Migne Patrologia Latina Tomus 17
Ambros.CoInEpA9 17 Ambrosiaster366-384 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PROLOGUS.
Quoniam in prima epistola ad Thessalonicenses data inter caetera etiam de adventu Domini quaedam scripsit, et de resurrectione sanctorum; nunc aliam scribit ad eos, in qua significat, licet obscure (neque enim aperte potuit scribere), de abolitione regni Romani, et de antichristi apparentia et damnatione, et de quorumdam fratrum inquietudine.
CAPUT PRIMUM.
(Vers. 1-3.) Paulus, et Silvanus, et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et in Domino Jesu Christo. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Solemnibus verbis scribit ad eos; solito enim more sermonum caput continetur epistolae: et idem ipsi tres sunt, quorum nomine scribitur, sicut et prima epistola (I Thess. I, 1).
Gratias agere debemus Deo semper de vobis, fratres, sicut dignum est; quoniam superexcrescit fides vestra, et multiplicatur charitas uniuscujusque vestrum omnium in vos invicem. Deo se debitores de horum profectu in gratiarum actione profitentur; et ut non qualecumque esse debitum ostenderet: sicut dignum est, ait; ut pro tam infinito dono magnas gratias referendas Deo testarentur. Post acceptam enim 285 primam epistolam meliores esse, quam fuerant, perstiterunt; ita ut in eo copiosi et abundantes viderentur, quod post, Domini et Dei devotionem habemus mandatum, ut diligamus nos invicem. (Joan. XIII, 34.)
(Vers. 4, 5.) Ita ut nos ipsi de vobis gloriemur in Ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et pressuris, quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei, in hoc ut digni habeamini regno Dei, pro quo et patimini. Gloriam esse suam in horum conversatione et persecutione tolerata testatur, in tantum ut apud caeteras Ecclesias exempla eorum proferantur; ut imitatione eorum crescant in devotione passionum pro Christo, et mereantur consequi quae promissa sunt sanctis, in die justi judicii Dei, cujus amore mundum spernere non dubitarunt. Ipsae enim pressurae exempla sunt futurorum meritorum in his, qui patiuntur, ad gloriam: in illis autem, qui persequuntur, ad perditionem.
(Vers. 6-9.) Siquidem justum est apud Deum retribuere eis, qui vos deprimunt, pressuram: et vobis qui afflictionem sustinetis, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de coelo cum angelis virtutis ejus in igne flammae dantis vindictam in eos, qui non noverunt Deum, et in eos qui non obaudiunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, qui poenas solvent in interitum aeternum a facie Domini, et a gloria virtutis ejus. Quoniam exemplum justi judicii Dei apparere dixit sive in bonos, sive in malos; idcirco subsecutus ait: Siquidem justum est apud Deum; ut reddat unicuique secundum opera sua. Quid tam justum, quam ut hi qui in saeculo deprimunt bonos, et extorres eos faciunt persecutionibus, in futuro eadem patiantur, quae faciunt: illi autem ut sint in requie cum caeteris sanctis, qui de magna tribulatione venientes, regnum accipient aeternum in adventu Domini de coelo; cum coeperit venire cum coelesti exercitu suo et ministro igne ad dandam vindictam in paganos, qui ignorant Deum Patrem esse Jesu Christi; et Judaeos, qui dicentes se Deum scire, non credunt Evangelio Christi, quod dedit illi Pater Deus, ut traderet servis suis? Quos omnes praesentia Domini, et gloria majestatis ejus ignis exuret; ut debitas reddant poenas interitus in aeternum, semper patientes, non tamen penitus deficientes; ut ipsa poena illos quodammodo generet semper, quo consumantur.
(Vers. 10.) Cum venerit clarificari in sanctis suis, et mirificari in omnibus qui crediderunt; quia fidem habuit testimonium nostrum super vos in die illa adventus Domini. Duplicem continet sensum; adveniet enim punire malos, et glorificare bonos. Ipse enim clarus et mirabilis videbitur in eos, qui credunt exemplo et fidei apostolorum, cum fuerint coronati, testimonium reddente illis Evangelio in die Domini: severus autem apparebit in incredulos, cum aeternis poenis coarctari coeperint. Corona enim discipulorum magistri est gloria, et veritas ejus incredulorum est poena; quia quod praedicabatur, non credebatur.
(Vers. 11, 12.) In quo et oramus semper pro vobis, ut vos dignos habeat vocatione sua Deus noster, et impleat omni placito bonitatis, et opere fidei in virtute; ita ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in ipso secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi. Gaudio addit et preces, ut quia devoti sunt, dignetur Deus adjuvare eos, ut perficiant opus coeptum ad claritatem Domini nostri Jesu Christi; ut perseverantia discipulorum testimonium sit magistro ad gloriam. Auctoritas enim magistri in discipulorum est fiducia, cum se in accepta gratia faciunt digniores.
CAPUT II.
(Vers. 1-4.) Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in illum, ne facile moveamini a sensu vestro, neque conturbemini, neque per spiritum, neque per verbum, neque per epistolam tamquam a nobis missam, quasi instet dies Domini. Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam nisi venerit defectio primum, et revelatus fuerit homo ille peccati, filius perditionis, qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur; ita ut in templo Dei sedeat, ostentans se ipsum, quasi sit Deus. Obsecrat eos ne leviter et facile de adventu quasi imminentis Domini opinionem reciperent: et talia dat mandata, ut etiamsi per spiritum aliquis velut propheta fuerit locutus, credi ei non debeat; neque si per tractatum aut per epistolam nomine forte apostolorum scriptam, assensum 286 tribuendum. Solent enim tergiversatores, ut fallant, sub nomine clari alicujus viri epistolam fingere; ut auctoritas nominis possit commendare, quod per se ipsum recipi non posset. Hoc ideo, ne ipsa perturbatione dum incauti invenirentur, possent seduci ad adorandum diabolum, qui idcirco haec jactabit, ut sub Salvatoris nomine apparens, ac fallens sanctos, velit se adorari, ut decipiat credentes in Christum. Sed ut locum aut occasionem fallendi, quam se putat habere, non habeat impudentissimus Satanas, tempus et signa adventus Domini designavit; quia non prius veniet Dominus, quam regni Romani defectio fiat, et appareat antichristus, qui interficiet sanctos, reddita Romanis libertate, sub suo tamen nomine. Sciens enim venturum Dominum ad se comprimendum, nomen ejus sibi usurpabit: et ut regnum ejus verum esse videatur, attrahet secum qui simul cum eo pereant; ita ut in domo Domini in sede sedeat Christi, et ipsum Deum se asserat, non Filium Dei. Unde in Evangelio ad Judaeos Dominus ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non me recepistis; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V, 43). Quamobrem ex circumcisione, aut circumcisum illum venire sperandum est; ut sit Judaeis credendi illi fiducia. Itaque cum Thessalonicensibus scribit Apostolus, docet omnes in re hujuscemodi cautos esse debere.
(Vers. 5, 6.) Annon meministis quod me adhuc apud vos agente, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat, scitis: ad hoc ut reveletur ille in suo tempore. Hoc superesse dicit, ut reveletur ille, qui ante Dominum venturus est; ut jam speretur et Dominus venturus, quod supra quasi sub velamine factus est, dicens: Nisi venerit defectio primum; quam regni Romani abolitionem superius intelligendam memoravi; ut cum defecerit, et venerit antichristus, tunc adventus Domini venire credatur.
(Vers. 7.) Nam mysterium jam operatur iniquitatis, tantum ut qui nunc tenet, teneat, quoadusque de medio fiat. Mysterium iniquitatis a Nerone inceptum est, qui zelo idolorum apostolos interfecit, instigante patre suo diabolo, usque ad Diocletianum, et novissime Julianum, qui arte quadam et subtilitate coeptam persecutionem implere non potuit; quia desuper concessum non fuerat. His enim ministris utitur Satanas, ut interim sub turba deorum ad seducendos homines unius veri Dei manifestatione illudat, quamdiu steterit regnum Romanum, hoc est, quod dicit: Donec de medio fiat.
(Vers. 8, 9.) Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione praesentiae suae: cujus est adventus secundum operationem Satanae, in omni potestate, et signis et portentis mendacii. Post defectum regni Romani appariturum antichristum dicit, sicut memoratum est. Novissimo enim tempore sciens diabolus imminere sibi interitum; deficiente autem regno Romano, et ille de coelis mittetur deorsum, projectus in terram (sicut dictum est in Apocalypsi Joannis apostoli) subornabit sibi in quo et per quem signa quaedam virtutis permissu justi Dei faciens, se commendet, ut adoretur, quasi sit Deus. Imitabitur enim Deum, ut sicut Filius Dei divinitatem suam homo natus vel factus signis ac virtutibus demonstravit; ita et Satanas in homine apparebit, ut virtutibus mendacii ostendat se Deum, sicut supra dictum est. Revelatio vero mysterii iniquitatis haec est; cum enim apparuerit antichristus, cognoscetur ipse esse quasi eorum Deus, quos prius nutu ejus ut deos coluit vulgus, quorum sit ipse primus aut summus, quod signorum virtutibus faciet credibile. Ideo vero portenta mendacii dixit, quia hoc se vult credi per signa, quod non est; ut decipiat quos circumventurus est: quod sanctis ideo praedictum est, ut sciant quid caveant.
(Vers. 10.) Et in omni fallacia iniquitatis, iis qui pereunt: pro eo quod dilectionem veritatis non susceperunt, ad hoc ut salvi fierent. Iis dicit fallaciam iniquitatis prodigiorum ejus proficere, qui perituri sunt; quia enim veritatis charitatem spreverunt, per quam salvari potuerant apostolis praedicantibus, traditi sunt diabolo; nolentes enim salvari, deseruntur a Deo.
(Vers. 11.) Et idcirco mittet illis Deus operationem erroris, in hoc ut credant mendacio; quatenus judicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Operatio erroris est falsis fidem committere, ut qui claritatem luminis 287 diem esse consentire noluerunt, putant tenebras diem dici debere; ut possint propensiori delicto rei facti, sine contradictione damnari veritatis inimici, fautores autem iniquitatis.
(Vers. 12, 13.) Nos vero debemus gratias agere Deo semper de vobis, fratres dilecti a Domino, quia assumpsit vos Deus a principio ad salutem, in sanctificationem spiritus, et fidem veritatis, in quam vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Jesu Christi. Hoc loco praescientia Dei personat, quia scit omnium mentes ante nativitatem eorum; nec enim latet illum, qui credituri sunt. Idcirco a principio scit hos fideles fore, qui credentes augmentum fidei faciunt, non detrimentum; sanctificati enim per fidem veritatis Evangelii Filii Dei, acquiruntur ad augmentum gloriae corporis Christi, sicut et in alia epistola ait: ut crescant, inquit, omnia in incrementum Dei (Coloss. II, 19). Quicumque enim, deserto diabolo, confugiunt ad fidem Christi, augmentum faciunt Deo in corpore Christi, qui prius fecerant detrimentum.
(Vers. 14.) Itaque, fratres, state, et tenete traditiones nostras, quas didicistis sive per verbum, sive per epistolam nostram. Ut praescientia Dei maneat in salutem illorum, idcirco in traditione Evangelii standum ac perseverandum monet; ut solliciti sint, ne desidia et otio torpentes in operibus Dei, non impleant quod coeperunt. Sic enim praescit credere et posse manere, si crebra admonitione pulsentur.
(Vers. 15, 16.) Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus ac Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia; consoletur corda vestra, et stabiliat in omni opere et verbo bono. Quoniam Pater et Filius una virtus, unaque divinitas et substantia est, ideo non dubitavit primo Dominum nostrum Jesum Christum nominare, deinde Deum Patrem nostrum dignatione ejus, non veritate naturae: qui in tantum dilexit nos, ut Filium suum daret pro nobis (Joan. III, 16), Deum pro hominibus, pro servis Dominum, pro adoptivis Filium verum; ut mors ejus vita nostra sit, et resurrectio ejus justificatio nostra, secundus autem adventus ejus requies vitae nostrae, et gloria in aeternum; ut ista spes consolatio sit praesentium pressurarum, per quam fundati crescerent in bonis operibus et doctrina.
CAPUT III.
(Vers. 1, 2.) Quod reliquum est, fratres, orate pro nobis, ut verbum Domini currat et clarificetur, sicut et apud vos, et ut liberemur ab importunis et nequam hominibus; non enim omnium est fides. De caetero orandum hortatur, ut dignetur Deus doctrinam suam infatigabili cursu dirigere, et transfundere per os Apostoli sui in aures audientium, et ut compesceret et sedaret malorum hominum seditiones, qui diffidunt veritati, et loquendi fiducia cresceret Apostolo ad ejus fructum, et conversionem multorum.
(Vers. 3.) Fidelis autem Deus, qui stabiliet eos, et custodiet a malo. Quoniam Deus fidelibus et bonae vitae hominibus auxilium suum non defuturum in necessitate promisit ad confirmationem illorum, ii autem tam in fide quam in opere aemuli erant bonorum; idcirco fidelem Deum dicit in promissis ejus, quia providentia ejus esset circa eos.
(Vers. 4.) Confidimus autem in Domino de vobis, quoniam quae praecepimus, et facitis, et facietis. Propter quod mereri illos, ut Dei defensione totus praestari confideret; idcirco ea quae illis praecipiebat in nomine Domini, fieri ab illis et futura esse non dubitat.
(Vers. 5.) Dominus autem dirigat corda vestra in dilectione Dei, et patientia Christi. Hoc illis exoptat a Deo, quod non ambigit posse praestari; ut in Dei charitate cor eorum proficeret ad exspectandum adventum Domini, ut condemnato saeculo, desideretur adventus ejus, qui saeculum vicit.
(Vers. 6.) Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, secerni vos ab omni fratre intemperanter ambulante, et non secundum traditionem, quam accepistis a nobis. Quoniam in omni plebe non omnes obedientes sunt verbo doctrinae, non legis, sed suum placitum et consilium sequentes; propter hoc declinandum ab his praecipit, ut cognoscant semet ipsos errare.
(Vers. 7, 8, 9.) Ipsi enim scitis quemadmodum debeatis imitari nos, quoniam non intemperanter viximus inter vos, neque gratis panem edimus a quoquam; sed in labore et fatigatione, 288 nocte dieque operantes, ad hoc ne graves essemus cuiquam vestrum: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandos nos. Illos dicit non ignaros operis et laboris sui, quem sedulo exitu operabatur, ne pane indigeret alieno, ut exemplum daret eis ad imitandum illum. Neque enim reprehensibilis esset, si panem ab his reciperet ad corporis curam, qui animis illorum escam spiritalem praebebat, quae etiam corpori immortalitatem cum gloria procuraret. Tunc etenim exerta potest esse libertas, si semet ipsum quis ventris causa aut pecuniae nulli subjiciat, suo pane contentus; maxime quod ad laudem magis proficit, si cum liceat, et sit sumendi potestas, contineat: hic talis prodesse potest audientibus se; reverentiam enim habebunt rigoris hujus, et ea quae ab hoc mandantur, praetermitti non poterunt.
(Vers. 10.) Nam cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis, quod si quis non vult operari, nec manducet. Non solum verbis docebat, sed hortabatur et factis; idonei enim magistri est, si ea quae verbis docet, operibus expleat. Tunc etenim addiscentes vera esse sciunt, quae audiunt, si negligi illa non viderint a doctore. Quamvis enim manifeste vera esse non ignorentur, quae docentur; tamen si negligi coeperint a magistro, difficile proficient audientibus: magis enim opera suadent, quam verba. Quamobrem magnis praemiis remunerandi sunt, qui negligentibus magistris, de solis verbis proficiunt tam in opere quam in sensu. Forma ergo erat iis, qui mediocris vel tenuis erant substantiae in plebe; ut discerent quatenus libertatem suam non amitterent. Unde et Salomon: Raro, inquit, inferes pedem ad amicum tuum, ne saturatus tui oderit te (Prov. XXV, 17). Qui enim frequenter ad alienam mensam convenit, otio deditus aduletur necesse est pascenti se; cum religio nostra ad libertatem homines advocet. Ideoque si quis, inquit, manducare spernit, cesset ab opere: sed quia nullus sine cibo potest vivere, det operam laborandi; ut arbitrio suo vivens Deum possit habere propitium.
(Vers. 11.) Audivimus enim quosdam ambulare inter vos intemperanter, nihil operantes, sed curiose agentes Qui otiosi esse desiderant, id agunt quatenus occasio nascatur, qua introitum suum desiderabilem faciant domibus divitum, ambulantes gesta et opiniones verborum subtiliter colligunt, scientes quid de quo velint audire, ut libenter et requisiti pascantur. Quod factum valde abhorret a disciplina Dominica; horum enim venter Deus est, qui foeda cura necessaria provident.
(Vers. 12.) His igitur qui hujuscemodi sunt, denuntiamus, et exhortamur in Domino Jesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent. Ut eis facilius suadeat, interposito nomine Domini Jesu Christi, exhortatur eos, ut obaudiant, quod eis sit utile.
(Vers. 13, 14, 15.) Vos autem, fratres, nolite deficere in benefaciendo. Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite cum eo conversari, ut reverentia confundatur: et non velut inimicum existimetis, sed admonete consiliis, ut fratrem. Propter quod superius unumquemque suum panem manducare debere praecepit; ne forte quidam illorum occasionem parcitatis et inhumanitatis captarent; ideo statim subjecit: Vos autem, fratres, nolite defatigari benefacientes. Neque enim in reprehensionem venit, qui humanus et largus est; sed hic qui cum possit laborem ferre, in otio vult vitam agere. Quem si epistolae auctoritas non corrigit, notandum hunc, et nec conversandum cum eo praecipit; ut confusus, qui ab omnibus evitatur, subjiceret se praeceptis Apostoli. Quod tamen sine iracundia et contumelia vult fieri, ut patienter declinetur ab eo; ita tamen, ut si res tulerit loqui cum eo, monendum illum, ut patiatur se corripi, nec ultra praecepta Apostoli contemnenda: familiaritatem quoque tamdiu cum eo non habere, quamdiu obaudiens fiat. Nam si ad iracundiam contumeliis lacessatur, pejor se fiet; incitabitur enim ad contentionem, et incipiet erratum suum velle defendere, post autem crubescere emendare se; ne quod prius excusabat, postea fateri videatur.
(Vers. 16.) Ipse autem Deus pacis det vobis pacem semper in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. Semper quod suum est, bono voto illos prosequitur, quasi charissimos filios, optans semper cum illis pacem manere, quae est dux ad vitam aeternam. 289 Cum his enim Dominus se esse promisit, qui fuerint pacifici.
(Vers. 17.) Ipsa salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistola: ita scribo. Propter interpolas et adulteratores Scripturarum semper se manu sua in omni epistola sua salutationem 290 subscribere testatur; ut sub nomine ejus epistola accepto ferri non possit, quae non fuerit manu ejus subscripta.
(Vers. 18.) Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Haec salutatio manu Apostoli conscripta est, qua gratiam Domini nostri Jesu Christi optat esse cum eis. Amen.