quia post expletum vaticinium, rursum in semet revertens, homo communis fieret e propheta; et excepto Domino nostro Jesu Christo in nullo sanctum Spiritum permansisse [ Al. remansisse]. Quod signum et Joannes Baptista acceperat, ut super quem vidisset Spiritum sanctum descendentem et manentem in eo, ipsum esse cognosceret (Joan. I). Ex quo ostendit [ Al. ostenditur] 743-744 super multos quidem descendere Spiritum sanctum; sed proprium hoc esse Salvatoris insigne, quia permaneat in eo. His et caeteris istiusmodi, volunt aut Epistolam non esse Pauli, quae ad Philemonem scribitur: aut etiam si Pauli sit, nihil habere quod aedificare nos possit; et a plerisque veteribus repudiatam, dum commendandi tantum scribatur officio, non docendi. At econtrario qui germanae auctoritatis eam esse defendunt, dicunt numquam in toto orbe a cunctis Ecclesiis fuisse susceptam, nisi Pauli apostoli crederetur: et hac lege ne secundam quidem ad Timotheum, et ad Galatas eos debere suscipere, de quibus et ipse humanae imbecillitatis exempla protulerit: Penulam quam reliqui Troade apud Carpum, veniens tecum affer; et: Utinam excidantur qui vos conturbant. Inveniri plurima et ad Romanos, et ad caeteras Ecclesias maximeque ad Corinthios remissius et quotidiano pene sermone dictata, in quibus Apostolus loquatur: Caeteris autem ego dico, non Dominus. Quas et ipsas quia aliquid tale habent, aut Pauli epistolas non putandas: aut si istae recipiuntur, recipiendam esse et ad Philemonem, ex praejudicio similium receptarum. Valde autem eos et simpliciter errare, si putent cibum emere, hospitium praeparare, vestimenta conquirere, esse peccatum, et asserere fugari Spiritum sanctum, si corpusculi paulisper necessitatibus serviamus. Nolite, inquit Apostolus, contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30). Quibus operibus Spiritus sanctus contristetur propheta commemorat, multis in ordine vitiis peccatisque digestis, ad extremum inferens: In omnibus istis contristabas me. Alioqui calicem aquae frigidae porrigere, pedes lavare, immolare vitulum, prandium praeparare, peccatum sit: cum sciamus ex his rebus in Dei quosdam filios adoptari? Non est hujus temporis ad omnia respondere: quia nec omnia, quae illi proponere solent, intulimus. Quod si non putant eorum esse parva quorum et magna sunt, alterum mihi Conditorem, juxta Valentinum, Marcionem et Apellen, formicae, vermium, culicum, locustarum: alterum coeli, terrae, maris, et angelorum debent introducere. An potius ejusdem potentiae est, ingenium quod in majoribus exercueris, etiam in minoribus non negare? Et quoniam Marcionis fecimus mentionem, Pauli esse Epistolam ad Philemonem saltem Marcione auctore doceantur. Qui cum caeteras Epistolas ejusdem vel non susceperit, vel quaedam in his mutaverit atque corroserit, in hanc solam manus non est ausus mittere: quia sua illam brevitas defendebat. Sed mihi videntur, dum epistolam simplicitatis arguunt, suam imperitiam prodere, non intelligentes quid in singulis sermonibus virtutis ac sapientiae lateat. Quae, orantibus vobis, et ipso nobis sancto Spiritu suggerente, quo scripta sunt, suis locis explanare conabimur. Si autem brevitas habetur contemptui, contemnatur Abdias, Naum, Sophonias, et alii duodecim prophetarum [ Al. prophetae], 745-746 in quibus tam mira et tam grandia sunt quae feruntur, ut nescias utrum brevitatem sermonum in illis admirari debeas, an magnitudinem sensuum. Quod si intelligerent hi, qui Epistolam ad Philemonem repudiant, numquam brevitatem despicerent: quae pro laciniosis Legis oneribus, evangelico decore conscripta est, dum breviatum consummatumque sermonem facit Dominus super terram. Sed jam ipsa Apostoli verba ponenda sunt, quae ita incipiunt.

INCIPIT LIBER.

(Vers. 1 seqq.) Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto et cooperatori nostro, et Apphiae sorori, et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiae quae in domo tua est, gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino nostro Jesu Christo. Praepostero ordine atque perverso, in Epistolas Pauli dictari a me vobis placuit. Nam cum id crebro, o Paula et Eustochium, peteretis ut facerem; et ego obnixe ne facerem recusarem, saltem parvam, et quae vobis ut numero versuum, ita sensu quoque et ordine videbatur extrema, ut dissererem coegistis. Rem itaque principii in fine tentabo, et quod alius in exordio statim Apostoli quaereret, quare, aut quo tempore, vel quo cognominante, e Saulo Pauli nomen acceperit, hoc ego nunc facere compellor: ne mu quidem, ut dicitur, ante hanc diem in eum facere ausus. Neque vero putandum est, ut a simplicioribus Latinis legitur, Saulum ante dictum esse, et non Saul: quia et de tribu Benjamin erat, in qua hoc nomen familiarius habebatur. Siquidem et ille Saul, rex Judaeae, persecutor David, de tribu Benjamin fuit. Quod autem Saulus a nobis dicitur, non mirum est Hebraea nomina ad similitudinem Graecorum et Romanorum casuum declinari, ut sicut pro Joseph, Josephus: pro Jacob, Jacobus: ita pro Saul quoque, Saulus in nostra lingua ac sermone dicatur. Quaeritur igitur, cur, aut quo jubente, vel antiquum nomen amiserit, vel novum sumpserit. Ut ex Abram, Abraham diceretur, Dei jussione perfectum est (Gen. XVII, etc.): ut ex Sarai, Sarae vocabulum fieret, aeque Dei imperium fuit. Et ut ad novum Instrumentum veniam, ut Simon, Petri nomen acciperet (Marc. III): et filii Zebedaei, BANE REEM ( ), hoc est, filii tonitrui vocarentur, Domini nostri Jesu Christi voce praeceptum est (Ibidem). Quare autem e Saulo Paulus dictus sit, nulla Scriptura memorat. Audacter itaque faciam, sed forte vere de Actibus Apostolorum suspiciones meas affirmans. Legimus in eis, quod sanctus Spiritus Antiochiae dixerit: Separate mihi Barnabam et Saulum, in opus ad quod assumpsi eos. Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos (Actor. XIII, 3 seqq.). Qui cum Seleuciam Syriae descendissent, et navigantes Salaminam Cypri, quae nunc Constantia dicitur, pervenissent, haberentque secum in ministerio Joannem (propter quem postea aedificatorium Ecclesiae jurgium concitatum est) et omni insula peragrata, Paphum usque venissent, invenerunt quemdam magum [ Al. magnum] pseudoprophetam nomine Bar Jesu, cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Qui accitis Barnaba et Saulo [ Al. Paulo], desiderabat Dei sermonem ab eis audire. Resistente itaque mago [ Al. magno], et a fide recta Sergium depravante, Saulus (ait Scriptura) qui et Paulus, repletus Spiritu sancto, intuens in eum dixit: O plene omni dolo, et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas? Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus, non videns solem usque ad tempus. Confestimque cecidit in eum caligo et tenebrae, et circuiens quaerebat qui ei manus daret. Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit, admirans super doctrina Domini. Et cum a Papho navigassent Paulus, et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliae. Diligenter attende, quod hic primum nomen Pauli acceperit. Ut enim Scipio, subjecta 747 Africa, Africani sibi nomen assumpsit: et Metellus, Creta insula subjugata, insigne Cretici suae familiae reportavit: et Imperatores nunc usque Romani ex subjectis gentibus, Adiabenici, Parthici, Sarmatici nuncupantur: ita et Saulus ad praedicationem gentium missus, a primo Ecclesiae spolio proconsule Sergio Paulo, victoriae suae trophaea retulit, erexitque vexillum, ut Paulus diceretur e Saulo. Si autem et interpretatio nominis quaeritur, Paulus in Hebraeo, mirabilem sonat. Revera mirum, ut post Saul, qui interpretatur, expetitus, eo quod ad vexandum Ecclesiam, fuisset a diabolo postulatus, de persecutore vas fieret electionis. Plus forte quam oportuit, sed necessarie disputatum est. Quod autem sequitur, vinctus Jesu Christi, in nulla Epistola hoc cognomine usus est, licet in corpore Epistolarum, ad Ephesios videlicet et Philippenses, et Colossenses, esse se in vinculis pro confessione testetur. Majoris autem mihi videtur supercilii, vinctum se Jesu Christi dicere, quam Apostolum. Gloriabantur quippe apostoli, quod digni fuerant pro nomine Jesu Christi contumeliam pati (Act. V, 41); sed necessaria auctoritas vinculorum. Rogaturus pro Onesimo, talis rogare debuit, qui posset impetrare quod posceret. Felix nimirum qui non in sapientia, non in divitiis, non in eloquentia et potentia saeculari, sed in Christi passionibus gloriatur. Tali et ad Galatas Epistolam sermone concludens: De caetero, ait, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini nostri Jesu Christi in corpore meo porto (Galat. VI). Non omnis autem qui vinctus est vinctus est Christi; sed quicumque pro Christi nomine et pro ejus confessione vincitur, ille vere vinctus dicitur Jesu Christi, et sanguis effusus is tantum martyrem facit, qui pro Christi nomine funditur. Scribit igitur ad Philemonem Romae vinctus in carcere, quo tempore mihi videntur ad Philippenses, Colossenses, et Ephesios Epistolae esse dictatae. Ad Philippenses illa ex causa: primum quod cum solo Timotheo scribit, quod et in hac Epistola facit. Dehinc quod vincula sua manifesta dicit facta pro Christo 748 in omni praetorio. Quid sit autem praetorium, in ipsius Epistolae fine significat, Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt. A Caesare missus in carcerem, notior familiae ejus factus, persecutoris domum, Christi fecit Ecclesiam. Deinde ait: Quidam autem ex contentione Christum annuntiant, non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis (Philip. I, 17). Porro et ad Colossenses principium simile. Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater. Et in consequentibus: Cujus factus sum ego Paulus minister, qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis: et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia (Col. I, 2, 23, 24). Et in fine: Salutatio mea manu Pauli, memores estote vinculorum meorum (Col. IV, 18). Hoc ideo, ut sciamus has quoque Epistolas de carcere et inter vincula fuisse dictatas. Illud autem proprie habet ad Colossenses, quod idem Onesimus, qui nunc Philemoni commendatur, etiam perlator ejusdem sermonis fuit. Denique ait: Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus frater, et minister fidelis, et conservus in Domino quem misi ad vos, ad hoc ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra, cum Onesimo charissimo, et fideli fratre, qui est ex vobis (Ibid., 7, 8). Si autem Philemon, ad quem haec epistola scribitur, Onesimi dominus est, immo frater esse coepit in Domino, et ad Colossenses refertur quod Onesimus ex eis sit: ratio nos ipsa et ordo deducit, quod et Philemon Colossensis sit, et eo tempore communem ad omnem Ecclesiam Onesimus epistolam tulerit, quo privatas et sui commendatrices ad Dominum litteras sumpserat. Est et aliud indicium, quod in hac eadem epistola et Archippus nominatur: cui hic cum Philemone scribitur: Dicite, inquit, Archippo, vide ministerium quod accepisti a [Al. in] Domino, ut illud impleas. Quod est ministerium quod Archippus accepit a Domino? Ad Philemonem legimus: Et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiae quae in domo tua est. Ex quo puto aut episcopum eum fuisse Colossensis Ecclesiae, cui admonetur, studiose et diligenter praeesse, 749 ut Evangelii praedicatorem. Aut si ita non est, illud mihi impraesentiarum sufficit, quod et Philemon et Archippus, et Onesimus ipse qui litteras perferebat, fuerint Colossenses, et eodem tempore quatuor (ut ante diximus) Epistolae scriptae sunt. Ad Ephesios vero illam ob causam, quod pro Christo et hic vinctum se esse dicat, et eadem quae ad Colossenses jusserat, in hujus quoque Epistolae fine praecipiat, ut uxores subjiciantur viris, et viri uxores diligant, ut filii obediant parentibus, ut patres non provocent ad iracundiam filios suos, ut servi obediant dominis carnalibus, ut domini, relictis minis, ea servis quae justa sunt, praebeant: et ad extremum Epistolam suam hoc fine concludat: Quid agam, notum vobis faciet Tychicus charissimus frater, et fidelis minister in Domino: quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa me sunt, et consoletur corda vestra. Tychicus autem is est, qui et ad Colossenses cum Onesimo mittitur, et eo tempore Onesimum habuit comitem, quo Onesimus ad Philemonem litteras perferebat.

Et Timotheus frater. In aliis epistolis Sosthenes et Silvanus, interdum et Timotheus frater [ Al. tacet frater] assumitur. In quatuor tantum Timotheus, quia vel eodem tempore, vel praesente Timotheo caeterisque, dictatae sint. Quod ego duplici ex causa factum puto; ut et Epistola majorem haberet auctoritatem, quae non ab uno scribebatur: et quia nulla aemulatio erat inter apostolos, si quid forte Paulo dictante, alii spiritus suggessisset, absque ulla tristitia addebat Paulus in litteris quas dictabat. Secundum id quod ipse Corinthiis praecepit, ut si alio prophetante, alii fuerit revelatum, taceat ille qui prius prophetabat (I Cor. XIV). Ita ipse quoque praeceptum suum opere complebat, et propter pauca quae alio addiderat suggerente ut suam, ita alterius quoque epistolam praescribebat. Philemoni, inquit, dilecto. Non habetur in Graeco ἠγαπημένῳ, quod dilectus dicitur, sed ἀγαπητῷ, id est, diligibili. Inter dilectum autem et diligibilem, hoc interest, quod dilectus appellari potest et ille qui dilectionem non meretur. Diligibilis vero is tantum qui merito diligitur. Denique et inimicos nostros diligere praecipimur, qui sunt 750 dilecti, sed non diligibiles. Amamus quippe illos, non quia amari merentur, sed quia praecipitur eos odio non habendos. Illud vero quod in quadragesimi quarti Psalmi titulo praenotatur, pro dilecto, melius habet in Graeco, pro diligibili: qui locus manifestissime de Christo intelligitur. Licet enim Judaei IDIDIA ( ), hoc est, amatum Dei, Salomonem dici putent, quod ei a Deo sit ob sapientiam nomen impositum (II Reg. XII): tamen amatus Dei quis magis dici potest, nisi is de quo in Evangelio Pater loquitur: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, hunc audite (Luc. IX, 36) Denique et in Isaia ita scriptum habet: Cantabo dilecto canticum diligibilis vineae meae. Vinea facta est dilecto (Isai. V, 1). Et hoc circumcisio de populo Judaico accipiendum putans, impegit in lapidem offensionis, et petram scandali: non recogitans vineam quae de Aegypto translata est, esse domum Israel, et Christum hic dici vel diligibilem, vel dilectum: dum et ipse diligi meretur a sanctis, et sancti eum diligunt, offerentes ei magis charitatem, quam ulla [ Al. alia] charitatis praemia postulantes. Scribunt igitur Paulus et Thimotheus, Philemoni charissimo et cooperatori: qui ideo charissimus dictus est, quod in eodem Christi opere versetur. Apphiae [ Al. Appiae] quoque sorori, non habenti in se falsae aliquid, et fictae germanitatis: et Archippo commilitoni, quem arbitror cum Paulo et Thimotheo contra adversarios pro Christi nomine dimicantem exstitisse victorem, et propterea nunc commilitonem dici, quod in eodem certamine belloque superaverit. Scribitur etiam Ecclesiae quae in domo ejus est. Verum hoc ambiguum, utrum Ecclesiae quae in domo Archippi sit: an ei quae in domo Philemonis. Sed mihi videtur non ad Archippi, sed ad Philemonis referendum esse personam, cui ipsa quoque epistola deputatur. Nam licet Paulus et Thimotheus pariter scribant ad Philemonem, Appiam, Archippum, et Ecclesiam: tamen in sequentibus approbatur Paulum tantummodo ad Philemonem scribere, et unum cum uno sermocinari. Gratias ago Deo meo semper, et memoriam tui faciens. Hunc autem morem scribendi in nonnullis epistolis ejus invenire poteritis: quod cum plures, et ad plures 751 in praefatione ponantur, postea per totum corpus Epistolae, unus disputans inducatur. Illud quod ad Galatas scribens Apostolus ait: in Christi fide nihil referre, gentilis sit aliquis, an Judaeus: vir, an mulier: servus, an liber (Galat. III, 28): etiam in hoc loco perspicuum fit. Inter duos quippe viros et apostolicos, inter cooperatorem Pauli, et commilitonem ejus, medium Apphiae nomen inseritur: ut tali [ Al. talis] ex utroque latere fulta comitatu, non videatur ordinem sexus habere, sed meriti. Quod autem ait, Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo, adhuc a duobus ad plures scribitur, et in omnibus pene Epistolis aequale principium est, ut gratiam eis et pacem a Deo Patre et Christo Domino imprecetur. Ex quo ostenditur unam Filii Patrisque esse naturam, cum id potest Filius praestare quod Pater, et dicitur id Pater praestare quod Filius. Gratia autem est, qua nullo merito nec opere salvamur. Pax, qua reconciliati Deo per Christum sumus ut ibi: Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo (II Cor. V, 20).

(Vers. 4 seqq.) Gratias ago Deo meo semper, memoriam tui faciens in orationibus meis, audiens charitatem tuam, et fidem quam habes in Domino Jesu, et omnes sanctos ejus: ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod in vobis est in Christo. Haec jam non ut Paulus et Timotheus, Philemoni et caeteris; sed ut solus Paulus, ad solum Philemonem loquitur: Gratias, inquiens, ago Deo meo semper [Al. addit et] memoriam tui faciens in orationibus meis. Ambigue vero dictum, utrum gratias agat Deo suo semper, an memoriam ejus faciat in orationibus suis semper. Et utrumque intelligi potest. Qui enim praecipit aliis, ut in omnibus gratias agant Deo, nullis angustiis poterit coarctari, ut gratias semper Deo ipse non referat. Si autem pro sanctis, et melioribus quibusque Paulus semper orabat (sanctus autem et Philemon est, tantam habens in se fidem et charitatem, ut non solum auditu ei, sed etiam opere nosceretur) et pro Philemone semper orasse Paulum, credibile est: quo scilicet fides et charitas quam habebat in Christo, et in omnes 752 sanctos ejus, per communicationem fidei, et operationem agnitionis in omni bono, Christi misericordia servaretur; et de charitate quidem quam habebat in Christo Jesu, et in omnes sanctos ejus, non difficilis interpretatio est: qua post Deum diligere jubemus et proximos. Nunc hoc quaeritur, quomodo eamdem fidem in Christo Jesu habere quis possit, et in sanctos ejus; ἀπὸ κοινοῦ enim resonat charitatem quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos ejus: et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos ejus. Ad expositionem hujus loci de Exodo sumamus exemplum: Credidit populus Deo et Moysi servo ejus (Exod. XIX). Una atque eadem credulitas in Moysen refertur, et in Deum: ut populus qui credebat in Dominum, aeque credidisse dicatur [ Al. scribatur] in servum. Hoc autem non solum in Moyse, sed in omnibus sanctis ejus est; ut quicumque credidit Deo, aliter ejus fidem recipere non queat, nisi credat et in sanctos ejus. Non est enim in Deum perfecta dilectio et fides, quae in ministros ejus odio et infidelitate tenuatur. Quod autem dico, tale est: credidit [ Al. credit] quispiam in conditorem Deum: non potest credere, nisi prius crediderit, de sanctis ejus vera esse quae scripta sunt: Adam a Deo plasmatum, Evam ex costa illius, et latere fabricatam, Enoch translatum, Noe naufrago solum orbe servatum: quod primus Abraham de terra sua, et cognatione jussus exire, circumcisionem quam in signum futurae prolis acceperat, posteris dereliquit: quod Isaac oblatus victima sit, et pro illo aries immolatus, coronatusque sentibus, passionem Domini deformarit: quod Moyses et Aaron decem plagis Aegyptum afflixerint: quod ad vocem Jesu filii Nave precesque steterit sol in Gabaon, et luna in valle Ailon. Longum est universa Judicum gesta percurrere: et totam Samson fabulam, ad veri solis (hoc quippe nomen ejus sonat) trahere sacramentum. Ad Regum [ Al. Regnorum] libros veniam quando in tempore messis, obsecrante Samuele, pluviae de coelo, et flumina repente manarunt: et David unctus in regem est: et Nathan 753 et Gad prophetaverunt mysteria; cum Elias igneo raptus est curru, et Elisaeus spiritu duplici mortuus mortuum suscitavit. Haec et caetera quae de sanctis scripta sunt, nisi quis universa crediderit, in Deum sanctorum credere non valebit: nec adduci ad fidem veteris Testamenti, nisi quaecumque de patriarchis et prophetis, et aliis insignibus viris narrat historia, comprobarit: ut ex fide Legis, ad fidem veniat Evangelii, et justitia Dei in eo reveletur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit (Abac. II). Praecipitur et in alio loco: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, dicit Dominus Deus vester (Levit. XIX, 2). Eadem sanctitas servis debetur et Domino: et sanctificans quippe et sanctificati ex uno omnes. Non putemus levem Philemonis praedicationem, si eamdem fidem habeat in sanctos quam et in Deum. Qui credit Deum sanctum esse, utique non errat. Quod si quis hominem qui sanctus non est, sanctum esse crediderit, et Dei eum junxerit societati, Christum violat, cujus corporis omnes membra sumus. Qui dicit, inquit, justum injustum, et injustum justum, abominabilis uterque apud Deum est (Prov. VII, 15): similiter qui sanctum dicit esse non sanctum, et rursum non sanctum, asserit sanctum, abominabilis apud Deum est. Omnes credentes, secundum Apostolum, Christi corpus efficiuntur [ Al. efficimur] (I Cor. VI). Qui in Christi corpore errat et labitur, asserens membrum ejus vel sanctum esse, cum non sit: vel non sanctum esse, cum sanctum sit, vide quali crimine obnoxius fiat: Vae, ait Isaias, qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce: ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras (Isai. V, 20). Dulce, puto esse sanctimoniam: amarum, quod sanctimoniae contrarium est; aeque lux sanctimonia intelligi potest, tenebrae contrariae sanctitati. Quis putas e nobis probandis numismatibus callidus trapezita, non errabit in discretione sanctorum? Qui cum in Deum vel in sanctos ejus aequalem charitatem habuerit, et fidem, ipsius fidei communicationem debet habere non disparem: ut sicut credit et diligit, ita dilectionem suam et fidem opere consumat. Unde ait: Evidens fiat in agnitione omnis boni; sive ut in Graeco melius habetur, efficax; 754 ἐνηργὴς enim proprie transferri potest, efficax, sive operatrix: ut non solum fidem nobis, et charitatem in Deum, et in sanctos ejus sufficere posse credamus; sed id quod credimus [ Al. creditur], opere compleatur. Potest autem accidere, ut quis habeat fidem, et eam opere consummet: verum simpliciter et nude, non habens agnitionem nec scientiam ejus, juxta illud Apostoli: Confiteor zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2). Sunt hodie plerique simplicium, qui faciunt opera justitiae, et non habent eorum quae ipsi operantur scientiam. Unde addidit: Ut communicatio fidei tuae operatrix fiat in agnitione omnis boni. Quantis gradibus quantisque saltibus, apostolicus in altiora sermo se tendit? Habet quispiam charitatem et fidem in Deum et in sanctos ejus: sed forsitan non aequali eam in omnes lance communicet. Communicet forsitan in cunctos, sed opere non expleat: voluntate impleat aliquis et opere, sed gestorum suorum perfectam habere non potest notionem. Sit talis quoque qui et opus habeat et scientiam, sed non omnis agnitionem habet boni; multa enim juste, mansuete, studioseque perpetrans, impar est suis in aliqua parte virtutibus. An non talis Philemon? Habet quippe communicationem operatricis fidei, et charitatis in agnitione omnis boni. Quae cum in apostolis sit, non eam putemus ob id tantum esse perfectam, si in illis sit: sed in eo totam esse, quia Christi est, ut quidquid boni, et in Philemone laudatur, et de apostolorum exemplo sumitur: inde bonum sit, quia de fonte Christi ducatur.

(Vers. 7.) Gaudium enim magnum habuimus, et consolationem in charitate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Plenius inculcat et edocet, quare dixerit: Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis. Dignum siquidem erat agere gratias Deo super charitate Philemonis, qui internum cordis affectum, et profundos animi sanctorum recessus suscipiendo refecerat. Et hoc idioma apostolicum est; ut semper viscera vocet, volens plenam mentis ostendere charitatem. Unde gaudens cum gaudentibus, et cum his qui requieverant, se refectum esse credens: 755 habet laetitiam non transitoriam et levem, et quae fortuito possit accidere; sed magnam, et prout erat in Philemone charitas, eminentem: quam augebat consolatio super Philemonis charitate descendens, plena a Patre misericordiarum, et Deo totius consolationis.

(Vers. 8, 9.) Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu, imperandi tibi quod prodest propter charitatem: magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex: nunc autem et vinctus Jesu Christi. Multis in Philemonem laudibus ante praemissis, cum res talis sit, pro qua rogatus est, quae et praestanti sit utilis et roganti, poterat Paulus magis imperare, quam petere. Et hoc ex fiducia illa veniebat, quod qui tanta ob Christum opera perpetrarat, utique impar sui in caeteris esse non poterat. Sed vult magis petere quam jubere, grandi petentis auctoritate proposita; per quam et Apostolus obsecrat, et senex et vinctus Jesu Christi. Totum autem pro quo rogat, illud est: Onesimus servus Philemonis, fugam furto cumulans quaedam rei domesticae compilarat: hinc pergens ad Italiam, ne in proximo facilius posset apprehendi, pecuniam domini per luxuriam prodegerat. Hoc ne quis putet temere, et ut libet a nobis fictum, in sequentibus discat. Numquam enim Paulus diceret: Si quid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa: Ego Paulus scripsi manu mea, ego reddam. Nec sponsor rei fieret ablatae, nisi esset id quod ablatum fuerat dissipatum. Hic igitur cum ob confessionem Christi, Paulus Romae esset in carcere, credidit in Christum: et ab eo baptizatus, digna poenitentia maculas vitae prioris abstersit: intantum ut is apostolus conversionis ejus testis fieret, qui quondam Petrum increpaverat, non recto pede in Evangelii veritate gradientem (Galat. II). Quantum igitur ad peccatum et ad facinus pertinet, quo dominum laeserat, veniam non meretur; quantum vero ad Apostoli testimonium, qui scit eum plene conversum, grandi pondere premitur, qui rogatur, ut qui e servo fugitivo atque raptore, minister Apostoli factus erat. (Quod autem aliud habeat Apostolus ministerium nisi Evangelii Christi Jesu?) jam non quasi a domino, sed quasi a conservo, et coevangelista, ignosceretur ei, qui servus esset Christi similiter et minister.

(Vers. 10, seqq.) Obsecro te de meo filio, quem genui in 756 vinculis, Onesimo, qui tibi aliquando inutilis fuit; nunc autem et tibi, et mihi utilis est: quem remisi tibi. Tu autem illum, id est mea viscera, suscipe, quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii. Volens impetrare quod postulat, jam non pro servo Philemonis, sed pro filio suo se asserit deprecari; et de illo filio quem genuerit in vinculis Evangelii, hoc est, quae pro Christi Evangelio sustinebat: qui cum ante inutilis domino suo tantum fuerit (nec enim servus fur atque fugitivus alteri nocuit, nisi domino suo) nunc econtrario utilitatis compensatione, qua ipsi domino et Paulo utilis est, caeterisque per Paulum, plus charitatis meretur, quam odii ante meruerat. Unde ait: Qui tibi aliquando inutilis fuit. Tibi, inquit, soli; non caeteris: nunc autem et mihi, et tibi utilis. Utilis domino in eo, quia posset et Paulo servire pro domino suo; Paulo vero in eo utilis: quia illo in carcere, vinculisque detento, posset ei in Evangelio ministrare. Simul autem admirandum de magnanimitate Apostoli, et in Christum mente ferventis. Tenetur in carcere, vinculis stringitur, squalore corporis, charorum separatione, poenalibus tenebris coarctatur, et non sentit injuriam, non dolore cruciatur, nihil novit aliud, nisi de Christi Evangelio cogitare. Sciebat servum, sciebat fugitivum, sciebat aliquando raptorem ad Christi fidem esse conversum. Grandis laboris est talem hominem in eo perseverare quod coepit. Idcirco filium suum, et filium vinculorum, et ministrum Evangelii in vinculis constituti, inculcat, ac replicat, ut Philemon ille prudenter et dispensatorie tantum in praefatione laudatus, non auderet negare, ne suis laudibus videretur indignus. Quod autem ait: Tu autem illum, id est, mea viscera suscipe, hoc est, quod paulo ante dixi: viscera significare internum cordis affectum, et plenam ex animo voluntatem, cum totum quidquid in nobis est, suscipitur a rogato. Alias autem omnes liberi viscera sunt parentum.

(Vers. 14.) Sine consilio autem tuo nihil volui facere: ut non quasi ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. Hoc quod a plerisque quaeritur, et saepissime retractatur: quare Deus hominem faciens, non eum bonum rectumque condiderit, de 757 praesenti loco solvi potest. Si enim Deus voluntarie, et non ex necessitate bonus est, debuit hominem faciens, ad suam imaginem et similitudinem facere, hoc est, ut et ipse voluntarie, et non ex necessitate bonus esset. Qui autem asserunt ita cum debuisse fieri, ut malum recipere non posset, hoc dicunt: talis debuit fieri qui necessitate bonus esset, et non voluntate. Quod si talis fuisset effectus, qui bonum non voluntate, sed necessitate perficeret, non esset Deo similis: qui ideo bonus est, quia vult, non quia cogitur. Ex quo manifestum est, rem eos inter se postulare contrariam. Nam ex eo quod dicunt, Debuit homo Deo similis fieri, illud petunt, ut liberi fieret arbitrii, sicut Deus ipse est. Ex eo autem quod inferunt [ Al. infertur], talis debuit fieri, qui malum recipere non posset; dum necessitatem ei boni important, illud volunt, ut homo Deo similis non fieret. Potuit itaque et apostolus Paulus absque voluntate Philemonis, Onesimum sibi in ministerium retinere. Sed si hoc sine voluntate Philemonis fecisset: bonum quidem erat, sed non voluntarium. Quod autem non erat voluntarium, alio genere arguebatur non esse bonum. Nihil quippe bonum dici potest, nisi quod ultroneum est. Ex quo Apostoli consideranda prudentia est: qui idcirco fugitivum servum remittit ad dominum, ut prosit domino suo: qui prodesse non poterat, si domino teneretur absente. Superior ergo quaestio ita solvitur: Potuit Deus hominem sine voluntate ejus facere bonum. Porro si hoc fecisset, non erat bonum voluntarium, sed necessitatis. Quod autem necessitate bonum est, non est bonum, et alio genere malum arguitur. Igitur proprio arbitrio nos relinquens, magis ad suam imaginem et similitudinem fecit. Similem autem Deo esse absolute bonum est.

(Vers. 15, 16.) Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut aeternum illum reciperes. Jam non sicut servum, sed plus servo, fratrem charissimum, maxime mihi: quanto magis autem tibi, et in carne, et in Domino. Nonnumquam malum occasio fit bonorum, et hominum prava consilia Deus vertit ad rectum. Quod dico manifestius exemplo fiet. Joseph fratres, sui 758 zeli stimulis incitati, Ismaelitis viginti aureis vendiderunt (Gen. XXXVII). Hoc initium et patri, et fratribus, et omni Aegypto bonorum omnium fuit. Denique ipse postea ad fratres: Vos, inquit, cogitastis de me mala: et Deus cogitavit de me bona (Gen. XLV, 8). Simile quid et in Onesimo possumus intelligere, quod mala principia occasiones fuerint rei bonae. Si enim dominum non fugisset, numquam venisset Romam ubi erat Paulus vinctus in carcere. Si Paulum in vinculis non vidisset, non recepisset fidem in Christum. Si Christi non habuisset fidem, numquam Pauli effectus filius, in opus Evangelii mitteretur. Ex quo paulatim, et per gradus suos, reciprocante sententia, ideo minister Evangelii est factus Onesimus, quia fugit a domino. Pulchre autem addens, forsitan, sententiam temperavit. Occulta sunt quippe judicia Dei, et temerarium est quasi de certo pronuntiare quod dubium est. Forsitan, inquit, ideo discessit: caute, timide, trepidanter, et non toto [ Al. totum] fixo gradu: ut si non posuisset forsitan, omnibus servis fugiendum esset, ut apostolici fierent. Quod autem, ad horam, junxit, horam pro tempore debemus accipere. Ad comparationem enim aeternitatis, omne tempus breve est. Ut aeternum illum reciperes. Nullus aeternus dominus servi sui: potestas quippe ejus, et utriusque conditio, morte finitur. Onesimus vero qui ex fide Christi factus aeternus est, aeterno Philemoni, quia in Christum et ipse crediderat, spiritu libertatis accepto, jam non servus, sed frater coepit esse de servo, frater charissimus, frater aeternus: aeterno et ipsi Apostolo dominoque suo, cui Onesimum ut carnis ante conditio: ita postea spiritus copulat. Et tunc quidem quando erat ei subjectus in carne, non erat ei junctus in Domino; nunc autem ei et in carne junctus est, et in Domino. Ex quo intelligimus servum qui crediderit Christo, duplici domino suo lege constringi, ut ei et carnis necessitate jungatur ad tempus, et in aeternum spiritu copuletur.

(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. Philemon Paulum socium habere cupiebat, et in Christum credens, tales utique volebat habere profectus, ut Paulo similis fieret, et ei 759 communicaret in vinculis. Consideremus ergo quantum hic laudetur Onesimus, quantum profecisse dicatur: cum ita recipiendus sit ut Apostolus et sic ejus dominus ut Pauli debeat desiderare consortium. Breviter quod dicit tale est: Si me vis habere consortem, habeto et Onesimum, quem ego consortem, et filium meum, et viscera mea habeo: quem si non susceperis, nec habere volueris, et ipse intelligis quod me habere non possis.

(Vers. 18.) Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. Imitator Domini sui, et Christum in se loquentem habens, ea juxta vires suas debet facere quae Christus. Si enim ille infirmitates nostras portavit, et plagas nostras doluit, juste Apostolus pro Onesimo se opponit, et spondet quae ille debebat. Ut autem supra diximus, totum illud est, quod ablatum furto, et per luxuriam perditum, non poterat absolvi: quod Philemon grandi pretio pensabat [ Al. compensabat] dum pro servo fugitivo, et pecunia perdita, et fratrem charissimum, et fratrem reciperet aeternum, et per eum sibi Apostolum faceret debitorem.

(Vers. 19.) Ego Paulus scripsi manu mea. Ego reddam, ut non dicam tibi, quia et ipsum te mihi debes. Quod dicit tale est: Quod Onesimus furto rapuit, ego me spondeo redditurum: cujus sponsionis, Epistola haec et manus testis est propria: quam non solito more dictavi, sed mea manu ipse conscripsi. Crede igitur mihi pro Onesimo pollicenti. Hoc autem dico quasi ad extraneum loquens. Caeterum si ad jus meum redeam, propter sermonem Christi, quem tibi evangelizavi, et Christianus effectus es, teipsum mihi debes. Quod si tu meus es, et tua omnia mea sunt: Onesimus quoque, qui tuus est, meus est. Poteram igitur eo uti ut meo; sed voluntati tuae relinquo, ut mercedem habeas ignoscendo.

(Vers. 20.) Ita, frater, ego te fruar in Domino. Proprietatem Graecam Latinus sermo non explicat. Quod enim ait, ναὶ, ἀδελφέ: ναὶ quoddam quasi adverbium blandientis est. Nos autem interpretantes, ita, frater, aquatius et dilutius nescio quid magis aliud quam id quod est scriptum, sonamus. Sicut enim ANNA ( ) illud Hebraicum, pro quo frequenter 760 Septuaginta interpretes ὦ δὴ transtulerunt, in lingua sua significat deprecantis affectum: unde nonnumquam Symmachus pro ANNA, δέομαι, hoc est, obsecro, transtulit: ita et nos eamdem in Graeca lingua vim patimur, quam Graeci sustinent in Hebraea. Quod autem ait: Ego te fruar in Domino, aliud multo intelligitur quam putatur. Apostolus non fruitur nisi eo qui multas in se habet concinentesque virtutes, et totum quod Christus dicitur pro varietate causarum: sapientiam videlicet, justitiam, continentiam, mansuetudinem, temperantiam, castitatem: has imprecatur Philemoni: ut cum his abundaverit, ipse eo perfruens impleatur. Et ne putes illam fruitionem dici, qua nos saepe nostri inter nos praesentia delectamur, addidit, in Domino: ut ex eo quod Domini nomen adjunctum est, intelligeretur, et alia esse fruitio, qua quis absque Domino perfruatur.

Refice viscera mea in Christo. Sicut ipse frui vult Philemone in Domino: ita viscera sua Onesimum, quem et superius eodem nomine appellavit, refici vult per Philemonem, et ambigue dictum: utrum viscera Pauli in Christo Onesimus sit: an viscera Pauli Onesimus per Philemonem in Christo reficienda sint. Si superius accipere volueris, recte Pauli in Christo viscera dicentur Onesimus, quem in vinculis Christo genuit. Si posterius: in Christo reficiendus est Onesimus a Philemone, dum ejus in Christo sermonibus eruditur.

(Vers. 21.) Confidens de obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam super id quod dico facies. Qui praesumit de eo quem rogaturus est, ipsa quodammodo praesumptione praejudicat, ne ei negare liceat quod rogatur. Porro si scit ille qui postulat plusquam rogavit, rogatum esse futurum: ideo minora petit, ut habeat rogatus voluntariam, et majorem praestatione mercedem. Si autem Philemon haec ad hominis praeceptum facit: quanto magis faciet ob dilectionem Dei? Unde merito Apostoli voce laudatur: quod mandata ejus opere praevertat, et possit dicere: Voluntaria oris mei complaceant tibi, Domine (Ps. CXVIII, 108): plusque faciens quam praeceptum est, vincat eos qui tantummodo imperata fecerunt, et jubentur dicere: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, 761 fecimus (Luc. XVII, 10). Virginitas quoque propterea majori praemio coronatur: quia praeceptum Domini non habet, et ultra imperata se tendit.

(Vers. 22.) Simul autem et praepara mihi hospitium. Non puto tam divitem fuisse Apostolum, et tantis sarcinis occupatum, ut praeparato egeret hospitio, et non una contentus cellula, breves corporis sui spatio aedes, amplissimas existimaret: sed ut dum eum exspectat [ Al. spectat] Philemon ad se esse venturum, magis faciat quod rogatus est. Si autem hoc non dispensatorie, sed vere quis existimat imperatum, ut sibi hospitium praeparet, apostolo magis quam Paulo hospitium praeparandum est. Venturus ad novam civitatem, praedicaturus Crucifixum, et inaudita dogmata delaturus, sciebat ad se plurimos concursuros; et necesse erat primum, ut domus in celebri esset urbis loco, ad quam facile conveniretur. Deinde, ut ab omni importunitate vacua: ut ampla, quae plurimos caperet audientium: ne proxima spectaculorum locis: ne turpi vicinia detestabilis: postremo ut in plano potius esset sita quam in coenaculo. Quam ob causam eum existimo etiam Romae in conducto mansisse biennium [ Al. biennio]. Nec parva, ut reor, erat mansio, ad quam Judaeorum turbae quotidie confluebant.

Spero enim per orationes vestras donari me vobis. Filium Patri, Deus rogatus indulget, et frater saepe fratris oratione servatur. Apostolus autem totius Ecclesiae precibus conceditur, ob eorum qui eum audituri sunt utilitatem. Et hoc donum, non tam in eum dicitur esse qui defertur [ Al. differtur] a martyrio ad martyrium praeparatus, quam in eos ad quos Apostolus mittitur. Quod autem crebro Paulus in carcere fuerit, et de vinculis liberatus sit, ipse in alio loco dicit: In carceribus frequenter (II Cor. XI), de quibus nonnumquam Domini auxilio, crebro ipsis persecutoribus nihil dignum in eo morte invenientibus dimittebatur. Necdum enim super nomine Christiano senatusconsulta praecesserant: necdum Christianum sanguinem Neronis gladius dedicarat. Sed pro novitate praedicationis, sive a Judaeis invidentibus, sive ab his qui sua videbant idola destrui, ad furorem populis concitatis, missi in carcerem, rursum impetu et furore deposito, 762 laxabantur. Et hoc ita esse ut dicimus, Apostolorum Acta testantur, in quibus et Felix loquitur ad Agrippam: potuisse dimitti Paulum, si non appellasset Caesarem (Act. XXV). Et quia nullam invenerit causam praeter quaestiones quasdam de religione propria, et de quodam Jesu, quem Paulus vivero praedicabat. Ex quo animadvertimus, et a caeteris judicibus similiter eos potuisse dimitti, id agente Domino, ut toto orbe nova praedicatio disseminaretur.

(Vers. 23, 24.) Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu: Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas cooperatores mei. Id quod in principio dicebamus, quoniam ad Colossenses Epistola eodem in tempore, et per eumdem esset scripta bajulum litterarum, quo ad Philemonem quoque scriptum est, etiam eorum qui salutantes inducuntur nomina docent. Nam et in ipsa ita scribitur: Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus, consobrinus Barnabae, et Epaphras, qui ex vobis servus Christi (Coloss. IV, 10, 12); et paulo inferius: Salutat vos Lucas medicus charissimus, et Demas; et dicite Archippo: Vide ministerium quod accepisti in Domino, ut illud impleas (Ibid., 14, 17); et: Memores estote vinculorum meorum (Ibid., 18). Si autem ex eo aliquis non putat pariter scriptas, quod ad Colossenses pauca sint nomina quae hic non ferantur ascripta: sciat non omnes omnibus aut amicos esse, aut notos, et aliud esse privatam ad unum hominem, aliud publicam ad universam Ecclesiam epistolam fieri. Salutat te, inquit, Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu. Quis sit Epaphras concaptivus Pauli, talem fabulam accepimus: Aiunt parentes apostoli Pauli de Gyscalis regione fuisse Judaeae; et eos, cum tota provincia, Romana vastaretur manu, et dispergerentur in orbem [ Al. orbe] Judaei, in Tharsum urbem Ciliciae fuisse translatos: parentum conditionem adolescentulum Paulum secutum. Et sic posse stare illud quod de se ipse testatur: Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt, et ego: semen Abrahae sunt, et ego (II Cor. XI, 22). Et rursum alibi: Hebraeus ex Hebraeis (Philip. III, 5): et caetera quae illum Judaeum magis indicant quam Tharsensem. Quod si ita est, possumus et Epaphram illo tempore captum suspicari, quo captus est Paulus: et cum parentibus suis in Colossis urbe Asiae collocatum, Christi postea recipere sermonem. 763 Unde ad Colossenses, ut supra diximus, scribitur: Salutat vos Epaphras qui est ex vobis, servus Christi, semper sollicitus pro vobis in orationibus (Coloss. IV, 12). Hoc si se ita habeat, et Aristarchus qui concaptivus ejus in eadem Epistola dicitur, ad eamdem intelligentiam deducetur: nisi forte reconditum aliquid, et sacratum, ut quidam putant, in verbo captivitatis ostenditur [ Al. ostendit], quod capti pariter et vincti, in vallem hanc adducti [ Al. deducti] sint lacrymarum. Quod si neutrum recipitur, ex eo quod hic additum est in Christo Jesu, possumus suspicari eadem cum Romae pro Christo vincula sustinuisse quae Paulum: et ut vinctum Christi, ita captivum quoque ejus potuisse dici. Aut certe ita, quod nobilis et ipse sit in apostolis, ut Andronicus et Julia, de quibus ad Romanos scribitur: Salutate Andronicum, et Juliam cognatos, et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo Jesu (Rom. XVI, 7). Haec de Epaphra. Caeterum cooperatores Evangelii et vinculorum suorum, cum ad Philemonem epistolam scriberet, Marcum ponit, quem puto Evangelii conditorem, et Aristarchum cujus supra fecimus mentionem, et Demam, de quo in alio loco queritur: Demas me dereliquit, diligens praesens saeculum, et abiit Thessalonicam. Et Lucam medicum, qui Evangelium et Actus Apostolorum Ecclesiis derelinquens, quomodo Apostoli de piscatoribus piscium, piscatores hominum facti sunt (Matth. IV): ita de medico corporum, in medicum est versus animarum, de quo et in alio loco: Misi, inquit, cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias (II Cor. VIII, 18): cujus liber quotiescumque legitur in Ecclesiis, toties ejus medicina non cessat.

(Vers. 25.) Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Sicut a meliore parte hominis capite, numeratur populus Israel, dicente Scriptura, secundum capita 764 eorum (Num. I, 2): ita in toto quidem homine, et in omni parte sanctorum, gratia est Domini Jesu Christi. Sed a majori et meliori parte, id est, spiritu, per synecdochen de toto homine dicitur: Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Cum autem in spiritu gratia fuerit, totum facit hominem spiritualem: ut et caro spiritui serviat, et anima non vincatur a carne et redacta simul in substantiam spiritualem, adhaereat Domino; quia qui adhaeret Domino, unus spiritus est (II Cor. VI) Interpretatur autem secundum Judaeos [ Al. Hebraeos] Paulus, admirabilis. Timotheus, beneficus. Philemon, mire donatus, sive os panis, ab ore, non ab osse. Apphia, continens, aut libertas. Archippus, longitudo operis. Onesimus, respondens. Epaphras, frugifer, et videns, sive succrescens. Marcus, sublimis mandato. Aristarchus, mons operis amplioris. Demas, silens. Lucas, ipse consurgens. Quae si nomina juxta interpretationem suam volueritis intelligere, non est difficile admirabilem atque beneficum praecipue ad eum scribere, cui universa concessa sint vitia et os ejus pateat ad coelestem panem. Deinde ad continentem, et liberam, et ad longitudinem operis: quod numquam a sancto labore desistat. Scribere autem pro eo qui respondeat testimonio suo, nec non ei [ Al. eum], cui specialiter Epistola dedicatur, salutari ab ubertate crescente. Et eum [ Al. eo] qui factus sit per mandata sublimior, illoque qui per majora opera in montem usque succreverit, ab eo quoque qui posuit custodiam ori suo, et ostium munitum labiis suis: qui idcirco forsitan siluit, quia ad modicum Apostolum dereliquerat. Et ad extremum ab eo qui per se ipse consurgens quotidie augeatur, procesusque habeat: dum ejus Evangelio orbis impletur, et toties crescit, quoties auditus et lectus aedificat.